Aquinatis - ad 2 Corinthios 11

11
(
2Co 3,6-11)

LECTIO 2: 2 Corintios 3,6-11

Commendato ministerio novi testamenti, hic consequenter commendat ministros eius.

Et primo ponit duo quae respondent verbis praemissis. Praemiserat enim donum a deo acceptum, cum dixit: sufficientia nostra, etc.; et fiduciam ex dono conceptam, cum dixit: fiduciam talem, etc.. Primo ergo determinat ea quae pertinent ad donum perceptum; secundo ea quae ad fiduciam conceptam, ibi habentes igitur talem, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit donum a deo susceptum, scilicet ministerium novi testamenti; secundo describit novum testamentum, ibi non littera, sed spiritu; tertio ex dignitate novi testamenti ostendit dignitatem ministrorum eius, ibi si ministratio, etc.. dicit ergo: dico quod sufficientia nostra ex deo est, qui et fecit nos idoneos ministros novi testamenti, is. Lxi, 6: ministri dei nostri, dicetur vobis.

Et in hoc tenemus locum angelorum. Ps. Ciii, 4: qui facit angelos, etc.. sed non solum fecit nos ministros, sed idoneos. Deus enim cuilibet rei dat ea per quae possit consequi perfectionem suae naturae. unde, quia deus constituit ministros novi testamenti, dedit et eis idoneitatem ad hoc officium exercendum, nisi sit impedimentum ex parte recipientium. Supra ii, 16: et ad haec quis tam idoneus, scilicet sicut apostoli a deo instituti? hoc autem novum testamentum quid sit, describit, subdens non littera, etc..

Et describit ipsum quantum ad duo, scilicet quantum ad illud in quo consistit, et quantum ad causam propter quam datum est, ibi littera enim occidit, etc.. circa primum sciendum est quod apostolus loquitur profunde. Dicitur enim ier. c. Xxxi, 31 ss.: feriam domui israel et domui iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris.

Et post: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum superscribam eam, etc.. Vetus ergo testamentum scribitur in libro, postmodum sanguine aspergendo, ut dicitur hebr. Ix, 19: accepit sanguinem et aspersit librum, etc., dicens: hic est sanguis, etc..

Et sic patet, quod vetus lex est testamentum litterae. Sed novum testamentum est testamentum spiritus sancti, quo charitas dei diffunditur in cordibus nostris, ut dicitur rom. V, 5.

Et sic dum spiritus sanctus facit in nobis charitatem, quae est plenitudo legis, est testamentum novum, non littera, id est per litteram scribendum, sed spiritu, id est per spiritum qui vivificat. Rom. Viii, 2: lex spiritus vitae, id est vivificantis. causa autem quare datum sit novum testamentum per spiritum, subditur quia littera occidit occasionaliter. Nam littera legis dat solam cognitionem peccati. rom. Iii, 20: per legem autem cognitio peccati. ex hoc autem, quod cognosco peccatum, solum duo sequuntur. Nam lex dum per eam cognoscitur, non reprimit concupiscentiam: sed magis occasionaliter auget, inquantum concupiscentia ferventius fertur in rem prohibitam. Unde huiusmodi cognitio, nondum destructa causa concupiscentiae, occidit; hinc vero addit praevaricationem. Nam gravius est peccare contra legem scriptam et naturalem simul, quam contra legem naturalem solum. Rom. Vii, 8: occasione accepta non data, peccatum, etc.. licet autem occasionaliter occidat, inquantum scilicet auget concupiscentiam, et addit praevaricationem, non tamen est mala lex vetus, quia ad minus prohibet mala. Est tamen imperfecta, inquantum non removet causam. est ergo lex sine spiritu interius imprimens legem in corde, occasio mortis.

Et ideo necessarium fuit dare legem spiritus, qui charitatem in corde faciens, vivificet. Io. Vi, 64: spiritus est, qui vivificat. consequenter ex his ostendit dignitatem sui ministerii.

Et circa hoc duo facit. primo ostendit, quod ministerium novi testamenti praefertur ministerio veteris testamenti; secundo quod non solum praefertur, sed quod ministerium veteris testamenti quasi nihil habet de gloria in comparatione ad novum, ibi nam nec glorificatum, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit quod ministerium novi testamenti praefertur veteri; secundo rationem huius assignat, ibi nam si ministratio, etc.. circa primum sciendum est, quod apostolus argumentatur ex hoc quod habetur exodi xxiv, ubi littera nostra habet, quod moyses habebat faciem cornutam, ita quod non possent, etc.. Alia littera habet faciem splendidam, quod melius dicitur. Non enim intelligendum est eum habuisse cornua ad litteram, sicut quidam eum pingunt; sed dicitur cornuta propter radios, qui videbantur esse quasi quaedam cornua. arguitur autem ex hoc sic.

Et primo per unum simile, et est locus a minori. Constat enim quod si aliquid quod minus est, habet aliquid de gloria, quod multo magis illud quod est maius. Sed vetus testamentum est minus quam novum; cum ergo illud fuerit in gloria, ita ut non possent, etc., videtur quod multo magis novum est in gloria. quod autem vetus testamentum minus sit novo, probat tripliciter. primo quantum ad effectum, quia illud est testamentum mortis, istud vitae, ut dictum est.

Et quantum ad hoc dicit, quod si ministratio mortis, id est vetus, quae est occasio mortis.

Et hoc respondet ei quo dicitur littera occidit, etc.. secundo quantum ad modum tradendi, quia vetus fuit tradita litteris in tabulis lapideis, nova vero fuit impressa spiritu in cordibus carnalibus.

Et hoc innuit, cum dicit litteris deformata, id est perfecte formata, in lapidibus, id est in tabulis lapideis.

Et hoc ei respondet, quo dicitur: non littera, sed spiritu, etc.. tertio quantum ad perfectionem, quia gloria veteris testamenti sine fiducia est, quia neminem ad perfectum adduxit lex. In novo vero est gloria cum spe melioris gloriae, scilicet sempiternae. Is. Li, 6: salus mea in sempiternum erit.

Et hoc innuit, cum dicit quae evacuatur, gal. V, 2: quod si circumcidamini, christus nihil, etc.. conclusio ponitur, cum dicit quomodo non magis, quod planum est. horum autem rationem assignat consequenter, cum dicit nam si ministratio, etc..

Et est ratio sua talis: gloria magis debetur iustitiae, quam damnationi, sed ministerium novi testamenti est ministerium iustitiae, quia iustificat interius vivificando. Ministerium autem veteris testamenti est ministerium damnationis occasionaliter. Supra eodem: littera occidit, spiritus autem vivificat. Cum ergo ministratio damnationis, id est, ministratio veteris testamenti, quae occasionaliter est causa damnationis, ut dictum est, est in gloria, quae apparuit in facie moysi, constat quod multo magis abundat in gloria, id est, dat abundantem gloriam ministris eius, ministerium iustitiae, id est, novi testamenti, per quod datur spiritus, per quem est iustitia et consummatio virtutum. prov. Iii, 35: sapientes gloriam possidebunt. consueverunt hoc in loco fieri quaestiones de comparatione moysi et pauli, sed, si recte considerentur verba apostoli, non sunt necessariae, quia hic non fit comparatio personae ad personam, sed ministerii ad ministerium. sed quia possent pseudo-apostoli dicere quod licet maius ministerium sit novi testamenti quam ministerium veteris testamenti non tamen est multo maius, et ideo bonum est quod illi ministerio, et isti intendamus, quod et faciebant, quia simul servabant legalia cum evangelio. Ideo hic consequenter apostolus hoc improbat, cum dicit nam nec glorificatum, etc..

Et circa hoc duo facit. primo enim ostendit, quod ministerium novi testamenti absque aliqua comparatione excedit ministerium veteris; secundo causam huius assignat, ibi si enim quod evacuatur, etc.. dicit ergo: dixi quod ministerium iustitiae abundat in gloria, et intantum quod gloria veteris ministerii non est dicenda gloria, quia nec glorificatum, etc.: quod dupliciter exponitur. primo modo sic quia nec, etc., id est illa gloria nihil est in comparatione ad istam novi testamenti, quia illa gloria non est omnibus ministris collata, sed solum moysi, et non claruit in toto moyse, sed in parte, id est in facie solum particulariter.

Et ideo nec glorificatum est, id est nec glorificari debet, propter excellentem gloriam, id est comparatione excellentis gloriae novi testamenti, quae abundat gratia, ut per eam purificati homines possent videre non gloriam hominis, sed dei. secundo modo ut punctetur sic: nec glorificatum est quod claruit; quasi dicat: nam in hac parte, id est in respectu huius naturae particularis, qui sumus servi, non est glorificatum, id est non gloriosum illud quod claruit in veteri testamento; et hoc propter excellentem gloriam, quae est in novo, quia illa est gloria dei patris. huius autem causam assignat consequenter, cum dicit si enim quod evacuatur, etc..

Et est ratio sua talis: illud quod datur ut transeat, nihil est in respectu ad illud quod datur ut semper maneat. Si ergo testamentum vetus, quod evacuatur, tollitur, i cor. c. Xiii, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, etc.. Per gloriam enim moysi ministratum saltem per particularem gloriam. constat quod testamentum novum manet, quia hic inchoatur, et perficitur in patria. lc. Xxi, 33: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Erit multo magis in gloria aeterna, in qua perficietur. erit, inquam, nobis, qui sumus eius ministri.

089 CP3

12
(
2Co 3,12-18)

LECTIO 3: 2 Corintios 3,12-18

Positis his quae pertinent ad commendationem doni percepti a deo, hic consequenter ponit ea quae pertinent ad commendationem fiduciae de ipso dono conceptae. circa hoc autem duo facit. primo ponit fiduciam ex dono conceptam; secundo vero comparat fiduciam veteris et novi testamenti, ibi et non sicut moyses. dicit ergo primo: habentes igitur talem spem, ex hoc scilicet quod nobis dictum est, scilicet videndi gloriam dei, rom. c. Viii, 24: spe enim salvi facti sumus, multa fiducia utimur, id est, confidenter operamur ea quae pertinent ad usum huius ministerii, ex quo crescit nobis spes. Prov. Xxviii, v. 1. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Ier. Xvii, 7: benedictus vir qui confidit in domino. consequenter, sicut praetulit donum dono, ita praefert fiduciam novi testamenti fiduciae veteris testamenti, cum dicit et non sicut moyses, etc..

Et circa hoc duo facit: primo proponit factum in veteri testamento; secundo exponit, ibi quod evacuatur, etc.. factum autem quod proponit legitur exodi xxxiv, 34, ubi dicitur quod moyses quando loquebatur ad populum, velabat faciem suam, quia propter claritatem vultus eius non poterant respicere in eum filii israel.

Et ideo dicit et non sicut moyses, etc., quasi dicat: dico quod utimur multa fiducia, et tanta, quod non accidit nobis, sicut moyses faciebat eis, scilicet non revelando faciem suam populo, quia nondum venerat tempus revelandi claritatem veritatis. habemus ergo nos fiduciam absque velamine. consequenter exponit hoc quod dixerat, de velamine, dicens quod evacuatur, etc.. Velamen enim illud erat obscuritas figurarum, quae per christum evacuata est.

Et circa hoc tria facit. primo enim ponit evacuationem huius velaminis; secundo quomodo haec evacuatio habet locum in iudaeis, ibi sed obtusi, etc.; tertio quomodo non habeat locum in ministris novi testamenti, ibi nos vero revelata, etc.. dicit ergo quod moyses ponebat velamen, scilicet figurae, super faciem suam, quod, scilicet velamen, evacuatur, id est tollitur per christum, scilicet implendo in veritate quod moyses tradidit in figura, quia omnia in figura contingebant illis. Sic enim christus per mortem suam removit velamen de occisione agni paschalis, et ideo statim cum emisit spiritum, velum templi scissum est. Item, in mittendo spiritum sanctum in corda credentium, ut intelligerent spiritualiter quod iudaei carnaliter intelligunt.

Et hoc velamen removit, cum aperuit eis sensum, ut intelligerent scripturas, lc. Ult.. qualem autem effectum habeat in iudaeis haec evacuatio, ostendit, dicens sed obtusi, etc..

Et circa hoc duo facit. primo ostendit, quod remotum ab illis non fuit in statu infidelitatis; secundo ostendit, quod removebitur in eorum conversione, ibi cum autem conversus fuerit, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit rationem quare haec evacuatio non habet locum in iudaeis; secundo, ex hoc ostendit eos adhuc habere velamen, ibi sed usque in hodiernum diem, etc.. dicit ergo quod evacuatur in his qui credunt, sed non quantum ad iudaeos infideles.

Et ratio huius est, quia obtusi sunt sensus eorum, id est ratio eorum hebes est, et sensus eorum imbecilles et obtusi sunt, nec possunt videre claritatem divini luminis, id est divinae veritatis, absque velamine figurarum.

Et huius ratio est quia claudunt oculos, ut non videant, quia velum templi scissum est.

Et ideo est ex eorum culpa infidelitatis, non ex defectu veritatis, quia, remoto velamine, omnibus aperientibus oculos mentis per fidem clarissime veritas manifestatur. rom. Xi, 25: caecitas ex parte contigit in israel. Io. Ix, 39: in iudicium veni in hunc mundum, etc.. Sic enim prophetaverat isaias vi cap.: excaeca cor populi huius, etc..

Et vere intantum obtusi sunt sensus eorum, ut veritatem nobis manifestatam usque in hodiernum diem non intelligant. Sed idipsum velamen, quod erat in veteri testamento, antequam velum templi scissum esset in lectione veteris testamenti, quia non aliter intelligunt illud, quam ante, quia adhuc innituntur figuris, ut veritatem non revelent, id est non intelligant: sic velamen dei, non figuram, sed veritatem credunt, quod scilicet evacuatur quantum ad fideles, et quantum in se est omnibus per christum, id est in fide christi, sed in eis non manet, quia non credunt venisse christum. consequenter cum dicit sed usque in hodiernum diem, etc., ostendit quomodo adhuc apud iudaeos est velamen quantum ad infideles, licet remotum sit per christum. circa quod sciendum est, quod velamen dicitur apponi alicui dupliciter: aut quia apponitur rei visae ne possit videri, aut quia apponitur videnti ne videat. Sed iudaeis in veteri lege utroque modo appositum erat velamen. nam et corda eorum excaecata erant, ne cognoscerent veritatem propter eorum duritiem, et vetus testamentum nondum completum erat, quia nondum veritas venerat. unde in signum huius velamen erat in facie moysi et non in faciebus eorum, sed, veniente christo, velamen remotum est a facie moysi, id est a veteri testamento, quia iam impletum est, sed tamen non est remotum a cordibus eorum.

Et hoc est quod dicit sed usque in hodiernum diem, quasi dicat: amotum est a fidelibus veteris testamenti velamen, sed adhuc cum legitur moyses, id est, cum exponitur eis vetus testamentum, act. c. Xv, 21: moyses a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, etc., velamen, id est caecitas, est positum super cor eorum. Rom. Xi, 25: caecitas ex parte contigit, etc.. quando autem et quomodo removetur ab eis illud velamen, ostendit consequenter, cum dicit cum autem conversus, etc..

Et primo describit modum removendi hoc velamen; secundo rationem huius reddit, ibi dominus autem spiritus, etc.. dicit ergo, quod illud velamen adhuc est in eis, sed non quod vetus testamentum sit velatum, sed quia corda eorum velata sunt.

Et ideo, ad hoc ut removeatur, nihil restat, nisi quod convertantur, et hoc est quod dicit cum autem conversus fuerit, scilicet aliquis eorum ad deum per fidem in christum, ex ipsa conversione auferetur velamen. is. X, 21: reliquiae convertentur, etc..

Et hoc idem habetur rom. Ix, 27.

Et nota, quod cum ageret de caecitate, loquitur in plurali, unde dicit super corda eorum, cum vero loquitur de conversione, loquitur in singulari dicens cum autem conversus, ut ostendat eorum facilitatem ad malum, et difficultatem ad bonum, quasi pauci convertantur. ratio autem quare convertantur, et velamen removeatur, hoc modo est, quia deus vult. posset enim dicere, quod velamen illud appositum est ex praecepto domini, et ideo non potest removeri. Sed apostolus ostendit, quod non solum potest removeri, imo quia removetur per eum, qui est dominus.

Et hoc est, quod dicit dominus enim, etc.. quod potest dupliciter legi. Uno modo, ut spiritus teneatur ex parte subiecti, ut dicatur: spiritus, id est spiritus sanctus, scilicet qui est auctor legis, est dominus, id est operatur ex proprio libertatis arbitrio. Io. Iii, 8: spiritus ubi vult spirat. I cor. Xii, 11: dividens singulis prout vult. Ubi autem spiritus domini, ibi libertas; quasi dicat: quia spiritus est dominus, potest dare libertatem, ut possimus libere uti scriptura veteris testamenti absque velamine.

Et ideo, qui non habent spiritum sanctum, non possunt libere uti. Gal. V, 13: vos in libertatem vocati estis. I petr. Ii, 16: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. alio modo, ut per dominum intelligatur christus, et tunc legitur sic dominus, id est christus, est spiritualis, id est spiritus potestatis, et ideo ubi est spiritus domini, id est lex christi spiritualiter intellecta, non scripta litteris, sed per fidem cordibus impressa, ibi est libertas, ab omni impedimento velaminis. sciendum autem, quod occasione istorum verborum, scilicet ubi spiritus domini, ibi libertas, et illorum, scilicet iusto lex non est posita, aliqui erronee dixerunt quod viri spirituales non obligantur praeceptis legis divinae. Sed hoc est falsum; nam praecepta dei sunt regula voluntatis humanae. nullus autem homo est, nec etiam angelus, cuius voluntatem non oporteat regulari et dirigi lege divina. Unde impossibile est aliquem hominem praeceptis dei non subdi. hoc autem quod dicitur iusto lex non est posita, exponitur, id est, propter iustos, qui interiori habitu moventur ad ea quae lex dei praecipit, lex non est posita: sed propter iniustos, non quin etiam iusti ad eam teneantur.

Et similiter ubi spiritus domini, ibi libertas, intelligitur, quia liber est, qui est causa sui: servus autem est causa domini; quicumque ergo agit ex seipso, libere agit; qui vero ex alio motus, non agit libere. Ille ergo, qui vitat mala, non quia mala, sed propter mandatum domini, non est liber; sed qui vitat mala, quia mala, est liber. Hoc autem facit spiritus sanctus, qui mentem interius perficit per bonum habitum, ut sic ex amore caveat, ac si praeciperet lex divina; et ideo dicitur liber, non quin subdatur legi divinae, sed quia ex bono habitu inclinatur ad hoc faciendum, quod lex divina ordinat. deinde, cum dicit nos vero omnes, etc., ostendit quomodo christi fideles sunt omnino liberi ab hoc velamine. Dicit ergo: dico quod ab illis aufertur velamen hoc, cum aliquis conversus fuerit sicut nos, non aliquis, sed omnes, qui sumus christi fideles. Lc. Viii, 10: vobis datum est, etc.. revelata facie, non habentes velamen supra cor, sicut illi.

Et intelligitur per faciem, cor, seu mens, quia sicut per faciem videt quis corporaliter, ita per mentem spiritualiter. Ps. cxviii, 18: revela oculos meos, etc.. gloriam domini, non moysi: gloria enim significat claritatem, ut dicit augustinus. Iudaei autem videbant quamdam gloriam in facie moysi ex hoc, quod locutus est cum deo. sed haec gloria est imperfecta, quia non est claritas ex qua ipse deus est gloriosus; et hoc est cognoscere ipsum deum. Vel gloriam domini, id est, filium dei. Prov. X: gloria patris, filius sapiens, etc.. speculantes non sumitur hic a specula, sed a speculo, id est ipsum deum gloriosum cognoscentes per speculum rationis, in qua est quaedam imago ipsius.

Et hunc speculamur quando homo ex consideratione sui ipsius assurgit in cognitionem aliquam de deo, et transformatur. cum enim omnis cognitio sit per assimilationem cognoscentis ad cognitum, oportet quod qui vident, aliquo modo transformentur in deum.

Et siquidem perfecte vident, perfecte transformantur, sicut beati in patria per fruitionis unionem, i io. Iii, 2: cum autem apparuerit, etc.. Si vero imperfecte, imperfecte, sicut hic per fidem, i cor. Xiii, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate.

Et ideo dicit in eamdem imaginem, id est sicut videmus, transformamur, inquam, a claritate in claritatem, in quo distinguit triplicem gradum cognitionis in discipulis christi: primus est a claritate cognitionis naturalis in claritatem cognitionis fidei. secundus est a claritate cognitionis veteris testamenti, in claritatem cognitionis gratiae novi testamenti. Tertius est a claritate cognitionis naturalis et veteris et novi testamenti, in claritatem visionis aeternae. infra iv, 16: licet is qui foris est, etc.. sed unde est hoc? non ex littera legis, sed tamquam a spiritu domini. Rom. Viii, v. 14: quicumque spiritu dei aguntur. Ps. cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet, etc..

089

CAPUT 4

13
(
2Co 4,1-2)

LECTIO 1: 2 Corintios 4,1-2

Ostensa dignitate ministerii novi testamenti, hic consequenter apostolus determinat de usu ministerii.

Et circa hoc duo facit. primo enim ostendit usum huius ministerii, qui debet esse in agendis bonis; secundo illum, qui debet esse in malis patienter tolerandis, ibi habemus autem thesaurum, etc.. circa primum duo facit. primo ponit huius ministerii usum; secundo obiectionem excludit, ibi quod si, etc.. dicit ergo: quia igitur huiusmodi ministerium est tantae dignitatis in se et in ministris, ideo habentes hanc administrationem, idest hanc dignitatem administrandi spiritualia. I cor. Iv, 1: sic nos existimet homo, ut ministros, etc.. Rom. Xi, 13: quamdiu sum gentium apostolus, ministerium, etc.. habentes, inquam, non ex nobis, seu ex meritis nostris, sed iuxta quod misericordiam consecuti sumus a deo, id est ex misericordia dei, quam in hoc consecuti sumus a deo. i tim. I, 13: misericordiam consecutus sum, etc.. consequenter cum dicit non deficimus, etc., describit usum huius ministerii, qui debet esse circa bona agenda, et hoc quantum ad duo. primo quantum ad vitationem malorum; secundo quantum ad operationem bonorum in manifestatione, etc.. docet autem vitari mala in usu huius ministerii, et quantum ad vitam, et quantum ad doctrinam. Sed quantum ad vitam dupliciter, scilicet quantum ad operationem, et quantum ad intentionem. nam si quis vitat mala operari et bona intentione, perfecte vitat mala. In operatione autem vitatur malum, in adversitate patienter mala sustinendo, et ideo dicit non deficimus, per impatientiam. Gal. Vi, 9: bonum autem facientes non deficiamus. Ii cor. Xii, v. 10: cum infirmor, tunc fortior sum et potens. vitatur etiam in prosperitate, temperate utendo eis quae prospere succedunt, et ideo dicit sed abdicamus occulta dedecoris, id est amovemus a nobis quae hominem turpem et dedecorosum faciunt, scilicet immunda et turpia, et etiam occulta, non solum manifesta. iac. I, 21: abiiciamus omnem immunditiam. eph. V, 12: quae in occulto ab eis fiunt, turpe, etc.. in intentione autem vitatur malum vitae, si est intentio recta, et quantum ad hoc dicit non ambulantes in astutia, id est in astutia et simulatione et hypocrisi, quod faciunt pseudo, qui aliud praetendunt exterius, et aliud gerunt interius in corde. Iob xxxvi, 13: simulatores et callidi provocant iram dei. in doctrina autem vitatur malum quando verbum domini debito modo proponitur, et quantum ad hoc dicit non adulterantes verbum. quod dupliciter exponitur, ut patet supra.

Et primo non permiscentes doctrinae christi falsam doctrinam, quod faciebant pseudo dicentes legalia debere servari cum evangelio. Secundo non praedicantes propter lucrum, vel gloriam propriam.

Et istorum primus est lupus, secundus mercenarius. sed qui vera praedicat, et propter gloriam dei, est pastor. Unde augustinus: pastor est amandus, lupus vitandus, sed mercenarius ad tempus tolerandus. sed quia non sufficit ad perfectam iustitiam solum vitare mala, sed requiritur operatio bona, ideo consequenter subiungit de operatione bonorum in ipso usu huius ministerii.

Et ponitur triplex bonum, quod facit contra triplex malum. Primum bonum contra malum doctrinae; secundum contra malum operationis; tertium contra malum intentionis. contra malum doctrinae, quod debet vitari, facit bonum manifestae veritatis.

Et quantum ad hoc dicit in manifestatione veritatis, quasi dicat: non deficimus sed, vitantes mala, ambulamus et proficimus in manifestatione veritatis, id est veritatem puram manifestamus. io. Xviii, 37: ad hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati. Eccli. Xxiv, v. 31: qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. contra malum operationis faciunt bona opera, et quantum ad hoc dicit commendantes nosmetipsos, etc..

Et hoc non facimus dicendo de nobis bona, quia non de facili creditur ei qui seipsum commendat, sed operando bona, quia talia opera facimus, ut ex ipsis operibus reddamus nosmetipsos commendabiles, ad omnem conscientiam hominum. i petr. Ii, 12: conversationem vestram inter gentes, etc.. contra malum intentionis facimus bonum reddendo nos commendabiles, non solum ad omnem conscientiam hominum, sed etiam coram deo, qui intuetur corda. Infra x, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, etc.. Rom. Xii, 17: providentes bona, non solum coram, etc..

Et, secundum augustinum in glossa, apostolus implet in hoc mandatum domini, matth. V, 16: sic luceat, etc., item c. Vi, 1: attendite ne iustitiam, etc., primum in hoc quod dicit commendantes nos, etc.; secundum vero in hoc quod dicit coram deo, rom. Ii, 28: non enim, qui in manifesto, etc.. vel potest totum hoc magis secundum continuationem litterae, legi sic, ut dicatur: ideo habentes hanc administrationem, iuxta quod, etc., non deficimus, supple a bene operando, sed abdicamus, etc., et iterum, in manifestatione veritatis; servato tamen eodem modo exponendi, sicut in prima lectura.

089 CP4

14
(
2Co 4,3-6)

LECTIO 2: 2 Corintios 4,3-6

Hic consequenter apostolus respondet cuidam tacitae obiectioni. posset enim dici sibi ab aliquo: tu dicis, quod non deficis in manifestatione veritatis christi, sed hoc non videtur, quia multi contradicunt tibi. Huic ergo quaestioni respondet.

Et circa hoc duo facit. primo enim respondet quaestioni praedictae; secundo excludit quoddam dubium, quod videtur ex responsione sua sequi, ibi non enim nosmetipsos, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit quibus occultatur veritas christi; secundo occultationis causam assignat, ibi in quibus deus huius saeculi; tertio ostendit quod hoc non est ex defectu veritatis evangelii, ut occultetur, ibi ut non fulgeat, etc.. dicit ergo: dixi quod non deficimus in manifestatione, quod, idest sed, si evangelium nostrum, quod scilicet nos praedicamus, est opertum, id est occultum, non est opertum omnibus, sed illis tantum, qui pereunt, scilicet praebendo impedimentum ne eis manifestetur. I cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, etc.. causa ergo huius occultationis est non ex parte evangelii, sed propter eorum culpam et malitiam.

Et hoc est quod subdit in quibus deus huius saeculi, etc..

Et hoc potest exponi tribus modis. primo modo sic: deus huius saeculi, id est deus qui est dominus huius saeculi et omnium rerum creatione et natura, iuxta illud ps. Xxiii, 1: domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, excaecavit mentes infidelium, non inducendo malitiam, sed merito, imo demerito praecedentium peccatorum subtrahendo gratiam. Is. Vi, 10: excaeca cor populi huius, etc.. Unde et praecedentia peccata insinuat, cum dicit infidelium, quasi infidelitas eorum fuerit causa huius excaecationis. secundo modo sic: deus huius saeculi, id est diabolus, qui dicitur deus huius saeculi, id est saeculariter viventium, non creatione sed imitatione, qua saeculares eum imitantur. sap. Ii, 25: imitantur eum, qui sunt, etc..

Et hic excaecat suggerendo, trahendo et inclinando ad peccata.

Et sic quando iam sunt in peccatis, operiuntur in tenebris peccatorum ne videant. Eph. Iv, 18: tenebris obscuratum habentes intellectum, etc.. tertio modo sic: deus habet rationem ultimi finis, et complementum desideriorum totius creaturae. Unde quidquid aliquis sibi pro fine ultimo constituit in quo eius desiderium quiescit, potest dici deus illius. Unde cum habes pro fine delicias, tunc deliciae dicuntur deus tuus; similiter etiam si voluptates carnis, vel honores.

Et tunc exponitur sic: deus huius saeculi, id est illud quod homines saeculariter viventes sibi pro fine constituunt, ut puta voluptates, vel divitiae et huiusmodi.

Et sic deus excaecat mentes, inquantum impedit ne homines lumen gratiae hic, et gloriae in futuro, videre possint. Ps. Lvii, v. 9: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae, ut non viderent solem. Sic ergo excaecatio infidelium non est ex parte evangelii, sed ex culpa infidelium.

Et ideo subdit ut non fulgeat, etc.. Ubi sciendum est, quod deus pater est fons totius luminis. I io. I, 5: deus lux est, et tenebrae in eo non sunt, etc.. Ex hoc autem fontanoso lumine derivatur imago huius luminis, scilicet filius verbum dei. Hebr. c. I, 3: qui cum sit splendor, etc.. Hic ergo splendor gloriae, imago fontanosae lucis, carnem nostram accepit et multa gloriosa et divina in hoc mundo opera fecit. declaratio igitur huius lucis est evangelium, unde et evangelium dicitur notitia claritatis christi, quae quidem notitia virtutem habet illuminativam. Sap. Vi, 13: clara est et quae numquam marcescit sapientia, etc..

Et quidem, quantum est de se, in omnibus refulget et omnes illuminat, sed illi qui praebent impedimentum, non illuminantur.

Et hoc est quod dicit: ideo excaecavit mentes infidelium, ut scilicet non effulgeat in eis, scilicet in mentibus infidelium, licet in se effulgens sit, illuminatio evangelii illuminantis. Quod quidem est illuminans, quia est gloria christi, id est claritas. Io. I, 14: vidimus gloriam, etc.. Quae quidem gloria provenit christo ex eo quod est imago dei. Col. I, 15: qui est imago invisibilis dei. nota, secundum glossam, quod christus perfectissima imago dei est. Nam ad hoc quod aliquid perfecte sit imago alicuius, tria requiruntur, et haec tria perfecte sunt in christo. Primum est similitudo, secundum est origo, tertium est perfecta aequalitas. si enim inter imaginem et eum, cuius est imago, esset dissimilitudo, et unum non oriretur ex alio, similiter etiam si non sit aequalitas perfecta, quae est secundum eamdem naturam, non esset ibi perfecta ratio imaginis. Nam similitudo regis in denario, non perfecte dicitur imago regis, quia deest ibi aequalitas secundum eamdem naturam; sed similitudo regis in filio dicitur perfecta imago regis, quia sunt ibi illa tria quae dicta sunt. cum ergo ista tria sint in christo filio dei, quia scilicet est similis patri, oritur a patre, et aequalis est patri, maxime et perfecte dicitur imago dei. consequenter cum dicit non enim nosmetipsos, etc., removet apostolus quoddam dubium. Posset enim aliquis, contra praedicta, dicere apostolo: supra dixisti evangelium vestrum esse opertum, modo dicis evangelium christi illuminare; si ergo detur quod evangelium christi sit illuminans, non potest hinc sequi quod opertum sit evangelium vestrum.

Et ideo ad hoc removendum, duo facit. primo, ostendit quod idem est evangelium suum et christi; secundo, ostendit unde sit quod evangelium suum sit illuminativum, ibi quoniam deus qui dixit, etc.. dicit ergo primo: dico quod manifestatio claritatis christi est evangelium christi et nostrum. Nostrum quidem tamquam per nos praedicatum; christi vero, tamquam in ipso evangelio praedicati.

Et hoc est quod non praedicamus nosmetipsos, id est non commendamus nos, nec ad nos, id est ad laudem, vel lucrum nostrum convertimus praedicationem nostram, sed ad christum totum referimus et laudem eius. I cor. c. I, 23: nos autem praedicamus christum, etc.. Ps. Lxxii, 28: ut annuntiem omnes praedicationes tuas, non meas, in portis, etc.. sed iesum dominum nostrum, nos autem servos vestros per iesum. Quasi dicat: iesum praedicamus ut dominum, nos autem servos.

Et huius ratio est quia principaliter quaerimus laudem christi et non nostram. Nam servus est, qui est propter utilitatem domini.

Et inde est, quod minister ecclesiae, qui non quaerit honorem dei et utilitatem subditorum, non dicitur verus rector, sed tyrannus. nam quicumque bene regit, debet esse sicut servus, quaerens honorem et utilitatem subditorum. gen. Xxv, 23: maior serviet minori. i cor. Ix, 19: cum essem liber, omnium vestrum me servum feci. consequenter cum dicit quoniam deus qui dixit, etc., ostendit unde evangelium suum habet virtutem illuminativam. ubi nota ordinem procedendi servatum ab apostolo, qui talis est: nos aliquando, scilicet antequam conversi essemus ad christum, eramus tenebrosi sicut et vos et alii in quibus non fulget claritas gloriae christi. Nunc vero, postquam christus vocavit nos per gratiam suam ad se, tenebrae istae remotae sunt a nobis, et iam fulget in nobis virtus gloriae claritatis christi; et intantum refulget in nobis, quod non solum illuminamur ad hoc quod videre possimus, sed etiam quod alios illuminemus. Ex spirituali ergo gratia et abundanti refulgentia claritatis gloriae christi in nos, habet evangelium nostrum virtutem illuminativam.

Et hoc est quod dicit: dico quod ideo illuminat evangelium nostrum, quoniam deus, qui dixit, id est praecepto solo fecit, lucem splendescere, quod fuit in separatione elementorum, quando chaos tenebrosum illuminavit per lucem quam fecit. Gen. I, 3: dixit, fiat lux. Eccli. Xxiv, 6: ego feci, ut in caelis oriretur lux, etc.. Iste, inquam, deus, illuxit in cordibus, id est in mentibus, nostris, prius tenebrosis per absentiam luminis gratiae et obscuritatem peccati. Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris, etc.. illuxit, inquam, non solum ut nos illuminaremur, sed ad illuminationem, id est ut et alios illuminemus. Eph. Iii, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est, etc.. Matth. V, v. 14: vos estis lux, etc.. Ad illuminationem dico, scientiae, id est ut faciamus alios scire. dico, claritatis dei, id est clarae divinae visionis, in facie iesu christi. Glossa: id est per iesum christum, qui est facies patris, quia sine ipso non cognoscitur pater. Sed melius dicitur sic: ad illuminationem sanctae claritatis dei, quae quidem claritas fulget in facie christi iesu, id est ut per ipsam gloriam et claritatem, cognoscatur christus iesus. quasi dicat: in summa, ad hoc deus illuxit nobis ad illuminationem, ut ex hoc iesus christus cognoscatur et praedicetur in gentibus.

089 CP4


Aquinatis - ad 2 Corinthios 11