Aquino - AD GALATAS 25

25
(
Ga 4,8-12)

LECTIO 4: Ad Galatas 4,8-12

Posita dignitate beneficii gratiae, et ostensa per exemplum humanum, hic apostolus arguit galatas, qui hanc gratiam contemnebant, utpote ingrati tanto beneficio.
Et primo arguit eos de ingratitudine; secundo excusat se, quod hoc non facit ex odio et livore, ibi fratres, obsecro vos, non me laesistis, etc.. circa primum tria facit. primo commemorat statum pristinum; secundo extollit et commendat beneficium susceptum, ibi nunc autem cum cognoveritis, etc.; tertio exaggerat peccatum commissum, ibi quomodo convertimini, etc.. dicit ergo sed tunc, etc., quasi dicat: nunc estis filii et haeredes per deum, sed tunc quidem, cum gentes essetis. Eph. V, v. 8: eratis aliquando tenebrae, etc., ignorantes deum, per infidelitatem, serviebatis, cultu latriae, his qui non sunt natura dii, sed opinione hominum. I cor. Xii, 2: cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes, etc.. Rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, etc.. hoc autem quod dicit qui natura non sunt dii, est ad confutationem arianorum dicentium christum dei filium non esse deum per naturam. Quod si verum esset, non esset ei exhibendus cultus latriae, et quicumque exhiberet ei esset idololatra. sed potest obiici, quia nos adoramus carnem et humanitatem christi, ergo sumus idololatrae. sed dicendum est, quod licet adoremus carnem, seu humanitatem christi, adoramus tamen eam, ut unitam personae divini verbi, quod quidem verbum est suppositum divinum. Unde cum adoratio debeatur supposito divinae naturae, quidquid in christo adoratur, absque errore fit. consequenter cum dicit nunc autem cum cognoveritis, etc., commemorat acceptum beneficium, quasi dicat: si ignorantes eratis et peccabatis, tolerari poterat, nam, caeteris paribus, gravius est peccatum in christiano, quam in gentili. Sed nunc cum cognoveritis deum, id est sitis conducti ad dei cognitionem, gravius peccatis quam olim, serviendo et ponendo spem in his in quibus non debetis. Ier. Xxxi, 34: omnes cognoscent me, etc.. sed hoc quod dicit imo cogniti sitis a deo, videtur contrarietatem habere, cum deus ab aeterno omnia cognoverit. Eccli. Xxiii, 29: domino enim deo antequam crearentur omnia sunt agnita, etc.. sed dicendum hoc causaliter esse dictum, ut sit sensus imo cogniti sitis a deo, id est deus fecit quod vos cognosceretis eum. Sic enim deus dicitur cognoscere, inquantum est causa cognitionis nostrae.
Et ideo, quia supra dixit: cum cognoveritis deum, quae fuit vera locutio, statim corrigit et explicat eam praefiguratam innuendo quod non possumus deum cognoscere ex nobis, nisi per ipsum. Io. I, 18: deum nemo vidit unquam, sed unigenitus, qui est in sinu patris, etc.. consequenter exprobrat peccatum commissum, dicens quomodo convertimini, etc..
Et primo exaggerat eorum peccatum; secundo ostendit imminens periculum, ibi timeo vos ne forte, etc.; tertio reducit eos ad salutis statum, ibi estote sicut ego, etc.. circa primum duo facit. primo proponit peccatum commissum; secundo de peccato commisso eos convincit, ibi dies observatis, etc.. sciendum est autem, quod haec littera dupliciter legitur. Uno modo, quia isti galatae a fide convertebantur ad idololatriam, et ideo dicit quomodo convertimini a fide iterum, id est denuo, ii petr. Ii, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post, etc. Is. Xlii, 17: conversi sunt retrorsum, etc. Ad elementa, scilicet mundi, quae sunt infirma, per se subsistere non valentia, quia in nihilum deciderent, nisi ea manus cuncta regentis teneret, secundum illud hebr. I, 3: portans omnia verbo virtutis suae, etc.
Et egena, quia egent deo et seipsis ad invicem, ad complementum universi, quibus, scilicet elementis, denuo, id est iterum, servire vultis, servitute scilicet latriae. probatio huius manifeste apparet, quia observatis dies, scilicet faustos et infaustos, et menses, et tempora, et annos, id est constellationes et cursum corporum caelestium, quae omnia ortum habent ab idololatria. Contra quod dicit ier. X, 2: a signis caeli nolite metuere, quae gentes, etc..
Et quod observationes huiusmodi malae sint et contra cultum christianae religionis, patet: quia distinctio dierum, mensium, annorum, et temporum attenditur secundum cursum solis et lunae.
Et ideo tales temporum distinctiones observantes, venerantur corpora caelestia, et disponunt actus suos secundum iudicium astrorum, quae nullam directam impressionem habent in voluntate hominis, et in his quae dependent a libero arbitrio.
Et ex hoc imminet grave periculum. unde dicit timeo ne forte sine causa, id est inutiliter laboraverim in vobis.
Et ideo cavendum est fidelibus talia observare; sed nulla debet esse eis suspicio harum rerum, quia prospere potest cedere quidquid sub dei devotione simpliciter agitur. sed numquid licet in aliquo cursum stellarum servare? dicendum est, quod corpora caelestia quorumdam quidem effectuum causa sunt, scilicet corporalium: et in istis licet ipsorum cursum attendere; quorumdam autem non sunt causa, scilicet eorum quae dependent a libero arbitrio, seu a fortuna, vel infortunio: et in istis servare cursum astrorum pertinet ad idololatriam. sed licet haec lectura sustineri possit, non tamen est secundum intentionem apostoli. Cum enim ipse in tota praecedenti serie huius epistolae, et in sequenti, arguat galatas de hoc quod a fide transtulerunt se ad observantiam legis, ideo magis ad propositum exponitur de hoc, quod ad legales observantias convertuntur. unde dicit: cum cognoveritis deum per fidem, quomodo convertimini a fide ad elementa, id est ad litteralem legis observantiam? quae dicitur elementa, quia lex fuit prima institutio divini cultus; elementa, dico, infirma, quia non perficit iustificando hebr. c. Vii, 19: neminem ad perfectum adduxit lex; egena, quia non confert virtutes et gratiam, adiuvando per se. sed quid est quod dicit convertimini? et videtur hoc inconvenienter dictum. similiter et hoc, quod dicit denuo. Nam isti nec iudaei fuerant, nec alias legalia servaverant. ad quod dicendum est, quod cultus iudaeorum medius est inter cultum christianorum et gentilium. Nam gentiles colebant elementa ipsa tamquam viva quaedam; iudaei vero elementis quidem non serviebant, sed deo sub ipsis elementis, inquantum observationibus corporalium elementorum deo cultum exhibebant. Supra eodem: sub elementis huius mundi eramus servientes. christiani vero serviunt deo sub christo, id est in fide christi. Quando autem aliquis pervenit ad terminum, transacto medio, si iterum redire velit ad medium, idem videtur ac si velit redire ad principium.
Et ideo apostolus, quia isti iam pervenerant ad terminum, scilicet ad fidem christi, et tunc redierunt ad medium, scilicet ad cultum iudaeorum, inde est, quod propter quamdam conformitatem medii ad principium, dicit eos converti ad elementa, et denuo eis servire.
Et quod ita sit probat, cum dicit dies observatis, iudaico ritu, scilicet sabbata, et decimum primi mensis, et huiusmodi, quae dicuntur in glossa; menses, id est neomenias, ut primum et septimum mensem, ut habetur lev. Xxiii, 5 ss.; tempora, scilicet egressionis de aegypto, et quod ierosolymam tribus vicibus veniebant per singulos annos. Item annos iubilaei, et septimum annum remissionis.
Et ex hoc sequitur periculum, quia ex hoc nihil prodest fides christi. Unde dicit timeo vos ne forte sine causa, id est inutiliter, in vobis laboraverim. Infra v, 2: si circumcidimini, christus vobis nihil proderit. consequenter cum dicit estote sicut ego, reducit eos ad statum salutis; quasi dicat: ita timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis, sed ne ita sit, estote sicut ego. hoc in glossa tripliciter legitur. Primo modo sic estote sicut ego, scilicet legem deserentes, sicut ego dimisi. secundo modo sic estote sicut ego, errorem scilicet pristinum corrigentes, sicut ego errorem meum correxi.
Et hoc potestis, quia ego, supple sum, sicut vos, et tamen de errore meo correctus sum. Tertio modo sic: estote sicut ego, scilicet sine lege viventes, quia ego, supple: qui legem habui, et in lege natus sum, modo sum sicut vos, supple fuistis, scilicet sine lege.

26
(
Ga 4,13-18)

LECTIO 5: Ad Galatas 4,13-18

Postquam reprehendit apostolus galatas, hic ostendit se hoc non ex odio fecisse.
Et primo ostendit se non habere veram causam odii ad eos ullam; secundo quod nec habet causam aestimatam, ibi ergo inimicus factus sum vobis, etc.; tertio assignat causam praemissae reprehensionis, ibi filioli mei, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit, quod non habet causam odii ad eos; secundo quod magis habet causam amoris, ibi scitis autem quod per infirmitatem, etc.. circa primum notandum est, quod consuetudo est boni pastoris in correctione subditorum asperis dulcia miscere, ne scilicet ex nimia severitate frangantur. Lc. X, 34 legitur de samaritano, quod in curatione sauciati infudit vinum et oleum. E contra, de malis pastoribus dicitur ez. Xxxiv, 4: cum austeritate imperabatis eis.
Et ideo apostolus sicut bonus praelatus ostendit, quod non ex odio increpat eos, blande loquendo eis quantum ad tria. Primo quantum ad charitatis nomen. Unde dicit fratres, ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. secundo quantum ad modestiae verbum. unde dicit obsecro vos, prov. Xviii, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper. Tertio quantum ad excusationem. Unde dicit nihil me laesistis, et ego non sum talis, quod habeam odio illos, qui me non offendunt. secundo ostendit se ad eos habere causam amoris, cum dicit scitis autem, quod per infirmitatem, etc.. Ubi tria ponit ex quibus homines se diligere consueverunt. primum est mutuum societatis auxilium, et ex hoc etiam amor in hominibus confirmatur, secundum illud lc. Xxii, v. 28: vos estis, qui permansistis mecum, etc..
Et quantum ad hoc dicit scitis autem, etc., ubi primo commemorat tribulationem quam passus est apud eos; secundo ostendit quomodo ei astiterunt et tentationem vestram, etc.. dicit ergo quantum ad primum: dico quod nihil me laesistis, imo servivistis mihi. Scitis enim, id est recordari poteritis, quod evangelizavi vobis iampridem, id est transacto tempore, per infirmitatem carnis, id est cum infirmitate et afflictione carnis meae, vel cum multis tribulationibus quas patiebar a iudaeis (qui sunt de carne mea) me persequentibus. i cor. Ii, 3: cum timore et tremore multo fui apud vos. Ii cor. Xii, 9: virtus in infirmitate perficitur.
Et licet haec infirmitas fuerit causa spernendi me, et tentationis vestrae, secundum illud zach. Xiii, 7: percute pastorem, et dispergentur oves, etc., vos tamen tentationem vestram, quae erat in carne mea, id est tribulationem meam, quae erat vobis causa tentationis, non sprevistis. Eccli. Xi, 2: non spernas hominem in visu suo. Quia, ut dicit dominus lc. X, 2: qui vos spernit, me spernit, etc.. Neque respuistis doctrinam meam et me, quin velletis esse socii tribulationum. is. Xxxiii, 1: vae qui spernis, nonne et ipse sperneris, etc.. secundum autem, quod confirmat inter homines dilectionem, est mutuus amor et mutua dilectio ad invicem, secundum illud prov. Viii, 17: ego diligentes me diligo, etc..
Et quantum ad hoc dicit sed sicut angelum dei excepistis me, id est ita honorifice sicut nuntium verba dei nuntiantem. I thess. Ii, v. 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, etc..
Et inde est, quod praedicatores dicuntur angeli. Mal. Ii, 7: legem requirent ex ore eius, etc..
Et non solum sicut angelum recepistis, sed sicut iesum christum, id est ac si christus ipse venisset, qui christus profecto in ipso ad eos venerat, et in eo loquebatur, secundum illud ii cor. Ult.: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur christi? matth. X, 40: qui vos recipit, me recipit, etc.. deinde increpat eos, quod sic deteriorati erant. Unde dicit ubi est ergo beatitudo vestra? quasi dicat: nonne ex hoc homines beatificabant vos, quod me honorastis, et praedicationem meam recepistis? iob iv, v. 6: ubi est timor tuus, et fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? tertium, quod amorem confirmat est mutua beneficentia.
Et quantum ad hoc dicit testimonium perhibeo, quod si fieri posset, id est iuste fieri potuisset illud enim fieri potest, quod iuste fit vel ad utilitatem ecclesiae fuisset, oculos eruissetis et dedissetis mihi, quasi dicat: ita me diligebatis, quod non solum mihi vestra exteriora, sed etiam oculos vestros dedissetis mihi. consequenter cum dicit ergo inimicus factus sum vobis, etc., ponit causam aestimati odii, et primo unam ex parte apostoli; secundo aliam ex parte pseudo, ibi aemulantur vos, etc.. dicit ergo: ex quo mihi tot bona fecistis, estne credendum, quod factus sim inimicus vobis, verum dicens vobis? verbum autem hoc, quod dicit inimicus, dupliciter potest intelligi. Uno scilicet modo, quod ipse habeat eos odio, et isto modo legitur sic tunc: factus sum inimicus, id est habeo vos odio.
Et sic hoc quod sequitur verum dicens vobis, potest aestimari ut signum odii, quod tamen est signum dilectionis, scilicet dicere verum, suo tamen loco et tempore. alio modo potest intelligi inimicus passive, scilicet quod ipse habeatur odio ab eis.
Et tunc sic legitur: ego factus sum inimicus vobis, id est habetis me odio; et hoc ideo, quia dico vobis verum, ut sic dicens verum vobis ponatur, ut sit causa odii. Nam homines veritatem dicentes, a malis odio habentur. veritas enim odium parit. Amos c. V, 10: odio habuerunt in porta corripientem, etc.. sed contra est quod dicitur prov. c. Xxviii, 23: qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam qui per linguae blandimenta decipit. sed dicendum est, quod solutio haec potest haberi ex hoc quod dicitur prov. Ix, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. Bonitatis enim signum est, si iste qui corripitur corripientem diligit, et, e converso, si eum oderit, signum est malitiae. Cum enim homo naturaliter odiat illud quod contrariatur ei quod diligit, si tu odis eum qui corrigit te de malo, manifestum est quod malum diligis. Si vero diligis eum, ostendis te odire peccata. Quia enim homines a principio cum corripiuntur, per amorem ad peccata afficiuntur: inde est, quod in principio peccator corripientem odit, sed postquam iam correctus est et affectum peccati deposuit, corripientem diligit.
Et ideo signanter in proposita auctoritate dicitur, quod postea inveniet gratiam apud eum. consequenter cum dicit aemulantur vos, etc., ponit aliam causam aestimatam, ex parte scilicet pseudo.
Et primo ponit eam; secundo excludit eam, ibi bonum autem aemulamini, etc.. quantum autem ad primum, sciendum est quod, sicut dictum est supra, quidam pseudo ex iudaeis conversi, circumeuntes ecclesias gentium, praedicabant servari legalia.
Et quia paulus contrarium dicebat, ideo isti detrahebant ei.
Et hoc magis faciebant ut excluderent paulum, quam pro salute eorum.
Et ideo dicit aemulantur vos, id est non patiuntur in vobis (quos diligunt potius amore concupiscentiae, quam amicitiae) consortium nostrum. Aemulatio enim est zelus ex amore quocumque proveniens, non patiens consortium in amato. Sed quia amor eorum ad istos non erat bonus, tum quia non amabant eos propter utilitatem ipsorum, sed propter commodum proprium: et hoc patet quia volebant excludere apostolum ab eis, utpote propriae utilitati contrarium, tum quia hoc cedebat in damnum galatarum, quia quaerebant in eis lucrum, per quod ipsi damnificabantur, ideo dicit aemulantur vos, sed non bene, quia non amant bonum vestrum.
Et hoc apparet, quia volunt vos excludere, ut aemulemini illos, id est, ut nullum recipiatis nisi eos. Prov. Iii, 31: ne aemuleris hominem iniustum, etc..
Et prov. Xxxi: non aemuletur cor tuum peccatores. hoc autem excludit consequenter cum dicit bonum autem aemulamini, etc., quasi dicat: non debetis eos aemulari in doctrina eorum, sed aemulamini bonum doctorem, me scilicet et huiusmodi. I petr. Iii, v. 13: quis est, qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? sed quia aliquis potest esse bonus doctor, in quo potest esse aliquid mali, ideo addit: aemulamini bonum doctorem, sed dico tamen, in bono, id est in eo quod bonum est. i cor. Xiv, 1: sectamini charitatem, aemulamini spiritualia. Licet autem apostolus de se loquatur, secundum glossam, cum dicit aemulamini bonum, addit tamen in bono, quia, sicut ipse dicit i cor. Iv, 4: nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. sed quia aliqui aemulantur doctorem bonum in sua praesentia solum, ideo addit semper, et non tantum cum praesens sum apud vos; quia aemulatio in bonum est signum quod ex amore et timore dei, qui omnia videt, procedat, si etiam in absentia doctoris perseverat. Col. Iii, 22: servi, obedite per omnia dominis vestris, etc..

27
(
Ga 4,19-20)

LECTIO 6: Ad Galatas 4,19-20

Supra apostolus removit falsam causam correctionis galatarum, hic consequenter apostolus dictae correctionis assignat causam veram, quae est dolor de eorum imperfectione.
Et ideo primo dolorem cordis ex quo loquebatur, exprimit; secundo ponit desiderium de manifestatione huius doloris, ibi vellem autem, etc.;

Tertio ponit causam doloris, ibi quoniam confundor, etc.. dolor autem iste ex charitate procedebat, quia dolebat de peccatis eorum. Ps. cxviii, 158: vidi praevaricantes, et tabescebam, etc..
Et ideo verbum charitatis proponit dicens filioli mei. signanter autem non eos filios vocat, sed filiolos, ut designet eorum imperfectionem, qua diminuti sunt. I cor. Iii, 1: tamquam parvulis in christo, etc.. sed notandum est, quod puer dum est in parturitione, dicitur filiolus.
Et isti tales erant, quia indigebant iterata parturitione, cum tamen parentes carnales semel tantum parturiant filios.
Et ideo dicit eis quos iterum parturio. nam semel eos parturierat in prima conversione, sed quia iam aversi erant ab eo, qui eos vocavit in aliud evangelium, indigebant quod iterato parturiret eos. Ideo dicit parturio, id est cum labore et dolore ad lucem fidei reduco. In quo apparet dolor apostoli. unde conversio hominis, partus dicitur. iob xxxix, 3: incurvantur ad foetum et pariunt. apoc. Xii, 2: clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.
Et inde est quod apostolus ex dolore dure eos corrigit, sicut mulier ex dolore partus dure clamat. Is. Xlii, v. 14: quasi parturiens loquar, etc..
Et ratio iteratae parturitionis est, quia non estis perfecte formati. Unde dicit donec christus formetur in vobis, id est recipiatis similitudinem eius, quam vestro vitio perdidistis.
Et non dicit, formemini in christo sed formetur christus in vobis, ut hoc terribilius insonet auribus eorum. nam christus per fidem formatam formatur in corde. Eph. Iii, 17: habitare christum per fidem, etc.. Sed quando quis non habet fidem formatam, iam in eo moritur christus. ii petr. I, 19: donec dies illucescat, etc..
Et sic secundum hominis profectum in fide, christus in homine proficit, et, e converso, secundum defectum deficit. Quando ergo fides in homine efficitur informis per peccatum, christus non est in eo formatus.
Et ideo, quia in istis non erat fides formata, indigebant iterum parturiri, donec christus in eis formaretur per fidem formatam, scilicet quae per dilectionem operatur. vel donec christus formetur in vobis, id est, formosus aliis per vos appareat. posset autem aliquis dicere: absens tu dicis talia, sed si esses apud nos, haec non diceres, secundum illud ii cor. X, v. 10: praesentia quidem corporis infirma, et sermo contemptibilis, etc..
Et ideo ponit desiderium manifestandi dolorem suum asperius, dicens vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quasi dicat: modo blandis verbis utor, vocans vos fratres et filios in absentia; sed si essem praesens, asperius corriperem. Nam si quae per litteras scribo, nunc praesens et ore proferrem, durior esset correctio, utpote quia magis possem vocem obiurgantis exprimere, et irascentis resonare clamorem et dolorem pectoris, magis quam per litteras explicare, et magis cor vestrum viva vox ad confusionem de errore vestro et mea turbatione moveret.
Et causa huius doloris est, quia confundor in vobis, id est, erubesco apud alios pro vobis. Nam, sicut eccli. Xxii, 3 dicitur confusio est patris de filio indisciplinato. nam, cum filius sit res patris, et discipulus, inquantum huiusmodi, res magistri, magister gaudet de bono quod videt in eo relucere, quasi de bono proprio, et gloriatur, et, e converso, de malo dolet et confunditur. Unde quia isti mutati erant de bono in malum, apostolus confundebatur inde.

28
(
Ga 4,21-24)

LECTIO 7: Ad Galatas 4,21-24

Supra apostolus probavit dignitatem gratiae per consuetudinem humanam hic autem probat eam auctoritate scripturae.
Et primo proponit factum; secundo exponit mysterium, ibi quae sunt per allegoriam dicta, etc.; tertio concludit propositum, ibi itaque, fratres mei, non sumus, etc.. circa primum duo facit. primo excitat ad attentionem; secundo proponit suam intentionem, ibi scriptum est enim, etc.. dicit ergo dicite mihi, etc., quasi dicat: si vos estis sapientes, attendite ad ea quae obiicio, et si non potestis contradicere, cedatis. Iob vi, 29: respondete, obsecro, absque contentione, etc.. Facio vobis autem hanc obiectionem: aut legistis legem, aut non legistis. sed si legistis, scire debetis ea quae in ea scripta sunt: sed ipsa probat se dimittendam; si autem non legistis, non debetis recipere quod nescitis. Prov. Iv, 25: palpebrae tuae praecedant gressus tuos. dicit autem sub lege, id est sub onere legis. nam subire aliquod leve non est vis, sed subire grave onus, sicut est onus legis, magnae stultitiae signum esse videtur. Act. Xv, v. 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, etc., quod est intelligendum de illis, qui volunt carnaliter esse sub lege. consequenter cum dicit scriptum est enim, etc., proponit suam intentionem, dicens: ideo quaero an legistis legem, quia in ipsa continentur quaedam, quae manifeste dicunt legem non esse tenendam.
Et specialiter apostolus facit mentionem de duobus filiis abrahae.
Et primo ponit unum in quo conveniunt; secundo duo in quibus differunt. conveniunt quidem in uno patre. Unde dicit scriptum est, quoniam abraham duos filios habuit. Habuit etiam alios quam istos duos filios, quia post mortem sarae alios genuit de caethura, ut dicitur gen. Xxv, 2; de quibus mentionem non fecit apostolus, quia non pertinent ad hanc significationem. Possunt tamen per istos duos, scilicet filium ancillae et filium liberae, duo populi scilicet, iudaeorum et gentium, designari; per alios vero filios caethurae, schismatici et haeretici. qui quidem duo populi conveniunt in uno patre; quia iudaei sunt filii abraham secundum carnem, gentiles vero secundum imitationem fidei. Vel sunt filii abrahae, id est dei, qui est pater omnium. Mal. Ii, 10: nonne deus pater omnium, etc., rom. Iii, v. 29: an iudaeorum tantum? differunt autem in duobus, scilicet in conditione matris, quia unus est de ancilla, ut dicitur gen. Xxi, 10. Nec tamen peccavit abraham ad eam accedens, quia accessit ad eam coniugis affectu et ordinatione divina. Alius autem est de libera, scilicet isaac, quem genuit ei sara uxor sua. Gen. c. Xviii, 10: veniam ad te tempore isto, vita comite, et sara uxor tua, etc.. item differunt in modo generationis, quia qui de ancilla, scilicet ismael, secundum carnem natus est; qui autem de libera, scilicet isaac, per repromissionem. sed vitandus est hic duplex falsus intellectus. Unus, ne intelligatur per hoc, quod dicit secundum carnem natus est, ut accipiatur hic caro pro actu peccati, secundum illud rom. Viii, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini, etc.; ii cor. X, 3: in carne ambulantes non secundum carnem militamus; quasi abraham peccante natus sit ismael. alius intellectus, ut per hoc, quod dicitur per repromissionem, credatur isaac non secundum carnem natus, id est, secundum carnalem commixtionem, sed per spiritum sanctum. est ergo dicendum, quod secundum carnem, id est secundum naturam carnis natus est ismael. Nam naturale est in hominibus, quod ex muliere iuvencula foecunda, sicut erat agar, et sene, nascatur filius.
Et quod per repromissionem, id est supra naturam carnis, natus est isaac. Non enim ad hoc se extendit natura carnis, ut ex viro seni et vetula sterili, sicut fuit sara, filius nascatur. per ismael significatur populus iudaeorum, qui secundum carnem natus est; per isaac vero intelligitur populus gentium, qui natus secundum repromissionem, qua promissum est abrahae, quod esset futurus pater multarum gentium. Gen. Xxii, 18: in semine tuo benedicentur, etc.. mysterium autem exponit, cum dicit quae sunt per allegoriam dicta.
Et primo ponit modum mysterii; secundo exemplificat, ibi haec enim duo sunt testamenta, etc.. dicit ergo: haec quae sunt scripta de duobus filiis, etc., sunt per allegoriam dicta, id est per alium intellectum. Allegoria enim est tropus seu modus loquendi, quo aliquid dicitur et aliud intelligitur. Unde allegoria dicitur ab allos, quod est alienum, et goge, ductio, quasi in alienum intellectum ducens. sed attendendum est, quod allegoria sumitur aliquando pro quolibet mystico intellectu, aliquando pro uno tantum ex quatuor qui sunt historicus, allegoricus, mysticus et anagogicus, qui sunt quatuor sensus sacrae scripturae, et tamen differunt quantum ad significationem. est enim duplex significatio. Una est per voces; alia est per res quas voces significant.
Et hoc specialiter est in sacra scriptura et non in aliis; cum enim eius auctor sit deus, in cuius potestate est, quod non solum voces ad designandum accommodet (quod etiam homo facere potest), sed etiam res ipsas.
Et ideo in aliis scientiis ab hominibus traditis, quae non possunt accommodari ad significandum nisi tantum verba, voces solum significant. Sed hoc est proprium in ista scientia, ut voces et ipsae res significatae per eas aliquid significent, et ideo haec scientia potest habere plures sensus. Nam illa significatio qua voces significant aliquid, pertinet ad sensum litteralem seu historicum; illa vero significatio qua res significatae per voces iterum res alias significant, pertinet ad sensum mysticum. per litteralem autem sensum potest aliquid significari dupliciter, scilicet secundum proprietatem locutionis, sicut cum dico homo ridet; vel secundum similitudinem seu metaphoram, sicut cum dico pratum ridet.
Et utroque modo utimur in sacra scriptura, sicut cum dicimus, quantum ad primum, quod iesus ascendit, et cum dicimus quod sedet a dextris dei, quantum ad secundum.
Et ideo sub sensu litterali includitur parabolicus seu metaphoricus. mysticus autem sensus seu spiritualis dividitur in tres. Primo namque, sicut dicit apostolus, lex vetus est figura novae legis.
Et ideo secundum quod ea quae sunt veteris legis, significant ea quae sunt novae, est sensus allegoricus. item, secundum dionysium in libro de caelesti hierarchia, nova lex est figura futurae gloriae.
Et ideo secundum quod ea quae sunt in nova lege et in christo, significant ea quae sunt in patria, est sensus anagogicus. item, in nova lege ea quae in capite sunt gesta, sunt exempla eorum quae nos facere debemus, quia quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; et ideo secundum quod ea quae in nova lege facta sunt in christo et in his quae christum significant, sunt signa eorum quae nos facere debemus: est sensus moralis.
Et omnium horum patet exemplum. Per hoc enim quod dico fiat lux, ad litteram, de luce corporali, pertinet ad sensum litteralem. si intelligatur fiat lux id est nascatur christus in ecclesia, pertinet ad sensum allegoricum. si vero dicatur fiat lux id est ut per christum introducamur ad gloriam, pertinet ad sensum anagogicum. Si autem dicatur fiat lux id est per christum illuminemur in intellectu et inflammemur in affectu, pertinet ad sensum moralem.

29
(
Ga 4,25-27)

LECTIO 8: Ad Galatas 4,25-27

Superius posuit apostolus intellectum mysticum, hic aperit mysterium.
Et primo quantum ad matres; secundo quantum ad filios, ibi nos autem fratres, etc.. per duas autem matres intelligit duo testamenta.
Et ideo primo ponit significatum; secundo exponit, ibi unum quidem in monte, etc.. dicit ergo hae, scilicet duae uxores, ancilla et libera, sunt duo testamenta, vetus et novum. Ier. Xxxi, 31: feriam domui israel foedus novum, ecce novum testamentum, non secundum pactum, etc., ecce testamentum vetus. Libera enim significat testamentum novum, ancilla vero vetus. ad sciendum autem quid sit testamentum, attendi debet, quod testamentum idem est quod pactum seu foedus eorum quae testibus confirmantur. Unde in scriptura multoties loco testamenti ponitur foedus vel pactum. ubicumque autem intervenit foedus, vel pactum, fit aliqua promissio.
Et ideo secundum diversitatem promissionum, est diversitas testamentorum. duo autem sunt nobis promissa, scilicet temporalia in veteri lege et aeterna in nova. Matth. V, 12: gaudete et exultate, etc.. Hae ergo duae promissiones sunt duo testamenta. unde apostolus consequenter cum dicit: unum quidem, etc., exponit ipsa.
Et primo quantum ad vetus; secundo quantum ad novum, ibi illa autem quae sursum, etc.. ad evidentiam autem litterae sciendum est, circa primum, quod quilibet civis alicuius civitatis dicitur esse filius illius, et ipsa civitas est sicut mater eius. Lc. c. Xxiii, 28: filiae ierusalem, nolite flere, etc.. thren. Ult.: filii sion inclyti, etc.. per hoc igitur quod aliqui fiunt alicuius civitatis cives, efficiuntur filii eius. duplex autem est civitas dei, una terrena, scilicet ierusalem terrestris; alia spiritualis, scilicet ierusalem caelestis. Per vetus autem testamentum homines efficiebantur cives civitatis terrestris, per novum autem, caelestis.
Et ideo circa hoc duo facit. primo ponit mysterium expositum; secundo expositionis mysticae rationem assignat, ibi sina enim, etc.. dicit ergo primo: dico quod significat duo testamenta, scilicet vetus et novum.
Et quantum ad hoc dicit: primum quidem in monte sina, etc.. ubi, primo, ponitur locus in quo datum fuit, quia ad litteram in monte sina, ut dicitur ex. Xx, cuius, secundum glossam, mystica ratio est, quia sina interpretatur mandatum. Unde et ab apostolo vetus lex vocatur lex mandatorum, eph. Ii, 15; mons autem significat superbiam, ier. Xiii, 16: antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos, etc.. Unde per montem istum in quo data est lex, significatur superbia iudaeorum duplex: una qua superbiebant contra deum, deut. Xxxi, 27: ego scio contentionem tuam, etc.; alia qua superbiebant contra alias nationes abutentes eo, quod dicitur in ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi, etc.. secundo vero proponit ad quid sit datum, quia non ad faciendum liberos, sed filios matris ancillae, generans in servitutem, quae est agar, id est significatur per agar, quae quidem in servitutem generat, scilicet vetus testamentum.
Et hoc tripliciter, scilicet quantum ad affectum, quantum ad intellectum et fructum. quantum ad intellectum quidem secundum cognitionem, quia in homine est duplex cognitio: una libera, quando scilicet rerum veritatem secundum seipsam cognoscit; alia vero ancilla, id est subiecta velaminibus figurarum.
Et talis fuit cognitio veteris testamenti. quantum ad affectum vero, quia nova lex generat affectum amoris, qui pertinet ad libertatem, nam qui amat, ex se movetur. Vetus autem generat affectum timoris, in quo est servitus; qui enim timet, non ex se, sed ex alio movetur. Rom. Viii, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc.. sed quantum ad fructum, quia lex nova generat filios quibus debetur haereditas; sed illis, quos vetus generat, debentur munuscula, sicut servis. Io. Viii, 35: servus non manet in domo in aeternum, filius manet in domo in aeternum. rationem mysterii assignat, cum dicit sina enim mons est in arabia, etc.. Ubi primo oritur dubitatio, quia cum sina distet a ierusalem per viginti fere dietas, videtur falsum quod sina iunctus sit ierusalem, ut hic apostolus dicit. sed ad hoc mystice respondetur in glossa sic, ut sina sit in arabia. arabia enim humilitas vel afflictio interpretatur, in qua datum est vetus testamentum, quia homines quasi servi et alieni sub ea affligebantur carnalibus observantiis. Act. Xv, v. 10: hoc est onus, quod neque patres nostri, neque nos, etc.. Qui, mons, coniunctus est, non per spatii continuitatem sed per similitudinem, ei quae nunc est ierusalem, id est, iudaico populo; quia sicut ipsi terrena diligunt, et pro temporalibus serviunt sub peccato, ita et mons ille in servitutem generabat. sed haec non videtur intentio apostoli. Nam ipse vult, quod vetus testamentum, quod in monte sina datum est, ex ipso loco servitutis in servitutem generet; quia illud dabatur in sina, non tamen ibi remanentibus filiis israel, sed proficiscentibus ad terram promissionis. Ierusalem enim etiam generat filios servitutis, et ideo quantum ad hoc coniungitur mons sina cum illa.
Et hoc est quod dicit qui coniunctus est ei, scilicet per continuationem itineris euntium in ierusalem, quae nunc est ierusalem, et servit cum filiis suis, servitute scilicet legalium observantiarum (a qua redemit nos christus) et servitute diversorum peccatorum io. Viii, 34: qui facit peccatum, servus est peccati et (ad litteram) a servitute romanorum, qui eis dominabantur. deinde cum dicit illa autem quae sursum est ierusalem, etc., hic consequenter aperit mysterium de libera.
Et primo exponit mysterium; secundo inducit prophetiam, ibi scriptum est enim, etc.. primum quidem potest dupliciter intelligi, secundum quod hanc matrem possumus intelligere, vel illam per quam generamur, quae est ecclesia militans; vel illam matrem in cuius filios generamur, quae est ecclesia triumphans. I petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam, etc.. Sic ergo generamur in praesenti ecclesia militante, ut perveniamus ad triumphantem. hoc ergo modo illud exponentes, a quatuor describitur mater nostra, scilicet a sublimitate, cum dicit sursum, secundo a nomine, cum dicit ierusalem, tertio a libertate, cum dicit libera est, quarto a foecunditate, cum dicit mater nostra. est ergo sublimis per apertam dei visionem, et per perfectam dei fruitionem, et hoc quantum ad ecclesiam triumphantem. Is. Lx, v. 5: videbis, et afflues, etc.. Col. Iii, 2: quae sursum sunt sapite, etc.. Item sublimis per fidem et spem, quantum ad ecclesiam militantem. phil. Iii, 20: nostra conversatio in caelis, etc.. Cant. Iii, 6 et viii, 5: quae est ista quae ascendit, etc.. sed est etiam pacifica, quia ierusalem, id est, visio pacis. Quod quidem competit ecclesiae triumphanti, ut habenti pacem perfectam. ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem, etc.. Is. Xxxii, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Item competit ecclesiae militanti, quae in christo pacem habens quiescit. io. Xvi, 33: in me pacem habebitis. est etiam libera, rom. Viii, 21: ipsa creatura liberabitur, etc..
Et hoc quantum ad triumphantem, et etiam quantum ad militantem, ut apoc. Xxi, 2: vidi civitatem sanctam ierusalem, etc.. sed foecunda est, quia mater nostra. Militans quidem ut generans, triumphans ut in cuius filios generamur. Ps. Lxxxvi, 5: numquid sion dicet homo, etc.. Is. Lx, 4: filii tui de longe venient, etc.. scriptum est enim, scilicet is. Liv, v. 1, secundum enim septuaginta. Hic ponitur prophetia, per quam primo probatur libertas matris praedictae; secundo eius foecunditas, ibi quia multi filii, etc.. sciendum est autem, circa primum, quod in muliere foecunda, primo quidem est tristitia in pariendo, secundo subsequitur gaudium in suscepta prole, secundum illud io. Xvi, 21: mulier cum parit, etc.. Sed mulier sterilis nec patitur in partu, nec gaudet in prole. Differunt autem parere et parturire, quia parturire dicit conatum ad partum; parere vero dicit eductionem foetus iam facti. In parturitione ergo dolorem experitur foecunda, et in partu gaudium. Sterilis autem dolore parturitionis et gaudio partus privatur. sed haec duo propheta indicit sterili, dicens laetare, sterilis, etc., ubi loquitur de ierusalem, quam dicit liberam, significatam per saram sterilem. Nam ecclesia sterilis erat, scilicet ecclesia militans gentium ante conversionem, quae non offerebat filium deo, sed diabolo. Unde ad babylonem dicitur is. Xlvii, v. 9: sterilitas et viduitas venerunt tibi, etc..
Et ecclesia triumphans ante passionem christi sterilis erat, quia non generabantur aliqui in filios eius per introitum gloriae nisi in spe. posita enim erat romphaea ante ianuam paradisi, ut nullus intrare posset. Huic ergo sterili dicitur laetare, quae non paris, etc., quasi dicat: steriles, ut dictum est, non dolent de partu, sed de eo quod non pariunt. i reg. I, 10: cum esset anna amaro animo, etc.. Sed tu laetaberis in multitudine filiorum. is. Lx, 5: tunc dilatabitur et mirabitur cor tuum, scilicet laetitiam mentis extra ostendens. duo enim sunt in partu, scilicet dolor ex eruptione reticulorum, quibus continetur foetus in matrice, et clamor ex ipso dolore.
Et ideo dicit tu quae non parturis, scilicet ecclesia militans, quae non conaris ad partum per desiderium, et triumphans, quae non parturis dolendo, vel quia nondum venit tempus recipiendi filios: erumpe, id est laetitiam quam interius habes manifesta exterius, et clama voce laudis. Is. Lviii, 1: clama, ne cesses, etc..
Et haec duo ad libertatem pertinent, scilicet clamare et erumpere: sic ergo apparet libertas matris. sequitur foecunditas quia multi filii, etc.. sed cum supra dictum sit ecclesiam liberam significari per saram, videtur esse dubium an sara fuerit deserta. ad quod sciendum est, quod deserta fuit ab abraham, ut hic dicitur, non per divortium, sed quantum ad opus carnale. Nam abraham vacabat quidem operi carnali, non propter concupiscentiam, sed propter prolem suscipiendam. Cum ergo innotuit ei saram sterilem esse, deseruit eam, non frangens coniugalem thorum, sed quia non utebatur ea ab illo praecise tempore quo sara introduxit ei ancillam. per quod datur intelligi, quod ecclesia gentium deserta erat a christo, quia nondum venerat christus, et quod ecclesia triumphans deserta erat ab hominibus, quibus ad eam nondum patebat accessus. Huius ergo desertae, scilicet ecclesiae gentium, sunt multi filii, id est plures, magis quam eius, scilicet synagogae, quae habet virum, scilicet moysen. i reg. Ii, 5: sterilis peperit plurimos, et quae multos filios habebat, etc..
Et hoc veniente sponso, scilicet christo, a quo deserta erat, non dilectione, sed partu postposito.


Aquino - AD GALATAS 25