Aquino - AD GALATAS 35

35
(
Ga 5,18-21)

LECTIO 5: Ad Galatas 5,18-21


Postquam ostendit apostolus, quod per spiritum liberamur a desideriis carnis, hic consequenter ostendit, quod per ipsum liberamur a servitute legis.
Et primo proponit beneficium spiritus; secundo manifestat per effectum, ibi manifesta sunt opera carnis, etc.. dicit ergo: dico quod si spiritu ambuletis, non solum desideria carnis non perficietis, sed quod plus est, si spiritu ducimini (quod fit quando facitis quod spiritus suggerit, ut director et gubernator, non autem id ad quod sensus et affectus proprius instigat), non estis sub lege. Ps. Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, non quidem ut coactor, sed ut gubernator. ex his autem verbis vult hieronymus, quod post adventum christi nullus habens spiritum sanctum tenetur servare legem. sed sciendum est, quod hoc quod dicit si spiritu ducimini, iam non estis sub lege, potest referri ad praecepta legis, vel caeremonialia, vel moralia. si quidem referatur ad caeremonialia, sciendum est, quod aliud est servare legem, aliud esse sub lege. Servare legem est facere opera legis, non habendo spem in eis; sed esse sub lege est ponere spem in operibus legis. in primitiva autem ecclesia erant aliqui iusti servantes legem, sed non sub lege, inquantum servabant opera legis sed non erant sub lege, quasi in eis spem ponentes. Sic etiam christus sub lege fuit. Supra iv, 4: factum sub lege, etc..
Et sic excluditur opinio hieronymi. si autem referatur ad moralia, sic esse sub lege potest intelligi dupliciter, vel quantum ad obligationem: et sic omnes fideles sunt sub lege, quia omnibus data est. Unde dicitur matth. V, 17: non veni solvere legem, etc.. vel quantum ad coactionem: et sic iusti non sunt sub lege, quia motus et instinctus spiritus sancti, qui est in eis, est proprius eorum instinctus; nam charitas inclinat ad illud idem quod lex praecipit. Quia ergo iusti habent legem interiorem, sponte faciunt quod lex mandat, ab ipsa non coacti. Qui vero voluntatem male faciendi habent, comprimuntur tamen pudore vel timore legis, isti coguntur.
Et sic iusti sunt sub lege obligante tantum, non cogente, sub qua sunt solum iniusti. Ii cor. Iii, 17: ubi spiritus domini, ibi libertas. I tim. I, 9: iusto non est lex posita, scilicet cogens. consequenter cum dicit manifesta sunt autem opera, etc., probat quae dixit per effectum.
Et primo ponit opera carnis, quae contrariantur spiritui sancto; secundo ostendit quomodo opera spiritus non prohibentur a lege, ibi adversus huiusmodi, etc.. circa primum duo facit. primo ponit opera carnis, quae prohibentur a lege; secundo ponit opera spiritus, quae ab ea non prohibentur, ibi fructus autem, etc.. circa primum duo facit. primo proponit opera carnis; secundo subdit nocumentum, quod ex his sequitur, ibi quae praedico, etc.. dubitatur autem circa primum. primo quidem de hoc quod apostolus hic quaedam ponit, quae non pertinent ad carnem, quae tamen dicit esse opera carnis, sicut idolorum servitus, sectae, aemulationes, et huiusmodi. respondeo. Dicendum est, secundum augustinum lib. Xiv de civ. Dei, c. Ii, quod secundum carnem vivit quicumque vivit secundum seipsum. Unde caro hic accipitur pro toto homine. Quidquid ergo provenit ex inordinato amore sui, dicitur opus carnis. vel dicendum est, quod aliquod peccatum potest dici carnale dupliciter, scilicet quantum ad consummationem: et sic dicuntur carnalia illa tantum quae consummantur in delectatione carnis, scilicet luxuria et gula; et quantum ad radicem: et sic omnia peccata dicuntur carnalia, inquantum ex corruptione carnis anima aggravatur, ut dicitur sap. Ix, 15; ex quo intellectus debilitatus facilius decipi potest, et impeditur a sua perfecta operatione. Unde et ex hoc sequuntur vitia, scilicet haereses, sectae, et alia huiusmodi.
Et hoc modo dicitur quod fomes est principium omnium peccatorum. secundo dubitatur, quia cum apostolus dicat qui talia agunt, regnum dei non consequentur, et nullus excludatur a regno dei, nisi pro peccato mortali, sequitur ergo quod omnia quae enumerat sint peccata mortalia. Cuius contrarium videtur, quia inter ista enumerat multa quae non sunt peccata mortalia, sicut est contentio, aemulatio, et huiusmodi. respondeo. Dicendum est quod omnia haec enumerata sunt aliquo modo mortalia; sed quaedam quidem secundum genus suum, sicut homicidium, fornicatio, idolorum servitus et huiusmodi; quaedam vero secundum suam consummationem, sicut ira cuius consummatio est in nocumentum proximi. Unde si accedit consensus de ipso nocumento, est peccatum mortale.
Et similiter comestio ordinatur ad delectationem cibi, sed si in huiusmodi delectationibus ponat quis finem suum, peccat mortaliter: et ideo non dicit comestiones, sed comessationes; et similiter intelligendum est de aliis similibus. tertio dubitatur de ordine et numeratione eorum. circa quod dicendum est quod cum apostolus in diversis locis, diversa vitia et diversimode enumerat, non intendit enumerare omnia vitia ordinate et secundum artem, sed illa tantum in quibus abundant et in quibus excedunt illi ad quos scribit.
Et ideo in eis non est quaerenda sufficientia, sed causa diversitatis. his ergo habitis sciendum est, quod apostolus enumerat quaedam vitia carnis, quae contingunt circa ea quae non sunt necessaria vitae; quaedam vero circa ea quae sunt necessaria vitae. circa primum ponit quaedam vitia quae sunt hominis ad seipsum, quaedam contra deum quaedam contra proximum. contra seipsum sunt quatuor, quae ideo primo ponit quia manifeste ex carne procedunt, quorum duo pertinent ad actum carnalem luxuriae, scilicet fornicatio, quae est quando scilicet accedit solutus ad solutam, vel quantum ad naturalem usum luxuriae. aliud est immunditia quantum ad usum contra naturam. Eph. V, 5: omnis fornicator aut immundus, etc.. Ii cor. Xii, 21: qui non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, etc.. alia duo ordinantur ad ipsos actus. Unum scilicet exterius, sicut tactus, aspectus, oscula, et huiusmodi; et quantum ad hoc dicit: impudicitia, eph. Iv, 19: qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, etc.. Aliud interius, scilicet in cogitationibus immundis; et quantum ad hoc dicit luxuria, i tim. V, v. 11: cum enim luxuriatae fuerint in christo nubere volunt, etc.. contra deum ponit duo, quorum unum est per quod impeditur ab hostibus dei cultus divinus; et quantum ad hoc dicit idolorum servitus, i cor. X, 7: neque idololatrae efficiamini, etc.. Sap. Xiv, 27: infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis. aliud est per quod initur pactum cum daemonibus; et quantum ad hoc dicit veneficia, quae fiunt per magicas artes, et dicuntur veneficia a veneno, quia fiunt in nocumentum hominum. I cor. X, 20: nolo vos fieri socios daemoniorum. Apoc. Ult.: foris canes, et venefici, etc.. contra proximum autem ponit novem, quorum primum est inimicitia, ultimum vero homicidium, quia ab hoc devenitur ad illud. primum ergo est inimicitia in corde, quae est odium erga proximum. Matth. X, 36: inimici hominis domestici eius.
Et ideo dicit inimicitiae. Ex hac autem oritur dissensio in verbis.
Et ideo dicit contentiones, quae est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. prov. Xx, 3: honor est homini qui se separat a contentionibus. Secundum est aemulatio, quae consistit in hoc, quod ad idem obtinendum cum alio contendit. Unde dicit aemulationes, quae ex contentione oriuntur. tertium est cum unus impeditur per alium ad rem eamdem tendentem, et ex hoc irascitur contra eum, et ideo dicit irae, iac. I, 20: ira enim viri, etc.. Eph. Iv, 26: sol non occidat super iracundiam vestram. Quartum cum ex ira animi pervenitur ad percussiones; et quantum ad hoc dicit rixae. Prov. Iv: odium suscitat rixas. Quintum ex his, scilicet dissensiones, et si quidem in rebus humanis sint, dicuntur dissensiones, quando scilicet partialitates fiunt in ecclesia. rom. Xvi, 17: observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. Si in rebus divinis, sic dicuntur sectae, id est, haereses. ii petr. Ii, 1: introducent sectas perditionis, etc..
Et, ibidem: sectas non metuunt introducere blasphemantes. Ex his autem sequitur invidia, quando illi quos aemulantur, prosperantur. Iob v, 2: parvulum occidit invidia, etc.. Ex his autem sequuntur homicidia cordis et operis. I io. Iv: qui odit fratrem suum, homicida est. quantum vero ad vitia quae pertinent ad ordinationem circa vitae necessaria, ponit duo, unum quantum ad potum; unde dicit ebrietates, scilicet assiduae, lc. Xxi, 34: attendite ne graventur corda vestra crapula et ebrietate, etc.. Aliud vero quantum ad cibum, et quantum ad hoc dicit comessationes, rom. Xiii, 13: non in comessationibus et ebrietatibus.

36
(
Ga 5,22-23)

LECTIO 6: Ad Galatas 5,22-23

Positis operibus carnis, hic consequenter apostolus manifestat opera spiritus.
Et primo manifestat ea; secundo ostendit quomodo lex se habet ad opera spiritus et ad opera carnis, ibi adversus huiusmodi, etc.. circa primum enumerat bona spiritualia quae nominat fructus. ex quo incidit quaestio, quia illud dicitur fructus, quo fruimur, sed actibus nostris non debemus frui, sed deo solo; ergo huiusmodi actus quos enumerat hic apostolus non debent dici fructus. item, glossa dicit quod huiusmodi opera spiritus sunt propter se appetenda; quod autem propter se appetitur non refertur ad aliud, ergo virtutes et earum opera non sunt referenda ad beatitudinem. respondeo. Dicendum est quod fructus dicitur dupliciter, scilicet ut acquisitus, puta ex labore vel studio, sap. Iii, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus, et ut productus, sicut fructus producitur ex arbore. Matth. c. Vii, 18: non potest arbor bona fructus malos facere. Opera autem spiritus dicuntur fructus non ut adepti sive acquisiti, sed ut producti; fructus autem qui est adeptus, habet rationem ultimi finis, non autem fructus productus. Nihilominus tamen fructus sic acceptus duo importat, scilicet quod sit ultimum producentis, sicut ultimum quod producitur ab arbore est fructus eius, et quod sit suave sive delectabile. Cant. Ii, 3: fructus eius dulcis gutturi meo. Sic ergo opera virtutum et spiritus sunt quid ultimum in nobis. nam spiritus sanctus est in nobis per gratiam, per quam acquirimus habitum virtutum, et ex hoc potentes sumus operari secundum virtutem. sunt etiam delectabilia, et sunt etiam fructuosa. rom. Vi, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, id est in operibus sanctificatis, et ideo dicuntur fructus. dicuntur etiam flores respectu futurae beatitudinis, quia sicut ex floribus accipitur spes fructus, ita ex operibus virtutum habetur spes vitae aeternae et beatitudinis.
Et sicut in flore est quaedam inchoatio fructus, ita in operibus virtutum est quaedam inchoatio beatitudinis, quae tunc erit quando cognitio et charitas perficientur.
Et per hoc patet responsio ad illud quod secundo obiicitur. Nam aliquid potest dici propter se appetendum dupliciter, quia ly propter potest designare causam formalem vel finalem. Opera virtutum propter se sunt appetenda formaliter, sed non finaliter, quia habent in seipsis delectationem. Nam medicina dulcis appetitur propter se formaliter, quia habet in se unde sit appetibilis, scilicet dulcedinem, quae tamen appetitur propter finem, scilicet propter sanitatem. Sed medicina amara non est appetenda propter se formaliter, quia non delectat ratione suae formae, sed tamen propter aliud appetitur finaliter, scilicet propter sanitatem quae est finis eius. ex his apparet ratio quare apostolus effectus carnis vocat opera, fructus autem spiritus, vocat fructus. dictum est enim, quod fructus dicitur aliquod finale et suave, ex re productum. Quod autem producitur ex aliquo praeter naturam eius, non habet rationem fructus, sed quasi alterius germinis. Opera autem carnis et peccata sunt praeter naturam eorum quae deus naturae nostrae inseruit. Deus enim humanae naturae quaedam semina inseruit, scilicet naturalem appetitum boni et cognitionem, et addidit etiam dona gratiae.
Et ideo quia opera virtutum ex his naturaliter producuntur, fructus dicuntur, non autem opera carnis.
Et propter hoc apostolus dicit rom. Vi, 21: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? patet ergo ex dictis quod fructus spiritus dicuntur opera virtutum, et quia habent in se suavitatem et dulcedinem, et quia sunt quoddam ultimum productum secundum convenientiam donorum. accipitur autem differentia donorum, beatitudinum, virtutum et fructuum ad invicem hoc modo. in virtute enim est considerare habitum et actum. Habitus autem virtutis perficit ad bene agendum.
Et si quidem perficit ad bene operandum humano modo, dicitur virtus. Si vero perficiat ad bene operandum supra modum humanum, dicitur donum. Unde philosophus supra communes virtutes ponit virtutes quasdam heroicas, puta cognoscere invisibilia dei sub aenigmate est per modum humanum: et haec cognitio pertinet ad virtutem fidei; sed cognoscere ea perspicue et supra humanum modum, pertinet ad donum intellectus. actus autem virtutis, vel est perficiens: et sic est beatitudo; vel est delectans: et sic est fructus.
Et de istis fructibus dicitur apoc. c. Xxii, 2: ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, etc.. dicit ergo fructus spiritus, qui scilicet consurgit in anima ex seminatione spiritualis gratiae, est charitas, etc.; qui quidem sic distinguuntur: quia fructus aut perficiunt interius, aut exterius. primo ergo ponit illos qui perficiunt interius; secundo illos qui perficiunt exterius, ibi bonitas, etc.. interius autem homo perficitur et dirigitur et circa bona et circa mala. Ii cor. Vi, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris. circa bona autem perficiunt, primo quidem in corde per amorem. Nam sicut inter motus naturales primus est inclinatio appetitus naturae ad finem suum, ita primus motuum interiorum est inclinatio ad bonum, qui dicitur amor, et ideo primus fructus est charitas, rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris, etc..
Et ex charitate perficiuntur aliae, et ideo dicit apostolus, col. Iii, v. 14: super omnia charitatem habentes, etc.. ultimus autem finis, quo homo perficitur interius, est gaudium, quod procedit ex praesentia rei amatae. Qui autem habet charitatem, iam habet quod amat. I io. Iv, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo.
Et ex hoc consurgit gaudium. phil. Iv, 4: gaudete in domino semper, etc.. gaudium autem istud debet esse perfectum.
Et ad hoc duo requiruntur. Primo ut res amata sufficiens sit amanti propter suam perfectionem.
Et quantum ad hoc dicit pax. Tunc enim amans pacem habet, quando rem amatam sufficienter possidet. Cant. Ult.: ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens, etc.. Secundo vero ut adsit perfecta fruitio rei amatae, quod similiter per pacem habetur, quia, quidquid superveniat, si perfecte aliquis fruatur re amata, puta deo, non potest impediri ab eius fruitione. Ps. cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Sic ergo gaudium dicit charitatis fruitionem, sed pax charitatis perfectionem.
Et per haec homo interius perficitur quantum ad bona. circa mala etiam perficit spiritus sanctus et ordinat, et primo contra malum quod perturbat pacem, quae perturbatur per adversa. Sed ad hoc perficit spiritus sanctus per patientiam, quae facit adversa patienter tolerare, et ideo dicit patientia. Lc. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. iac. I, 4: patientia opus perfectum habet. secundo, contra malum impediens gaudium est dilatio rei amatae, ad quod spiritus opponit longanimitatem, quae expectatione non frangitur.
Et quantum ad hoc dicit longanimitas. habacuc ii, 3: si moram fecerit, expecta eum, quia, etc.. Ii cor. Vi, 6: in longanimitate, etc..
Et ideo dicit dominus matth. c. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, etc.. consequenter cum dicit bonitas, etc., ponit fructus spiritus, qui perficiunt quantum ad exteriora. hominis autem exteriora sunt vel id quod est iuxta ipsum, vel id quod est supra ipsum, vel id quod est infra ipsum. Iuxta ipsum est proximus, supra ipsum deus, infra ipsum natura sensitiva et corpus. sic ergo quantum ad proximum perficit primo quidem in corde per rectam et bonam voluntatem.
Et quantum ad hoc dicit bonitas, id est rectitudo et dulcedo animi. si enim homo omnes alias potentias bonas habeat, non potest dici bonus homo nisi habeat bonam voluntatem, secundum quam omnibus aliis bene utitur. Cuius ratio est, quia bonum dicit aliquod perfectum. Est autem duplex perfectio. Prima, scilicet quae est ipsum esse rei; secunda vero est eius operatio: et haec est maior quam prima. Illud ergo dicitur simpliciter perfectum quod pertingit ad perfectam sui operationem, quae est secunda eius perfectio. Cum ergo homo per voluntatem exeat in actum cuiuslibet potentiae, voluntas recta facit bonum usum omnium potentiarum, et, per consequens, ipsum hominem bonum.
Et de hoc fructu dicitur eph. V, 9: fructus enim lucis est in omni bonitate, etc.. secundo vero in opere, ut scilicet sua communicet proximo, et quantum ad hoc dicit benignitas, id est, largitas rerum. Ii cor. Ix, v. 7: hilarem enim datorem, etc.. Benignitas enim dicitur quasi bona igneitas, quae facit hominem fluere ad subveniendum necessitatibus aliorum. Sap. I, 6: benignus est enim spiritus sapientiae, etc.. Col. Iii, 12: induite vos ergo sicut electi dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, etc.. Item perficiunt etiam quantum ad mala ab aliis illata, ut mansuete ferat ac sustineat proximi molestias; et quantum ad hoc dicit mansuetudo, matth. Xi, 29: discite a me, quia, etc.. prov. Iii, 34: mansuetis dabit gratiam. ad id vero quod est supra nos, scilicet deus, ordinat spiritus per fidem, unde dicit fides, quae est cognitio quaedam invisibilium cum certitudine. Gen. Xv, 6: credidit abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Hebr. Xi, 6: accedentem ad deum oportet credere, etc..
Et ideo eccli. I, v. 34: beneplacitum est deo fides, et mansuetudo, etc.. ad id quod est infra nos, scilicet corpus, dirigit spiritus, et primo quantum ad actus exteriores corporis, quod fit per modestiam, quae ipsis actibus seu dictis modum imponit; et quantum ad hoc dicit modestia, phil. Iv, 5: modestia vestra, etc.. secundo vero quantum ad appetitum sensitivum interiorem, et quantum ad hoc dicit continentia, quae etiam a licitis abstinet, et castitas, quae licitis recte utitur, secundum glossam. vel aliter, continentia dicitur ex eo quod licet homo impugnetur a pravis concupiscentiis, tamen per rationis vigorem se tenet, ne abducatur; et ideo continentiae nomen sumptum est ab eo quod aliquis in impugnatione tenet se. Castitas vero dicitur ex eo quod quis nec impugnatur, nec abducitur, et dicitur a castigando. Nam illum dicimus bene castigatum, qui in omnibus ordinate se habet. circa hoc duo dubitantur. Primo quia cum fructus spiritus adversentur operibus carnis, videtur quod apostolus debuerit ponere tot fructus spiritus, quot posuit opera carnis, quod non fecit. ad quod dicendum est quod ideo non fecit, quia plura sunt vitia quam virtutes. secundo dubitatur, quia fructus spiritus hic positi non respondent operibus carnis. ad hoc dicendum est quod apostolus non intendit hic tradere artem virtutum et vitiorum, et ideo non ponit unum contra aliud, sed aliqua enumerat de istis et aliqua de illis, secundum quod expediens videtur praesenti intentioni. nihilominus tamen si diligenter consideretur, aliqualiter sibi contra respondent. Nam fornicationi, quae est amor illicitus, contra respondet charitas; immunditiae vero, impudicitiae et luxuriae, quae sunt carnales illecebrae, et ex fornicatione proveniunt, contra ponitur gaudium, quod est spiritualis delectatio consequens ex charitate, ut dictum est. Ei vero quod est idolorum servitus, contra ponitur pax. Ei vero quod dicit veneficia, etc., usque ad dissensiones: patientia, longanimitas et bonitas. Ei vero quod dicitur sectae, contra ponitur fides. Ei vero quod dicitur invidiae, benignitas. Ei autem quod dicitur homicidia, mansuetudo. Ei quod dicitur ebrietas, comessationes, et his similia, contra ponitur modestia, continentia et castitas.

37
(
Ga 5,24-26)

LECTIO 7: Ad Galatas 5,24-26

Enumeratis operibus carnis, et spiritus, hic consequenter ex utrisque concludit, quod qui spiritum sequuntur, non sunt sub lege.
Et utitur tali probatione: ille est sub lege qui est obnoxius legi, id est qui facit contraria legi; sed illi qui aguntur spiritu, non faciunt opera contraria legi, ergo non sunt sub lege. primo ergo ostendit propositum ex parte operum spiritus; secundo ex parte operum carnis, ibi qui autem sunt, etc.. dicit ergo: dico quod qui aguntur spiritu, non faciunt opera contraria legi, quia aut faciunt opera spiritus, et adversus huiusmodi non est lex, id est contra opera spiritus, sed spiritus docet ea. Nam sicut lex exterius docet opera virtutum, ita et spiritus interius movet ad illa. Rom. Vii, 22: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, etc.. aut faciunt opera carnis, et haec in his qui spiritu dei aguntur, non sunt contraria legi. unde dicit qui autem sunt christi, id est qui spiritum dei habent. Rom. Viii, v. 9: qui spiritum dei non habet, hic non est eius. Illi ergo spiritu dei aguntur, qui sunt christi. Isti, inquam, carnem suam crucifixerunt, etc.. Non autem dicit: vitia et concupiscentias vitant, quia bonus medicus tunc bene curat, quando adhibet remedia contra causam morbi. Caro autem est radix vitiorum. si ergo volumus vitare vitia, oportet domare carnem. I cor. Ix, 27: castigo corpus meum, etc.. quia vero caro domatur per vigilias, ieiunia et labores eccli. Xxxiii, 28: servo malevolo tortura et compedes, etc. Ad haec autem opera moventur ex devotione quam habent ad christum crucifixum, ideo signanter dicit crucifixerunt, id est christo crucifixo se conformaverunt, affligendo carnem suam, etc.. Rom. Vi, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, etc.. Supra ii: ut deo vivam, christo confixus sum cruci, etc.. quia vero non crucifigunt carnem destruendo naturam, quia nemo carnem suam odio habuit, ut dicitur eph. V, 29, sed quantum ad ea quae contrariantur legi, ideo dicit cum vitiis, id est cum peccatis, et concupiscentiis, id est passionibus, quibus anima inclinatur ad peccandum. Non enim bene crucifigit carnem qui etiam passionibus locum non aufert, aliter cum ratio non semper invigilet ad peccata vitandum, ut oportet, posset quandoque cadere. Eccli. Xviii, 30: post concupiscentias tuas non eas, etc.. Rom. Xiii, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis, etc.. consequenter cum dicit si spiritu vivimus, etc., ponit tertium beneficium spiritus sancti, quod confert vitam.
Et primo ponit beneficium spiritus dei; secundo excludit vitia spiritus mundi, ibi non efficiamur, etc.. dicit ergo, connumerans se eis quibus scribit: dico quod debemus ambulare per spiritum, quia et per ipsum vivimus, et non per carnem. Rom. Viii, 12: debitores sumus non carni, etc.. Si ergo spiritu vivimus, debemus in omnibus ab ipso agi. sicut enim in vita corporali corpus non movetur nisi per animam per quam vivit, ita in vita spirituali omnis motus noster debet esse a spiritu sancto. Io. Vi, 64: spiritus est qui vivificat. Act. Xvii, 28: in ipso vivimus, movemur, et sumus.
Et ne ea quae dicta sunt de spiritu intelligantur de spiritu mundi, de quo dicitur i cor. Ii, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, ideo hoc consequenter removet apostolus, dicens non efficiamur, etc., ubi tria excludit propria spiritus mundi, scilicet inanem gloriam, iracundiam, et invidiam, quibus tribus convenienter aptari potest nomen spiritus. significat enim spiritus quamdam inflationem. unde secundum hoc illi dicuntur vani spiritus, qui sunt inflati per inanem gloriam. is. Xxv, 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem, etc..
Et quantum ad hoc dicit non efficiamur inanis gloriae cupidi, id est, gloriae saecularis. Cum enim vanum sit quod nec solide firmatur, nec veritate fulcitur, nec utilitate amatur, ideo gloria huius mundi vana est, quia caduca, et non solida, is. Xl, v. 6: omnis caro foenum, etc., et quia falsa, i mac. Ii, 62: gloria hominis peccatoris, stercus et vermis, etc.. Sed vera gloria est in propriis bonis hominis, quae sunt bona spiritualia, et hanc habent sancti. Ii cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, etc..
Et quia inutilis et infructuosa: nam quantamcumque gloriam habeat quis ex testimonio saecularium, non potest propter hoc consequi finem suum, quem consequitur testimonio dei. I cor. I, 31: qui gloriatur, in domino glorietur. non autem dicit: non habeatis inanem gloriam sed non efficiamini cupidi, quia gloria sequitur aliquando fugientes eam, et si eam oportet recipi, non tamen ametur. item significat quamdam impetuositatem. prov. Xxvii, 4: impetum concitati spiritus ferre quis poterit? et significat iracundiam.
Et quantum ad hoc dicit invicem provocantes, scilicet ad contentionem, vel litem, vel alia illicita. Rom. Xiii, 13: non in contentione et aemulatione, etc.. item est spiritus tristitiae, de quo dicitur prov. Xvii, 22: spiritus exsiccat ossa.
Et quantum ad hoc dicit invicem invidentes. prov. Xiv, 30: putredo ossium, invidia, etc.. cuius ratio est, quia ipsa sola crescit ex bono.


CAPUT 6

38
(
Ga 6,1-5)

LECTIO 1: Ad Galatas 6,1-5

Postquam apostolus reduxit galatas ad statum veritatis quantum ad res divinas, hic consequenter reducit eos quantum ad res humanas, instruens eos qualiter se habeant ad homines.
Et primo qualiter se habeant ad rectos; secundo, quomodo ad perversos, ibi videte qualibus litteris, etc.. circa primum tria facit. primo docet qualiter superiores se habeant ad inferiores; secundo qualiter aequales ad coaequales, ibi alter alterius, etc.; tertio qualiter inferiores ad superiores, ibi communicet autem is, etc.. circa primum duo facit. primo ponit admonitionem; secundo assignat admonitionis rationem, ibi considerans teipsum, etc.. quia ergo de peccatis multa dixerat, ne aliquis a peccato immunis in peccatores desaeviret, ideo admonitionem de mansuetudine et misericordia eis proponit, dicens fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo, etc.. ubi tria ponit quae faciunt admonitionem. primum est surreptio. Nam quando aliqui ex malitia peccant, minus digni sunt venia. iob xxxiv, 27: qui quasi de industria recesserunt, etc.. Sed quando aliquis praeoccupatur tentationibus et inducitur ad peccandum, facilius debet ei venia concedi, et ideo dicit etsi praeoccupatus fuerit, etc., id est imprudenter et ex surreptione lapsus, ut nequeat vitare. secundum est peccatorum paucitas. Nam aliqui ex consuetudine peccant. Os. Iv, 2: maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit, etc..
Et contra tales severius est agendum.
Et hoc excluditur, cum dicit in aliquo, quasi non usu quotidiano peccans. tertium est peccatorum qualitas. Nam quaedam peccata consistunt in transgressione, quaedam vero in omissione. Graviora autem sunt prima secundis: quia illa opponuntur praeceptis negativis, quae obligant semper et ad semper, haec vero opponuntur praeceptis affirmativis quae cum non obligent ad semper, non potest sciri determinate quando obligant. unde dicitur in ps. Xviii, 13: delicta quis intelligit? etc..
Et quantum ad hoc dicit delicto. Vel, secundum glossam, delictum est peccatum ex ignorantia. his ergo praemissis, ad misericordiam eos qui corrigunt monet, et hi sunt spirituales, ad quos pertinet correctio. Unde dicit vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite. i cor. Ii, 15: spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur, etc..
Et huius ratio est, quia rectum iudicium habet de omnibus, quia circa unumquodque recte dispositus est, sicut qui sanum gustum habet, recte iudicat de sapore; solus autem spiritualis bene dispositus est circa agenda; et ideo ipse solus de eis bene iudicat. sed quia nomen spiritus rigorem quemdam et impulsum designat, secundum illud is. Xxv, v. 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem, etc., non tamen est credendum quod viri spirituales sint nimis rigidi in corrigendo. nam hoc spiritus huius mundi facit, sed spiritus sanctus suavitatem quamdam et dulcorem efficit in homine. Sap. Xii, v. 1: o quam bonus et suavis est spiritus tuus, domine, etc..
Et ideo dicit in spiritu lenitatis. ps. Cxl, 5: corripiet me iustus in misericordia, etc.. Contra quod dicitur de quibusdam ez. Xxxiv, 4: cum austeritate imperabatis eis, etc.. dicit autem instruite, et non corrigite, quia loquitur de praeoccupatis delinquentibus, qui indigent instructione; vel quia omnis peccans est ignorans. Prov. Xiv, 22: errant qui operantur malum. rationem autem admonitionis subdit, dicens considerans teipsum, etc., quasi dicat: ita fiat, ut dixi, quia tu fragilis es. Nam quamdiu in hac vita mortali sumus, proni sumus ad peccandum. Nihil autem ita frangit hominis severitatem in corrigendo, quam timor proprii casus. Eccli. Xxxi, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso. qualiter autem se habeant ad aequales ostendit, dicens alter alterius, etc..
Et primo proponit admonitionem; secundo assignat eius rationem, ibi et sic adimplebitis, etc.; tertio excludit admonitionis implendae impedimentum, ibi nam si quis existimat, etc.. admonet autem ad mutuam supportationem, dicens alter alterius onera portate.
Et hoc tripliciter. Uno modo defectum alterius corporalem, seu spiritualem, patienter tolerando. Rom. Xv, 1: debemus autem nos firmiores, etc.. Alio modo necessitati mutuae subveniendo, etc.. Rom. Xii, 13: necessitatibus sanctorum communicantes, etc.. tertio modo pro poena sibi debita satisfaciendo, orationibus et bonis operibus. Prov. c. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, etc.. ratio autem admonitionis est adimpletio legis christi, quae similiter est charitas. Rom. Xiii, 10: plenitudo legis est dilectio. unde dicit et sic adimplebitis legem christi, id est, charitatem. dicitur autem charitas specialiter lex christi triplici ratione. Primo, quia per hoc distinguitur lex nova a lege veteri: nam illa est timoris, haec vero amoris. Unde augustinus dicit: parva differentia est veteris legis et novae: timor et amor. Secundo, quia per charitatem specialiter christus legem suam promulgavit. Io. Xiii, 35: in hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem, etc.; et iterum: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, etc.. Tertio quia ipsam implevit christus, et exemplum eam implendi nobis reliquit. Nam ipse ex charitate peccata nostra tulit. Is. Liii, 4: vere languores nostros ipse tulit. I petr. Ii, 24: qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, etc.. Is. Xl, 11: foetas ipse portabit. sic ergo debemus alter alterius onera portare ex charitate, ut sic impleamus legem christi. impedimentum autem implendae admonitionis praedictae est superbia. Ideo hoc excludens, dicit nam si quis existimat, etc..
Et primo vituperat ipsam superbiam; secundo ostendit modum vitandi eam, ibi opus autem suum, etc.; tertio vitandi rationem assignat, ibi unusquisque enim, etc.. dicit ergo: facite ut dixi. Sed contingit aliquem onus alterius non portare, quia praefert se aliis. Unde dicebat ille lc. c. Xviii, 11: non sum sicut caeteri hominum, etc..
Et ideo dicit nam si quis existimat se aliquid esse, id est in mente sua superbe iudicat se magnum esse in comparatione peccantis, cum nihil sit, ex se, quia quidquid sumus hoc est ex gratia dei, secundum illud apostoli i cor. Xv, 10: gratia dei sum id quod sum. Qui, inquam, tale aliquid facit, ipse se seducit, id est a veritate se dividit. is. Xl, 17: omnes gentes quasi non sint, etc.. Lc. Xvii, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus, etc.. remedium autem vitandi, est propriorum defectuum consideratio. Nam ex hoc quod aliquis alienos et non suos defectus considerat, videtur sibi aliquid esse in comparatione ad alios, in quibus defectus intuetur, et suos non considerans, superbit.
Et ideo dicit opus autem, scilicet interius et exterius, suum, id est proprium, probet, id est diligenter examinet, unusquisque. I cor. Xi, v. 28: probet seipsum homo, etc..
Et sic in seipso, id est in propria conscientia, gloriam habebit, id est gloriabitur et gaudebit. ii cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
Et non in altero, id est non in laude alterius. vel sic: in semetipso, id est per ea quae sui ipsius sunt, gloriam habebit, id est gloriabitur in consideratione sui, et non in altero, id est non consideratione alterius. Ii cor. Xii, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, etc.. vel in semetipso, id est in deo qui in eo habitat, gloriabitur, id est eius erit gloria, et non in altero quam in deo. Ii cor. X, 17: qui gloriatur, in domino glorietur. ratio vitandi superbiam est praemium vel poena unicuique pro merito vel demerito reddenda. Unde dicit unusquisque enim onus suum portabit. Quod videtur contrarium ei quod dixerat alter alterius onera portate. sed sciendum est quod ibi loquitur de onere sustinendae infirmitatis, quod debemus mutuo portare; hic loquitur de onere reddendae rationis, quod quilibet pro se portabit, sive sit onus praemii, sive poenae. Nam onus aliquando quidem pondus poenae, aliquando praemii significat. Ii cor. Iv, 17: aeternum gloriae pondus operatur, etc.. Is. Iii, 10-11: dicite iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet, vae impio in malum, etc.. si autem dicantur aliqui rationem reddere pro aliis, puta praelati pro subditis, secundum illud ez. Iii, 18: sanguinem eius de manu tua requiram, etc., et hebr. Ult.: obedite praepositis vestris, ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris, non est contrarium dicto apostoli: quia non puniuntur pro peccatis subditorum, sed pro propriis, quae in custodia subditorum commiserunt. est ergo vitanda superbia et peccatum, quia unusquisque onus suum, id est mensuram gratiae suae offert deo in die iudicii, tamquam manipulos bonorum operum. Ps. cxxv, 6: venientes autem venient cum exultatione.
Et hoc quantum ad bonos. Vel onus suum portabit, id est poenam pro proprio peccato.


Aquino - AD GALATAS 35