Aquino - AD GALATAS 39

39
(
Ga 6,6-10)

LECTIO 2: Ad Galatas 6,6-10

Postquam apostolus ostendit qualiter superiores se habeant ad inferiores, et aequales aequalibus, hic consequenter ostendit qualiter inferiores se habeant ad superiores, dicens inferiores debere superioribus ministrare et obsequi.
Et circa hoc tria facit. primo monet ut ministrent prompte; secundo ut ministrent perseveranter, ibi bonum autem facientes, non deficiamus, etc.; tertio, ut ministrent communiter, ibi ergo dum tempus habemus, etc.. circa primum duo facit. primo ponit monitionem ministerii; secundo excusationem excludit, ibi nolite errare, etc.. dicit ergo: dictum est supra, quomodo superiores se debeant habere ad inferiores, scilicet leniter corripiendo et instruendo, nunc autem restat videre qualiter inferior superiori obsequatur, et ideo dicit communicet autem is, qui catechizatur, id est docetur verbo dei, ei qui se catechizat, id est qui eum docet; communicet, inquam, in omnibus bonis. sed notandum est quod discipulus potest dupliciter communicare se docenti. Primo ut accipiat bona doctoris, et sic dicitur communicet is qui catechizatur, id est commune sibi faciat quod est docentis, eum imitando. i cor. Xi, 1: imitatores mei estote, etc.. Sed quia contingit doctores aliquando minus bona facere, ideo non sunt in hoc imitandi, et ideo subdit in omnibus bonis. Matth. c. Xxiii, 3: quaecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera eorum nolite facere. secundo ut communicet bona sua docenti. hoc enim a domino praecipitur i cor. Ix, v. 14, ubi dicitur: qui evangelio serviunt, de evangelio vivant. Unde matth. X, 10: dignus est operarius cibo suo.
Et lc. X, 7: dignus est operarius mercede sua.
Et apostolus dicit i cor. Ix, 11: si vobis spiritualia seminamus, etc..
Et ideo hic dicit communicet autem is, etc., id est doctus doctori in omnibus bonis quae habet; nam etiam temporalia bona quaedam dicuntur. Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Matth. c. Vii, 11: si vos cum sitis mali, nostis bona dare, etc.. dicit autem, in omnibus, quia non solum communicare debet indigenti, sed et sententiam et consilium, potentiam et quidquid habet, generaliter debet proximo communicare. i petr. Iv, 10: unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, etc.. de ista communicatione dicitur rom. Xii, v. 13: necessitatibus sanctorum communicantes; eccli. Xiv, 15: in divisione sortis da et accipe. consequenter cum dicit nolite errare, etc., excusationem excludit, et primo excludit eam; secundo rationem exclusionis assignat, ibi quae enim seminaverit homo, etc.. dicit ergo nolite errare, deus non irridetur. Quod quidem dupliciter intelligi potest secundum duas praemissas expositiones. secundum primam quidem sic: tu dicis quod debemus imitari doctores etiam in bonis, sed non possum eos imitari nisi in his quae faciunt: nihil autem video in ipsis nisi malum; ergo debeo eos imitari in malo. sed hoc excludit, dicens nolite errare, deus non irridetur. Error est hoc dicere. Nam mala praelatorum non excusant nos. Non enim sunt subditis in exemplum, nisi in his quibus imitantur christum, qui est pastor absque peccato; unde et signanter dicit io. c. X, 11: ego sum pastor bonus, etc..
Et apostolus i cor. Iv, 16 et xi, 1 dicit: imitatores mei estote, sicut et ego christi; quasi dicat: in his me imitamini, in quibus ego imitor christum.
Etsi per mala praelatorum excusatis vos apud homines, tamen deus non irridetur, id est, non potest falli. Iob xiii, 9: aut decipietur ut homo fraudulentiis vestris? unde dicitur prov. Iii, 34: delusores ipse deludet. secundum autem secundam expositionem sic introducitur. Possent autem dicere: pauperes sumus, nihil habemus quod communicare possimus. Sed hoc excludit, dicens nolite errare, id est nemo excusatum vane se existimet paupertatem praetendendo, deus non irridetur, id est non potest falli, scit enim corda nostra et non ignorat facultates. excusatio verisimilis hominem potest fallere et placare, deum non potest fallere. rationem autem huius assignat, dicens quae enim seminaverit homo, etc..
Et primo in generali, secundo in speciali, ibi quoniam qui seminat, etc.. dicit ergo, secundum primam expositionem: vere erratis, hoc credentes, quia deus reddet singulis pro meritis propriis. nam quae seminaverit homo, haec et metet, id est secundum opera sua bona vel mala, parva vel magna, praemiabitur vel punietur. secundum autem secundam expositionem: quae seminaverit homo, id est secundum beneficia sua parva vel magna, et quantum ad qualitatem operum, et quantum ad quantitatem beneficiorum praemiabitur. Ii cor. Ix, 6: qui parce seminat, parce et metet, etc.. rationem autem specialiter assignat, dicens quoniam qui seminat in carne sua, etc.. Quae quidem ratio habet duas partes secundum duas seminationes carnis et spiritus. Primo ergo agit de seminatione carnis. ubi dicendum est, quid sit seminare in carne; secundo quid est de carne metere corruptionem. seminare quidem in carne, est operari pro corpore vel pro carne; sicut si dicam: ego multum expendi in isto homine, id est, multa feci pro eo. Ille ergo in carne seminat, qui ea quae facit, etiam si quae bona videantur, facit in fomentum et utilitatem carnis. de carne autem metere corruptionem, dicit et infert, quia semen fructificat ut plurimum secundum conditionem terrae. Unde videmus quod in aliquibus terris semen frumenti degenerat in siliginem, vel in aliquod aliud. Conditio autem carnis est, ut sit corruptibilis, et ideo qui in carne seminat, id est studium suum ponit et opera, oportet quod ipsa opera corrumpantur et pereant. eccli. Xiv, 20: omne opus corruptibile, in fine perdetur. Rom. Viii, 13: si secundum carnem vixeritis, moriemini. secundo agit de seminatione spiritus, dicens: qui autem seminat in spiritu, id est ordinat studium suum ad servitutem spiritus, ex fide et charitate serviendo iustitiae, metet quidem de spiritu secundum conditionem eius. Conditio autem spiritus est quod sit actor vitae. Io. Vi, 64: spiritus est qui vivificat. Non autem cuiuscumque vitae, sed vitae aeternae, cum spiritus sit immortalis, et ideo metet de spiritu vitam aeternam. prov. Xi, 18: seminanti iustitiam merces fidelis, quia numquam desiccatur. sed nota, quod cum agit de seminatione carnis, dicit in carne sua, quia caro est nobis de natura nostra, sed cum loquitur de semine spiritus, non dicit suo, quia spiritus non est nobis a nobis, sed a deo. deinde cum dicit bonum autem facientes, etc., monet ad ministerii perseverantiam, quia non ad horam tantum, sed semper debemus benefacere. Quod quidem potest referri ad ea quae dicta sunt, scilicet ad superiores et ad aequales et ad inferiores, quasi dicat: quicumque sumus, sive praelati erga subditos, sive aequales erga aequales, sive subditi erga praelatos, bonum facientes non deficiamus, scilicet in bene operando, quia non deficiemus in metendo. Eccle. c. Ix, 10: quodcumque facere potest manus tua, instanter operare. I cor. Xv, 58: stabiles estote et immobiles.
Et merito non est deficiendum, quia expectamus remunerationem aeternam et indeficientem. unde subdit tempore enim suo metemus non deficientes. Unde dicit augustinus: si homo non imposuerit finem operi, nec deus imponet remunerationi. Matth. c. Xxv, 46: ibunt hi in vitam aeternam. sed nota quod dicit tempore suo, quia sicut agricola non statim de illo quod seminat, fructum colligit, sed tempore congruo. iac. Ult.: agricola expectat gloriosum fructum terrae patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum, etc.. De ista messione dicitur ii cor. Ix, 6: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. deinde cum dicit ergo dum tempus habemus, etc., monet ad ministrandum communiter, dicens: quia metemus non deficientes, ergo dum tempus habemus, id est in hac vita, quae est tempus seminandi. io. Ix, 4: me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est; venit nox, etc.. eccle. Ix, 10: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. dum, inquam, illud habemus, operemur bonum, et hoc ad omnes, scilicet homines qui iuncti sunt nobis in divina similitudine, inquantum omnes ad imaginem dei facti sumus. sed contra, eccli. Xii, 5 dicitur: da iusto, et ne recipias peccatorem. Non ergo debemus operari bonum ad omnes. respondeo. Dicendum est quod in peccatore duo sunt: natura scilicet et culpa. Natura quidem est in eo amanda, et sustentanda, etiam inimici. Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, etc.. Culpa vero in eo est expellenda. sic ergo dictum est: da iusto, et non recipias peccatorem, ut scilicet peccatori non ideo benefacias, quia peccator est, sed quia homo. Unde augustinus: non sis ad iudicandum remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Persequamur ergo in malis propriam iniquitatem, misereamur in eisdem communem conditionem. sed quia non possumus omnibus benefacere, ordinem benefaciendi subdit maxime autem ad domesticos fidei, qui scilicet non solum natura nobis sunt similes, sed etiam sunt uniti fide et gratia. Eph. Ii, 19: non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici dei, etc.. Ergo omnibus impendenda est misericordia, sed praeponendi sunt iusti, qui sunt ex fide: quia i tim. V, 8 dicitur: qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. sed dubitatur hic, utrum liceat plus unum diligere, quam alium. ad quod sciendum, quod amor potest dici maior vel minor dupliciter. Uno modo ex obiecto; alio modo ex intensione actus. Amare enim aliquem, est velle ei bonum. Potest ergo aliquis alium magis alio diligere, aut quia vult ei maius bonum, quod est obiectum dilectionis, aut quia magis vult ei bonum, id est ex intensiori dilectione. quantum ergo ad primum, omnes aequaliter debemus diligere, quia omnibus debemus velle bonum vitae aeternae. Sed quantum ad secundum, non oportet quod omnes aequaliter diligamus: quia cum intensio actus sequatur principium actionis, dilectionis autem principium sit unio et similitudo, illos intensius et magis debemus diligere, qui sunt nobis magis similes et uniti.

40
(
Ga 6,11-13)

LECTIO 3: Ad Galatas 6,11-13

Postquam apostolus monuit galatas qualiter se habeant ad homines rectos et iustos, hic docet quomodo se habeant ad haereticos et perversos.
Et primo insinuat modum scribendi monitionem; secundo ipsam monitionem subiungit, ibi quicumque enim, etc.. circa primum sciendum quod consuetudo erat apud haereticos depravandi et falsificandi scripturas canonicas, nec non et permiscendi aliqua eorum quae haeresim sapiant; propter hoc consuetudo fuit ab apostolo servata, quod quando aliqua contra eos scribebat, in fine litterae aliqua scriberet, ut depravari non posset, et ita innotesceret eis de eius conscientia processisse, sicut i cor. c. Ult. Dicit: salutatio mea manu pauli. Totam enim epistolam per alium, eo dictante, scribi faciebat, et postea in fine aliquid propria manu addebat.
Et secundum hunc modum ea quae sequuntur, ab isto loco scripsit paulus manu propria. Unde dicit videte qualibus litteris scripsi vobis manu propria, ut scilicet praedicta firmius teneatis, ut scientes a me hanc epistolam missam magis obediatis. sic ergo praelati debent propria manu scribere, ut quod docent verbo et scripto, ostendant exemplo. Ideo dicitur is. Xlix, 16: in manibus, id est in operibus meis, descripsi te, etc.. Ex. Xxxii, 15 dicitur de moyse, quod descendit portans duas tabulas lapideas scriptas digito dei. monitionem autem subiungit, dicens quicumque enim placere volunt, etc..
Et primo aperit seducentium intentionem; secundo ostendit suam intentionem eis esse contrariam, ibi mihi autem absit gloriari, etc.; tertio subdit suam admonitionem ad subditos, ibi quicumque hanc regulam, etc.. circa primum duo facit. primo aperit seducentium malam intentionem; secundo probat quod dicit, ibi neque enim circumcisionem, etc.. circa primum ponit unum factum et duas intentiones ad invicem ordinatas. Factum autem erat istorum qui circumcisionem inducebant, et ex hoc duo intendebant. Unum propter aliud, scilicet ut placerent inde iudaeis, ex hoc quod carnales observantias legis introducebant in ecclesia gentium.
Et hoc est quod dicit quicumque volunt placere, scilicet iudaeis infidelibus, in carne, id est carnalibus observantiis, hi cogunt vos circumcidi, non coactione absoluta, sed quasi ex conditione dicentes: quia nisi circumcidamini, non poteritis salvi fieri, ut habetur act. c. Xv, 1. intendebant autem ex hoc ulterius quamdam securitatem habere. Iudaei enim persequebantur discipulos christi propter praedicationem crucis. I cor. I, 23: nos autem praedicamus christum crucifixum, etc..
Et hoc quia per praedicationem crucis evacuabantur legalia. Nam si apostoli simul cum cruce christi praedicassent debere servari legalia, nullam persecutionem iudaei apostolis intulissent. unde dicebat supra v, 11: ego autem, fratres, si adhuc circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior, etc.. ut ergo non haberent persecutionem a iudaeis, inducebant circumcisionem.
Et ideo dicit: et etiam hoc propter hoc tantum faciunt, ut crucis christi persecutionem non patiantur, quae scilicet pro cruce christi infertur. vel hoc etiam faciebant ad vitandam persecutionem, non solum iudaeorum, sed etiam gentilium infidelium. Nam romani imperatores, caius caesar et octavius augustus promulgaverunt leges, ut iudaei ubicumque essent, proprio ritu, propriis caeremoniis servirent.
Et ideo quicumque in christum credebat et circumcisus non erat, persecutionibus, tam gentilium quam iudaeorum, fiebat obnoxius. ut ergo non inquietarentur de fide christi, et in quiete viverent, cogebant eos circumcidi, secundum quod habetur in glossa. sed quia possent dicere pseudo, quod non propter hoc circumcisionem inducunt, sed zelo legis solum, ideo hoc excludens probat quod dixit, cum dicit sic neque enim qui circumciduntur, etc.. constat enim quod si propter legis zelum aliquos ad legis observantias inducerent, mandarent etiam legem in aliis impleri. Sed neque illi qui circumciduntur, neque pseudo in aliis, scilicet in moralibus, quae potiora sunt in lege et in aliis observantiis custodiunt, io. Vii, 19: nemo ex vobis facit legem. Non ergo ex zelo legis circumcisionem inducunt. rom. Ii, 25: circumcisio quidem prodest, si legem observes. Sed ideo volunt vos circumcidi, ut in carne vestra, id est in carnali vestra circumcisione, glorientur, apud iudaeos, eo quod tam multos proselytos faciant. Matth. c. Xxiii, 15: vae vobis, scribae et pharisaei, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, etc..

41
(
Ga 6,14-15)

LECTIO 4: Ad Galatas 6,14-15

Postquam apostolus exposuit pravam seducentium intentionem, hic insinuat suam.
Et primo ponit suam intentionem; secundo ostendit intentionis huius signum, ibi per quem mihi mundus, etc.; tertio rationem intentionis assignat, ibi in christo iesu, etc.. dicit ergo: intentio seducentium apparet, quia illi gloriantur in carne, sed ego aliam gloriam quaero, scilicet in cruce.
Et hoc est quod dicit mihi absit gloriari, etc.. vide quod ubi mundi philosophus erubuit, ibi apostolus thesaurum reperit. Quod illi visum est stultitia, apostolo factum est sapientia et gloria, ut dicit augustinus. Unusquisque enim in ea re gloriatur, per quam reputatur magnus. Sic qui reputat se magnum in divitiis, gloriatur in eis, et sic de aliis. Qui enim in nullo alio se magnum reputat, nisi in christo, gloriatur in solo christo. Talis autem erat apostolus. Unde dicebat supra ii, v. 20: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me christus.
Et ideo non gloriatur nisi in christo, praecipue autem in cruce christi, et hoc quia in ipsa inveniuntur omnia, de quibus homines gloriari solent. Nam gloriantur aliqui de magnorum (puta regum aut principum) amicitia: et hoc maxime apostolus invenit in cruce, quia ibi ostenditur evidens signum divinae amicitiae, rom. V, 8: commendat autem suam charitatem deus in nobis, etc.. Nihil enim sic charitatem suam ad nos ostendit, sicut mors christi. Unde gregorius: o inaestimabilis dilectio charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti. item gloriantur aliqui de scientia.
Et hanc apostolus excellentiorem invenit in cruce. i cor. Ii, 2: non enim aestimavi me aliquid scire inter vos, nisi iesum christum, etc.. Nam in cruce est perfectio totius legis, et tota ars bene vivendi. item gloriantur aliqui de potentia.
Et hanc apostolus maximam habuit per crucem. I cor. c. I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus dei est. item gloriantur aliqui de libertate adepta.
Et hanc apostolus consecutus est per crucem. rom. Vi, 6: vetus noster homo crucifixus est, ut ultra non serviamus peccato. item aliqui gloriantur in assumptione ad aliquod magnum collegium. Sed per crucem christi assumuntur ad collegium caeleste. col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. item quidam gloriantur in triumphali signo victoriae. Sed crux triumphale signum est victoriae christi contra daemones. Col. Ii, v. 15: expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos, etc.. Sap. Xiv, 7: benedictum lignum per quod fit iustitia. signum autem suae intentionis subdit, dicens per quem mihi mundus, etc.. quia autem hoc quod dicit: mihi absit gloriari, nisi in cruce, etc., est propositio exceptiva, includens unam affirmativam et aliam negativam, ideo duplex signum ponit, probans utramque propositionem.
Et primo quidem probat negativam, scilicet quod non gloriatur nisi in cruce; et hoc, cum dicit per quem mihi mundus crucifixus, etc.. illud enim in quo quis gloriatur, non est mortuum in corde eius, sed magis illud quod contemnit. Ps. Xxx, 13: oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde. manifestum est autem, quod mundus, et omnia quae in mundo sunt, mortua erant in corde pauli, phil. Iii, 8: omnia arbitratus sum ut stercora, ut christum lucrifaciam. Ergo non gloriatur in mundo, neque in his quae in mundo sunt, et hoc est quod dicit: vere in nullo alio glorior, nisi in cruce christi, per quem, scilicet christum crucifixum, mihi mundus crucifixus est, id est mortuus est in corde meo, ut nihil in eo cupiam. secundo probat affirmativam, scilicet quod in cruce christi gloriatur, dicens se crucifixum mundo. qui enim gloriatur in aliquo, illud in se praetendit, et manifestare desiderat; sed apostolus nihil in se praetendit, nec manifestare desiderat, nisi quod pertinet ad crucem christi, et ideo tantum in ea gloriatur.
Et hoc est quod dicit et ego mundo, scilicet sum crucifixus; quasi dicat: porto insignia crucis, et sum reputatus ut mortuus.
Et ideo sicut mundus horret crucem christi, ita horret me. col. Iii, 3: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum christo in deo, etc.. rationem autem quare non in alio gloriatur, ostendit subdens in christo enim iesu, etc.. in illo siquidem maxime gloriatur, quod valet et adiuvat ad coniungendum christo, hoc enim apostolus desiderat, scilicet cum christo esse.
Et quia non valet ad hoc ritus iudaicus, nec gentilium observantia, sed crux christi solum, ideo solum in ea gloriatur.
Et hoc est quod dicit in christo neque circumcisio aliquid valet, id est ritus iudaicus, neque praeputium, id est gentilitatis observantia, id est ad iustificandum et iungendum christo, sed ad hoc valet nova creatura. quod quidem patet ex his quae dicta sunt supra v. 6 (quasi eisdem verbis): in christo enim iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur. Fides ergo charitate formata est nova creatura. Creati namque et producti sumus in esse naturae per adam; sed illa quidem creatura vetusta iam erat, et inveterata, et ideo dominus producens nos, et constituens in esse gratiae, fecit quamdam novam creaturam. Iac. I, 18: ut simus initium aliquod creaturae eius.
Et dicitur nova, quia per eam renovamur in vitam novam; et per spiritum sanctum, ps. Ciii, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
Et per crucem christi, ii cor. V, 17: si qua est in christo nova creatura, etc.. sic ergo per novam creaturam, scilicet per fidem christi et charitatem dei, quae diffusa est in cordibus nostris, renovamur, et christo coniungimur.

42
(
Ga 6,16-18)

LECTIO 5: Ad Galatas 6,16-18

Aperta intentione seducentium, et insinuata sua, hic consequenter apostolus monet eos, et primo ad sui imitationem; secundo ut desistant ab eius molestatione, ibi de caetero nemo, etc.; tertio implorat eis gratiae auxilium ad praedictorum impletionem. dicit ergo primo: intentio mea est, ut nonnisi in cruce christi glorier, quod et vos debetis facere, quia quicumque hanc regulam, quam ego scilicet teneo, secuti fuerint, scilicet hanc rectitudinem gloriandi. ii cor. X, 13: non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, etc.. pax super illos, scilicet gloriantes quia nonnisi in christo gloriantur. Pax, inquam, qua quietentur et perficiantur in bono. Pax enim est tranquillitas mentis. Cant. Viii, 10: ex quo facta sum coram illo quasi pacem reperiens. col. Iii, 15: pax christi exultet in cordibus vestris, in qua, etc..
Et misericordia, per quam liberentur a peccatis. thren. Iii, 22: misericordiae domini, quia non sumus consumpti. Sap. Iv, 15: gratia dei et misericordia in sanctos eius, et respectus in electos illius, qui scilicet sunt israel. rom. Ii, 28: non enim qui in manifesto iudaeus est. Ille ergo est israel dei, qui est spiritualiter israel coram deo. Io. I, 47: ecce vere israelita, in quo dolus non est. Rom. c. Ix, 6: non enim omnes qui sunt ex israel, hi sunt israelitae, etc.. Sed qui filii sunt promissionis existimantur in semine. Unde et ipsi gentiles facti sunt israel dei per mentis rectitudinem. Israel rectissimus interpretatur. gen. Xxxii: israel erit nomen tuum, etc.. consequenter cum dicit de caetero nemo, etc., monet, ut desistant a sui molestatione.
Et primo ponit admonitionem; secundo rationem eius assignat, ibi: ego enim stigmata. dicit ergo de caetero, etc.; quod potest dupliciter exponi. Uno modo, ut de caetero accipiatur in vi unius dictionis, ut sit sensus de caetero, id est amodo. Alio modo ut accipiatur in vi duarum dictionum, ut sit sensus: de residuo nemo, etc.; quasi dicat: ego gloriabor tantum in cruce, de omnibus aliis nemo mihi molestus sit, quia ego de nullo curo. Sed prima melior est. quod autem dicit nemo mihi molestus sit, potest referri ad pseudo, qui molesti erant apostolo, movendo quaestiones, et murmurando de observantiis legalibus. Ps. xxxiv, 13: ego autem, dum mihi molesti essent, induebar cilicio, etc.. Vel potest referri ad auditores non recte sentientes, ut dicatur nemo mihi molestus sit, id est nullus auditor exhibeat se talem, ut rursum in eo necessitatem habeam laborandi, scilicet aliter sentiendo, quam doceam. rationem autem horum assignat, dicens ego enim stigmata, etc.. stigmata enim proprie sunt quaedam notae impressae alicui cum ferro candenti sicut cum servus ab aliquo domino signatur in facie, ut nullus eum sibi vindicet, sed quiete dimittat domino suo, cuius stigmata portat. hoc etiam modo apostolus dicit se stigmata domini portare, quasi insignitus sit ut servus christi.
Et hoc quia portabat insignia passionis christi, patiens pro eo multas tribulationes in corpore suo, secundum illud i petr. Ii, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc.. Ii cor. Iv, v. 10: semper mortificationem domini iesu in corpore nostro circumferentes, etc..
Et secundum hoc dupliciter potest continuari ad praemissa. Uno modo, ut dictum est nemo mihi molestus sit, nam ego porto insignia domini nostri iesu christi in corpore meo, et sic nullus super me ius habet nisi christus. Alio modo nemo mihi molestus sit, quia ego habeo multos alios conflictus et stigmata, quae in persecutionibus quas patior me molestant, et grave est addere afflictionem afflicto. Unde conqueritur iob xvi, 15: concidit me vulnere super vulnus. sed prima melior est. implorat autem auxilium gratiae dei, dicens gratia domini nostri iesu christi, etc., per quam praedicta implere possitis, sit cum spiritu vestro, id est cum ratione vestra, ut veritatem intelligatis. vel cum spiritu vestro, quo scilicet debetis legem observare, et non carnaliter. Rom. c. Viii, 15: non enim accepistis, etc..




Aquino - AD GALATAS 39