Aquinatis - ad 2 Corinthios 42

42
(
2Co 11,22-26)

LECTIO 5: 2 Corintios 11,22-26

Positis rationibus suae commendationis et causis quare supportandus est, hic consequenter incipit se commendare.

Et circa hoc duo facit. primo enim adaequat se pseudo et aliis, qui commendabant se; secundo praefert se eis, ibi ut minus sapiens, etc.. adaequat autem se apostolus eis in gloria. est autem gloria duplex. Una secundum carnem, quae modica est et contemnenda. unde ipse dicit phil. Iii, 7: sed quae mihi fuerunt lucra, arbitratus, etc.. Alia est secundum christum, quia magna gloria est sequi dominum, eccli. Xxiii, 38.

Et haec est quaerenda. gal. Ult. 14: mihi absit gloriari nisi in cruce, etc..

Et ideo apostolus adaequat se eis quantum ad utramque gloriam.

Et primo quantum ad primam; secundo quantum ad secundam, ibi ministri christi, etc..

Et, primo, adaequat se eis in generali, dicens: recipiatis me insipientem, si tamen insipientia est. Ex hypothesi enim loquor, quia si quis ausus est praesumere de se, et commendare se, et ego possum bene audere et commendare me in eodem, in quo ipse commendat se, quia non subest eis maior causa suae commendationis, quam mihi.

Et hoc dico in insipientia, id est dico, quod insipienter agam, cum tamen ipse sapienter ageret, cum hoc non faceret pro sui iactantia sed ut pseudo humiliaret. Supra eodem: existimo me non minus fecisse a magnis apostolis, etc.. secundo cum dicit hebraei sunt, etc., adaequat se eis in speciali, ostendens per singula se parem eis esse in quibus pseudo gloriabantur. Commendatio autem istorum et gloria erat de tribus. Primo de natione et lingua, quia dicebant se hebraeos; secundo de genere, quia dicebant se esse de genere israel; tertio de promissione, quia dicebant se esse participes promissionis abrahae, cum essent de semine eius.

Et quantum ad haec tria adaequat se eis. primo quantum ad nationem et linguam, dicens hebraei sunt, et ego, scilicet lingua et natione, quasi dicat: ita sicut et illi.

Et notandum est, quod, secundum quod quidam dicunt, hebraei dicuntur ab abraham, quia ante eum de facili non invenitur illud nomen. Potest tamen dici et forte melius, quod dicuntur a quodam heber, de quo habetur gen. Cap. Xi, 14: vixit sale triginta annis, et genuit heber.

Et sequitur: vixit heber triginta tribus annis, et genuit phaleg.

Et tempore eius fuerunt divisae linguae, et lingua hebraeorum remansit in familia sua. secundo adaequat se eis quantum ad genus, dicens israelitae sunt, et ego, scilicet secundum ritus. tertio quantum ad tertium, dicens semen abrahae sunt, et ego.

Et de istis tribus dicitur phil. Iii, 4 s.: si quis alius sibi confidere videtur, ego magis circumcisus octavo die quantum ad tertium, ex genere israel de tribu beniamin quantum ad secundum, hebraeus, ex hebraeis quantum ad primum. Rom. Xi, 1: nam ego israelita sum ex semine abrahae, etc.. sic ergo patet, quod non sum minor eis quantum ad gloriam, quae est secundum carnem; sed nec etiam quantum ad gloriam, quae est secundum christum, quia ministri christi sunt, id est dicunt se sic, ut decipiant vos, et ego sum minister christi. i cor. Iv, 1: sic nos existimet homo, ut ministros christi, etc.. Supra iii, 6: qui et nos idoneos fecit, etc.. consequenter cum dicit ut minus sapiens, etc., praefert se omnibus apostolis et pseudo.

Et primo quantum ad mala perpessa, secundo quantum ad beneficia recepta, et hoc cap. Xii, ibi si gloriari oportet, etc.. circa primum duo facit. primo praefert se quantum ad mala, quae pertulit; secundo quantum ad modum quo mala vitavit, ibi damasci praepositus. circa primum tria facit. primo proponit se aliis praeferendum; secundo ostendit in quo sit praeferendus, ibi quia in laboribus, etc.; tertio confirmat quaedam dictorum, ibi si gloriari oportet, etc.. dicit ergo: si videor insipiens vobis, quia commendo me et adaequo me aliis, quanto magis videbor vobis minus sapiens, si praeferam me eis? et ideo dicit: non solum sum minister christi sicut et illi, sed ut minus sapiens, secundum vestrum iudicium, dico quod ego sum plus minister christi quam illi, et quantum ad hoc dicit se praeferendum esse. Rom. Xi, 13: ministerium meum honorificabo, praeponendo scilicet illud ministerio aliorum. in quo autem sit praeferendus ostendit, dicens quia in laboribus, etc., quasi dicat: in hoc plus ego, quia sum magis ostensus minister christi. In hoc, primo, quantum ad mala illata, secundo quantum ad mala sponte assumpta, ibi in itineribus saepe. mala autem illata primo ponit in generali, dicens: plus ego sum, scilicet ostensus minister, in laboribus plurimis quam illi, etsi aliquos labores pertulerint. I cor. Xv, v. 10: abundantius omnibus illis laboravi. secundo enumerat ista mala in speciali, et hoc, primo, quantum ad carceris squalores, quia in carceribus abundantius, scilicet quam illi. Act. Xvi, 23: cum multas plagas illis intulissent, scilicet paulo et sociis, miserunt in carcerem. secundo quantum ad flagellorum dolores, quia in plagis, scilicet ostensus sum, supra modum aliorum, scilicet modum humanae virtutis, vel supra modum humanae consuetudinis. supra xi, 23: in plagis, in carceribus, etc.. sed contra i cor. X, 13: fidelis deus, qui non permittet vos tentari supra id, etc.. non ergo supra modum humanae virtutis. respondeo. Dicendum est, quod deus non permittit nos tentari sine adiutorio gratiae divinae.

Et ideo dicebat apostolus i cor. Xv, v. 10: non autem ego, sed gratia dei mecum.

Et quantum ad mortis terrorem; unde dicit in mortibus frequenter, id est in periculis et terroribus mortis. Unde dicebat ipse rom. Viii, 36: mortificamur tota die. I cor. c. Xv, 31: quotidie morior propter gloriam vestram. sed consequenter, cum dicit a iudaeis quinquies, etc., manifestat duo ultima pericula, quae perpessus est.

Et primo periculum plagarum, secundo periculum mortis. plagarum autem periculum manifestat per ipsa perpessa a suis, scilicet iudaeis.

Et ideo dicit a iudaeis quinquies, etc.. notandum est autem, sicut dicitur deut. c. Xxv, 2 s., pro mensura delicti erit plagarum modus. Ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, etc.. Ex quo habetur quod homines pro minoribus peccatis debent flagellari, ita tamen, quod flagellatus non reciperet ultra quadraginta plagas. Iudaei autem, ut viderentur misericordes, semper faciebant citra mandatum legis, dantes pauciores quam quadraginta, secundum quod eis videbatur. Quia ergo odio habebant paulum, quando flagellabant eum, dimittebant sibi de numero praedicto quantominus poterant, scilicet unam tantum minus, dantes sibi trigintanovem.

Et hoc est, quod quinque vicibus accepit, id est recepit quadraginta plagas, minus una, plaga, id est trigintanovem. secundo manifestat pericula perpessa ab extraneis, scilicet a gentibus, dicens ter virgis caesus sum. Act. Xvi, 22: magistratus, scissis eorum tunicis, iussit eos virgis caedi. item xxii, 24: iussit eum tribunus duci in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, etc.. pericula vero mortis illata, et primo pericula mortis illata ab hominibus ostendit, dicens semel lapidatus sum. Hoc fuit in civitate licaoniae, ibi obrutus lapidibus fuit quasi mortuus. Act. Xiv, 18: lapidantes paulum eiecerunt eum extra civitatem, credentes eum mortuum. secundo pericula mortis illata a periculis naturae, et haec sunt specialiter maris, et aggravat ea, primo, ex numero, quia ter naufragium feci, id est pertuli; secundo ex continuitate, quia nocte et die in profundo maris fui, quod est gravius; quia ad litteram dicit, quod cum pluries passus sit naufragium, tamen semel stetit sub aqua per diem et noctem, divina eum virtute protegente. unde poterat dicere illud ionae ii, 4: et proiicite me in profundum, etc.. enumeratis autem malis illatis, enumerat consequenter etiam mala assumpta, cum dicit in itineribus.

Et primo exteriora, secundo interiora, ibi praeter illa quae extrinsecus, etc.. mala exteriora exprimit, et primo quantum ad mala, quae contingunt in itineribus; secundo quantum ad ea quae eveniunt in domibus. quantum ad primum, primo, ponit multiplicitatem itinerum, dicens in itineribus saepe, scilicet ostensus sum minister christi, sustinendo multa dura et gravia patienter. rom. Xv, 19: ab ierusalem usque in illyricum, etc..

Et cum hoc multas alias vias fecit, et romam, et hispaniam vadens. Psalmo xvi, 4: propter verba labiorum tuorum, etc.. secundo enumerat periculum itinerum.

Et primo praemittit minora, secundo subdit gravius periculum, quod in falsis fratribus. praemittit autem tria, secundum quae multa pericula passus est. Primo pericula secundum causas.

Et hoc, vel ex causa naturali, et ideo dicit periculis fluminum. Naturaliter enim flumina hyeme excrescunt, et sunt rapida et valde periculosa, etc.. Vel ex malitia violenta, et quantum ad hoc dicit periculis latronum, quos excitabat ei diabolus, ut vel vestes ei auferrent. Iob xix, 2: simul venerunt latrones, etc.. Secundo enumerat pericula metum inferentia, et hoc vel ex suis, unde dicit periculis ex genere, id est, a iudaeis procuratis; vel ab extraneis, et ideo dicit periculis ex gentibus, propter unius dei praedicationem, qui eum capere volebant; et sic in suis et in aliis non habebat requiem. ier. Xv, 10: ut quid me genuisti, mater mea, virum doloris? etc.. Tertio enumerat pericula quantum ad loca, et hoc, vel quantum ad civitates, unde dicit periculis in civitate, id est, in commotionibus civitatum contra me sicut fuit ephesi et apud corinthum, ut patet act. Xviii, 12 et xix, 23; vel quantum ad solitudines, et quantum ad hoc dicit periculis in solitudine, quae erant vel a bestiis malis, sicut quando vipera momordit manum suam, act. Ult., quando congregavit sarmenta, vel ex penuria ciborum. vel quantum ad maria, et ideo dicit periculis in mari, non ex mari, sicut supra, sed in mari, ut pericula quae proveniunt ex praedonibus et piratis. Eccli. Xliii, 26: qui navigant mare, etc.. sed gravius periculum subdit, dicens periculis in falsis fratribus, id est in falsis christianis et haereticis, et in pseudo. Ier. c. Ix, 4: unusquisque a fratre suo se custodiat.

089 CP11

43
(
2Co 11,27-33)

LECTIO 6: 2 Corintios 11,27-33

Hic consequenter enumerat mala sponte assumpta, quae sustinentur in domibus.

Et enumerat tria mala opposita tribus bonis, quae sunt necessaria ad vitam domesticam. Primum bonum est requies somni, secundum est sustentatio cibi, tertium est fomentum vestis. requiei ergo somni, opponit laborem et vigilias. Quantum ad laborem dicit in labore, scilicet manuum. Act. Xx, 34: ad ea quae mihi opus erant, etc..

Et ideo dicit supra vi, v. 5: in laboribus, quia, ad litteram, ut dictum est supra, manu sua victum quaerebat.

Et ii thess. Iii, 8: nocte et die laborantes, etc.. Quantum ad laboris defectum dicit aerumna, quae est defectus et languor consequens ex labore, vel ex morbo naturali. Ps. c. Xxxi, 4: conversus sum in aerumna, etc.. quantum vero ad vigilias dicit in vigiliis multis, vel in vacando praedicationibus de nocte, vel operi manuali. Act. Xx, 7 dicitur quod protraxit sermonem usque ad mediam noctem. sustentationi vero cibi opponit duplicem subtractionem cibi, unam quae est ex necessitate; unde dicit in fame et siti, quia scilicet, ad litteram, deficiebat sibi aliquando cibus et potus. I cor. Iv, 11: usque in hanc horam, etc.. Aliam quae est ex voluntate, unde dicit in ieiuniis multis, scilicet voluntarie assumptis, et propter exemplum bonum et propter macerationem carnis. i cor. Ix, 27: castigo corpus meum, etc.. sed contra, matth. Vi, 33: haec omnia adiicientur vobis, scilicet temporalia. Quare ergo in fame et siti? respondeo. Dicendum est quod quando expedit, adiiciuntur nobis, scilicet temporalia, et propter utilitatem nostram, sed aliquando expedit carere eis. fomento vero vestis opponit duo, unum ex parte naturae, unde dicit in frigore, aliud ex parte inopiae, unde dicit et nuditate, scilicet ostensus sum, scilicet minister christi. I cor. Iv, 11: nudi et instabiles, etc. supra vi, 4: in necessitatibus, etc.. consequenter cum dicit praeter illa, etc., enumerat mala assumpta interiora, quae causantur ex sollicitudine cordis pro pseudo. bonus autem praelatus dupliciter affligitur pro subditis.

Et primo sollicitudine conservationis subditorum, secundo pro defectu ipsorum.

Et istam duplicem afflictionem passus est apostolus. Primam cum dicit praeter illa, quae extrinsecus, etc., quasi dicat: praeter omnia quae exterius patior et passus sum, angit me gravius interior afflictio, scilicet sollicitudo subditorum.

Et ideo dicit omnium ecclesiarum magna est et multum gravat, quia multum sollicitat. Lc. X, 41: martha, martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, etc.. Rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. secundam afflictionem passus est pro defectu subditorum, et hoc dupliciter, scilicet pro defectu spiritualium; unde dicit quis infirmatur, scilicet in fide et bono, et ego non infirmor? in corde dolens de eo, sicut de me. I cor. Ix, 22: factus sum infirmis infirmus, etc.. Ier. Ix, 1: quis dabit capiti meo aquam, etc.. Item pro defectu corporalium; unde dicit quis scandalizatur, malo poenae, id est quis patitur tribulationes, et ego non uror? igne compassionis. Iste est ignis, quem dominus venit mittere in terram, lc. Xii, 49.

Et attende, quod congrue utitur hoc verbo uror, quia compassio procedit ex amore dei et proximi, qui est ignis consumens, dum movet ad sublevandas miserias proximorum, et purgat ex affectu compassionis, et per quem nobis peccata relaxantur: charitas autem illius compassionis operit multitudinem peccatorum. vel, aliter, aliquando enim labitur homo in peccatum ex seipso, et tunc infirmatur; aliquando autem ex malo exemplo aliorum, et tunc scandalizatur. Lc. Xvii, 1 et matth. c. Xviii, 7: vae homini illi per quem scandalum venit, etc.. deinde cum dicit si gloriari oportet, etc., confirmat quaedam dictorum superius. vel dic quod supra loquitur quantum ad mala, quae pertulit commendabiliter, hic autem quantum ad mala, quae vitavit prudenter. Sed quia vitare pericula, quae surgunt propter fidem, videtur pertinere ad infirmitatem, ideo primo praemittit, quod in illis, quae infirmitatis sunt, vult gloriari; secundo proponit iuramentum ad confirmationem dicendorum, ibi deus et pater, etc.; tertio ostendit modum vitandi, ibi damasci, etc.. proponit ergo primo de quibus gloriatur, si debet gloriari, dicens si, pro quia, oportet gloriari, quae sunt infirmitatis meae gloriabor; quasi dicat: alii gloriantur in genere et in aliis mundanis rebus. Phil. c. Iii, 19: gloria in confusione, etc..

Et ego etiam coactus gloriatus sum in eis. Tamen si gloriari oportet, gloriabor in infirmitatibus meis. Infra xii, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, etc.. secundo subdit, quod non mentitur invocans testimonium divinum per modum iuramenti, ut credatur sibi, dicens deus et pater, etc.. Ubi tria ponit: unum per quod inducit ad amorem, unde dicit, deus, ier. X, 7: quis non timebit te, etc.. Aliud per quod excitavit ad amorem, unde dicit: pater, iac. I, 17: omne datum optimum, etc.; mal. I, 6: si ego pater, ubi est amor meus? vel, secundum aliam litteram, honor meus. tertium per quod movet ad reverentiam et laudem; unde dicit qui est benedictus deus in saecula, supra i, 3: benedictus deus et pater, etc.. iste ergo tam reverendus, tam diligendus, tam timendus scit, quod non mentior, scilicet in his quae dixi et dicturus sum. Supra c. I, 18: non enim est apud nos est, et non, etc.. consequenter cum dicit damasci praepositus, etc., ostendit quanta mala vitavit, et hoc in quodam particulari periculo. ubi sciendum est, quod apostolus primo coepit praedicare christum in damasco, ubi dum pergeret christianos capere, prostratus est et ad fidem conversus.

Et ideo iudaei ad praepositum illius civitatis, qui erat ibi pro aretha rege, confugerunt, ut paulum caperent et occiderent.

Et ideo ille faciebat custodiri nocte et die portas civitatis, ut dicitur act. Ix, v. 24. Christiani autem, qui erant ibi, volentes servare paulum, eum submiserunt in sporta per murum, et sic evasit. hunc ergo modum evadendi tangit apostolus, dicens: vere non mentior de hoc quod dico etiam modo, nam damasci praepositus, qui sub aretha rege, genti damascenorum praeerat, custodiri faciebat, inductus a iudaeis, civitatem damascenorum, ad hoc scilicet ut me comprehenderet, et comprehensum assignaret iudaeis, ne amplius praedicarem; sed ego per fenestram submissus sum per murum, et sic effugi manus eius, scilicet praepositi.

Et hoc fuit de mandato domini dicentis matth. X, 23: si vos persecuti fuerint, etc.. Sic michol david deposuit per fenestram, ne caperetur a saule, i reg. c. Xix, 2. Sic rahab exploratores demisit cum fune per fenestram, ios. Ii, 15. sed hic obiicitur contra apostolum, primo, quia videtur quod non fuerit sufficienter confisus in domino, sed fugit. respondeo. Dicendum est, quod quamdiu adest humanum auxilium, homo non debet confugere ad auxilium divinum, quia hoc esset tentare deum, sed debet illo uti auxilio quantum potest. Apostolo autem nondum deerat humanum auxilium. secundo obiicitur, quia io. X, 12 dicitur: mercenarius autem et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit. Unde videtur quod non fuerit bonus pastor. respondeo. Dicendum est, quod aliquando quaeritur persona praelati tantum, aliquando cum praelato totus populus. Quando ergo quaeritur praelatus solus, tunc debet committere curam alteri, et absentare se.

Et sic fecit hic paulus.

Et ideo dicit glossa quod licet fugeret, tamen fuit ei cura de ovibus, bono pastori in caelo sedenti eas commendando, et utilitati eorum se, per fugam, praeservando. quando vero quaeritur totus grex, tunc debet praeponere utilitatem et salutem gregis saluti corporis sui. nota autem, quod est quaedam fuga humilitatis, quando quis fugit honores, sicut christus fugit io. Vi, 15, cum vidisset quod vellent eum eligere in regem. Sic saul cum electus fuit in regem, abscondit se domi, i reg. X, 22. Quaedam vero fuga est cautelae, quando scilicet fugit pericula, ut praeservetur ad maiora. Sic helias fugit propter iezabel, iii reg. Xix, 3; et sic apostolus hic fugit manus praepositi.

CAPUT 12

44
(
2Co 12,1-2)

LECTIO 1: 2 Corintios 12,1-2

Posita sua commendatione quantum ad mala perpessa, hic consequenter apostolus commendans se, ostendit praeeminentiam suae dignitatis quantum ad bona divinitus recepta. Prima autem gloriatio fuit de infirmitatibus; ista vero est de bonis eius. Unde circa hoc duo facit. primo commendat se de bonis susceptis divinitus; secundo excusat se de hac commendatione, quod hoc fecerit quasi coactus, ibi factus sum insipiens, etc.. circa primum duo facit. primo extollit magnitudinem eorum quae sunt sibi collata a deo; secundo manifestat remedium infirmitatis sibi adhibitum contra periculum superbiae, ibi et ne magnitudo, etc.. circa primum duo facit. primo ponit bonum sibi divinitus collatum; secundo ostendit quomodo se habuit in gloriando de huiusmodi bono, ibi pro huiusmodi, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit quod hoc sit sibi collatum divinitus in generali; secundo vero in speciali, ibi scio hominem, etc.. bonum autem apostolo collatum divinitus, sunt revelationes sibi divinitus factae, et de istis vult hic gloriari. Unde dicit si gloriari oportet, id est quia gloriari oportet propter vos, tamen secundum se non expedit, quia qui gloriatur de bono recepto, incidit in periculum amittendi quod habet. eccli. Xliii, 15: aperti sunt thesauri, scilicet virtutum, per gloriationem inanem, et evanuerunt nebulae sicut aves.

Et hoc significatur in ezechia, is. Xxxix, 2, quando ostendit thesauros domus domini nuntiis regis babylonis.

Et licet simpliciter non expediat gloriari, tamen aliquando propter aliquam specialem causam potest homo gloriari, sicut ex praemissis manifestum est.

Et ideo dicit: quia gloriari oportet, ideo dimissis commendationibus de infirmitatibus, veniam, commendando me, ad visiones et revelationes domini. ubi notandum est, quod differentia est inter visionem et revelationem. Nam revelatio includit visionem, et non e converso. nam aliquando videntur aliqua, quorum intellectus et significatio est occulta videnti et tunc est visio solum. Sicut fuit visio pharaonis et nabuchodonosor daniel ii, 1 et gen. Xli, 1. Sed quando cum visione habetur significatio intellectus eorum quae videntur, tunc est revelatio. Unde quantum ad pharaonem et nabuchodonosor visio de spicis et de statua, fuit solum visio; sed quantum ad ioseph et danielem, qui significationem visorum habuerunt, fuit revelatio et prophetia. utrumque tamen, scilicet visio et revelatio, quandoque quidem fit a deo. Dan. Ii, 28: est deus in caelo revelans mysteria. Os. Xii, v. 10: ego visiones multiplicavi eis. Ps. Cxviii, v. 18: revela oculos meos, etc.. Quandoque vero a malo spiritu. Ier. Xxiii, 13: prophetae prophetabant in baal. Apostolo autem facta est et visio, et revelatio, quia secreta, quae vidit, plene intellexit a domino, non a malo spiritu. Unde dicit veniam autem ad visiones et revelationes domini. est autem revelatio amotio velamenti. Potest autem esse duplex velamen. Unum ex parte videntis, et hoc est infidelitas, vel peccatum, vel duritia cordis; et de hoc supra iii, v. 14: usque in hodiernum diem velamen, etc.. Aliud ex parte rei visae, quando scilicet res spiritualis proponitur alicui sub figuris rerum sensibilium, et de hoc dicitur num. Iv, v. 15, quod sacerdotes tradebant levitis vasa sanctuarii velata, quia scilicet debiliores non possunt spiritualia capere, secundum quod in seipsis sunt.

Et ideo dominus loquebatur turbis in parabolis, matth. Xiii, 13. consequenter visiones et revelationes huiusmodi, manifestat apostolus in speciali, loquens de se tamquam de alio. Unde dicit scio hominem in christo, etc..

Et ponit duas visiones. Prima incipit hic, secunda vero incipit ibi et scio huiusmodi hominem in christo, etc.. circa primam autem visionem utitur apostolus quadam distinctione. Dicit enim se, circa huiusmodi revelationem, scire quaedam et quaedam nescire. Dicit autem se scire tria, scilicet videntis conditionem unde scio hominem in christo; visionis tempus quia ante annos quatuordecim; et visionis fastigium quia raptus usque ad tertium caelum. Dicit autem se nescire videntis dispositionem, quia sive in corpore, sive extra corpus, nescio. videamus ergo ea quae scivit, ut, per nota ad ignota, facilius pervenire possimus.

Et primo videntis conditionem, quae est laudabilis, quia in christo, id est conformem christo. sed contra: in christo nullus est, nisi qui habet charitatem, quia i io. Iv, 16 dicitur: qui manet in charitate, in deo manet. Ergo scivit se habere charitatem, quod est contra illud: nescit homo utrum odio, vel amore dignus sit, etc.. respondeo, quod esse in christo potest intelligi dupliciter. Uno modo per fidem et fidei sacramentum, secundum illud apostoli, gal. Iii, 27: quotquot baptizati estis, christum induistis, scilicet per fidem et fidei sacramentum.

Et hoc modo scivit se apostolus in christo esse. alio modo dicitur aliquis esse in christo per charitatem, et hoc modo nullus scit se esse in christo certitudinaliter, nisi per quaedam experimenta et signa, inquantum sentit se dispositum et coniunctum in christo, ita quod nullo modo, etiam propter mortem, permitteret se separari ab eo.

Et hoc de se expertus erat apostolus, cum dicebat rom. c. Viii, 38: certus enim sum, quod neque mors, neque vita, etc., separabit nos a charitate. unde potuit habere huiusmodi signa, quod esset in charitate christi. secundo visionis tempus, quod fuit conveniens, quia ante annos quatuordecim, quia quatuordecim anni transacti erant ab eo tempore quo viderat visionem usque ad tempus quo scripsit hanc epistolam. Quando enim hanc epistolam scripsit, nondum apostolus erat positus in carcerem.

Et sic videtur, quod fuit circa principium imperii neronis, a quo post multum tempus occisus fuit. unde si computemus annos descendentes a principio imperii neronis usque ad quatuordecim annos, manifeste apparet, quod apostolus habuit has visiones in principio suae conversionis. ipse enim conversus fuit ad christum anno quo christus passus est. Christus autem passus est circa finem tiberii caesaris, quo mortuo successit ei gaius imperator, qui vixit quatuor annis, post quem nero factus est imperator.

Et sic inter tiberium et neronem fluxerunt quatuor anni.

Et sic, additis duobus annis de tempore tiberii, quia nondum mortuus erat quando paulus fuit conversus, et octo de tempore neronis, quod fluxerat usque ad tempus quando scripsit hanc epistolam, relinquitur quod a tempore suae conversionis, usque ad tempus quo hanc epistolam scripsit, fuerunt anni quatuordecim.

Et ideo quidam dicunt satis probabiliter, quod apostolus has visiones habuit in illo triduo, quo post prostrationem suam a domino stetit neque videns, neque manducans, neque bibens, act. Ix, 9. commemorat autem tempus suae conversionis apostolus ut ostendat, quod si a tempore suae conversionis tantum erat gratus christo, ut talia sibi ostenderet, quanto magis post quatuordecim annos, cum profecerit et in auctoritate apud deum, et in virtutibus, et gratia? tertio videamus fastigium visionis, quod quidem est excellens, quia raptus usque ad tertium caelum. sed sciendum quod aliud est furari et aliud rapi. Furari quidem proprie est, cum res alicui latenter aufertur. Unde gen. Xl, 15 dicebat ioseph: furtim sublatus sum. Sed rapi proprie dicitur quod subito et per violentiam aufertur. Iob vi, 15: sicut torrens raptim, id est subito et rapide, transit in convallibus. inde est quod praedones, qui violenter expoliant, dicuntur raptores. sed attende quod aliquis homo dicitur rapi ab hominibus, sicut enoch. Sap. Iv, 11: raptus est, ne malitia, etc.. Aliquando rapitur anima a corpore. Lc. Xii, 20: stulte, hac nocte animam tuam, etc.. Aliquando aliquis dicitur rapi a seipso, quando propter aliquid homo efficitur extra se ipsum, et hoc est idem quod extasis. sed et extra se ipsum efficitur homo et per appetitivam virtutem et cognitivam. Per appetitivam enim virtutem homo est solum in se ipso, quando curat quae sunt sua tantum. efficitur vero extra se ipsum, quando non curat quae sua sunt, sed quae perveniunt ad bona aliorum, et hoc facit charitas. I cor. c. Xiii, 4: charitas non quaerit quae sua sunt.

Et de hac extasi dicit dionysius, iv cap. De divinis nominibus: est autem extasim faciens divinus amor non sinens amatorem sui ipsius esse, sed amatorum, scilicet rerum amatarum. secundum cognitivam vero aliquis efficitur extra se, quando aliquis extra naturalem modum hominis elevatur ad aliquid videndum, et de isto raptu loquitur hic apostolus. sed sciendum quod modus naturalis humanae cognitionis est, ut cognoscat simul per vim mentalem quae est intellectus, et corporalem quae est sensus.

Et inde est quod homo non habet in cognoscendo liberum iudicium intellectus, nisi quando sensus fuerint in suo vigore bene dispositi, absque aliquo ligationis impedimento, alias, cum impediuntur, etiam iudicium intellectus impeditur, sicut in dormientibus patet. tunc ergo homo efficitur extra se secundum cognitivam, quando removetur ab hac naturali dispositione cognitionis, quae est ut intellectus, ab usu sensuum et sensibilium rerum abstractus, ad aliqua videnda moveatur. quod quidem contingit dupliciter, uno modo per defectum virtutis, undecumque talis defectus contingat, sicut accidit in phreneticis et aliis mente captis, et haec quidem abstractio a sensibus non est elevatio hominis, sed potius depressio, quia virtus eorum debilitatur. alio vero modo per virtutem divinam, et tunc proprie dicitur elevatio, quia cum agens assimilet sibi patiens, abstractio quae fit virtute divina et est supra hominem, est aliquid altius, quam sit hominis natura.

Et ideo raptus, sic acceptus, diffinitur sic: raptus est ab eo quod est secundum naturam in id quod est supra naturam, vi superioris naturae, elevatio. In qua quidem definitione tangitur eius genus, dum dicitur elevatio; causa efficiens, quia vi superioris naturae; et duo termini motus, scilicet a quo et in quem, cum dicitur ab eo quod est secundum naturam, in id quod est supra naturam. Sic ergo patet de raptu. sequitur de termino raptus, scilicet ad quem, cum dicitur usque in tertium caelum. notandum est autem, quod tertium caelum tripliciter accipitur. Uno modo secundum ea, quae sunt infra animam; alio modo secundum ea, quae sunt in anima; tertio modo secundum ea, quae sunt supra animam. infra animam sunt omnia corpora, ut dicit augustinus in libro de vera religione.

Et sic possumus accipere triplex caelum corporeum, scilicet aereum, sydereum et empyreum.

Et hoc modo dicitur quod apostolus erat raptus usque ad tertium caelum, id est usque ad videndum ea quae sunt in caelo empyreo, non ut existeret ibi, quia sic sciret si fuisset sive in corpore, sive extra corpus. Vel secundum damascenum, qui non ponit caelum empyreum, possumus dicere quod tertium caelum, ad quod raptus est apostolus, est supra octavam sphaeram, ut scilicet evidenter videret ea quae sunt supra totam naturam corporalem. si autem accipiamus caelum secundum ea, quae sunt in ipsa anima, sic caelum debemus dicere aliquam altitudinem cognitionis, quae excedit naturalem cognitionem humanam. est autem triplex visio, scilicet corporalis, per quam videmus et cognoscimus corporalia, sive imaginaria, qua videmus similitudines corporum, et intellectualis, qua cognoscimus naturas rerum in seipsis. Nam proprie obiectum intellectus est, quod quid est. Huiusmodi autem visiones, si fiant secundum naturalem modum, puta, si video aliquid sensibile, si imaginor aliquid prius visum, si intelligo per phantasmata, non possunt dici caelum. sed tunc quaelibet istorum dicitur caelum, quando est supra naturalem facultatem humanae cognitionis, puta, si aliquid vides oculis corporalibus, supra facultatem naturae, sic es raptus ad primum caelum. Sicut baltassar raptus est videns manum scribentis in pariete, ut dicitur dan. V, 6. Si vero eleveris per imaginationem, vel per spiritum ad aliquid supernaturaliter cognoscendum, sic es raptus ad secundum caelum. Sic raptus fuit petrus, quando vidit linteum immissum de caelo, ut dicitur act. X, 10. Sed si aliquis videret ipsa intelligibilia et naturas ipsorum, non per sensibilia, nec per phantasmata, sic esset raptus usque ad tertium caelum. sed sciendum est, quod rapi ad primum caelum, est alienari a sensibus corporalibus. unde cum nullus possit abstrahi totaliter a sensibus corporeis, manifestum est quod nullus potest dici simpliciter raptus in primum caelum, sed secundum quid, inquantum contingit aliquando aliquem sic esse intentum ad unum sensum quod abstrahitur ab actu aliorum. rapi ad secundum caelum est, quando aliquis alienatur a sensu ad videndum quaedam imaginabilia, unde tales semper consueverunt fieri in extasi.

Et ideo, act. X, 10, quando petrus vidit linteum, dicitur quod factus fuit in extasi. paulus vero dicitur raptus ad tertium caelum, quia sic fuit alienatus a sensibus, et sublimatus ab omnibus corporalibus, ut videret intelligibilia nuda et pura eo modo quo vident angeli et anima separata, et, quod plus est, etiam ipsum deum per essentiam, ut augustinus expresse dicit xii super genesim ad litteram, et in glossa, et ad paulin. In libr. de videndo deum. nec etiam est probabile, ut moyses, minister veteris testamenti ad iudaeos, viderit deum, et minister novi testamenti ad gentes et doctor gentium, hoc dono fuerit privatus. unde dicit ipse supra iii, 7: si ministratio damnationis fuit in gloria, etc.. De moyse autem quod viderit deum per essentiam, patet. nam ipse a domino petivit ex. Xxxiii, v. 13: ostende mihi faciem tuam.

Et licet tunc negatum fuerit sibi, non tamen dicitur, quod dominus finaliter negaverit ei. Unde dicit augustinus, quod concessum fuit ei per hoc quod dicitur num. Xii, 6 ss.: si quis fuerit inter vos propheta domini, etc.. At vero non talis servus meus moyses, etc.. Palam enim et non per aenigmata vidit deum. sed numquid fieri potuisset paulo, ut non raptus videret deum? dicendum quod non. Nam impossibile est, quod deus videatur in vita ista ab homine non alienato a sensibus, quia nulla imago, nullum phantasma est sufficiens medium ad dei essentiam ostendendam, ideo oportet quod abstrahatur et alienetur a sensibus. tertio modo accipiendo caelum secundum ea quae sunt supra animam: et sic triplex caelum est triplex hierarchia angelorum, et secundum hoc apostolus raptus fuit usque ad tertium caelum, id est ad hoc, ut videret essentiam dei ita clare, sicut vident eum angeli superioris et primae hierarchiae, qui sic vident deum, quod immediate in ipso deo recipiunt illuminationes, et cognoscunt divina mysteria.

Et sic vidit paulus. sic ergo vidit dei essentiam sicut angeli superioris hierarchiae. ergo bene videtur, quod apostolus fuerit beatus, et per consequens fuerit immortalis. respondeo, quod licet viderit deum per essentiam, non tamen fuit beatus simpliciter, sed solum secundum quid. sciendum est autem, quod visio dei per essentiam fit per lumen aliquod, scilicet per lumen gloriae, de quo dicitur in ps. Xxxv, v. 10: in lumine tuo videbimus lumen. Sed aliquod lumen communicatur alicui per modum passionis, alicui vero per modum formae inhaerentis, sicut lumen solis invenitur in carbunculo et in stellis, ut forma inhaerens, id est connaturalis effecta, sed in aere invenitur ut forma transiens, et non permanens, quia transit, abeunte sole. similiter et lumen gloriae dupliciter menti infunditur. Uno modo per modum formae connaturalis factae et permanentis, et sic facit mentem simpliciter beatam.

Et hoc modo infunditur beatis in patria, et ideo dicuntur comprehensores, et, ut ita dicam, visores. alio modo contingit lumen gloriae mentem humanam sicut quaedam passio transiens, et sic mens pauli fuit in raptu lumine gloriae illustrata. Unde etiam ipsum nomen raptus ostendit transeundo hoc esse factum.

Et ideo non fuit simpliciter glorificatus, nec habuit dotem gloriae, cum illa claritas non fuerit effecta proprietas.

Et propter hoc non fuit derivata ab anima in corpus, nec in hoc statu perpetuo permansit. Unde solum actum beati habuit in ipso raptu, sed non fuit beatus. sic per hoc patet quid apostolus scivit in suo raptu, scilicet videntis conditionem, visionis tempus et visionis fastigium. sequitur quid nescivit, scilicet utrum esset in corpore, vel extra corpus, quod tamen dicit deum scire. Unde dicit sive in corpore, sive extra corpus, nescio, deus scit; quod quidam intelligere voluerunt, ut raptus referatur ad corpus, dicentes apostolum dixisse se nescire, non quidem an anima esset coniuncta corpori in illo raptu an non, sed esset raptus secundum animam et corpus simul, ut simul corporaliter portaretur in caelum, sicut habacuc portatus fuit dan. Ult.; an secundum animam tantum esset in visionibus dei, ut dicitur ez. c. Viii, 3: in visione adduxit me in terram israel.

Et iste fuit intellectus cuiusdam iudaei, quem exponit hieronymus in prologo super danielem, ubi dicit: denique et apostolum nostrum dicit non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: sive in corpore, etc.. sed hunc intellectum augustinus maxime improbat ii super genesim ad litteram, quia non conveniunt cum aliis verbis apostoli. Apostolus enim dicit se raptum usque in tertium caelum; unde scivit pro certo, illud fuisse verum caelum. Scivit ergo an illud caelum esset corporeum an incorporeum, id est res incorporea. Sed si fuit incorporeum, scivit quod corporaliter ibi rapi non potuit, quia in re incorporea non potest esse corpus. Si vero corporeum fuerat, scivit quod non fuit ibi anima sine corpore; quia anima coniuncta corpori non potest esse in loco ubi non est corpus, nisi caelum incorporeum dicatur similitudo caeli corporei. sed si sic, apostolus non dixisset se scire quod esset raptus in tertium caelum, id est in similitudinem caeli, quia, pari ratione, dicere potuisset quod fuisset raptus in corpore, id est in similitudine corporis. dicendum est ergo, secundum augustinum, quod divinam essentiam nullus in hac vita positus, et in hac mortali vita vivens, videre potest. Unde dicit dominus ex. c. Xxxiii, 20: non videbit me homo, et vivet, id est non videbit me homo, nisi totaliter separetur a corpore, ita scilicet quod anima eius non insit corpori, ut forma, vel si inest ut forma, tamen mens eius omnino in huiusmodi visione totaliter alienetur a sensibus.

Et ideo dicendum est, quod hoc quod apostolus dicit se nescire, utrum scilicet in illa visione anima eius fuerit totaliter separata a corpore, unde dicit sive extra corpus; vel utrum anima eius extiterit in corpore, ut forma, tamen mens eius fuerit a sensibus corporeis alienata, unde dicit sive in corpore.

Et hoc etiam alii concedunt.

089 CP12


Aquinatis - ad 2 Corinthios 42