Aquinatis - ad 2 Corinthios 45

45
(
2Co 12,3-6)

LECTIO 2: 2 Corintios 12,3-6

Posito primo raptu, ponitur consequenter secundus raptus.

Et duo facit: primo ponitur raptus, secundo raptus excellentia, ibi audivit arcana, etc.. sed notandum, quod glossa dicit istum raptum esse alium a primo.

Et si bene consideretur, bis legitur aliquid de apostolo, ad quod possunt isti duo raptus referri. Nam act. Ix, 9 legitur de eo quod stetit tribus diebus non videns et nihil manducans, neque bibens, et ad hoc potest referri primus raptus, ut scilicet tunc fuerit raptus usque ad tertium caelum. Sed act. Xxii, 17 legitur quod factus est in templo in stupore mentis, et ad hoc refertur iste secundus raptus. sed hoc non videtur verisimile, quia quando in stupore mentis factus fuit, missus iam fuerat in carcerem apostolus; sed hanc epistolam scripsit apostolus diu ante, unde prius scripta fuit haec epistola, quam apostolus fuisset in stupore.

Et ideo dicendum est, quod differt iste raptus a primo, quantum ad id in quod raptus est. Nam in primo raptus est in tertium caelum; in secundo vero in paradisum dei. si vero aliquis tertium caelum acciperet corporaliter, secundum primam acceptionem caelorum superius positam, vel si fuerit visio imaginaria, posset similiter dicere paradisum corporalem, ut diceretur quod fuerit raptus in paradisum terrestrem. sed hoc est contra intentionem augustini, secundum quem dicimus, quod fuit raptus in tertium caelum, id est visionem intelligibilium, secundum quod in se ipsis et in propriis naturis videntur, ut supra dictum est. Unde secundum hoc oportet non aliud intelligere per caelum, et aliud per paradisum, sed unum et idem per utrumque, scilicet gloriam sanctorum, sed secundum aliud et aliud. caelum enim dicit altitudinem quamdam cum claritate, paradisus vero quamdam iucundam suavitatem. In sanctis autem beatis et angelis deum videntibus sunt excellenter haec duo, quia est in eis excellentissima claritas, qua deum vident, et summa suavitas, qua deo fruuntur.

Et ideo dicuntur esse in caelo quantum ad claritatem, et in paradiso quantum ad suavitatem. Is. Lxvi, 14: videbitis et gaudebitis, etc.. fuit ergo utrumque collatum apostolo, ut scilicet sublimaretur ad illam altissimam claritatem cognitionis, et hoc significat cum dicit ad tertium caelum, et ut sentiret suavitatem divinae dulcedinis, unde dicit in paradisum. ps. Xxx, 20: magna multitudo dulcedinis tuae, etc.. Apoc. Ii, 17: vincenti dabo manna absconditum, etc..

Et ista dulcedo est gaudium de divina fruitione, de qua matth. Xxv, 21 dicitur intra in gaudium domini tui. sic ergo patet terminus raptus, quia in paradisum, id est in eam dulcedinem, qua indeficienter reficiuntur illi, qui sunt in caelesti ierusalem. sequitur consequenter ipsius raptus excellentia, quia audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.

Et hoc potest dupliciter exponi. Uno modo, ut ly homini construatur cum licet et loqui; et sensus est: audivit arcana verba, id est percepit intima cognitione, secreta de dei essentia quasi per verba, quae scilicet verba non est licitum ut homini dicantur. alio modo, ut ly homini construatur solum cum non licet, et tunc est sensus: audivit verba, etc., quae verba non licet homini loqui, homini scilicet imperfecto. sciendum autem, quod secundum augustinum, paulus est raptus ad videndum divinam essentiam, quae quidem non potest videri per aliquam similitudinem creatam. unde manifestum est, quod illud quod paulus vidit de essentia divina nulla lingua humana potest dici, alias deus non esset incomprehensibilis.

Et ideo secundum primam expositionem dicendum est audivit, id est consideravit arcana verba, id est magnificentiam divinitatis, quam nullus homo potest loqui. dicit autem audivit pro vidit, quia illa consideratio fuit secundum interiorem actum animae, in quo idem est auditus et visus, secundum quod dicitur num. Xii, 8: ore ad os loquitur ei et palam, etc.. Dicitur autem illa consideratio visio, inquantum deus videtur in hoc, et locutio, inquantum homo in ipsa instruitur de divinis.

Et quia huiusmodi spiritualia non sunt pandenda simplicibus et imperfectis, sed perfectis, secundum quod dicitur i cor. Ii, 6: sapientiam loquimur inter perfectos, ideo, secundo modo, exponitur quod secreta, quae ibi audivit, non licet mihi loqui homini, id est imperfectis, sed spiritualibus, inter quos loquimur sapientiam. Prov. Xxv, 2: gloria dei est celare verbum, id est hoc ipsum, quod necesse est celare magnalia dei, pertinet ad gloriam dei. Psalmus secundum translationem hieronymi: tibi silet laus, deus, id est quod incomprehensibilis est verbis nostris. deinde cum dicit pro huiusmodi gloriabor, etc., ostendit quomodo se habet ad gloriam.

Et circa hoc tria facit. primo ostendit se non gloriari de huiusmodi revelationibus; secundo insinuat se habere aliquid praeter illud unde gloriari possit, ibi nam et si voluero, etc.; tertio assignat causam, quare non gloriatur de omnibus, ibi parco autem, ne quis, etc.. circa primum sciendum est, quod hoc quod dicit pro huiusmodi autem gloriabor, etc., potest dupliciter legi. uno modo, ut apostolus ostendat se esse ipsum pro quo gloriatur, ut scilicet ipse sit qui vidit has visiones; alio modo, ut ostendat quod alius sit qui vidit has visiones. sciendum est enim, quod in homine duo possunt considerari, scilicet donum dei et humana conditio. Si ergo aliquis gloriatur in aliquo dono dei, ut a deo accepto, illa est bona gloria, quia sic in domino gloriatur, ut dictum est supra, x, 17. Sed si gloriatur de illo dono, sicut a se habito, tunc mala est gloriatio huiusmodi. I cor. Iv, 7: quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? dicit ergo apostolus, secundum hoc: pro huiusmodi, scilicet visionibus et donis dei mihi collatis, gloriabor, pro me autem non, id est non gloriabor inde, quasi a me acceperim, quia a deo habui. Sed si pro me oportet gloriari, nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis, id est non habeo unde possim gloriari, nisi de infirma conditione mea. si autem exponatur, ut ostendat alium esse, qui vidit, etsi ipse sit, tunc est sensus, ut quasi loquatur de quodam alio, dicens pro huiusmodi gloriabor, id est pro illo homine, qui hoc vidit et qui haec dona recepit, gloriabor; sed pro me, quasi velim manifestare me esse talem, nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis, id est de tribulationibus quas patior. sed quia isti possent sibi dicere: o apostole, non est mirum si non gloriaris, quia non habes unde glorieris; ideo apostolus ostendit quod etiam praeter illas visiones habet aliquid unde possit gloriari, dicens: licet pro huiusmodi homine glorier, et non pro me, tamen etiam bene pro me possum gloriari. Nam, si voluero gloriari, etc., vel pro huiusmodi tribulationibus, vel pro aliis mihi a deo collatis, vel etiam pro infirmitatibus, non ero insipiens, id est non insipienter agam.

Et quare? veritatem enim dicam de aliis, de quibus praeter dictas visiones gloriari possum. dicit autem non ero insipiens, quia gloriabatur de his quae habebat. Quando enim gloriatur quis de his quae non habet, stulte gloriatur. Apoc. Iii, 17: dicis quia dives sum, et nullius egeo, et nescis, etc..

Et quia gloriabatur ex causa sufficienti, ut ex praedictis est manifestum. consequenter autem cum dicit parco autem, etc., ostendit rationem quare non gloriatur de omnibus si potest gloriari; quae quidem ratio est, ut eis parcat. unde dicit parco autem, etc., quasi dicat: possem de pluribus aliis gloriari, sed parco, id est parce glorior, vel parco vobis commendando me, nolens esse onerosus vobis. nam talia mihi deus concessit, quae si sciretis, reputaretis me multo maiorem, et haec sunt dona gratuita multa, quae habebat apostolus. ex quibus homines huius mundi consueverunt plus commendare homines, et maiores eos reputare quam ex gratum facientibus.

Et ideo dicit: nolo ex gratuitis commendari, et ideo parco, id est non glorior.

Et quare? ne quis existimet me, commendare, vel gloriari, supra id quod videt, etc.. vel aliter: homo dupliciter cognoscitur, per conversationem et doctrinam suam; apostolus autem nolebat aliqua de se dicere, licet posset, quae excedebant et vitam et doctrinam suam.

Et ideo parco autem, ne quis existimet me esse supra id quod videt, de conversatione mea exteriori, aut audit aliquid ex me, id est ex doctrina praedicationis, et exhortationis, et instructionis meae: quia forte crederent eum esse vel immortalem, vel angelum. Prov. Xi, 12: vir prudens tacebit. Prov. Xxix, 11: totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt, etc.. vel dicit parco autem, etc., pro detractoribus, scilicet pseudo, qui dicebant eum gloriari ex elatione et non ex causa, neque de his quae in ipso erant.

Et ideo dicit parco autem, id est parce glorior, ne quis pseudo existimet me excedere elationis spiritu, supra id, id est in aliquid, quod videt in me, vel audit ex me, id est supra posse meritorium. Ps. Cxxx, 1: domine, non est exaltatum cor meum, etc.. Eccli. c. Iii, 20: quanto magnus es, etc..

089 CP12

46
(
2Co 12,7-10)

LECTIO 3: 2 Corintios 12,7-10

Hic agit de remedio adhibito contra superbiam.

Et circa hoc tria facit. primo enim ponit remedium adhibitum; secundo manifestat suam orationem de remedio removendo, ibi propter quod ter dominum, etc.; tertio insinuat domini responsionem assignantis rationem de adhibito remedio, ibi et dixit mihi dominus, etc.. circa primum sciendum est quod plerumque sapiens medicus procurat et permittit supervenire infirmo minorem morbum, ut maiorem curet, vel vitet, sicut ut curet spasmum, procurat febrem; hoc evidenter in se beatus apostolus a medico animarum domino nostro iesu christo factum ostendit. christus enim, velut medicus animarum summus, ad curandum graves animae morbos permittit plurimos electos suos et magnos in morbis corporum graviter affligi, et, quod plus est, ad curandum maiora crimina, permittit incidere in minora etiam mortalia. inter omnia vero peccata gravius peccatum est superbia. Nam sicut charitas est radix et initium virtutum, sic superbia est radix et initium omnium vitiorum. Eccli. X, 15: initium omnis peccati superbia. Quod sic patet: charitas enim ideo dicitur radix omnium virtutum, quia coniungit deo, qui est ultimus finis. unde sicut finis est principium omnium operabilium, ita charitas est principium omnium virtutum. Superbia autem avertit a deo. superbia enim est appetitus inordinatus propriae excellentiae. Si enim aliquis appetit aliquam excellentiam sub deo, si moderate quidem appetit, et propter bonum, sustineri potest; si vero non debito ordine, potest quidem alia vitia incurrere, scilicet ambitionis, avaritiae, seu inanis gloriae, et huiusmodi, tamen non est proprie superbia, nisi quando quis appetit excellentiam, non ordinando illam ad deum.

Et ideo superbia proprie dicta separat a deo, et est radix omnium vitiorum, et pessimum omnium; propter quod deus resistit superbis, ut dicitur iac. Iv, 6. quia ergo in bonis est maxime materia huius vitii, scilicet superbiae, quia eius materia est bonum, permittit aliquando electos suos impediri, ex aliqua sui parte, ut per infirmitatem, vel per aliquem defectum, et aliquando etiam per peccatum mortale, ab huiusmodi bono, ut sic ex hac parte humilientur, quod ex illa non superbiant, et homo sic humiliatus recognoscat se suis viribus stare non posse. Unde dicitur rom. Viii, 28: diligentibus deum omnia, etc., non quidem ex eorum peccato, sed ex ordinatione dei. quia igitur apostolus magnam habebat superbiendi materiam, et quantum ad specialem electionem, qua a domino electus est, act. Ix, 15: vas electionis est, etc., et quantum ad secretorum dei cognitionem, quia hic dicit se raptum in tertium caelum et in paradisum, ubi audivit arcana verba quae non licet homini loqui, et quantum ad malorum perpessionem, quia supra xi, 23: in carceribus plurimis, in infirmitatibus, ter virgis caesus sum, etc., et quantum ad virginalem integritatem, quia volo omnes esse sicut et ego, i cor. Vii, 7, et quantum ad bonorum operationem, quia, supra, plus omnibus laboravi, et specialiter quantum ad maximam scientiam qua emicuit, quae specialiter inflat: ideo dominus adhibuit ei remedium, ne in superbiam extolleretur.

Et hoc est quod dicit et ne magnitudo revelationis mihi factae extollat me, in superbiam. eccli. Vi, 2: non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, etc.. Ps. lxxxvii, 16: exaltatus autem humiliatus, etc..

Et dicit, ut ostendat sibi factas fuisse revelationes praedictas, datus est mihi, id est ad meam utilitatem et humiliationem. Iob xxx, v. 22: elevasti me, et quasi super ventum ponens, etc.. Datus est, inquam, mihi stimulus, crucians corpus meum per infirmitatem corporis, ut anima sanetur; quia, ad litteram, dicitur quod fuit vehementer afflictus dolore iliaco. Vel stimulus carnis meae, id est concupiscentiae surgentis ex carne mea, a qua multum infestabatur. Rom. Vii, 15: non enim, quod volo, etc.: igitur ego ipse mente servio legi dei, etc.. Unde augustinus dicit quod inerant ei motus concupiscentiae, quos tamen divina gratia refraenabat. iste, inquam, stimulus est angelus satanae, id est angelus malignus. est autem angelus a deo missus seu permissus, sed satanae, quia satanae intentio est ut subvertat, dei vero ut humiliet et probatum reddat. Timeat peccator, si apostolus et vas electionis securus non erat. de remotione autem huius stimuli removendi sollicitus erat apostolus. Unde propter hoc orabat.

Et hoc est quod subdit propter quod ter, etc.. ubi sciendum est, quod infirmus nesciens processum medici apponentis mordax emplastrum, rogat medicum, ut removeat; quod tamen sciens medicus causam quare faciat, scilicet propter sanitatem, non exaudit eum quantum ad voluntatem petentis, magis curans de eius utilitate. Sic apostolus sentiens stimulum sibi gravem esse, ad singularis medici confugit auxilium, ut eum removeat. ter enim expresse et devote rogavit, ut deus tolleret ab eo, scilicet stimulum. Ii par. c. Xx, 12: cum ignoremus quod agere debeamus, etc.. Forte pluries hoc petiit, sed expresse et instanter ter eum petiit, vel ter, id est multoties. Ternarius enim est numerus perfectus.

Et vere ipse rogandus est, quia ipse vulnerat, et medetur, iob v, 18. Lc. Xxii, v. 40: orate ne intretis in tentationem, etc.. sequitur responsio domini et dixit mihi dominus, etc.. Ubi duo facit. primo ponit domini responsionem; secundo responsionis rationem assignat, ibi nam virtus, etc.. dicit ergo: ego rogavi, sed dominus dixit mihi sufficit tibi, etc., quasi dicat: non est tibi necessarium, quod infirmitas corporis recedat a te, quia non est periculosa, quia non duceris ad impatientiam, cum gratia mea confortet te; nec infirmitas concupiscentiae, quia non protrahet te ad peccatum, quia gratia mea proteget te. Rom. c. Iii, 24: iustificati gratis, etc..

Et vere sufficit gratia dei ad mala vitanda, ad bona facienda, et ad vitam consequendam aeternam. i cor. Xv, 10: gratia dei sum id quod sum, etc.. Rom. Vi, 23: gratia dei vita aeterna. sed contra io. Xv, 16: quidquid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis, etc.. Aut ergo paulus discrete petivit, et tunc debuit exaudiri; aut indiscrete, et tunc peccavit. respondeo. Dicendum est quod de una et eadem re potest homo dupliciter loqui. Uno modo secundum se et naturam illius rei; alio modo secundum ordinem ad aliud.

Et sic contingit, quod illud quod est malum secundum se, est vitandum: secundum ordinem ad aliud est appetendum. Sicut potio inquantum secundum se est amara, est vitanda, tamen qui considerat eam secundum ordinem ad sanitatem, appetit eam. Ergo et stimulus carnis secundum se est vitandus ut affligens, inquantum vero est via ad virtutem et exercitium virtutis, est appetendus. apostolus autem, quia nondum revelatum ei erat illud secretum divinae providentiae, ut ad utilitatem suam cederet, considerabat sibi malum quantum in se est, et ideo petierat suam amotionem, nec in eo peccavit; sed deus, qui ordinaverat hoc ad bonum humilitatis suae, non exaudivit eum quantum ad eius voluntatem; quod tamen sciens, postmodum apostolus gloriabatur cum diceret: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, etc..

Et licet non exaudierit eum quantum ad voluntatem, exaudivit tamen eum, et exaudit sanctos suos, quantum ad eius utilitatem. unde dicit hieronymus in epistola ad paulinum: bonus dominus, qui saepe non tribuit quod volumus, ut tribuat quod mallemus. rationem autem suae responsionis subdit consequenter, cum dicit nam virtus, etc.. Mirus modus loquendi. Virtus in infirmitate perficitur: ignis in aqua crescit. intelligi vero potest hoc, quod dicitur virtus perficitur in infirmitate, dupliciter, scilicet materialiter et occasionaliter. si accipiatur materialiter, tunc est sensus: virtus in infirmitate perficitur, id est infirmitas est materia exercendae virtutis.

Et primo humilitatis, ut supra dictum est, secundo patientiae, iac. I, 3: tribulatio patientiam operatur, tertio temperantiae, quia ex infirmitate debilitatur fomes, et temperatus efficitur quis. si vero accipiatur occasionaliter, tunc virtus in infirmitate perficitur, id est occasio perveniendi ad perfectam virtutem, quia homo sciens se infirmum, magis sollicitatur ad resistendum, et ex hoc, quod magis resistit et pugnat, efficitur exercitatior et per consequens fortior.

Et ideo levit. Legitur et iudic. c. Iii, 1 s., quod dominus noluit destruere omnes habitatores terrae; sed aliquos reservavit, ut scilicet filii israel exercitarentur pugnando cum eis. Sic etiam scipio nolebat destructionem civitatis carthaginensis, ut scilicet dum romani haberent hostes exterius, non sentirent hostes interiores, contra quos durius bellum est, quam contra exteriores, ut ipse dicebat. consequenter ponit apostolus effectum huius responsionis dominicae, dicens libenter gloriabor, etc.. ponit autem duplicem effectum. Unus est gloriationis; unde dicit: quia virtus mea perficitur in infirmitatibus, igitur libenter gloriabor in infirmitatibus meis, id est mihi ad utilitatem meam datis.

Et hoc, quia magis coniungitur christo. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce, etc., gal. Ult.. Eccli. c. X, 34: qui in paupertate gloriatur, etc..

Et ratio quod libenter gloriabor, ut inhabitet in me virtus christi, ut scilicet per infirmitates inhabitet et consummetur in me gratia christi. Is. Xl, 29: qui dat lapso virtutem, etc.. alius effectus est gaudii, unde dicit propter quod complaceo, etc..

Et circa hoc duo facit. primo ponit huiusmodi effectum; secundo huius effectus rationem assignat, ibi cum enim infirmor, etc.. ponit autem effectum gaudii et materiam gaudii. Dicit ergo propter quod, quia virtus christi habitat in me in infirmitatibus et in tribulationibus omnibus, et ideo complaceo mihi, id est multum delector et gaudeo dictis infirmitatibus meis. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, etc.. defectus autem in quibus propter gratiam christi abundanter delectatur, enumerat.

Et primo illos, qui sunt a causa interiori, et huiusmodi sunt infirmitates, et ideo dicit in infirmitatibus. ps. Xv, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt, scilicet ad gratiam. secundo, illos qui sunt a causa exteriori.

Et hos quidem quantum ad verbum, cum dicit in contumeliis, scilicet mihi illatis. Act. V, v. 41: ibant apostoli gaudentes, etc.; et quantum ad factum, et hoc, vel quantum ad defectum bonorum, cum dicit in necessitatibus, id est in penuriis necessariorum et in paupertate qua premebatur.

Et hoc modo accipitur necessitas, cum dicitur rom. Xii, v. 13: necessitatibus sanctorum communicantes. vel quantum ad experimentum malorum illatorum, et hoc quantum ad exteriora, matth. V, 10: beati qui persecutionem, etc. cum dicit in persecutionibus, scilicet corporis, quas de loco ad locum et ubique experimur.

Et quantum ad interiora, dicens in angustiis, id est in anxietatibus animi. Dan. c. Xiii, 22: angustiae sunt mihi undique, etc.. sed materia omnium horum, quae faciunt ad gaudium est, quia pro christo, quasi dicat: ideo complaceo, quia propter christum patior. I petr. Iv, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, vel fur.

Et huius gaudii rationem assignat, dicens cum enim infirmor, etc., quasi dicat: merito complaceo mihi in illis, quia quando infirmor, etc., id est quando ex his, quae in me sunt, vel ex persecutione aliorum incido in aliquod praedictorum, adhibetur mihi auxilium divinum, per quod confirmor. ps. Xciii, 19: consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Ioel iii, 10: infirmus dicat, quia ego fortis sum. Supra iv, 16: licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, etc.. Ex. I, 12 legitur, quod quanto plus premebantur filii israel, tanto plus multiplicabantur.

089 CP12

47
(
2Co 12,11-13)

LECTIO 4: 2 Corintios 12,11-13

Posita commendatione sua consequenter apostolus excusat se de his quae dixit, ostendens se coactum hoc dixisse, quae ad gloriam suam pertinent.

Et circa hoc duo facit. primo imponit corinthiis causam eiusmodi gloriationis; secundo exponit et manifestat hanc causam, ibi ego enim debui, etc.. dicit ergo: confiteor quod in his omnibus commendationibus meis factus sum insipiens, id est videtur vobis, quod opus insipientis fecerim, sed hoc non ex me, nec sponte, immo coactus feci, et vestra culpa fuit, quia vos me coegistis, id est dedistis mihi occasionem. frequenter enim subditi cogunt praelatos aliqua facere, quae insipienter facta esse iudicari possunt, sed tamen pro loco et tempore sapienter facta sunt. hoc autem quod dixerat in communi, scilicet quod ipsi fuerant causa suae commendationis, exponit consequenter, cum dicit ego enim debui, etc.; ubi dicit quod ipsi fuerunt causa suae commendationis, primo omittendo bona quae facere debuissent, in quo exaggerat eorum ingratitudinem; secundo committendo mala, in quo detestatur eorum malitiam, ibi timeo enim ne forte, etc.. circa primum duo facit. primo commemorat quid facere debuissent, ostendens causam, ibi nihil enim minus, etc.; secundo removet ipsorum excusationem, ibi quid est enim quod minus, etc.. dicit ergo: vere vos me coegistis, quia vos debuissetis facere illud quod ego feci. Unde dicit ego debui commendari a vobis, quod non fecistis quando necesse erat, scilicet quando pseudo vilipendendo me, et praeferendo se reddebant vilem doctrinam et evangelium christi a me praedicatum. unde quia vos non commendastis me, ne deperiret fides christi in vobis, prorupi in commendationem propriam. sed contra supra iii, 1 dicit: numquid egemus commendatitiis epistolis, etc.. Quare ergo voluit commendari ab istis? respondeo. Dicendum est quod apostolus propter se non egebat commendationibus sed propter alios, ut scilicet dum commendaretur, doctrina sua esset in maiori auctoritate, et pseudo confutarentur. sed quia possent isti dicere: ideo non commendavimus te, quia non est in te aliquid commendatione dignum, propter hoc apostolus probat eis, quod bene poterant eum commendare, cum dicit nihil enim, etc., ostendens esse in se multa commendatione digna.

Et primo quantum ad praeterita bona, quae fecit; secundo quantum ad futura, quae facere intendit, ibi ecce tertio hoc paratus, etc.. ostendit autem praeterita commendabilia, quae fecit primo in generali, quantum ad omnes ecclesias; secundo in speciali, quantum ad ea, quae egit apud eos, ibi tametsi nihil, etc.; tertio excludit obiectionem, ibi quid est enim, etc.. dicit ergo: merito debui commendari a vobis, quia multa sunt in me commendatione digna. Nam nihil minus feci ab eis, scilicet petro et iacobo et ioanne, qui sunt supra modum apostoli, id est qui videntur a quibusdam digniores apostoli, quam ego sum. Pseudo enim dicebant, quod erant docti a petro et ioanne, qui fuerunt docti a christo, et quod petrus et ioannes servabant legalia, unde et ipsi debebant servare. sed quia nihil minus feci ab eis, nec quantum ad praedicationem, nec quantum ad conversionem fidelium, ostensiones miraculorum, et perpessionem laborum, immo plus, quia ut supra plus omnibus laboravi, i cor. c. Xv, 10: abundantius omnibus, etc.; ideo magis sum commendandus. vel dicuntur supra modum apostoli, scilicet petrus, ioannes et iacobus, quia fuerunt primo conversi ad christum. I cor. Xv, 8: novissime autem visus est et mihi, etc.. Si secundum hoc accipiatur, nihil tamen minus fecit eis, quia in modico tempore, et postquam conversus fuit, plus laboravit. sed esto quod nihil fecerim quantum ad ecclesias, per quod possem commendari, multa tamen specialia egi apud vos, de quibus potuissetis me commendare.

Et ideo dicit tametsi nihil, id est, dato, quod nihil fecerim in comparatione ad eos, tamen effectus meae virtutis manifeste apparent in vobis, et, primo, quantum ad praedicationem nostram, qua conversi estis ad fidem.

Et sum apostolus vester.

Et ideo dicit signa apostolatus mei, id est meae praedicationis, facta sunt supra vos, a deo, inquantum credentes conversi estis. I cor. Ix, v. 2: signaculum apostolatus mei vos estis. i cor. Iv, 15: in christo iesu per evangelium ego vos genui. secundo per conversationem, per quam confirmatur fides, quia quando vita concordat doctrinae, maioris auctoritatis est doctrina.

Et virtus praedicatoris magis apparet per patientiam. prov. Xix, 11: doctrina viri per patientiam noscitur.

Et ideo dicit in omni patientia. tertio quantum ad operationem miraculorum.

Et ideo dicit in signis, etc.. Mc. Ult. illi autem profecti, etc..

Et haec tria distinguuntur, quia virtus est commune ad omnia miracula. Nam virtus est ultimum de potentia.

Et ideo aliquid dicitur virtuosum, quia ex magna virtute. quia ergo miracula fiunt ex magna virtute, scilicet divina, ideo dicuntur virtutes. signum vero refertur ad minus miraculum. prodigium autem ad maximum. vel dicit signa quantum ad miracula facta de praesenti, prodigia quantum ad miracula de futuris. vel signa et prodigia dicit miracula quae fiunt contra naturam, sicut illuminatio caeci, suscitatio mortui, etc.. Virtutes vero dicit, quae sunt secundum naturam, sed non eo modo quo natura facit, sicut quod ad impositionem manus statim sanentur infirmi, quod etiam natura facit, sed successive. vel virtutes dicit virtutes mentis, sicut est castitas et huiusmodi. consequenter excludit obiectionem cum dicit quid enim est quod minus, etc.. possent enim corinthii respondere ad praedicta, et dicere: verum est quod multa bona fecisti et magna, et tamen alii fecerunt plura et maiora quam tu, et ideo apud eos et in eorum comparatione nolumus te commendare.

Et ideo hoc excludit, ostendens quod nihil minus fecit quam illi, sed plus.

Et ideo dicit quid est enim quod minus habuistis a me prae caeteris ecclesiis, id est quam aliae ecclesiae christi habuerunt per illos quantum ad spiritualia? quasi dicat: nihil; quia ipsi praedicaverunt fidem, et apostolus praedicavit; illi ostenderunt signa et virtutes, et apostolus similiter.

Et non solum non minus habuistis, sed plus, quia alii apostoli vivebant de sumptibus illorum quibus praedicabant; sed apostolus non, quia nihil accepit a corinthiis.

Et ideo dicit nisi quod ego ipse non gravavi vos, accipiendo vestra, quasi dicat: nihil habuistis minus, nisi hoc forte reputetis minus, quia nihil accepi a vobis, quod tamen plus est. Act. Xx, 34: ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, necessaria ministraverunt, etc.. Ii thess. Iii, 8: nocte ac die laborantes, etc.. Is. Xxxiii, 15: qui excutit manus suas, etc.. quod si hoc ipsum reputatis iniuriam, scilicet quod nolui vestra recipere, quod feci, quia non dilexi vos, et videtur vobis quod male fecerim, parcatis mihi.

Et ideo dicit ironice loquendo donate, id est parcite, mihi hanc iniuriam. Hoc modo accipitur donare eph. Iv, 32: donantes invicem, sicut et christus vobis donavit.

089 CP12

48
(
2Co 12,14-19)

LECTIO 5: 1 Corintios 12,14-19

Hic ostendit se esse commendabilem quantum ad bona futura, quae facere intendit.

Et tria facit. primo ostendit suum propositum de futuro bono, quod intendit; secundo propositi huius rationem assignat, ibi non enim quaero quae vestra sunt, etc.; tertio ad rationem, similitudinem adhibet, ibi nec enim debent, etc.. sciendum est circa primum, quod aliquando contingit, quod ideo aliqui non accipiunt uno tempore, ut reservent se ad aliud tempus, in quo possint et plus recipere et audacius. Ne ergo isti simile crederent de apostolo, ut ideo noluisset prima vice recipere ab eis, ut postmodum reciperet plus, dicit, quod non solum hoc fecit olim, sed etiam paratus est facere in futurum. Unde dicit ecce iam tertio, id est tertia vice, paratus sum venire ad vos, et non ero vobis gravis; quasi dicat: nec etiam tunc gravabo vos, accipiendo vestra. Supra ii: in omnibus sine onere me servavi et servabo. Iob xxvii, 6: iustificationem quam coepi tenere, etc.. dicit autem tertio paratus sum venire, et non dicit tertio venio, quia bene ter paratus fuit ire ad eos, sed tamen non ivit nisi bis. Paratus enim fuit ire prima vice, et tunc ivit, et conversi sunt. Secunda vice fuit paratus, et fuit impeditus propter peccatum eorum, et tunc non ivit, de quo excusat se in principio huius epistolae. Modo est paratus ire tertio, et ivit, unde bis ivit, et ter fuit paratus ire. rationem autem huius boni propositi subdit, dicens non enim quaero, etc., quae talis est: constat quod artifex disponit opus suum secundum finem quem intendit; praedicatores autem in praedicando, aliqui intendunt quaestum et bona temporalia, et ideo totam praedicationem ad hoc ordinant et disponunt; aliqui vero intendunt salutem animarum, et ideo hoc modo disponunt praedicationem suam, secundum quod vident expedire saluti illorum quibus praedicant. Quia ergo apostolus intendebat in praedicatione sua salutem corinthiorum, et videbat, quod non expediebat quod reciperet ab eis sumptus, tum ut confutaret pseudo, tum etiam quia avari erant, ideo noluit accipere sumptus.

Et ideo huius rationem assignat, dicens: ideo non gravabo vos, sumptus accipiendo, quia non quaero quae vestra sunt, in praedicatione mea, sed vos, et vestram salutem procurare intendo. Phil. Iv, 17: non quaero datum, sed fructum.

Et ideo dominus dixit apostolis: faciam vos fieri piscatores hominum, non pecuniae. hoc etiam figuratur gen. Xlvii, 19, ubi legitur, quod ioseph emit aegyptios in servitutem regis, quia bonus praedicator debet ad hoc studere, ut infideles convertat ad servitium christi. sed huiusmodi rationi adaptat similitudinem, cum dicit nec enim debent, etc..

Et primo ponit similitudinem; secundo adaptat eam, ibi ego autem libentissime, etc.; tertio arguit eorum ingratitudinem, ibi licet plus vos, etc.. dicit ergo: quod autem non quaeram vestra, patet per simile. Videmus enim, quod parentes carnales debent thesaurizare filiis carnalibus, quia filii non debent thesaurizare parentibus, sed parentes filiis. cum ergo ego sim pater vester spiritualis, et vos sitis filii mei, nolo quod vos thesaurizetis mihi, sed ego vobis. sed hic est quaestio de patribus carnalibus. Nam ex. Xx, 12 dicitur: honora patrem tuum, etc.. In quo etiam praecipitur nobis, quod ministremus eis necessaria. ergo filii tenentur thesaurizare parentibus. respondeo. Dicendum est quod ex praecepto tenentur filii ministrare et subvenire parentibus in necessariis, non autem congregare et thesaurizare eis. Nam thesaurizatio et congregatio fit in posterum. Sed nos videmus quod secundum naturam filii succedunt parentibus, et non e contrario, nisi in aliquo tristi eventu; et ideo naturaliter amor parentum est ad hoc, ut congregent filiis.

Et hoc modo loquitur apostolus. Exodi autem c. Xx, 12 loquitur dominus de subventione in necessariis. item quaestio oritur de hoc quod dicit parentes filiis, etc.. Ergo cum praelati sint parentes nostri spirituales, videtur quod male fecerint principes et alii dando divitias praelatis. responsio. Dicendum est quod non dederunt praelatis propter se, sed propter pauperes.

Et ideo non dederunt eis, sed pauperibus.

Et hoc dominus monet matth. Vi, 20: thesaurizate vobis thesauros in caelis, etc.. praelatis autem dantur tamquam pauperum dispensatoribus. consequenter positam similitudinem adaptat. in similitudine autem duo proposuit. Unum est, quod filii non debent thesaurizare parentibus, et hoc iam patet; et aliud est, quod parentes debent thesaurizare filiis, et dare.

Et quantum ad hoc dicit: quia ergo ego sum pater vester, ideo paratus sum dare vobis.

Et hoc est quod dicit ego libentissime impendam vobis bona, non solum bona spiritualia, praedicando et exempla monstrando, sed etiam temporalia, quod et faciebat, inquantum praedicabat et serviebat eis cum sumptibus aliarum ecclesiarum. haec tria ministrare debet quilibet praelatus suis subditis. Unde dominus dixit ter petro io. Xxi, 17: pasce oves meas, id est pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali subsidio.

Et non solum ista impendam vobis, sed paratus sum mori pro salute animarum vestrarum. unde dicit et superimpendar pro animabus vestris. Io. Xv, 13: maiorem charitatem nemo habet, etc.. I io. Iii, 16: si christus animam suam pro nobis posuit, et vos debetis, etc.. Io. X, 11: bonus pastor animam suam, etc.. ingratitudinem istorum increpat consequenter, dicens licet plus vos diligens, etc., quasi dicat: libenter impendar pro vobis, licet sitis ingrati, quia licet plus vos diligens, etc..

Et haec comparatio potest exponi dupliciter. uno modo sic: licet plus diligam vos quam pseudo, tamen minus diligor, scilicet a vobis, quam diligantur pseudo, quos plus diligitis quam me.

Et sic patet, quod ego plus vos diligo, quam illi; quia ego quaero salutem vestram tantum, illi vero bona vestra solum. alio modo sic: licet plus diligam, scilicet vos, quam alias ecclesias, tamen minus diligor a vobis, quam ab aliis ecclesiis. Phil. I, v. 8: testis est mihi deus quomodo cupiam, etc..

Et quod plus dilexerit corinthienses, quam alias ecclesias, patet, quia plus pro eis laboravit. Illud autem in quo plus laboramus, magis consuevimus diligere. consequenter cum dicit esto, ego vos, etc., removet suspicionem.

Et primo ponit suspicionem ipsam; secundo excludit eam, ibi numquid per aliquem, etc.; tertio rationem exclusionis assignat, ibi olim putatis quod excusemus, etc.. posset autem esse istorum suspicio talis, quod ideo ipse ab eis per se ipsum non acceperit, ut per alios dolose ab eis plus accipiat.

Et ideo dicit, hoc ponens, esto, id est dato et concesso, quod ego, in persona mea et eorum qui mecum sunt, aliquid accipiendo non gravavi vos, sed, sicut credidistis, cum essem astutus, dolo, etc., id est per alios detraxi vobis bona vestra plurima: sed hoc est falsum, quia nihil ex dolo feci. i thess. Ii, 3: exhortatio nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo. nam ipse erat verus israelita, in quo dolus non fuit, io. I, 47. hanc ergo suspicionem excludit consequenter, cum dicit numquid per aliquem, etc..

Et primo in generali, secundo in speciali. in generali sic: si per alios voluissem surripere vestra, misissem aliquos, qui hoc procurarent apud vos. Sed numquid per aliquem eorum quem misi ad vos, circumveni vos, extorquendo per eos vestra? quasi dicat: non. Supra vii, 2: neminem circumvenimus, etc.. I thess. Iv, 6: ne quis circumveniat in negotio fratrem suum. in speciali vero excludit suspicionem praedictam, cum dicit rogavi titum, etc., quasi dicat: nullus eorum in speciali, quem misi ad vos, circumvenit vos. Titum enim cum precibus misi ad vos.

Et hoc est, quod dicit rogavi titum, etc.. De isto habetur supra viii, 18. Misi etiam cum illo fratrem, scilicet barnabam, vel lucam. Supra c. Viii, 18: misimus cum illo, scilicet tito, fratrem (scilicet alterum dictorum) cuius laus est in evangelio. sed numquid titus circumvenit vos, etc., quasi dicat: non. Supra viii, 16: gratias ago deo meo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde titi, etc..

Et quod titus non circumvenerit eos, probat per conformitatem titi ad seipsum apostolum, et ponit duplicem conformitatem, scilicet cordis.

Et ideo dicit nonne eodem spiritu ambulavimus, id est eamdem voluntatem habemus? vel eodem spiritu instigamur ad bene et recte agendum? supra iv, 13: habentes autem eumdem spiritum, etc.. Item conformitatem operis.

Et ideo dicit nonne eisdem vestigiis, id est operibus intendimus, scilicet vestigiis christi? nam ego sequor vestigia christi. Iob xxiii, 11: vestigia eius, scilicet christi, secutus est pes meus, etc.. i petr. Ii, 21: christus passus est, etc., ut sequamini vestigia eius.

Et titus sequitur vestigia mea. I cor. Xi, 1: imitatores mei estote, etc..

Et sic patet, quod si conformis est mihi in voluntate et opere, et ego non circumveni vos, nec intendo circumvenire; quod autem nec ipse circumvenerit vos, patet per illud matth. Vii, 16: a fructibus eorum cognoscetis, etc.. rationem autem exclusionis subdit, dicens olim, seu rursus, putatis, etc..

Et primo ponit eorum opinionem, secundo excludit eam. opinio autem istorum erat, quod apostolus quasi reus et culpabilis omnia verba ista epistolae diceret ad excusationem suam, et quod non essent vera sed ad excusandum tantum inventa; et ideo ponens hanc opinionem ipsorum, dicit vos putatis olim, id est a principio huius epistolae, quod excusemus nos apud vos, id est quod haec verba non sint vera, sed sint ad excusandum conficta. hanc autem excludit sic: qui enim sic excusat se, duo habet; unum est, quod non utitur verbis veris, sed confictis; aliud est, quia non vult pati detrimentum famae suae et gloriae. Unde specialiter propter dispendium famae aliqui excusant se. Sed neutrum istorum est in nobis; non ergo vera est opinio vestra. quod autem neutrum istorum sit in nobis, patet. Non enim dicimus verba falsa; quod probo, primo per testimonium dei, quia coram deo loquimur. Quasi dicat: teste deo, hoc in veritate dico. Iob xvi, 20: ecce in caelo testis meus, etc.. secundo per testimonium christi, quia in christo loquimur, id est per christum, in quo nulla est falsitas. Supra ii, 17: ex sinceritate sicut ex deo in christo loquimur. item non quaerimus gloriam nostram, nec timemus infamiam, quia omnia, quae dixi et de revelationibus et de tribulationibus, facio, seu dico, propter vestram aedificationem, ut scilicet permaneatis in virtute, et expellatis pseudo. Io. Xiv: quae aedificationis sunt invicem, etc.. I cor. Xiv, v. 26: omnia ad aedificationem fiant. Io. Xii, v. 30: non propter me haec vox venit, sed propter vos, etc..

089 CP12


Aquinatis - ad 2 Corinthios 45