Thomasus Aqu. super 2Tm



Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici

super Primam Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Timotheum

097 CP

1

LECTIO

Nocte et die aestu urebar et gelu, etc.. Gen. Xxxi, 40. Verba sunt iacob ostendentis et commendantis curam pastoralem, ac pastorale officium, in quibus, circa hoc officium, tria ponuntur, scilicet assiduitas, patientia, sollicitudo. Primum est, quia sine intermissione debet curam gregis gerere. Unde dicit nocte et die. Nocte orando, die erudiendo. Is. Xxi, 8: super speculam domini ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam ego sum stans totis noctibus. Vel per diem, id est, tempore prosperitatis; et per noctem, id est, tempore adversitatis, in quibus praelatus debet respicere curam gregis. Ii cor. Vi, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris. Prov. Xvii, 17: omni tempore diligit, qui amicus est. Secundum est, quia maxime praelato patientia necessaria est. Debet enim praelatus propter gregis salutem, omnia sustinere. Io. C. X, 11: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Prov. Xix, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Unde dicit aestu, id est fervore instantis persecutionis. Iac. I, 11: exortus est sol cum ardore, et arefecit foenum. Gelu, id est, timore futurorum. Ii cor. Vii, 5: foris pugnae, intus timores. Tertium est, quia praeest in sollicitudine, ut dicitur rom. Xii, 8.

Et hoc expellit somnum negligentiae. Unde subditur gen. Xxxi, v. 41: fugiebatque somnus ab oculis meis. Prov. Vi, 3: discurre, festina, suscita amicum tuum, ne des oculis tuis somnum. Recte ergo haec verba materiae huius epistolae conveniunt. In prima enim instruit eum de ordinatione ecclesiastica. In hac autem secunda agit de sollicitudine tanta pastorali, ut etiam martyrium sustineat pro cura gregis, ut patet in prologo.

097

CAPUT 1

2
(
2Tm 1,1-2)

LECTIO 1: Ad 2 Timotheum 1,1-2

Dividitur autem haec epistola in salutationem, et narrationem. Secunda ibi gratias ago. Item primo ponitur persona salutans; secundo persona salutata; tertio bona optata.
Persona salutans describitur ex nomine paulus, quod sonat modicitatem, quod ei competit propter humilitatem mentis et tribulationem, quae faciunt hominem parvum. In tantum quod christus dicitur minoratus propter passiones. Hebr. Ii, 9: eum qui in modico ab angelis minoratus est, etc..
Item ex dignitate, quam, primo ponit, secundo dignitatis originem, tertio fructum.
Dignitas est magna, quia est apostolus iesu christi, id est, missus a christo. Lc 6,13: elegit duodecim ex ipsis, quos etiam apostolos nominavit.
Hanc dignitatem adeptus est, quia plus omnibus laboravit, 1Co 15,10 Ga 2,8: qui operatus est petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.
Origo apostolatus est voluntas dei, unde dicit per voluntatem dei, quam quidam praeveniunt, quia se ingerunt; contra quos dicitur He 5,4: nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a deo tamquam aaron. Item quidam permittuntur propter peccata populi. Jb 34,30: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Sed hoc est per voluntatem dei, quod dicit, quia non per voluntatem suam.
Fructus autem non est aliquid terrenum, sed secundum promissionem vitae, quae est, etc., id est, ad consequendam vitam aeternam promissam a christo. Hic debet esse finis praelatorum. 1Co 9,25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Da 12,3: qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Persona salutata est timotheus filius eius ab eo conversus, Ac 16,1. Charissimus, quia sibi unanimis. Ph 2,20: neminem habeo tam unanimem, etc..
Bona optata sunt tria, scilicet gratia, per quam est remissio peccatorum; misericordia, per quam consequimur finale bonum; pax, glossa: id est, tranquillitas mentis, haec competit praelato, qui ad hoc ponitur ut pacem procuret. Dixit dominus: pax vobis; et praecepit intrantibus domum pacem offerre, ut habetur Mt 10,12.

Et hoc a deo patre, qui est dator omnis boni iac. I, 5. Item a iesu christo, qui est mediator inquantum homo dei et hominum. Ii petr. I, 4: per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit.
097 CP1

3
(
2Tm 1,3-5)

LECTIO 2 Ad 2 Timotheum 1,3-5

Hic incipit epistolaris narratio, in qua primo munit eum contra praesentes persecutiones; secundo contra futura pericula ecclesiae, iii cap., ibi hoc autem scito (2Tm 3).
Item primo inducit ad instantiam praedicationis, quae tunc erat causa et occasio persecutionis; secundo hortatur ad sustinendas tribulationes propter christum, ibi tu ergo, etc., c. Ii.
Item primo commemorat bona ipsius timothei; secundo hortatur eum ad usum horum bonorum per instantiam praedicationis, ibi per quam, etc.; tertio ponit se in exemplum, ibi in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister, etc..
Item primo ponit affectum quem habebat ad timotheum; secundo ponit bona huius, quae provocabant eum ad huiusmodi affectum, ibi memor. Affectus ostenditur per duo, scilicet per orationem et desiderium.

Et ideo gratias agit deo (2Tm 1,3) de affectu quem habet ad timotheum, quia est charitatis, et charitas est principale donum; quasi dicat: reputo me gratiam consecutum, quod sic sincerum affectum habeo ad te.

Et dicit deo meo, cui, specialiter, servio a progenitoribus meis (2Tm 1,3), non a parentibus carnalibus, quia 1Tm 1,15: christus venit peccatores salvos facere, quorum primus ego sum; sed servitio derivato a progenitoribus meis, scilicet patriarchis et prophetis, qui deo sincere servierunt.

Et dicitur, a progenitoribus, quia filii facilius imitantur perfectionem paternam, tum quia instruuntur ab eis, ut tobias, tum quia etiam facilius imitantur amicos.

Et quomodo servio ei? in conscientia pura; (2Tm 1,3) quia, ut habetur Ha 1,13, mundi sunt oculi tui, domine, ne videant malum, et respicere ad iniquitatem non poteris; 2Co 1,12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. De quo agit gratias, quia sine intermissione, sive die prosperitatis, sive nocte adversitatis oro pro te.

Item ex desiderio; ideo dicit desiderans te videre (2Tm 1,4), scilicet propter consolationem utriusque. Rm 1,11: desidero enim videre vos, etc.. Deinde cum dicit memor, ostendit bona, quae erant in timotheo.

Et primo commemorat affectum eius ad se; secundo fidem ad deum, ibi recordationem. Dicit ergo memor lacrymarum, quas scilicet timotheus effudit quando discessit ephesum ab eo, paratus ad martyrium. Vel lacrymarum quas fudit in orationibus.

Et hoc ut gaudio implear, id est, haec memoria replet me gaudio. Ph 2,2: implete gaudium meum, etc.. Item memor fidei ad deum. Fidem eius primo commemorat; secundo ostendit eam a parentibus derivatam, et non novitiam. Dicit ergo recordationem, etc.. Fides necessaria est praelato, qui est fidei custos. Hebr. C. Xi, 6: sine fide impossibile est placere deo.

Et dicit non ficta, vera enim per opera bona est. Iac. Ii, 18: ostende mihi sine operibus fidem tuam, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. I tim. I, 5: finis praecepti est charitas, etc.. Sap. I, 5: effugiet fictum, etc..

Et haec non nova, sed habitavit primum in avia tua loide, etc.. Act. Xvi, 1 dicitur quod fuit filius mulieris iudaeae. Certus autem, vel per revelationem, vel per indicia, quod et in te.
097 CP1

4
(
2Tm 1,6-10)

LECTIO 3 Ad 2 Timotheum 1,6-10

Supra commendavit eum de bonis gratuitis, hic hortatur ad usum gratuitorum sibi datorum, praecipue in praedicatione evangelii.

Et primo monet generaliter ad usum datae sibi gratiae; secundo specificat qualis sit usus gratiae, ibi noli itaque erubescere. Item primo, ponit monitionem; secundo eius rationem, ibi non enim dedit nobis. Dicit ergo: fides non ficta, in matre et avia et in te est, propter quam causam admoneo te. Gratia dei est sicut ignis qui quando obtegitur cinere, non lucet: sic gratia obtegitur in homine per torporem, vel humanum timorem. Unde et timotheus effectus pusillanimis, torpuerat circa praedicationem.

Et ideo dicit ut resuscites gratiam sopitam. I thess. V, 19: spiritum nolite extinguere.

Et addit quae est in te per impositionem manuum mearum, a quo scilicet ordinatus erat episcopus. In qua manus impositione data est ei gratia spiritus sancti. Deinde cum dicit non enim, ponitur ratio monitionis, et sumitur ex conditione divinorum munerum. Qui enim accipit munus, debet operari secundum congruentiam muneris; ergo secundum conditionem divinorum munerum debemus deo servire. Est autem duplex spiritus, huius mundi, et dei.

Et horum distinctio est: spiritus enim significat amorem, quia nomen spiritus impulsionem importat, et amor impellit. Duplex autem est amor, scilicet dei, et hic est per spiritum dei, et amor mundi, et hic est per spiritum mundi. I cor. Ii, 12: non enim accepimus spiritum huius mundi, etc.. Spiritus autem mundi facit amare bona mundi, et timere mala temporalia; et ideo dicit non enim dedit nobis deus spiritum timoris, scilicet mundani, quia hunc deus aufert a nobis. Matth. X, 28: nolite timere eos, qui occidunt corpus, etc.. Est alius spiritus timoris domini et sanctus, et iste facit, ut timeatur deus; hic autem est sine poena et sine offensa, et hic est a deo. Matth. X, 28: timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Et addit sed virtutis, quia per spiritum sanctum dirigimur in malis, et hoc per virtutem, scilicet fortitudinis contra adversa mundi. Lc. C. Ult.: sedete in civitate donec induamini virtute ex alto. Item dirigimur in bonis, quia quantum ad affectionem ordinamur per dilectionem charitatis, dum quis omnia quae diligit, refert in deum. Unde dicit et dilectionis. I io. Iii, 14: qui non diligit, manet in morte. Item quantum ad bona exteriora; et ideo dicit et sobrietatis, id est, omnis temperantiae, servando debitum modum et mensuram ut scilicet temperate utamur bonis mundi. Tit. Ii, 12: sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. I tim. C. Iii, 2: oportet episcopum esse irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium. Deinde cum dicit noli, specificat usum gratiae; et primo excludit contraria huic usui; secundo hortatur ad usum gratiae, ibi sed collabora. A solita autem praedicatione poterat impediri propter duo. Primo per erubescentiam, secundo ex poena apostoli, quam patiebatur propter evangelium.

Et ideo, quantum ad primum, dicit noli itaque, scilicet ex quo habes spiritum fortitudinis, erubescere, etc.. Praedicatio enim christi, si referatur ad sapientiam mundi, videbatur stulta, unde erubescentiam habere videbatur. I cor. I, 23: nos praedicamus christum crucifixum, iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Rom. I, 16: non enim erubesco evangelium. Lc. Ix, 26: qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet. Quantum ad secundum sciendum est, quod si latro videt aliquem suspensum, erubescit se confiteri socium eius. Sic quia apostolus erat vinctus, poterat eum timotheus erubescere; et ideo dicit neque me vinctum eius. Eph. Vi, v. 20: pro quo legatione fungor in catena. Eccli. Iv, 27: ne reverearis proximum tuum in casu suo. Deinde cum dicit sed collabora, hortatur ad usum gratiae; et primo in generali; secundo ostendit ex qua fiducia hunc usum aggrediatur, ibi secundum virtutem. Hic manifestat quod dicit sed collabora, ibi non secundum, etc.. Dicit ergo: ne erubescas, sed collabora, id est, simul mecum labora. I cor. C. Iii, 8: unusquisque propriam mercedem accipiet.

Et dicit evangelio, quod potest esse ablativi casus, et sic in evangelio praedicando; dativi casus, et sic ad laudem evangelii, ut scilicet crescat. Sap. Iii, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus, etc..

Et hoc cum fiducia, non propria, quia non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, etc.; sed secundum dei virtutem, id est, habendo fiduciam de virtute dei. Is. Xl, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Haec virtus manifestatur per duo, scilicet quantum ad affectum, quia liberamur a malis; et ideo dicit qui nos liberavit. I esdr. Viii, v. 31: liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via. Io. Viii, 36: si filius vos liberavit.

Et quantum ad hoc quod vocat nos ad bona. Unde sequitur et vocat vocatione sua sancta, quia vocavit ad sanctificandum. Rom. Viii, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. I petr. Ii, 9: qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum.

Et manifestat quaedam quae dicit, dicens non secundum opera nostra; ubi ostendit, quod per virtutem dei liberati et vocati sumus, non per humanam.

Et primo ostendit causam vocationis nostrae et liberationis esse a deo; secundo processum causae, ibi quae data est etiam; tertio commendat datorem causae, scilicet gratiae, et eius conservatorem, ibi qui destruxit. Dicit ergo: vocavit non per nostram virtutem, quia scilicet non per opera nostra, quae sunt effectus virtutis. Tit. Iii, v. 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Est autem duplex causa humanae salutis, quae est a deo. Una est aeterna, scilicet eius praedestinatio; alia est temporalis, scilicet gratia iustificans. Quantum ad primum dicit secundum propositum, id est, praedestinationem, quae est propositum miserendi. Eph. I, 11: operatur omnia secundum propositum voluntatis suae. Rom. Viii, 28: his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Quantum ad secundum dicit et gratiam. Rom. Iii, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Circa processum gratiae primo ostendit quomodo est praeparata gratia; secundo quomodo collata; tertio per quem. Primum ostendit, cum dicit quae data est nobis in christo iesu, id est, praevisa est nobis dari ante tempora saecularia. Sicut dicit philosophus, saeculum nihil aliud est quam mensura durationis aliquarum rerum; unde diversa saecula, diversae sunt aetates hominum. Unde unum saeculum durat mille annis, quia homo dicitur vivere quamdiu est in memoria hominum, quae non excedit mille annos. Tempora ergo saecularia sunt quae mensurant res mutabiles, et haec incoeperunt cum mundo sed praedestinatio est ante mundum. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante constitutionem mundi.

Et dicit in christo iesu, quia non sumus electi sic, ut salvemur propriis meritis, sed per gratiam christi; quia sicut praedestinavit salutem nostram, ita modum salutis nostrae. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. Sed haec praedestinatio prius erat occulta, sed nunc est manifesta.

Et quomodo? sicut conceptus cordis per opera; unde nunc in effectu operis, suis electis manifestavit per illuminationem. Proprie loquitur; manifestare enim est in lucem ducere. Iob xxviii, 11: abscondita produxit in lucem. Sic ergo manifestata est nunc, etc., per hoc quod misit christum nos illuminantem. Is. Lx, 1: surge, illuminare, ierusalem, quia venit lumen tuum. Lc. I, 79: illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Deinde cum dicit qui destruxit, commendat christum illuminatorem; et primo eius virtutem quantum ad mala quae abstulit; secundo quantum ad bona quae contulit. Dicit ergo christus, propter hoc, quod pro nobis passus est, destruxit mortem, id est, satisfecit deo pro peccatis nostris. I petr. Iii, v. 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc..

Et peccatum erat causa nostrae mortis corporalis. Rom. Vi, 23: stipendia enim peccati mors; et ideo destruendo peccatum, destruxit mortem. Os. Xiii, 14: ero mors tua, o mors, etc.. Contulit etiam perfecta bona, primo animae in praesenti, per gratiam fidei. Abac. Ii, v. 4: iustus meus ex fide vivit.

Et est imperfecta in hac vita, sed perficietur in gloria. Io. Xvii, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te. Secundo immortalitatem carnis resultantem ex gloria animae. I cor. Xv, 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, etc.. Io. X, 10: ego veni ut vitam habeant, scilicet iam per gratiam, et abundantius habeant, scilicet per gloriam in futuro; item ibidem xi, 26: omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.
097 CP1

5
(
2Tm 1,11-18)

LECTIO 4 Ad 2 Timotheum 1,11-18

Supra monuit ad sollicitam christi praedicationem, hic inducit ad hoc per exemplum, et primo ponit hoc; secundo inducit ad sui sequelam, ibi formam habens; tertio ostendit sequendi necessitatem, ibi scis hoc. Item, primo ponit suum officium; secundo ostendit quae patitur pro sui officii executione, ibi ob quam causam; tertio spei certitudinem, ibi scio enim. Describit autem officium suum tripliciter; quia dicit se praedicatorem, ad excitandum ad bonos mores. Infra iv, 2: praedica verbum, insta opportune. Mc. Ult.: praedicate evangelium omni creaturae. Apostolum, ad regendum ecclesiam, quia apostoli sunt praelati ecclesiae. Gal. Ii, 8: qui operatus est petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.

Et magistrum, institutum ad docendum fidei sanctitatem, et cognitionem dei. I tim. Ii, 7: doctor gentium in fide et veritate. Ioel. Ii, c. 23: filii sion, exultate et laetamini in domino deo nostro, qui dedit vobis doctorem iustitiae. Sed dicit in quo positus sum ego. Ubi nota tria. Primo quod ipse non assumpsit sibi, sed ab illo positus est. Hebr. V, 4: nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a deo tamquam aaron. Secundo in positione designatur ordo. Tertio firmitas, quia secundum ordinem rationis institutus, firmiter mansit. Io. Xv, 16: posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Iudicum v, v. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo. Deinde cum dicit ob quam causam, ostendit quae patitur pro sui officii executione, dicens haec, adversa, patior, scilicet vincula et taedia, et hoc pro fide christi. Infra ii, 9: laboro usque ad vincula.

Et dicit, ob hanc causam, quia pati simpliciter non est laudabile, sed propter iustam causam. Matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.

Et ideo sed non confundor, quia non est ad confusionem ei qui patitur propter iustitiam. I petr. Iv, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor; si autem ut christianus, non erubescat, etc.. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, etc.. Deinde cum dicit scio, ponitur certitudo spei, quae facit eum non confundi, etiam hoc provenit ex magnitudine dei promittentis.

Et ideo dicit cui credidi.

Et nota quod uno modo credere est actus fidei; et est sensus scio, etc., id est, scio quod ille qui promisit, est verax, et potens ad reddendam vitam aeternam, quam repromisit homini fideli existenti. Sed contra ex hoc sequitur, quod eadem est scientia et fides, et idem est scitum et creditum, quod est impossibile, quia de ratione sciti est quod videatur, de ratione crediti quod non. Respondeo. In fide duo sunt, scilicet id quod creditur, et ille cui creditur. De eo quod creditur, non potest esse scientia, quia sic perderet crediti rationem; sed de eo cui creditur, est scientia, quia per evidentissimam rationem est scitum, quod deus est verax.

Et sic dicit: cui credidi. I io. Iv, 1: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt. Prov. Xiv, 15: innocens credit omni verbo, etc.. Alio modo dicitur credere fidei eius, cui committit rem suam, et hic sensus est verior; quasi dicat: quia meipsum, labores et passiones credidi, id est, commisi, deo, scio quod potens est depositum meum servare, etc..

Et nota, quod depositum dicitur dupliciter. Uno modo, quod ego deposui.

Et sic homo deponit apud deum salutem suam, quando se deo totum committit. I petr. V, v. 7: omnem sollicitudinem vestram in eum proiicientes, quoniam ipsi cura est de vobis. Ps. Liv, 23: iacta super dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Item deponit opera sua, quando scilicet non statim recipit remunerationem suam, sed in posterum.

Et sic, qui benefacit, deponit illud apud deum.

Et hoc usque in illum diem, quando iudicabit occulta hominum, quibus tunc reddet deus mercedem laborum suorum. Sap. X, 17 et is. Iii, v. 10: dicite iusto, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Vel depositum, id est, quod penes me positum est officium, scilicet officium evangelii. Act. Ix, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc..

Etiam deus est potens conservare suum apostolum usque ad mortem suam. Deinde cum dicit formam habens, inducit ad sequelam sui, et est duplex littera. Una dicit habe, altera habens. Si dicit habens, sic primo ponit idoneitatem, quam proponit timotheo ad imitandum exemplum apostoli; secundo hortatur ad imitandum, ibi bonum depositum. Apostolus autem bonam idoneitatem habuit secundum duo, scilicet secundum eruditionem quantum ad cognitionem; et ideo dicit sanorum verborum. Item secundum virtutem; unde dicit in fide et dilectione. Dicit ergo: non potes te excusare, si patienter te non habeas usque ad vincula sicut ego, quia tu es habens formam sanorum verborum, scilicet quae non continent falsitatis corruptionem. Tit. Ii, 1: loquere quae decent sanam doctrinam.

Et dicitur doctrina sana, non corrupta effective, quia nos sanos facit.

Et addit quae a me audisti, quasi dicat: non es deceptus, quia hoc tibi tradidi quod a christo audivi. I cor. Xi, 23: ego enim accepi a domino, quod et tradidi vobis. Lc. X, v. 16: qui vos audit, me audit.

Et hoc in fide et dilectione, quia si aliquis omnia verba sana sciret et non crederet, non esset idoneus, nec etiam diligeret, quia de facili recederet a doctrina, vel per adversa, vel per prospera. Hebr. Xi, 6: sine fide impossibile est placere deo. I io. Iii, 14: qui non diligit, manet in morte.

Et hoc in christo iesu, quia vera fides est eorum, quae christus docuit, et vera dilectio est in christo, quia dedit spiritum sanctum, per quem deum diligimus. Haec igitur habens, custodi bonum depositum, quod scilicet dedi tibi, id est, officium praedicationis, ut numquam a veritate recedas, nec propter timorem officium praedicationis ullo tempore dimittas. Prov. Iv, 23: omni custodia serva cor tuum, etc.. I tim. Vi, v. 20: o timothee, depositum custodi.

Et hoc custodi bono adiutorio, scilicet per spiritum sanctum, qui habitat in nobis. I cor. C. Iii, 16: nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis? secundum aliam litteram monet ad duo. Primo ad sanam doctrinam; secundo ad perseverantiam in ea. Deinde cum dicit scis hoc, ostendit necessitatem monitionis ex defectu et profectu aliorum. Quando enim aliquis videt aliquos sociorum suorum proficere et aliquos deficere, nititur sequi bonos.

Et ideo primo commemorat deficientes; secundo proficientes, ibi det misericordiam. Ostendit ergo quid caveat, alias est periculum. I cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne cadat.

Et ideo dicit: aversi, etc.. Glossa: isti fallacia erant pleni, simulate enim fuerant cum apostolo, ut scilicet addiscerent, unde facerent calumniam apostolo. Isti ergo, qui sunt aversi a me, sunt modo in asia, inter quos praecipue sunt isti duo, qui conversi sunt per iacobum. Deinde cum dicit det misericordiam, ostendit aliorum profectum, et praecipue cuiusdam onesiphori, commemorans primo bona, quae sibi contulit romae, secundo quae in asia. Item primo optat ei dei misericordiam; secundo ostendit meritum misericordiae; tertio tempus misericordiae. Primum cum dicit det misericordiam. Recte optat ei misericordiam, quia praesens vita miseria est. Iob xiv, 1: homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Dicit det onesiphori domui, non solum personae, sed familiae, quia propter bonitatem unius derivatur gratia ad totam familiam. Matth. X, 13: siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. Meritum autem misericordiae est misericordia, quam habebant in apostolum. Unde dicit quia saepe me refrigeravit, scilicet quietem praestando. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Eccli. Xviii, 16: nonne ardorem refrigerabit ros? philem. V. 7: viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

Et catenam meam. Infra ii, 9: laboro usque ad vincula quasi male operans. Non erubuit, sed cum romam venisset sollicite ut amicus quaesivit. Eccli. Vi, 7: si possides amicum, in tentatione posside illum. Prov. Xvii, 17: omni tempore diligit, qui amicus est. Optat autem misericordiam futuri saeculi, cum dicit in illa die, in qua scilicet dominus iudicabit omnes, quando misericordia est necessaria, non solum autem romae, sed et ephesi.

Et ideo dignus est divina misericordia.

097

CAPUT 2

6
(
2Tm 2,1-7)

LECTIO 1: Ad 2 Timotheum 2,1-7

Supra induxit timotheum ad diligentem evangelii praedicationem, inducit eum hic ad constantem tolerantiam martyrii.

Et primo inducit eum ad sustinendam passionem pro salute fidelium; secundo docet eum qualiter resistat infidelibus, ibi noli verbis. Item primo inducitur praeparatio ad martyrium sustinendum; secundo exhortatio martyrii, ibi memor esto. Praeparatio martyrii praemittitur quantum ad tria. Primum est animi fortitudo; secundum est bonorum dispensatio, ibi et quae audisti; tertium est fructuosus militiae labor, ibi labora. Requiritur autem ad martyrium fortitudo, quae est circa pericula mortis.

Et ideo dicit tu ergo, fili mi, scilicet quem per evangelium genui, confortare in gratia. Ps. Xxx, v. 24: viriliter agite, et confortetur cor vestrum. Quae est non in te, scilicet cuius fortitudo est vana, sed in christo iesu. Eph. C. Vi, 10: confortamini in domino, et in potentia virtutis eius. Vel in gratia, etc., id est gratuito dei dono per christum. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. Secundum est dispensatio bonorum. Circa quod notandum est, quod quando aliquis adducitur ad mortem, disponit de suis. Non ergo minus debent esse solliciti sancti de bonis spiritualibus sibi creditis, quod non dispereant post eorum mortem, sed aliis credant; et ideo monet eum, ut si ad martyrium venerit, quod dispenset doctrinam fidei.

Et primo ponit quomodo accepit, quia per auditum; unde dicit quae audisti a me, et ego a christo.

Et dico a me non singulariter, sed confirmata per multos testes, id est, per legem et prophetas. Rom. Iii, 21: testificata a lege et prophetis. Vel per apostolos. I cor. Xv, 11: sive enim ego, sive illi, sic praedicavimus, et sic credidistis. Haec commenda, inquantum sunt accepta. Sap. Vii, 13: quam sine fictione didici, et sine invidia communico. Fidelibus hominibus, ut scilicet non quaerant lucrum temporale, sed gloriam dei. I cor. Iv, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Matthaeus xxiv, 45: fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam, etc.. Item qui sunt idonei ad dispensandum; ideo dicit qui idonei, etc.. Debent autem esse idonei tripliciter. Primo intellectu, ut sint sapientes ad intelligendum. Lc. Xxi, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, etc.. Item lingua, ut sint facundi ad docendum. Is. L, 4: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam suscitare eum, qui lapsus est, verbo. Item opere, quia coepit iesus facere et docere act. I, 1. Deinde cum dicit labora, ponitur tertium, quod est legitimus militiae labor, ad quem primo hortatur; secundo ponit laboris praemium, ibi nam et qui; tertio militiae stipendia laborantem. Item, primo hortatur ad legitimum laborem; secundo exponit quis labor sit legitimus, ibi nemo. Dicit ergo labora sicut bonus miles christi. Est autem tripliciter aliquis miles christi. Primo inquantum pugnat contra peccata. Iob vii, 1: militia est vita hominis super terram; et xiv, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, etc..

Et haec pugna est contra carnem, mundum et diabolum. Eph. Ult.: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, etc.. Secundo est aliquis miles christi pugnando contra errores. Ii cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo, ad destructionem munitionum consilia destruentes, etc.. Tertio est militia martyrum contra tyrannos.

Et haec est laboriosior. Iob xxv, 3: numquid est numerus militum eius? et non debet quiescere miles, quia dicitur a militia sustinenda. Deinde cum dicit nemo, exponit quid sit legitimus labor.

Et primo inducit eum ad laborem; secundo ostendit qualis debet esse bonus miles, ibi ut ei placeat. Primo, circa primum duo facit, quia exemplum ponit; secundo manifestat. Dicit ergo nemo militans deo, etc.. Circa primum sciendum est, quod alius est finis militiae spiritualis, et alius est finis militiae corporalis; quia finis militiae corporalis est, ut obtineat victoriam contra hostes patriae, et ideo milites debent abstinere ab his, quae abstrahunt a pugna, puta a negotiis et delitiis. I cor. Ix, 25: qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Sed militiae spiritualis finis est, ut victoriam habeant ab hominibus, qui sunt contra deum; et ideo oportet, quod abstineant ab omnibus, quae distrahunt a deo. Haec autem sunt negotia saecularia, quia sollicitudo huius saeculi suffocat verbum.

Et ideo dicit implicat se. Sed contra: negotia saecularia sunt temporalia, hoc autem apostolus fecit, quando vixit labore manuum suarum. Respondeo. Dicendum est quod apostolus dicit, implicat, et non dicit, exercet. Ille autem eis implicatur, cuius cura et sollicitudo iungitur circa ipsa.

Et tunc proprie ipsa haec interdicuntur militibus christi, in quibus ostenditur non esse necesse implicari animum. Item non dicit simpliciter implicatur, sed dicit implicat se, quia quandoque implicatur, et non se implicat. Implicat enim se quando sine pietate et necessitate assumit negotia; sed quando necessitas officii pietatis et auctoritatis exercetur, tunc non implicat se, sed implicatur huiusmodi necessitate. Rom. Xvi, 2: assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit. Causa autem quare non debent se implicare est ut ei placeat cui se probavit. I io. Ii, 15: si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo. Qui enim est miles christi, devovit se ad militandum deo; et ideo debet conari, ut ei placeat cui se devovit. Deinde cum dicit nam et qui, ponit laboris praemium.

Et quia diceret aliquis: o paule, magna imponis, sed quis est eorum fructus? respondet: assumatis exemplum in pugnis saecularibus, ubi non omnes, sed legitime pugnantes accipiunt coronam. Sic ergo erit et in spiritualibus, quod nullus coronabitur, nisi servet debitas leges pugnae. I cor. C. Ix, 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Sap. C. Iv, 2: in perpetuum coronata triumphat. Deinde cum dicit laborantem, ostendit stipendia, interdicitque ei negotia saecularia.

Et primo proponit stipendia sub metaphora; secundo exponit, ibi intellige. Officium enim praedicatorum et doctorum est officium militum, inquantum insurgunt contra hostes et vitia; item agricolae, inquantum fructum faciunt promovendo ad bona. Huius ager est ecclesia, et principalis agricola est deus, interius et exterius operans. Io. Xv, 1: ego sum vitis vera, et pater meus agricola est. Homines autem exterius adhibent ministerium. I cor. Iii, 6: ego plantavi, apollo rigavit, deus autem incrementum dedit. Isti sunt exteriores agricolae. Iob c. Xxxi, 39: si animam agricolarum eius afflixi. Istum ergo agricolam oportet fructum accipere; huius fructus sunt opera virtutum. Eccli. Xxiv, 23: flores mei fructus honoris et honestatis. Gal. V, 22: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia. Inter hos fructus sunt et fructus eleemosynarum. Act. Ix, 36: haec erat plena fructibus bonis et eleemosynis quas faciebat. Isti ergo debent principaliter fructum percipere, ut ipsi gaudeant. Primo de subditorum fructibus. Phil. Iv, 1: itaque, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea. Secundo de subsidiis temporalibus, non pro praemio principali, sed stipendio. Gal. Vi, 6: communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Matth. C. X, 10: dignus est operarius cibo suo. Deinde cum dicit intellige, exponit quae dixerat sequens modum christi post parabolas. Matth. Xiii, 9: qui habet aures audiendi audiat. Quasi dicat: reduc haec ad intellectum spiritualem. Dan. X, 1: intelligentia opus est in visione. Quasi diceret aliquis: tu dicis: accipe stipendium, o timothee; sed tu non facis, quia de labore manuum vis vivere. Unde intellige quae dico, quia est necessaria discretio, quia ibi non sunt accipienda ubi est occasio avaritiae contra evangelium, vel propter cupiditatem, vel propter otium.

Et hoc poteris intelligere, quia dabit, etc.. I io. Ii, 27: unctio docebit vos de omnibus.
097 CP2


Thomasus Aqu. super 2Tm