Thomasus Aqu. super 2Tm 7

7
(
2Tm 2,8-15)

LECTIO 2: Ad 2 Timotheum 2,8-15

Supra ponitur praeparatio ad martyrium, hic ponitur exhortatio ad ipsum, et primo praemittit exemplum praemii; secundo exemplum martyrii, ibi in quo laboro; tertio manifestat consequentiam praemii ad martyrium, ibi fidelis sermo. Nam praemium mortis pretiosae martyrii est resurrectio gloriosa, cuius exemplum praecessit in capite nostro christo.

Et ideo dicit memor esto, etc., quasi dicat: dominum nostrum iesum christum, supple: habe in mente contra tribulationes. Prov. Iii, v. 6: in omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Multa enim sunt in eo cogitanda, sed specialiter resurrectio. Ad hanc omnia ordinantur, et praecipue totus christianae religionis status. Rom. X, 9: si confitearis in ore tuo dominum iesum, et corde tuo credideris, quod deus excitavit illum a mortuis, salvus eris.

Et nota quod dicit resuscitatum, quia etsi pater eum resuscitaverit, tamen propria etiam virtute resurrexit, et est primus resurgentium i cor. Xv, 20. Sed quia secundum naturam humanam resurrexit, et mortuus est, ex semine david. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine david secundum carnem, etc.. Secundum evangelium meum, id est, a me praedicatum. I cor. Xv, 1: notum autem facio vobis evangelium, quod praedicavi vobis. Qui praedicat evangelium est minister evangelii, sicut qui baptizat est minister baptismi. Tamen non potest dici baptisma meum, sed evangelium sic.

Et hoc ideo, quia multum facit exhortatio et sollicitudo. Deinde cum dicit in quo laboro, ostendit se in exemplum martyrii, et primo eius poenam; secundo eius causam, ibi ideo omnia. Tria autem ostendit esse in poena, scilicet acerbitatem, opprobrium, et constantiam. Acerbitatem cum dicit in quo, scilicet evangelio praedicando, vel pro quo laboro, id est, affligor, et hoc usque ad vincula, quia quando hanc epistolam scripsit, erat romae in vinculis. Eph. Ult.: ministerium evangelii pro quo legatione fungor in catena. Opprobrium quantum ad infideles, cum dicit quasi male operans. Christiani enim tunc reputabantur pessimi. Lc. Ix: beati eritis cum vos oderint homines, et separaverint, et exprobraverint, etc.. Christus etiam fuit damnatus, quasi male operans. Is. Liii, v. 12: et cum sceleratis reputatus est. Constantiam autem ostendit, cum dicit sed verbum dei, etc.. Licet enim corpus sit alligatum, tamen verbum dei non est alligatum, quia praedicatio fuit ex voluntate apostoli, quae libera est, praecipue propter efficaciam charitatis, quae nihil timet. Rom. Viii, 38: certus sum enim quia neque mors, neque vita, etc.. Quia, sicut i io. Iii, 20 dicitur, maior est deus corde nostro.

Et dicitur, quod in vinculis existens, multos convertit. Deinde cum dicit ideo omnia sustineo, ostendit causam, quia martyrem non poena facit, sed causa. Duplex autem est causa martyrii, scilicet propter divinum honorem, et salutem proximi. Propter deum quidem, quia rom. Viii, v. 36: propter te mortificamur tota die. Propter salutem proximorum, quia dicit hic propter electos. Io. Xv, 13: maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. I io. Iii, 16: quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.

Et dicit propter electos, quia quaecumque bona fiunt, specialiter cedunt in bonum electorum, non reproborum.

Et quomodo? ut et ipsi salutem consequantur. Sed numquid sufficit passio christi? dicendum est, quod sic effective, sed passio apostoli dupliciter expediebat. Primo quia dabat exemplum persistendi in fide; secundo quia confirmabatur fides, et ex hoc inducebantur ad salutem.

Et hoc in christo, id est, quae venit nobis per eum. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum a peccatis eorum.

Et hoc non solum salutem, gratiae praesentem, sed etiam cum gloria caelesti. Matth. C. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis. Deinde cum dicit fidelis sermo, ponit consequentiam praemii ad meritum martyrii.

Et primo ponit attestationem; secundo consequentiam, ibi nam si commortui sumus; tertio confirmat per testimonium, ibi haec commone. Dicit ergo fidelis sermo, id est, verbum quod dicam est fidele. Apoc. Ult.: haec verba fidelissima sunt, etc.. Deinde cum dicit nam si, etc., ponit consequentiam.

Et primo de remuneratione bonorum; secundo de punitione malorum, ibi si negaverimus. In praemio bonorum sunt duo, scilicet reparatio per resurrectionem, et superadditio gloriae ad quam resurgent.

Et ideo primo ostendit, quod per christum venitur ad reparationem vitae; secundo quod per ipsum venitur ad resurrectionem, ibi si sustinemus. Dicit ergo si commortui sumus, scilicet cum christo, et hoc per sacramenti susceptionem in baptismo. Rom. Vi, 4: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. Item per poenitentiam nos macerando. Gal. Vi, 24: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Item pro confessione veritatis moriendo, sicut et christus. Ps. Cxv, 15: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Si ergo commortui sumus, et convivemus, id est, sicut ipse resurrexit, sic et nos. Rom. Vi, 5: si complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Deinde agit de gloria, quam sancti merentur per mortis ignominiam. Lc. Ult.: nonne haec oportuit christum pati? et ideo dicit si sustinuerimus, scilicet patienter afflictiones et opprobria, conregnabimus, id est, simul cum ipso perveniemus ad regnum. Matth. V, 10: beati qui persecutionem, etc.. Deinde cum dicit si negaverimus, ostendit consequentiam quantum ad poenas. Dupliciter autem potest aliquis peccare contra fidem: primo exterius negando, secundo interius eam deponendo. Quantum ad primum dicit si negaverimus, scilicet coram aliis, ipse negabit nos in iudicio. Matth. Xxv, 12: amen dico vobis, nescio vos. Negare est non cognoscere eos esse de ovibus suis. Quantum ad secundum dicit si non credimus, id est, si fidem a corde abiiciamus, ille fidelis permanet, id est, ipse fidem suam tenet. Unde fidelis manet in sua fide, quia fides nihil aliud est, quam participatio sive adhaesio veritati. Ipse autem est ipsa veritas, quae negare se non potest. Ergo non est omnipotens. Respondeo. Ex hoc est omnipotens, quod seipsum negare non potest. Posse enim deficere magis est pertinens ad impotentiam, quia quod aliquid deficiat a suo esse, est per debilitatem virtutis propriae. Christum autem negare seipsum est deficere a seipso; hoc ergo ipsum, quod non potest negare se, est ratio perfectae virtutis. Unde nec peccatum cadit in eum, ut est dictum, nec potest negare suam virtutem et suam iustitiam quin puniat. Matth. Ult.: qui vero non crediderit, condemnabitur. Sed numquid non potest deus alicui remittere poenam? potest quidem secundum ordinem sapientiae suae, sed contra ordinem sapientiae et iustitiae, non. Deinde cum dicit haec commone, etc., confirmat per testimonium; quasi dicat: simul cum aliis admoneo, ut semper habeas in corde, testificans coram deo, id est, testem adducens coram quo loquor. Deinde cum dicit noli verbis, ostendit quomodo resistat infidelibus, quia primo praemittit modum resistendi; secundo ostendit quae sunt quibus resistat, ibi profana. Item, primo excludit indebitum modum resistendi; secundo ponit debitum, ibi sollicite. Circa primum primo excludit indebitum modum; secundo rationem assignat, ibi ad nihil. Dicit ergo nolite contendere verbis. Contentio importat concertationem in verbis. Potest ergo secundum duo intelligi, quia acrimoniam loquens depravatur dupliciter. Uno modo si per hoc acceditur ad favorem falsitatis, ut quando quis cum confidentia clamoris impugnat veritatem. Alio modo propter inordinationem, ut quando utitur acrimonia, vel ultra modum debitum, vel contra qualitatem personae. Sed si moderate, et cum circumstantiis debitis, et pro veritate fiat, non est peccatum.

Et sic in rhetorica est unum instrumentum exhortationis. Tamen in sacra scriptura accipitur secundum quod importat inordinationem. I cor. Xi, 16: si quis videtur inter vos contentiosus esse, nos non habemus talem consuetudinem, neque ecclesiae dei.

Et dicit verbis, quia aliqui disceptant solum verbis improperii.

Et hoc proprie est contendere. Si hoc fit non verbis tantum sed veris rationibus, hoc est disputare, non contendere. Deinde cum dicit ad nihil utile est, ostendit rationem documenti. Nam moderata disputatio quando cum ratione fit, est utilis ad instructionem; sed quando cum verbis tantum, tunc est litigiosa. Ideo dicit nisi ad subversionem, et hoc dupliciter: uno modo dum quod est certum venit in dubium; alio modo, quia audientes scandalizantur. Prov. Xiv, 23: ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas; unde iac. Iii, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Sed numquid non sine contentione debet quis disputare coram populo de fide? respondeo. Distinguendum est, ex parte audientium, quia, aut sunt sollicitati ab infidelibus, et tunc est utilis publica disputatio: quia per hanc simplices efficiuntur magis instructi quando vident errantes confutari. Si vero non sunt sollicitati ab infidelibus, tunc non est utilis disputatio, sed periculosa. Item est distinguendum ex parte disputantis, quia si disputans est prudens, sic quod manifeste confutet adversarium, tunc debet publice disputare: si vero non, nullo modo. Deinde cum dicit sollicite cura teipsum, ponit debitum modum resistendi.

Et primo quantum ad rectam intentionem; secundo quantum ad rectam operationem; tertio quantum ad rectam doctrinam. Qui enim vult disputare, primo debet scrutari suam intentionem, utrum moveatur bono zelo. Ideo dicit probabilem deo exhibere, qui scilicet probat cor. Ii cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Ps. Xvi, 3: probasti cor meum et visitasti nocte. Item quod doctrinam quam praedicat ore, stabiliat per opera, quod nisi faciat, est confusione dignus. Unde dicit operarium inconfusibilem, quasi dicat: haec facito, sic non confunderis. Item quod recte tractet verbum veritatis, vera docendo et utilia audientibus. Unde subiungit recte tractantem verbum veritatis, non quaerens lucrum et gloriam. Ii cor. Ii, 17: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum dei, sed ex sinceritate, sicut ex deo coram deo in christo loquimur.
097 CP2

8
(
2Tm 2,16-20)

LECTIO 3: Ad 2 Timotheum 2,16-20

Supra instruxit timotheum, ostendens modum generalem quo infidelibus est resistendum, hic ostendit in speciali quibus sit resistendum.

Et primo ostendit quibus est resistendum; secundo quare, ibi multum enim; tertio quomodo, ibi iuvenilia. Dicit ergo profana et vaniloquia devita. Ubi ostendit duo esse vitanda, scilicet profana et vaniloquia, et referuntur ad idem, vel ad diversa. Nam profana dicuntur quasi procul a fano, scilicet cultu divino, et haec sunt documenta haeresum; et haec vitanda, ideo dicit devita profana. Potest etiam dici, quod haec profana sunt, quae fidei repugnant, sed vaniloquia fabulosa. Ps. Xi, 3: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Deinde cum dicit multum enim, ostendit quare haec sunt vitanda, et hoc dupliciter. Primo ex nocumento quod inferunt; secundo ex fructu vitationis, ibi si quis. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quomodo noceant ad fidei subversionem; secundo quomodo non possunt totaliter fidem subvertere, ibi sed firmum. Item, primo ponit documentum; secundo subdit similitudinem, ibi et sermo; tertio exemplum, ibi ex quibus est. Dicit ergo. Haec sunt vitanda, quae impediunt pietatem, quae cultus dei dicitur. Unde doctrina fidei est doctrina pietatis. Impietas vero est doctrina contra fidem; unde dicit multum enim proficiunt ad impietatem, id est, perducunt ad errorem sive ad erroneam doctrinam. Sed hic profectus est in malis abusive. Infra iii, 13: mali homines et seductores proficiunt in peius, errantes et in errorem mittentes alios. Deinde ponit eorum similitudinem, dicens sermo. Haeretici enim dicunt a principio quaedam vera et utilia, sed cum audiuntur, immiscent quaedam, quae evomunt, mortifera.

Et ideo dicit sermo eorum, etc.. Eccli. Xi, 34: a scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Deinde cum dicit ex quibus, ponit ad hoc exemplum. Hi enim duo, fidem suo tempore corrumpebant. A quibus quidam errantes conversi sunt in vaniloquium, etc.. De phileto dicitur supra i, 15: aversi sunt a me omnes, qui sunt in asia, ex quibus est philetus et hermogenes. De habetur i tim. I, 20: ex quibus est hymenaeus.

Et dicit exciderunt. I io. Ii, 19: a nobis exierunt.

Et hoc aggravat, quia ii petr. Ii, 21: melius enim erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti. Errabant autem dicentes resurrectionem iam factam esse. De qua matth. Xxvii, 52: multa corpora sanctorum, qui dormierant, resurrexerunt.

Et dicebant, quod non est alia resurrectio expectanda, sed tunc surrexerunt. Alio modo et melius, quod sicut est duplex mors, ita duplex est resurrectio, scilicet animae et corporis. De resurrectione animae habetur apoc. Xx, 6: beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima. Dicebant ergo, quod omnia, quae dicuntur in scripturis, erant referenda ad resurrectionem animarum quae iam facta est. Col. Iii, 1: si consurrexistis cum christo, quae sursum sunt quaerite.

Et hic error est etiam hodie apud haereticos, et per istum subvertunt quosdam.

Et congrue dicit et subverterunt quorumdam fidem, quia destruunt fundamentum fidei. Act. Xiii, 10: o plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, et inimice omnis iustitiae, non desinis subvertere vias domini rectas. Deinde cum dicit sed firmum, ostendit quomodo per haereses fides non est totaliter subvertenda.

Et primo quod per doctrinas haereticas non potest tota ecclesiae fides corrumpi; secundo ostendit quare deus permittit aliquos errare, ibi in magna autem. Item, primo ostendit immobilitatem fidei electorum; secundo addit demonstrationem, ibi habens. Dicit ergo: subvertunt, sed firmum fundamentum dei stat. Haec enim fundamenta sunt illa, quibus datur gratia immobiliter standi. Matth. Vii, 25: fundata enim erat supra firmam petram. Firmum, quia immobile. Unde praemittitur ibi matth. Vii, v. 25, quod venerunt flumina et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit. Huius firmitas dependet primo ex divina praedestinatione; secundo ex libero arbitrio nostro.

Et ideo quantum ad primum dicit: hoc firmum fundamentum, habens hoc signaculum, id est, hoc est signum huius firmitatis. Io. Iii, 33: qui autem acceperit testimonium eius, signavit, quia deus verax est. Haec est prima pars signaculi, scilicet ex divina praedestinatione, quia novit dominus, qui sunt eius.

Et haec est notitia divinae praedestinationis. Io. X, 14: ego cognosco oves meas, et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili. Matth. Vii, 23: non novi vos. Sed quantum ad secundum dicit discedat ab iniquitate omnis, qui invocat. Quasi dicat: si praedestinati sunt a deo, quod per liberum arbitrium salvabuntur, quia ex hoc, quod aliquis finaliter non adhaeret peccato, ostendit se esse praedestinatum.

Et ponit duo, quae pertinent ad ordinationem in statu salutis. Primum, quod confiteatur fidem, ideo dicit omnis qui, etc.. Rom. X, v. 10: ore autem confessio fit ad salutem. Secundum, quod recedat a peccato. Matth. C. Vii, 21: non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum, etc..

Et ideo dicit discedat, etc.. Is. Lv, 7: derelinquat impius viam suam, etc.. Quod vero dicit invocat nomen, non intelligit, quod solum nominet ore, sed interius per fidem, et extra per opus. Deinde cum dicit in magna, ponit rationem quare deus permittit aliquos errare, licet omnes diligat. Dupliciter autem potest hoc intelligi, quia vel in generali, vel in speciali ad hunc, vel illum. Si enim quaeras in singulari, quare dat huic donum perseverantiae, et non illi, non habet rationem nisi solam dei voluntatem. Augustinus: quare hunc trahat, et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare, etc.. Sed si quaeras in generali quare quibusdam dat, et quibusdam non, habet rationem, quam assignat apostolus rom. Ix, 16.

Et est eadem ratio cum ista, licet per alia exempla. Ideo enim dicit: sustinuit in multa patientia, etc.. Secundum enim quod omnia opera, quae deus facit in natura et gratia, sunt facta ad manifestandum gloriam dei eccli. Xlii, 16: gloria domini plenum est opus eius, sic etiam fecit diversas creaturas, ut perfectio divinae bonitatis, quae non potest manifestari per unam, sufficienter manifestetur per aliam. Ita etiam considerandum est de uno artifice: in domo una est una fenestra, quae est altera pulchrior. Si quis ergo quaerat quare non tota domus est fenestra, ratio est quia tota domus esset imperfecta. Similiter dicit apostolus i cor. Xii, v. 17: si totum corpus esset oculus, ubi auditus? sic ergo dicit apostolus in effectu gratiae, quia oportuit quod deus manifestaret iustitiam et misericordiam. Si enim omnes salvaret, esset solum eius misericordia; si omnes damnaret, solum esset iustitia.

Et ideo deus volens manifestare iram, id est, iustitiam, etc..

Et similis est ratio de perfectione ecclesiae, quam oportebat esse perfectam, quod non esset in ea diversitas. In qua est triplex diversitas, scilicet bonorum et malorum, bonorum et meliorum, malorum et peiorum.

Et hanc assignans dicit in magna autem domo, id est, ecclesia bar. Iii, 24: o israel, quam magna est domus dei, et ingens locus possessionis eius non solum sunt vasa aurea, etc., ubi aurea et argentea distinguuntur a fictilibus; item argentea ab aureis; item fictilia a ligneis. In primo comparatio bonorum et malorum innuitur; in secundo comparatio bonorum et meliorum; in tertio malorum et peiorum. Nam aurea et argentea sunt boni; sed aurea meliores, argentea minus boni. Similiter lignea et fictilia sunt mali; sed fictilia sunt peiores, lignea vero minus mali. Consequenter designat diversitatem quantum ad usum, ut boni sint vasa in honorem, sicut deputati ad honorabilem usum; mali vero sint vasa fictilia et lignea, quasi deputati in contumeliam, id est, ad vilem usum. Sicut enim in hominibus quidam, scilicet sancti, quasi vasa pretiosa. Eccli. L, 10: vas auri solidum, etc.. Act. Ix, 15: vas electionis est mihi iste, etc.. Quidam vero sicut vasa inutilia, scilicet mali. Is. Xxxii, 7: fraudulenti vasa pessima sunt. Eccli. Xxi, 17: cor fatui quasi vas confractum. Prima vasa sunt in honorem, quibus debetur vita aeterna. Rom. Ii, 7: his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Secunda vasa sunt in contumeliam. I reg. C. Ii, 30: qui autem contemnunt me erunt ignobiles.

Et praedicta diversitas potest aliter applicari ad diversitatem ecclesiae, ut vasa aurea sint praelati, argentea vero, et lignea, et fictilia tenentes inferiorem gradum, inter quos est quidam gradus.

Et quod subdit quaedam in honorem, etc., non est tunc intelligendum quod vasa aurea et argentea omnia sint in honorem, et fictilia in contumeliam, quia de quocumque statu quidam salvantur, et quidam damnantur.
097 CP2

9
(
2Tm 2,21-26)

LECTIO 4: Ad 2 Timotheum 2,21-26

Supra ostendit quod profana sint vitanda per rationem sumptam ex nocumento, hic ostendit idem per rationem sumptam ex fructu.

Et primo proponit vitationem; secundo eius fructum, ibi erit vas. Nam vitationem vocat emundationem. Dicit ergo: quaedam sunt vasa in contumeliam, ergo si quis emundaverit se ab istis, quia eorum consortia inquinant. Eccli. C. Xiii, 1: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.

Et ideo fugiendi sunt. Ii cor. Ix: exite de medio et separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, etc.. Fructus autem sequens est quadruplex. Primus est ex ordine ad gloriam, quia erit vas in honorem, quia si sordidetur ab illis, erit in contumeliam; si emundat se, in honorem. Ps. Cxxxviii, 17: nimis honorati sunt amici, etc.. Prov. Xxv, 4: aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Alii effectus sunt gratiae, quorum primus est hominis sanctificatio; secundus est hominis ordinatio per rectam intentionem; tertius per operis executionem. Quantum ergo ad primum dicit sanctificatum. I cor. Vi, 11: abluti estis, sanctificati estis. Sed quantum ad secundum dicit utile domino. Sed numquid indiget servitio nostro? non. Ps. Xv, v. 2: bonorum meorum non indiges. Sed dicit utile domino, id est, utilitas sua cedet ad honorem domini. Act. Ix, 15: ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis israel. Quantum ad tertium dicit ad omne opus bonum paratum. Ps. Cxviii, 60: paratus sum, et non sum turbatus.

Et dicit ad omne bonum, quia praecepta affirmativa non obligant ad semper.

Et ideo debet esse paratus, ut quando necesse est operetur. Deinde cum dicit iuvenilia, ostendit qualiter profana sunt vitanda.

Et ponit duo vitanda: primum est conversatio prava; secundum est doctrina mala, ibi stultas autem. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quid sit vitandum; secundo quid sit sequendum, ibi sectare. Dicit ergo: dico quod debes vitare haec, ut sis vas emundatum; ideo iuvenilia, etc.. Considerandum est quod dicit hoc, quia iste iuvenis erat.

Et haec sunt desideria vanitatum exteriorum, et carnalium voluptatum. Naturale est iuvenibus quod haec desiderent. Eccle. Xi, 10: adolescentia et voluptas vana sunt. Cuius est duplex ratio. Una, quia non sunt alia experti; secunda, quia huiusmodi delectationes naturales sunt ordinatae ut medicina contra labores. Natura vero in iuvenibus laborat, et ideo inclinantur ad eas. Deinde cum dicit sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem et pacem, ostendit quae sunt sectanda.

Et sunt quatuor, quorum primum ordinat ad subditos, et haec est iustitia, quia princeps est custos iustitiae. Prov. Xx, 8: rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Secundum ordinat ad eum, et haec est fides, sine qua impossibile est placere deo, hebr. Xi, 6. Tertium est spes. Quartum ordinat ad proximum unumquemque, scilicet charitas et pax, quae se extendit ad inimicos. I cor. Xiii, 2: si habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Ex charitate sequitur gaudium. Pax autem importat ordinatam concordiam. Quod autem subdit cum his qui invocant, etc., uno modo exponi potest referendo ad immediate dictum; quasi dicat: sequimini pacem cum his, etc.. Quod autem dicit de corde puro, ponitur, quia non est speciosa laus, etc.. Sed hebr. Xii, 14, dicitur: pacem sequimini cum omnibus. Quare ergo dicitur hic cum his qui invocant dominum de corde puro? respondeo. Dicendum est, quod quantum in nobis est, debemus habere pacem cum omnibus, si fieri potest; sed non potest esse pax inter bonos et malos, quia pax dicit concordiam, quae non potest haberi cum malis. Alio modo legitur cum his, etc., ut referatur ad totum praecedens; quasi dicat: ita sectare iustitiam, pacem, et omnia, sicut et illi qui invocant, etc.. Deinde cum dicit stultas autem, hortatur ad vitandum doctrinam malam.

Et primo docet, quid sit vitandum; secundo quid sit sectandum, ibi sed mansuetum. Circa primum duo facit; quia primo proponit documentum; secundo rationem assignat, ibi sciens quia. Vitandae sunt quaestiones stultae, quantum ad materiam, quia sunt de stultis, id est, de his, quae contrariantur sapientiae, id est, de his, quae sunt contra divinam sapientiam. Has non debet homo movere, sed eis resistere. Ier. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua. Dicit autem sine disciplina, quantum ad modum, quia clamosae sunt. Vel sine disciplina ex parte eorum de quibus dubitatur, ut puta si vertat in dubium id quod tota ecclesia tenet. Iob xxxiv, 35: iob autem stulte locutus est, et verba eius non sonant disciplinam. Quaestiones autem intantum sunt amandae, inquantum ducunt ad veritatem: per hoc quod oportet quod omnes unum dicant. Quaestiones autem stultae non ducunt ad veritatem, sed ad litem, quae est vitanda. Is. Lviii, v. 4: ecce ad lites et contentiones ieiunatis, etc..

Et ideo dicit servum autem domini, id est eum qui se dat servitio domini, non oportet litigare. I tim. Iii, 33: non litigiosum. Deinde cum dicit sed mansuetum, ostendit quid sit sectandum.

Et primo ponit documentum; secundo rationem, ibi ne quando det. Item prima in duas, quia primo proponit quoddam generale ad omnes; secundo quaedam necessaria ad singulos, ibi docibilem. Generale quod debet habere qui vult disputare, est quod sit mansuetus. Ps. Xxiv, 9: docebit mites vias suas. Est enim mansuetudo virtus compescens ab ira, quae perturbat iudicium rationis, quae necessaria est in quaestione et iudicio veritatis. Matth. C. Xi, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. In speciali autem debet habere respectu superiorum docilitatem; respectu persecutorum, patientiam; respectu falsorum doctorum, correctionem. Quantum ad primum dicit docibilem, id est, paratum corrigi a quocumque.

Et haec est sapientia caelestis. Iac. Iii, 17: quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est: deinde autem pacifica, modesta, suadibilis, etc.. Quantum ad secundum dicit patientem. Ps. Xci, 15: bene patientes erunt ut annuntient. Prov. Xix, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Quantum ad tertium dicit cum modestia corripientem, quia correctio debet esse modesta. Gal. Vi, v. 1: vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, etc.. Deinde cum dicit nequando, assignat rationem vitationis, et respondet cuidam tacitae quaestioni. Posset enim aliquis dicere: isti resistunt veritati, et ideo imminet necessitas corrigendi. Respondeo quod deus pater eos potest reducere ad poenitentiam, et ad hoc debet iustus niti.

Et primo praemittit poenitentiam, quam debet intendere contra adversarios; secundo poenitentiae fructus; tertio poenitentiae necessitatem. Dicit ergo nequando, id est, ut deus aliquando det eis poenitentiam, quia ex superbia resistunt, quibus difficile videtur dari poenitentia. Hic excluditur error pelagii qui dicit dona gratiae esse ex operibus nostris, quod per hoc patet esse falsum, quia etiam principium bonorum, scilicet poenitentia, datur a deo. Thren. V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Prov. Xix: a timore tuo concepimus. Fructus vero poenitentiae duplex est, scilicet cognitio veritatis, et liberatio a potestate diaboli. Quantum ad primum dicit ad cognoscendam veritatem, quia quando ex malitia resistitur veritati, ipsa malitia sua excaecat eos; quando ergo malitia aufertur, cognoscunt veritatem. Io. Viii, 32: et cognoscetis veritatem. Quantum ad secundum dicit et resipiscant a diaboli laqueis, id est, ab occasionibus errorum ex parte intellectus, sicut falsae phantasiae, et ex parte affectus, sicut sunt invidia, superbia, et huiusmodi. Necessitas autem poenitentiae est magna, quam nisi habeant, diabolus dominatur eis. Unde dicit a quo captivi tenentur, quia qui facit peccatum servus est peccati, io. Viii, 34.

Et dicit ad ipsius voluntatem, scilicet sectandam. Vel ut de homine faciat voluntatem suam. Sed contra, non statim praecipitat sicut vellet. Dicendum est, quod solum adipiscitur quantum permittitur sibi; sed difficile est quod ei auferatur id quod tenet. Is. Xlix, 24: numquid tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit?


097

CAPUT 3

10
(
2Tm 3,1-5)

LECTIO 1: Ad 2 Timotheum 3,1-5

Supra instruxit eum quomodo resistat tribulationibus et periculis praesentibus, hic ostendit quomodo stet contra futura.

Et primo praenuntiat futura pericula; secundo ostendit idoneitatem suam ad resistendum, ibi tu autem assecutus; tertio ostendit qualiter resistat, ibi testificor. Circa primum duo facit, quia primo praenuntiat pericula novissimorum temporum; secundo ostendit quomodo eorum vitia sunt etiam modo vitanda, ibi et hos devita. Item prima in duas, quia primo praenuntiat esse futura pericula in novissimis temporibus; secundo causam periculorum, ibi et erunt homines. Dicit ergo: dixi, devita profana, etc., non solum autem sunt haec modo vitanda, sed in futuro restant etiam quaedam alia vitanda.

Et dicuntur novissimi dies, quia sunt propinqui novissimo diei. Io. V, 55: ego resuscitabo eum in novissimo die. Gen. C. Xlix, 1: congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis.

Et addit instabunt tempora periculosa, etc.. Matth. C. Xxiv, 9: eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Causa horum est iniquitatis abundantia, matth. Xxiv, 12: quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum, quia fides et charitas vel annullabitur vel totaliter peribit; quia quanto magis aliquid elongatur a suo principio, tanto plus deficit.

Et ideo in tempore illo magis deficient fides et charitas, quia plus elongantur a christo. Lc. Xviii, 8: filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? et circa hoc primo ponit iniquitatis radicem; secundo diversas eius species. Radix autem totius iniquitatis est amor sui ipsius. Duplex autem amor duplicem civitatem facit. Sed contra: quilibet naturaliter diligit se. Respondeo. Dicendum est quod in homine duo sunt, scilicet natura rationalis et corporalis. Quantum ad intellectualem seu rationalem, quae interior homo appellatur, ut dicitur ii cor. Iv, 16, homo debet plus se diligere quam omnes alios, quia stultus esset qui vellet peccare ut alios a peccatis retrahat; sed quantum ad exteriorem hominem, laudabile est ut alios plus diligat quam se. Unde illi qui se sic tantum amant, sunt vituperabiles. Phil. Ii, 21: omnes quae sua sunt quaerunt, non quae iesu christi. Ex hac radice diversae sunt species iniquitatis. Unde dicit cupidi, elati, etc..

Et circa hoc tria facit, quia primo ponit peccata, quae sunt in abusu rerum exteriorum; secundo, quae pertinent ad inordinationem hominis ad alios, ibi blasphemi; tertio, quae ad seipsum, ibi incontinentes. Duo autem sunt in rebus exterioribus, scilicet abundantia divitiarum, et excellentia bonorum. Quantum ad primum dicit cupidi.

Et cupiditas primo ponitur, quia est radix omnium malorum. Vel est propinqua amori sui ipsius, quae est ad bona exteriora. Quantum ad secundum dicit elati. Elatio est species superbiae, quae sunt quatuor: una quando aliquis attribuit sibi quo caret. Secunda quando quod ab alio habet attribuit sibi, ac si haberet a se. I cor. Iv, 7: quid habes quod non accepisti, etc.. Tertia quando attribuit sibi quod habet ab alio, sed meritis propriis. Lc. Xviii, 12: ieiuno bis in sabbato, etc.. Quarta quando singulariter vult videri supra omnes, et haec est elatio. Ps. Cxxx, 1: domine, non est exaltatum cor meum, etc.. Quod dicit superbi, reducitur ad alias species superbiae. Iac. Iv, 6: deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Consequenter ponit vitia quantum ad alios.

Et primo quantum ad superiores; secundo quantum ad aequales, ibi scelesti. Superior est triplex, scilicet deus; et contra hunc dicit blasphemi. Is. I, 4: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum israel, abalienati sunt retrorsum. Item parentes; et quantum ad hoc dicit parentibus non obedientes. I reg. Xv, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Prov. C. Xxx, 17: oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae. Item benefactor inquantum huiusmodi; et quantum ad hoc dicit ingrati. Ps. Xxxvii, 21: qui retribuunt mala pro bonis, etc.. Col. Iii, 15: grati estote. Sap. Xvi, 29: ingrati enim spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. Tunc ponit mala quae sunt ad aequalem et proximum, et sunt tria. Primum pertinet ad opus; unde dicit scelesti, id est, qui scelera gravia perpetrant in proximos. Is. I, 4: vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis, etc.. Secundum ad affectum; unde dicit sine affectione, id est, sine affectu charitatis, et sine pace. Tertio quantum ad verbum; unde dicit criminatores. Lev. Xix, v. 16: non eris criminator, nec susurro in populis. Item quantum ad seipsum ostendit quaedam alia tripliciter. Primo quantum ad corruptionem concupiscibilis, secundo irascibilis, tertio rationalis. Quantum ad primum dicit incontinentes. Unde dicitur incontinens qui se non tenet in bono proposito propter pravas concupiscentias. Eccli. Xxvi, 20: omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. Quantum ad irascibilem dicit proprie immites, id est, non mansueti; haec enim mansuetudo moderatur passiones irae. Matth. C. Xi, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ps. Xxiv, 9: docebit mites vias suas. Item ponit aliud quod pertinet ad effectum irascibilis, scilicet benignitatis exclusio; unde dicit sine benignitate. Hoc enim est naturale quod quando dominatur unum contrariorum, excludit aliud. Eph. Iv, 32: estote invicem benigni. Deinde ponit vitia, quae sunt ad corruptionem rationalis. Haec autem potentia perficitur per prudentiam; prudentiae autem opponitur aliquod vitium per abusum prudentiae et aliquod per eius privationem, et utrumque ponit. Quantum ad primum dicit proditores. Ad prudentiam autem pertinet sagacitas, qua quidam abutuntur in malum, et hi sunt proditores. Prov. Xi, 13: qui ambulat fraudulenter, revelat arcana. Item constantia qua quidam abutuntur dum in malo proterviunt; unde dicit protervi. Prov. Iii, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Deinde ponit vitia, quae sunt ad privationem prudentiae.

Et primo ponit privationis causam; unde dicit tumidi. Superbi enim inflantur in agendis, quia non metiuntur vires suas, et ideo deficiunt. Prov. Xi, 2: ubi superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Secundo ponit privationis effectum, quia temporalia praeponunt aeternis; unde dicit voluptatum amatores magis quam dei. Is. Xiii, 22: syrenae in delubris voluptatis. Sed numquid est idem esse incontinentem, et voluptatum amatorem? respondeo. Dicendum est quod non, quia proprie incontinens dicitur qui habet spem fugiendi, sed vincitur ab eis; sed proprie amator earum est intemperatus qui habet corruptam aestimationem. Consequenter ponit simulationem, dicens habentes quidem speciem pietatis ii cor. C. Xi, 13: operarii subdoli, virtutem autem eius abnegantes, virtutem scilicet pietatis, quae dicitur hic dupliciter. Uno modo ipsa vis pietatis, id est, eius virtus; unde dicit abnegantes, id est, veritatem non habentes. Tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant. Alio modo, quia virtus rei dicitur illud, ex quo dependet tota res. Tota autem virtus pietatis dependet ex charitate, ideo dicit virtutem eius, scilicet charitatem abnegantes.
097 CP3


Thomasus Aqu. super 2Tm 7