Thomasus Aqu. super 2Tm 15

15
(
2Tm 4,9-22)

LECTIO 3: Ad 2 Timotheum 4,9-22

Rogat visitari, et primo vocat eum ad se; secundo significat suum statum, ibi alexander; tertio concludit epistolarem salutationem, ibi salutant te. Item primo mandat ut veniat: secundo assignat ei socium, ibi marcum assume; tertio ostendit quid deferat, ibi penulam. Circa primum duo facit, quia primo vocat eum; secundo causam vocationis assignat, ibi demas. Dicit ergo: quia in brevi sum recessurus de mundo, festina ad me venire cito.

Et hoc ut invicem consolarentur, et ut iuvarent eum in praedicatione evangelii, pro quo erat sollicitus in vinculis existens. Prov. C. Xviii, 19: frater qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma. Causa vocationis est, quia societate debita erat destitutus.

Et primo a quodam qui propter suam culpam recesserat; secundo, quia quosdam miserat ad praedicandum. Dicit ergo demas enim, etc., id est, praeposuit amorem huius saeculi, amori meo. I io. Ii, 15: si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo. Crescens, quidam discipulus, abiit in galatiam, missus ab apostolo. Titus etiam missus ab eo, abiit in dalmatiam, ubi finaliter dicitur fuisse episcopus. Iob xxxviii, 35: numquid mittes fulgura, et ibunt? lucas est mecum solus, hunc retinuit in praedicatione evangelii, in qua fuit gratiosus. Ii cor. Viii, 18: cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias. Deinde cum dicit marcum assume, et adduc, assignat ei socium; et circa hoc duo facit. Primo assignat ei socium; secundo huius rationem. Hic marcus alio nomine dicitur ioannes, et consobrinus barnabae. Act. Xv, 37 s. Dicitur quod barnabas volebat assumere marcum, sed paulus nolebat.

Et propter hoc dissensio facta est inter eos, ita ut discederet ab eis. Col. Ult.: marcus consobrinus barnabae. Ratio est, quia est mihi utilis, etc.. Deinde cum dicit penulam, etc., dicit quid portet. Carpus est sanctus quidam. Penula secundum hieronymum erat volumen legis, quod habebant in charta per modum rotuli, et hoc vocat penulam. Vel penula dicitur vestis aliqua; sed, secundum chrysostomum, erat vestis communis.

Et quia apostolus romae erat pauper, non accipiens ab aliis, ideo voluit ut sibi vestis portaretur. Haymo dicit, quod erat specialis vestis in signum nobilitatis. Unde act. Xxii, 25, paulus dixit se civem romanum. Pater enim pauli serviebat romanis in tarso ciliciae; et ex hoc factus fuit civis romanus: et penula erat vestis in signum consulis.

Et forte pater suus erat ibi consul. Vel penula dicitur mantica ubi erant libri, quod videtur, quia sequitur et libros. Sed quid apostolo de libris pleno spiritu sancto? item instabat sua resolutio. Respondeo. Dicendum est, quod propter duo. Primo ut in legendo haberet solatium. I mac. Xii, 9: habentes solatio sanctos libros. In libris enim est remedium contra tribulationes. Vel dicit hoc ne perderentur, sed remanerent fidelibus. Item quanto magis appropinquabat morti, tanto magis instabat servitio scripturarum; sicut de ambrosio dicitur quod usque ad ultimam aegritudinem non cessavit scribere; unde scribens illum ps. Xlvii, 2: magnus dominus, et laudabilis nimis, etc., mortuus est. Maxime autem membranas. Membranae sunt chartae non scriptae, vel schedulae, ubi scripserat epistolas, vel praedicationes suas. Deinde cum dicit alexander, etc., ostendit quae apud ipsum fuerunt, et quae apud ipsum sunt.

Et primo ex parte hominum; secundo ex parte dei, ibi dominus autem mihi astitit. Iterum prima in duas; quia primo significat ei de quodam, qui ei adversabatur; secundo de negligentia eorum qui eum non iuvabant, ibi in prima mea defensione, etc.. Item, primo; praemittit culpam inique impugnantis; secundo ostendit poenam eius futuram, ibi reddet ei, etc.; tertio ostendit quomodo sit etiam secundum ecclesiam puniendus, ibi quem et tu devita. Videtur quod hic alexander fuit artifex aeris, vel custos aerarii; et erat de his qui dixerunt legalia esse de necessitate salutis servanda. I tim. I, 19: circa fidem naufragaverunt, ex quibus est hymenaeus et alexander.

Et dicunt quidam, quod iste est de quo dicitur act. Xix, 24, quia concitavit seditionem in apostolum; sed nomen dissonat, quia ille quia ille ephesi, iste romae fuit.

Et subiungit multa mala mihi ostendit.

Et nota quod non dicit fecit, sed quod ostendit, quia impii adversus iustos animum ostendere possunt, sed non semper explent, ier. C. I, 19. Ier. Xv, 20: bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum. Iob v, 12: qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint adimplere manus eorum quod coeperunt. Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. Deinde cum dicit reddet illi dominus, etc., ponit poenam eius futuram. Sed nota quod non ponit verbum optativum, reddat, sed dicit, reddet; quia significatur poenam esse paratam a deo, quod praevidebat apostolus ex eius pertinacia. Ps. Lxi, 13: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua. Tamen cum hoc quod reservatur ei poena in futurum, ecclesia debet etiam eum punire excommunicando. Unde subiungit quem et tu devita, scilicet tamquam haereticum. Tit. Iii, 10: haereticum hominem post unam et secundam correctionem devita. Cuius etiam dicti reddit rationem, dicens valde enim restitit verbis nostris. Act. Vii, 51: vos semper spiritui sancto restitistis. Consequenter ponit negligentiam non iuvantium eum; et primo reprehendit eorum culpam; secundo petit eis veniam, ibi non illis imputetur. Dicit ergo in prima mea, etc.. Glossa dicit, quod apostolus saepe contra alexandrum prave docentem pugnavit, et in persona nullus ei affuit. Sed hic non videtur esse sensus eius, quia iste alexander non erat tantus, quod apostolus indigeret aliis ad disputandum cum eo. Sed dicendum est, quod, sicut dicitur act. Xxv, 21: paulus appellans missus est romam, et ideo oportuit quod praesentaretur caesari, ut discuteretur missionis suae causa, et iudaei venerunt contra eum.

Et hoc apostolus appellat suam primam defensionem. In qua discipuli defuerunt ei, timentes ne a crudeli nerone punirentur. Eccli. Li, 10: respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat. Is. Lxiii, v. 3: torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Sed posset dici, quod hoc fuit, quia a principio nullus scivit. Sed hoc est falsum, immo ex quadam pusillanimitate recesserunt. Ps. Lxxxvii, 19: elongasti a me amicum, et proximum, et notos meos a miseria. Iob vi, v. 15: fratres mei praeterierunt me, etc.. Sed quia fecerunt ex infirmitate, orat pro eis, et non excommunicat, dicens non illis imputetur. Lc. Vi, 28: orate pro calumniantibus vos. Deinde cum dicit dominus autem, ostendit quid agitur circa eum ex parte dei, cuius auxilium primo ponit; secundo huius effectum, ibi et audiant. Dicit ergo: omnes me dereliquerunt, sed ubi deest homo, offert se deus. Ps. Xxiv: quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem suscepit me. Unde dicit dominus mihi astitit, scilicet ad adiuvandum me. Ier. Xx, 11: dominus mecum est tamquam bellator fortis. Ps. Xv, 8: providebam dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear.

Et quomodo? et confortavit me, fortitudinem animi dando, ut non stupescerem coram caesare. Ez. Iii, 14: manus domini erat mecum, me confortans.

Et hoc ut per me, etc. Quod impletur quando ad plures diffunditur, et quando quod ore dicitur, opere impletur. Act. Ix, 15: vas electionis, etc.. Deinde cum dicit et audiant, ponitur effectus auxilii divini.

Et primo quantum ad praeterita; secundo quantum ad futura; tertio agit gratias. Sed duplex est beneficium circa praeterita, scilicet liberationis a culpa et a poena. Dicit ergo: dominus mihi astitit, et ideo in illa vocatione liberatus fui, quia non fui condemnatus a caesare; sed permissum est mihi, quod irem quo vellem.

Et ideo dicit et audiant omnes gentes, ut scilicet alii secum confortentur ad veniendum. Ps. Xcv, 5: annuntiate inter gentes gloriam eius.

Et ut iudaeorum insultatio deprimeretur.

Et subdit liberatus sum de ore leonis, id est, de crudelitate neronis. Prov. Xix, 12: sicut fremitus leonum, ita ira regis. Prov. Xxviii, 15: leo rugiens, et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. Secundo liberatus fuit a culpa; unde dicit liberavit me dominus ab omni opere malo. Aliqui vero liberantur a poena, incidentes in culpam negationis a fide. Ps. Xvii, 18: eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me, etc..

Et hoc per deum. Sap. Viii, 21: non possum esse continens nisi deus det. In futuro salvum faciet. Is. Xlv, 17: israel salvatus est in domino salute aeterna.

Et dicit in regnum caeleste. Lc. Xxii, 29: ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Matth. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis.

Et ideo agit gratias, cui gloria. I tim. I, v. 17: regi saeculorum. Deinde cum dicit saluta, etc., iniungit ei aliorum salutationem; secundo eum salutat ex parte aliorum; tertio ex parte sua. Item circa primum primo iniungit aliorum salutationem; secundo determinat tempus veniendi. Dicit ergo saluta priscam, scilicet quae est mulier, et aquilam, virum priscae, quos praemittit, quia forte devotiores, et onesiphori domum. Sed quare non eum, sed domum? quia forte mortuus erat, et ideo salutat familiam; vel forte quia erat cum eo romae. Determinans tempus veniendi, primo ostendit necessitatem; secundo prosequitur propositum. Necessitas est propter alios remanentes in aliis locis. Item propter turbationem maris. Deinde ponit personas salutantes, ut patet.

Et modo consueto, ne corrumpatur epistola scribit manu sua: gratia vobiscum. Amen.

Thomasus Aqu. super 2Tm 15