Aquinatis - ad Colossenses

Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici

super Super Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Colossenses expositio

1

LECTIO

Protegebat castra gladio suo, etc. I mach. C. Iii, 3. Haec verba congruunt materiae huius epistolae ad colossenses, quia totus status huius vitae est in pugnatione militantium, quorum habitacula castra dicuntur. Iob vii, v. 1: militia est vita hominis super terram. Ideo habitacula fidelium nomine castrorum figurantur. Unde ecclesia similitudinem habet castrorum. Gen. Xxxii, 2: castra dei sunt haec. Haec castra tripliciter impugnantur. A quibusdam quasi obsidentibus, qui manifeste se erigunt contra ecclesiam. Apoc. Xx, 8: ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Ab aliis latenter decipitur, sicut ab haereticis. Rom.: per dulces sermones et benedictiones seducunt corda hominum, etc.. Ii tim. Iii, 13: mali autem homines et seductores proficient in peius, errantes et in errorem mittentes. A quibusdam, scilicet domesticis, per diversas corruptelas peccatorum quae sunt ex corruptione carnis. Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Eph. Ult.: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, etc.. Praelati ecclesiae sunt duces, ps. Lxvii, 28: principes iuda duces eorum, ad quorum officium pertinet contra omnia praedicta castra ecclesiae munire. Contra peccata quidem, per exhortationes. Is. Lviii, 1: annuntia populo meo scelera eorum, et domui iacob peccata eorum. Contra haereticos, per sanam doctrinam. I tim. I: amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, etc.. Contra persecutores, exemplo, scilicet patienter tolerando. Sic paulus protexit gladio spirituali, quia in suis epistolis corripiebat peccata, confutabat haereses, animabat ad patientiam. De primo, eph. V, 3: fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, etc.. De secundo, tit. Iii, 10: haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, etc.. De tertio, ii cor. Xi per totum patet quomodo animabat ad patientiam.

Et sic tanguntur duo in verbis propositis, scilicet ecclesiae status, cum dicitur castra, et apostoli studium, ibi protexit. In castris autem debet esse sollicitudo ad mala vitanda. Deut. Xxiii, 14: ut sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis. Item ordo ad ducem et ad se. Cant. C. Vii, 1: quid videbis in sunamite, nisi choros castrorum? gen. Xxxii, 2: castra dei sunt haec. Item terror ad hostes. Cant. Vi, v. 3: terribilis ut castrorum acies ordinata. Sed apostolus circa protectionem erat sollicitus tamquam pastor, cuius est dirigere oves diligenter ne errent. Io. X, 4: ante eas vadit, etc..

Et sic apostolus faciebat. Phil. Iii: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Item pascere abundanter, ne deficiant. I petr. V, 2: pascite, qui in vobis est, domini gregem, etc..

Et sic apostolus faciebat. I cor. I, 2: tamquam parvulis lac dedi vobis. Item defendere potenter, ne pereant. Eccli. C. Vii, 6: noli velle fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. I reg. Xvii, 34: pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, etc..

Et ideo dicit, quod apostolus protegebat castra, id est ecclesiam dei, gladio, quod est verbum dei, ut dicitur eph. Vi: vivus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, etc.. Sic ergo materia huius epistolae est haec. Quia in epistola ad ephesios ostendit modum ecclesiasticae unitatis; in epistola ad philippenses ostendit eius profectum et conservationem; in hac autem agit de eius conservatione contra haereticos, qui depravaverant eos seducendo, etc..

093

CAPUT 1

2
(
Col 1,1-3)

LECTIO 1: Colossenses 1,1-3

1 Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater,
2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Chris-to Iesu,
3 gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Iesu Christo.


Dividitur autem haec epistola in salutationem, et tractatum, ibi gratias, etc.. Item primo ponuntur personae salutantes; secundo personae salutatae, ibi his qui sunt; tertio bona optata, ibi gratia vobis. Circa primum primo ponitur principalis persona; secundo adiuncta, ibi et timotheus. Principalis primo tangitur ex nomine paulus, id est humilis. Tales enim percipiunt sapientiam. Matth. Xi, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Et ideo docet eam. Secundo ab officio, scilicet apostolus, id est missus, scilicet ad procurandum salutem fidelium. Act. Xiii, 2: segregate mihi saulum et barnabam in opus ad quod assumpsi eos. Io. Xx, 21: sicut misit me pater, et ego mitto vos.

Et apostolus, non cuiuslibet, sed iesu Christi, cuius gloriam quaerit, non sui ipsius. Ii cor. Iv, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed iesum Christum dominum nostrum, nos autem servos vestros per iesum. Sed quidam aliquando perveniunt ad officium ex ira dei propter peccatum populi. Iob xxxiv, 30: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Os. Xiii, v. 11: dabo tibi regem in furore meo.

Et ideo dicit per voluntatem dei, scilicet eius beneplacitum. Ier. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Persona adiuncta est timotheus, ut scilicet in ore duorum vel trium stet omne verbum, ut, dicitur deut. Xvii. Prov. Xviii, v. 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Personae salutatae ponuntur, ibi his, etc.. Sancti dicuntur maiores. Lc. I, 75: serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso. Fideles dicuntur minores, qui saltem veram fidem tenent, quia sine fide impossibile est placere deo, ut dicitur hebr. Xi, 6. Vel sanctis, id est in baptismo sanctificatis, et fidelibus, id est permanentibus in fide accepta. Prov. Xxviii, 20: vir fidelis multum laudabitur, etc.. Deinde ponuntur bona optata, scilicet gratia, quae est principium omnis boni. Rom. Iii, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Pax quae est finale bonum omnium. Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem.

Et per consequens optat omnia bona media.

Et hoc a deo, ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus; patre domini nostri iesu Christi, scilicet per naturam, sed nostro per gratiam, et domino iesu Christo, et sic patre nostro, scilicet deo in trinitate, et domino iesu Christo, quantum ad naturam assumptam.
093 CP1

3
(
Col 1,4-8)

LECTIO 2: Colossenses 1,4-8

Gratias agimus Deo et Patri D. N. Iesu Christi, semper pro vobis orantes.

4 Audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes,
5 propter spem quae reposita est vobis in caelis, quam au-distis in verbo veritatis Evangelii,
6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat et crescit, sicut in vobis, ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate,
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu,
8 qui etiam manifestavit dilectionem nobis vestram in spi-ritu.

Hic, accedens ad propositum, incipit epistolarem tractatum.

Et primo commendat evangelii veritatem; secundo contra contrariantia protegit veritatem status huius in ii capite, ibi volo enim scire vos. Circa primum duo facit. Primo commendat evangelicae fidei veritatem; secundo actorem huius status, ibi qui est imago. Item prima in duas, quia primo agit gratias pro beneficiis specialiter exhibitis colossensibus; secundo pro exhibitis generaliter ecclesiae, ibi gratias agentes. Circa primum duo facit, quia primo commendat gratiarum actionem deo pro istis; secundo ostendit orationis materiam, ibi audientes. Iterum prima in duas, quia primo praemittit gratiarum actionem; secundo orationem, ibi orantes. Dicit ergo: gratias agimus deo, actori gratiarum. I thess. Ult.: in omnibus gratias agite.

Et hoc semper, pro praeteritis et futuris. Licet enim non continue in actu possimus orare, tamen semper, ex habitu charitatis, debemus orare. I thess. Ult.: sine intermissione orate. Lc. Xviii, 1: oportet semper orare. Deinde ponitur materia, et primo gratiarum actionis, secundo orationis, ibi ideo et nos. Circa primum primo commemorat bona eorum, secundo quomodo fuerunt ea adepti, ibi quam audistis. Bonum nostrum principaliter est in fide, spe et charitate: per fidem enim habemus notitiam dei, per spem elevamur in ipsum, sed charitate unimur ei. I cor. Xiii, v. 13: nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec, etc..

Et ideo de istis tribus gratias agit, primo quod fidem habent. Non enim ipse praedicaverat eis, sed quidam discipulus epaphras nomine, et postea archippus.

Et ideo dicit audientes fidem, quae est principium spiritualis vitae. Hab. Ii, 4: iustus meus ex fide vivit. Hebr. Xi, 6: accedentem ad deum oportet credere, etc.. Sed haec fides sine dilectione operante est mortua, ut dicitur iac. Ii, 17.

Et ideo oportet, quod adsit dilectio operans. Gal. Ult.: in Christo iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.

Et ideo dixit et dilectionem quam habetis, etc.. Est autem quaedam dilectio charitatis et quaedam mundana, sed mundana non se extendit ad omnes, quia dilectio talis ad illos est cum quibus est communio, quae est causa dilectionis, et haec causa in dilectione mundana non se habet ad omnes, sed tantum est cum consanguineis et mundanis, sed dilectio charitatis se extendit ad omnes.

Et ideo dicit in omnes. Nam et si peccatores diligantur per charitatem, hoc est ut sint aliquando sancti. I io. Iii, 14: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Item dilectio mundi habet fructum in hoc mundo, sed charitas habet in vita aeterna.

Et ideo tertio subdit de spe, dicens propter spem quae reposita est, id est propter gloriam aeternam, quae ideo dicitur spes, quia pro certo custoditur. Iob xix, 27: reposita est haec spes mea in sinu meo. Deinde cum dicit quam ante audistis, ostendit quomodo adepti sunt ista.

Et primo commendat doctrinam evangelicam, secundo ministerium, ibi sicut didicistis. Item primo commendat doctrinam a veritate; secundo ab eius dilatatione, ibi quod pervenit; tertio a profectu, ibi et fructificat. Dicit ergo quam audistis, scilicet spem, vel rem speratam.

Et hoc in verbo veritatis evangelii. Haec enim excedit omnia. I cor. Ii, 9: nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc..

Et ideo deus eam revelat. Matth. Iii, 2: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Haec autem est spes vera, non autem est vana (sicut quando promittens est mendax), quia in verbo veritatis. Io. Xvii, 17: sermo tuus veritas est. Deinde cum dicit quod pervenit, commendatur doctrina Christi a dilatatione, quia non solum pervenit ad vos, sed in universo mundo. Ps. Xviii, 4: in omnem terram exivit sonus eorum, etc.. Matth. Xxiv, 14: oportet hoc evangelium regni praedicari in universo orbe, et tunc erit consummatio. Sed quomodo nondum est consummatio, cum sit praedicatum in universo mundo? respondeo. Aliqui dicunt quod evangelium Christi non est evangelium regni. Sed hoc est falsum, quia dominus dicit hoc evangelium regni. Sed dicendum est, secundum chrysostomum, quod adhuc viventibus apostolis, evangelium Christi est divulgatum per totum mundum, saltem quantum ad famam, quod est valde miraculosum, quod in quadraginta annis sic creverit doctrina Christi.

Et sic dicit in universo mundo, quantum ad famam, et tunc erit consummatio, id est destructio ierusalem. Secundum augustinum autem hoc non est verum, quia adhuc tempore suo erant aliquae gentes, in quibus nondum erat ecclesia.

Et ideo ipse dicit hoc esse intelligendum quando praedicabitur, ita quod quando in omnibus gentibus ecclesia erit fundata, licet aliqui sint credentes, aliqui non, tunc erit finis; et hoc non tempore apostoli, sed circa finem mundi: et sic quando hic dicitur in universo mundo, loquitur apostolus de futuro sicut de praesenti propter certitudinem eventus. Ps. Xviii, 4: in omnem terram exivit sonus eorum, etc.. Potest tamen dici quod secundum famam est divulgatum per totum mundum, sed non secundum fundationem. Deinde commendat doctrinam Christi quantum ad fructum per bona opera, ibi et fructificat. Eccli. Xxiv, 23: flores mei fructus honoris et honestatis, etc.. Matth. Xiii, v. 8: fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.

Et crescit, scilicet in multitudine credentium. Act. Ii, 47: dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Et hoc magnae potestatis fuit, quia sicut in vobis, ita et in aliis. Audistis praedicationem, et cognovistis approbando. Consequenter commendat ministerium tripliciter. Primo per comparationem ad se; secundo per comparationem ad ipsos; tertio quantum ad utrosque. Dicit ergo: edocti estis per evangelium, sicut ab epaphra didicistis conservo. Apoc. Ult.: conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Qui est fidelis minister, scilicet non quaerens quae sua sunt. I cor. C. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum dei, etc.. Qui est fidelis, scilicet mediator inter apostolum et istos. Qui etiam manifestavit, id est significavit, etc..
093 CP1

4
(
Col 1,9-14)

LECTIO 3: Colossenses 1,9-14

9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vo-bis orantes et postulantes ut impleamini agnitione volunta-tis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali,
10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes; in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei;
11 in omni virtute confortati secundum potentiam clari-tatis eius, in omni patientia et longanimitate, curn gaudio,
12 gradas agentes Deo et Patri, qui dignos nos ecit in partera sortis sanctorum in lumine;
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulü in regnum Filii dilectionis suae;
14 in quo habemus redemptionem et remissionem pecca-torum.

Supra posuit materiam gratiarum actionis, ostendens pro quibus bonis gratias egit, hic ostendit orationem, innuens quid pro eis petit.

Et primo praemittit conditiones orationis; secundo subdit bona petita, ibi ut impleamini. Oratio tres habet conditiones: primo quod sit tempestiva, unde subdit ex qua die, etc., supple: coepimus orare. Ier. Xxxi, v. 20: ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius, etc.. Secundo quod sit continua, ibi non cessamus, etc.. I reg. Xii, 23: absit autem a me hoc peccatum in domino, ut cessem orare pro vobis. Rom. I, 9: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Tertio multiplex et perfecta, ibi orantes et postulantes. Oratio est ascensus mentis in deum. Postulatio est rerum petitio. Oratio debet praecedere ut devote petens exaudiatur, sicut petentes praemittunt persuasionem ut inclinent; sed nos debemus praemittere devotionem et meditationem dei et divinorum, non ut eum flectamus, sed ut nos erigamus in eum. Tria autem petit, scilicet cognitionem veritatis, ibi ut impleamini; operationem virtutis, ibi ut ambuletis; tolerantiam malorum, ibi in omni patientia. Triplicem vero cognitionem optat, scilicet agendorum; unde dicit ut impleamini agnitione, etc., id est ut plene cognoscatis voluntatem dei. I thess. Iv, 3: haec est voluntas dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis, etc.. Ille ergo cognoscit voluntatem dei, qui in sanctitate vivit. Qui ergo peccat, non cognoscit voluntatem dei, quia omnis peccans est ignorans. Rom. Xii, 2: ut probetis quae sit voluntas dei, etc.. Item cognitionem divinorum, ibi in omni sapientia, quae est cognitio divinorum, secundum augustinum. Sap. I, 1: sentite de domino in bonitate. Item spiritualium donorum, ibi et intellectu spirituali, id est non harum corporalium rerum. I cor. Ii, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex deo est.

Et apte coniunguntur haec duo, sapientia et intellectus, quia minor est sapientia, si intellectu careat, ut dicit gregorius; et inutilis est intellectus sine sapientia, quia sapientia iudicat, et intellectus capit, et non valet capere, nisi iudicet, et e converso. Glossa dicit quod primum sumitur generaliter; secundum pertinet ad activam vitam; tertium ad contemplativam. Nec sufficit cognoscere, quia scienti bonum et non operanti, peccatum est illi, ut dicitur iac. Iv, 17. Unde oportet quod adsit virtuosa operatio, quam primo tangit, ibi ut ambuletis digne deo. Indigne enim ambulat qui non vivit sicut decet filium dei. Ii cor. Vi, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros in multa patientia, etc.. I thess. Iv, 6: sicut praediximus et testificati sumus. Secundo tangit rectam intentionem, ibi per omnia placentes. Sap. C. Iv, 10: placens deo factus est dilectus. Tertio studium proficiendi, ibi in omni opere bono, etc.. Semper enim homo debet niti ad ulterius bonum. Eccli. Xxiv, 23: flores mei fructus honoris et honestatis. Rom. Vi, v. 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, etc.. Ad fructificationem sequitur augmentum scientiae; ideo dicit et crescentes, etc.. Ex hoc enim quod aliquis studet implere mandata disponitur ad cognitionem. Ps. Cxviii, v. 100: super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. Sap. I, 4: non habitabit in corpore subdito peccatis.

Et dicit dei, non mundi. Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum, etc.. Deinde tangit tolerantiam malorum, quia ad virtutem non sufficit scire vel velle, nisi immobiliter operetur, quod non potest esse sine patientia et malorum tolerantia.

Et ideo dicit in omni virtute confortati. Eccli. C. Xlvii: divites in virtute pulchritudinis studium habentes. Quae virtus est a deo. Unde dicit secundum potentiam claritatis eius. Eph. Vi, 10: confortamini in domino. Sed addit claritatis eius, id est Christi, qui est claritas patris, quia pergere ad peccatum, est pergere ad tenebras. Sap. C. Vii, 25: vapor est enim virtutis dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis dei sincera. Deinde cum dicit in omni patientia, etc., petit eis tolerantiam in adversis. Quidam enim deficiunt vel propter difficultatem adversorum, et ideo oportet habere patientiam. Lc. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Vel propter dilationem praemii.

Et ideo dicit et longanimitate, quae facit sustinere rem promissam. Hab. Ii, 3: si moram fecerit, expecta eum, etc.. Hebr. Vi, v. 15: longanimiter ferens adeptus est repromissionem. Sed aliqui haec duo vitant, sed cum tristitia. Contra hoc dicit cum gaudio. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis, etc.. Deinde cum dicit gratias agentes, etc., agit gratias pro beneficiis exhibitis omnibus fidelibus.

Et hoc pro beneficio gratiae, quod primo ponit; secundo pro fructu gratiae, ibi qui eripuit. Dicit ergo: oramus pro vobis agentes gratias deo, scilicet creanti, et patri, scilicet adoptanti, qui dignos, etc.. Dixerunt aliqui quod dona gratiarum dantur pro meritis, et quod deus dat dignis gratiam, non autem indignis; ideo hoc excludit apostolus, quia quidquid habes dignitatis et gratiae, hoc deus fecit in te: ergo et effectus gratiae.

Et ideo dicit qui dignos nos fecit, etc.. Ii cor. Iii, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, etc.. In partem sortis sanctorum, etc.. Omnes homines de mundo secundum naturam sunt boni.

Et ideo iustum est eos aliquam partem habere dei. Mali quidem partem habent voluptates et temporalia. Sap. C. Ii, 9: haec est pars nostra, et haec sors nostra. Sancti vero habent ipsum deum partem. Thren. Iii, 24: pars mea dominus. Ps. Xv, 5: dominus pars haereditatis meae.

Et ideo dicit qui dignos, etc..

Et addit sortis, quia dupliciter aliquid dividunt: quandoque per electionem, quando unus hanc, alius illam partem elegit; aliquando sorte. Prov. Xviii, 18: contradictiones comprimit sors. Haec autem pars cedit sanctis non per electionem propriam. Io. C. Xv, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos sed quia ipse deus elegit vos. Sors enim nihil aliud est, quam committere aliquid divino iudicio. Sors autem triplex est, scilicet consultoria, divinatoria, et divisoria. Prima autem in temporalibus non est mala; secunda vana est et mala; tertia in necessitatibus aliquando permittenda. Sed haec per se est possessio luminis. I tim. Ult.: lucem habitat inaccessibilem. Iob c. Xxxvi, 32: in manibus abscondit lucem, etc..

Et ex hac parte sequitur effectus gratiae, scilicet translatio de tenebris ad lucem.

Et ideo primo ponit translationem, secundo modum in quo homines ante gratiam sunt servi peccati. Nam cum peccatum sit tenebrae, ideo sunt in potestate tenebrarum, sive daemonum, sive peccatorum. Eph. Ult.: adversus rectores mundi tenebrarum harum, etc.. Is. C. Xlix, 25: captivitas a forti tollitur, etc..

Et transtulit, etc., id est, ut essemus regnum dei. Io. Xix: regnum meum non est de hoc mundo, etc..

Et hoc fit quando liberamur a peccato. Apoc. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum, etc.. Vel ad litteram, ut consequeremur vitam aeternam. Matth. Iii, 2: appropinquabit regnum caelorum.

Et hoc est quod dicit regnum filii dilectionis suae. Dilectio, ut dicit augustinus in glossa, quandoque dicitur spiritus sanctus, qui est amor patris et filii. Sed si dilectio sic semper teneretur personaliter, tunc filius esset filius spiritus sancti; sed quandoque dicitur essentialiter, ut dicitur in glossa. Filii ergo dilectionis suae dicitur, id est filii sui dilecti, vel filii essentiae suae. Sed numquid haec est vera: filius est filius essentiae patris? dicendum est quod si genitivus designat habitudinem causae efficientis, est falsum, quia essentia non generat, nec generatur. Si autem designat formam, id est habens essentiam suam quasi materialiter, sicut dicitur aliquid egregiae formae, id est habens egregiam formam, sic est vera. Io. Iii, 35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Deinde cum dicit in quo habemus, etc., ostendit modum translationis. Homo enim existens in peccato dupliciter tenebatur subditus, scilicet per servitutem. Io. C. Viii, 34: qui facit peccatum, servus est peccati. Item erat reus poenae, et aversus a deo. Is. Lix, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. Haec duo removet Christus, quia, inquantum homo, factus est pro nobis sacrificium et redemit nos in sanguine suo.

Et ideo dicit in quo habemus redemptionem. I cor. Vi, v. 20: empti estis pretio magno. Sed inquantum est deus, habemus per eum peccatorum remissionem, quia reatus peccati solutus est per eum.
093 CP1

5
(
Col 1,15-17)

LECTIO 4: Colossenses 1,15-17

15 Qui est imano Dei invisibilis, primegev.itus omnis crea-turae.
16 Quoniam in ipso condita sunt universa in caelis et in térra, visibilia et invisibilia, uve throni, sive dominationes, sive principatus, sive poteslates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt.
17 Et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Postquam superius commemoravit gratiae beneficia specialia et universalia, hic commendat auctorem huius gratiae, scilicet Christum.

Et primo per comparationem ad deum; secundo generaliter per comparationem ad totam creaturam, ibi primogenitus; tertio specialiter per comparationem ad ecclesiam, ibi et ipse est caput. Circa primum notandum est quod deus dicitur invisibilis, quia excedit capacitatem visionis cuiuscumque intellectus creati, ita quod nullus intellectus creatus naturali cognitione potest pertingere ad eius essentiam. Iob xxxvi, 26: ecce deus magnus vincens scientiam nostram. I tim. Ult.: lucem habitat inaccessibilem. Videtur ergo a beatis ex gratia, non ex natura. Ratio huius assignatur a dionysio, quia omnis cognitio terminatur ad existens, id est ad aliquam naturam participantem esse. Deus autem est ipsum esse non participatum ergo est incognitus. Huius ergo dei invisibilis filius est imago. Sed videndum est quomodo dicatur imago dei, et quare dicatur invisibilis.

Et quidem de ratione imaginis sunt tria, scilicet quod sit ibi similitudo, quod deducta sit vel expressa ex eo cum quo est similitudo, et quod deducta sit in aliquo pertinente ad speciem vel signum speciei. Si enim sunt duo similia, quorum unum non derivetur ab alio, neutrum dicimus alterius imaginem, sicut ovum non dicitur imago ovi.

Et ideo ab imitando dicitur imago. Item si sit simile, sed non quantum ad speciem, vel signum speciei, tunc nec imago dicitur: sicut in homine multa sunt accidentia, ut color, quantitas, et huiusmodi, et secundum nullum horum dicitur imago. Sed si figuram eius accipiat, sic potest esse imago, quia figura est signum speciei; filius autem est similis patri, et pater similis filio, sed filius habet hoc a patre, pater autem non a filio.

Et ideo proprie loquendo dicimus filium imaginem patris, et non e converso, quia deducitur et derivatur haec similitudo a patre. Item haec similitudo est secundum speciem, quia filius in divinis repraesentatur aliquo modo, sed deficienter, per verbum mentis nostrae. Verbum autem mentis nostrae est, quando formamus actu formam rei cuius notitiam habemus, et hoc significamus verbo exteriori.

Et hoc verbum sic conceptum est quaedam rei similitudo quam in mente tenemus, et simile secundum speciem.

Et ideo verbum dei imago dei dicitur. Quantum ad secundum sciendum est quod arriani hoc verbum male intellexerunt, iudicantes de dei imagine secundum imagines quae fiebant ab antiquis, ut viderent in eis charos suos subtractos sibi, sicut et nos facimus imagines sanctorum, ut quos non videmus in substantia, videamus in imagine.

Et ideo dicunt quod invisibile est proprium patri, filius autem est primum visibile, in quo manifestatur bonitas patris, quasi pater sit vere invisibilis, filius vero visibilis, et sic alterius essent naturae. Hoc autem excludit apostolus ad hebr. I, 3 dicens: qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, etc..

Et sic est imago non solum dei invisibilis, sed etiam ipse est invisibilis sicut pater. Qui est imago invisibilis dei. Deinde cum dicit primogenitus, etc., commendat Christum per comparationem ad creaturam.

Et primo facit hoc, secundo exponit, ibi quia in ipso. Circa primum sciendum est quod arriani sic intelligunt, quasi dicatur primogenitus, quia sit prima creatura: sed hic non est sensus, ut patebit.

Et ideo duo sunt videnda, scilicet quomodo haec imago sit genita, et quomodo primogenita creaturae. Quantum ergo ad primum sciendum est quod in unaquaque re generatio est secundum modum sui esse et suae naturae. Alius enim modus generationis est in hominibus, et alius in plantis, et sic de aliis. Natura autem dei est ipsum esse intelligere, et sic oportet quod eius generatio, vel conceptio intellectualis, sit generatio vel conceptio naturae eius. In nobis autem conceptio intelligibilis non est conceptio naturae nostrae, quia in nobis aliud est intelligere et natura nostra.

Et ideo cum haec imago sit verbum et conceptio intellectus, oportet dicere quod sit germen naturae, et sic de necessitate genitus, quia accipit naturam ab alio. Secundo videndum est quomodo dicatur primogenitus. Deus enim non alio se cognoscit et creaturam, sed omnia in sua essentia, sicut in prima causa effectiva. Filius autem est conceptio intellectualis dei secundum quod cognoscit se, et per consequens omnem creaturam. Inquantum ergo gignitur, videtur quoddam verbum repraesentans totam creaturam, et ipsum est principium omnis creaturae. Si enim non sic gigneretur, solum verbum patris esset primogenitus patris, sed non creaturae. Eccli. Xxiv, 5: ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam, etc.. Deinde cum dicit quia in ipso, etc.; exponit quod dixerat, scilicet quod sit primogenitus, quia scilicet est genitus ut principium creaturae.

Et hoc quantum ad tria: primo quantum ad rerum creationem; secundo quantum ad earum distinctionem, ibi in caelis; tertio quantum ad conservationem in esse, ibi et omnia in ipso, etc.. Dicit ergo: est primogenitus creaturae, quia est genitus ut principium omnis creaturae.

Et ideo dicit quia in ipso, etc.. Circa quod sciendum est, quod platonici ponebant ideas, dicentes, quod quaelibet res fiebat ex eo quod participabat ideam, puta hominis vel alicuius alterius speciei. Loco enim harum idearum nos habemus unum, scilicet filium, verbum dei. Artifex enim facit artificium, ex hoc quod facit illud participare formam apud se conceptam, quasi involvens eam exteriori materiae: sicut si dicatur quod artifex facit domum per formam rei quam habet apud se conceptam.

Et sic deus omnia in sua sapientia dicitur facere, quia sapientia dei se habet ad res creatas, sicut ars aedificatoris ad domum factam. Haec autem forma et sapientia est verbum, et ideo omnia in ipso condita sunt, sicut in quodam exemplari, gen. I: dixit, et facta sunt, quia in verbo suo aeterno creavit omnia ut fierent. Quantum autem ad rerum distinctionem, sciendum est quod aliqui, sicut manichaei, erraverunt dicentes haec corpora terrena, quia corruptibilia, facta esse a malo deo, caelestia vero, quia incorruptibilia, a bono deo, scilicet patre Christi. Sed mentiuntur, quia in eodem sunt utraque creata. Ideo dicit in caelis, etc..

Et haec est distinctio secundum partes naturae corporeae. Gen. I, 1: in principio, id est in filio, creavit deus, etc.. Platonici etiam dicunt quod deus per se creavit creaturas invisibiles, scilicet angelos, et per angelos creavit naturas corporeas. Sed hoc excluditur hic, quia dicitur visibilia et invisibilia. De primo hebr. Xi, 3: fide intelligimus esse aptata saecula, ut ex invisibilibus visibilia fierent. De secundo autem eccli. Xliii, 36 s.: pauca vidimus operum eius, omnia autem dominus fecit, etc.. Haec autem distinctio est secundum creaturarum naturam. Tertia distinctio est ordinis et gradus in invisibilibus, cum dicit sive throni, etc.. Platonici etiam errant hic. Dicebant enim in rebus diversas esse perfectiones, et quamlibet attribuebant uni primo principio, et, secundum ordines earum perfectionum, ponebant ordines principiorum, sicut ponebant primum ens, a quo participant omnia esse, et illud principium ab isto, scilicet primum intellectum, a quo omnia participant intelligere, et aliud principium vitam, a quo omnia participant vivere. Sed nos non sic ponimus, sed ab uno principio res habent quicquid in eis perfectionis est.

Et ideo dicit sive throni, etc.; quasi dicat: non dependent ab aliis principiis ordinatis, sed ab ipso uno solo verbo dei. Sed quid est quod dicit eph. I, 22: ipsum dedit caput, etc., ubi quaedam diversitas videtur esse ab istis? solutio. Hic enim enumerat descendendo, quia ostendit progressum creaturae a deo, ibi ascendendo, quia ostendit quod filius dei, secundum quod homo, super omnes creaturas est. Sed tamen ibi principatus ponuntur sub potestatibus, et virtutes inter dominationes et potestates, hic principatus super potestates, et principatus medium inter dominationes et potestates.

Et secundum hoc diversae sunt sententiae gregorii et dionysii. Dionysius enim ordinat eos secundum quod dicitur ad ephesios, quia in secunda hierarchia ponit dominationes, virtutes, et potestates. Gregorius vero ordinat eos sicut hic habetur, quia in secunda hierarchia ponit dominationes, principatus et potestates, in tertia vero virtutes, archangelos et angelos. Sed sciendum est, quod, sicut gregorius et dionysius dicunt, haec dona spiritualia, ex quibus nominantur hi ordines, communia sunt omnibus, tamen quidam nominantur a quibusdam, quidam ab aliis, cuius ratio accipitur ex dictis platonicorum, quia omne quod convenit alicui, convenit tripliciter, quia aut essentialiter, aut participative, aut causaliter. Essentialiter quidem quod convenit rei secundum proportionem suae naturae, sicut homini rationale. Participative autem quod excedit suam naturam, sed tamen aliquid de illo participat, sed imperfecte, sicut intellectuale homini, quod est supra rationale et est essentiale angelorum et idem aliquid participat homo. Causaliter vero quod convenit rei supervenienter, sicut homini artificialia, quia in eo non sunt sicut in materia, sed per modum artis. Unumquodque autem denominatur solum ab eo quod convenit ei essentialiter. Unde homo non dicitur intellectualis nec artificialis, sed rationalis. De dictis autem donis in angelis, ea quae conveniunt superioribus essentialiter, inferioribus conveniunt participative; quae vero inferioribus essentialiter conveniunt, superioribus causaliter conveniunt.

Et ideo superiores denominantur a superioribus donis. Supremum autem in creatura spirituali est quod attingit deum, et quodammodo participat eum.

Et ideo denominantur superiores ex hoc, quod attingunt deum. Seraphim, quasi ardentes deo vel incendentes; cherubim, quasi scientes deum; throni, quasi habentes in seipsis sedentem deum. Tripliciter enim aliquid potest ab alio participare: uno modo, accipiendo proprietatem naturae eius; alio modo, ut recipiat ipsum per modum intentionis cognitivae; alio modo, ut deserviat aliqualiter eius virtuti, sicut aliquis medicinalem artem participat a medico vel quia accipit in se medicinae artem, vel accipit cognitionem artis medicinalis, vel quia deservit arti medicinae. Primum est maius secundo, et secundum tertio. In sacra autem scriptura significatur aliquid divinum per ignem. Deut. Iv, 24: dominus deus tuus ignis consumens est, etc..

Et ideo supremus ordo dicitur seraphim, quasi ardentes deo, et continentes aliquam divinam proprietatem. Secundus ordo est cherubim, consequentes eum cognitive.

Et tertius throni, eius virtuti deservientes. Alii autem ordines non nominantur ex attingendo deum, sed per aliquam eius operationem.

Et aliqui ut dirigentes, et sic sunt dominationes. Alii exequentes, et horum quidem ut principaliores, ut principatus, ps. Lxvii, 26: praevenerunt principes, etc.. Alii secundum executionem, et sic sunt exequentes supra spirituales creaturas, ut sunt potestates quae arcent daemones; si supra naturalia, sunt virtutes, quae miracula faciunt; si supra homines, sunt archangeli ad magna; si angeli, ad minima.

Et sic concludendo dicit omnia per ipsum, sicut per causam effectivam, et in ipso, sicut per causam exemplarem. Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt, etc.. Sed quia posset aliquis dicere: numquid omnia sunt aeterna? ideo apostolus quasi respondens ad hoc, dicit quod non, sed ipse est ante omnia, scilicet tempora et res alias. Prov. Viii, 22: dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, etc.. Vel ante dignitatem. Ps. Lxxxviii, 7: quis similis deo, etc.. Quantum ad conservationem dicit et omnia in ipso constant, id est conservantur. Sic enim se habet deus ad res, sicut sol ad lunam, quo recedente deficit lumen lunae.

Et sic si deus subtraheret suam virtutem a nobis, in momento deficerent omnia. Hebr. C. I, 3: portans omnia verbo virtutis suae.
093 CP1


Aquinatis - ad Colossenses