Aquinatis - ad Colossenses 14

14
(
Col 3,12-17)

LECTIO 3: Colossenses 3,12-17

12 Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam;
13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14 Super omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.
15 Et pax Christi exultet in cordibus vestris, in qua et vo-cati estis in uno corpore, et grati estote.
16 Verbum Christi habitet ni vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordi-bus vestris Deo.
17 Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, om-nia in nomine Domini noétri Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

Supra apostolus induxit fideles ad vitandum mala, hic inducit eos ad operandum bona, et primo ad opera particularium virtutum; secundo ad opera virtutum principalium perficientium animas, ibi super omnia

Et primo commemorat eorum conditionem; secundo subdit virtutum connumerationem, ibi viscera misericordiae. dicit ergo: si induistis novum hominem, debetis induere novi hominis partes, scilicet virtutes. Rom. Xiii, 12: abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, quibus induimur, quando quicquid exterius apparet, est virtutibus ornatum. sed quibus virtutibus? aliter induuntur milites, aliter sacerdotes. Ergo induite vobis convenientia vestimenta, sicut electi dei sancti

Et quod dicit electi, pertinet ad remotionem a malo; quod dicit sancti, ad donum gratiae. I cor. Vi, 11: abluti estis, sed sanctificati estis. Lev. Xi, 44 et xix, 2: sancti estote, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Quod dicit dilecti, pertinet ad praeparationem futurae gloriae. Io. Xiii, 1: in finem dilexit eos, scilicet vitae aeternae

Et describit hic vestimenta quae protegunt nos in adversis et prosperis, ii cor. c. Vi, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris.

Et primo quae habenda in prosperis; secundo quae in adversis, ibi patientiam. in prosperis aliquid debemus, et, primo, proximo misericordiam.

Et ideo dicit viscera misericordiae. Lc. I, 78: per viscera misericordiae dei nostri, etc.. Phil. Ii, v. 1: si qua viscera miserationis, etc., id est, misericordiam ex affectu procedentem. ad omnes vero consequenter est habenda benignitas, quae est quasi bona igneitas. Ignis enim liquefacit et effluere facit humida. Si in te est bonus ignis, liquefacit quicquid humiditatis habes, et dissolvet. Hanc facit spiritus sanctus. Sap. I, 6: benignus est spiritus sapientiae. Eph. Iv, 32: estote autem invicem benigni, misericordes etc.. in corde debes habere humilitatem. Eccli. c. Iii, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus, etc.. in exterioribus debes modestiam, quae ponit modum ne in prosperis excedas. Phil. Iii: gaudete in domino semper, iterum dico, gaudete; modestia vestra nota sit omnibus hominibus. in adversis tria sunt arma habenda, scilicet patientia, quae facit quod animus propter adversa non amoveatur ab amore dei et rectitudine iustitiae. Lc. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. sed quia quandoque contingit quod aliquis a iustitia non declinat quantum est de se, tamen aliorum mores sunt ei importabiles, ideo dicit supportantes invicem. Ii petr. Ii, 8: habitans apud eos qui de die in diem iustam animam iniquis operibus cruciabant. Rom. Xv, v. 1: debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. tertio condonationem, ibi et donantes, etc., id est parcentes. Ii cor. Ii, 10: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Condonat autem quis iniuriam, quando non habet rancorem ad eum, nec malum contra ipsum procurat. Sed quando necessitas puniendi est, tunc puniendus est

Et addit rationem sicut et dominus donavit vobis. Eccli. Xxviii, 3: homo homini servat iram, et a deo quaerit medelam, etc.. matth. Xviii, 32: omne debitum dimisi tibi, etc.; et post: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut, etc.. deinde cum dicit super omnia, etc., inducit ad principales virtutes perficientes alias.

Et principalior est charitas inter virtutes, sapientia vero inter dona. Charitas quidem informat omnes virtutes, sapientia vero dirigit. primo igitur inducit ad primum; secundo ad secundum, ibi verbum Christi. primo inducit ad charitatem habendam, secundo ad charitatis effectus, ibi et pax. dicit ergo: super omnia induatis charitatem, quae omnibus praedictis maior est, ut dicitur i cor. Xiii, 13. Super omnia, id est, magis quam omnia, quia est finis omnium virtutum. I tim. I, 5: finis autem praecepti est charitas, etc.. Vel super omnia debemus habere charitatem, quia est super omnia alia. I cor. Xi: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, etc..

Et hoc quia sine ipsa nihil valent alia.

Et haec charitas figuratur per tunicam inconsutilem io. c. Xix, 23

Et ratio huius quare est habenda, subditur, scilicet quia est vinculum. Secundum glossam per omnes virtutes homo perficitur, sed charitas connectit eas ad invicem, et facit eas perseverantes, et ideo dicitur vinculum. vel ex natura sua est vinculum, quia est amor, qui est uniens amatum amanti. Os. c. Xi, 4: in funiculis adam traham eos, in vinculis charitatis, etc.. Sed addit perfectionis, quia est unumquodque perfectum, quando adhaeret fini ultimo, scilicet deo, quod facit charitas. deinde cum dicit et pax, etc., monet ad actus charitatis.

Et ponit duos actus, scilicet pacem et gratitudinem, et tertium innuit, scilicet gaudium. dicit ergo et pax Christi, etc.. Ex charitate mox oritur pax quae est, secundum augustinum, tranquillitas ordinis, sibi a deo instituti, quod facit charitas. Qui enim aliquem diligit, concordat cum eo in voluntate. Ps. cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam. exultet, quia charitatis effectus est gaudium, quod sequitur ex pace. Prov. Xii, 20: qui pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. sed non dicit simpliciter pax, quia est pax mundi, quam deus non venit facere, sed Christi, quam fecit inter deum et hominem. mc. Ix, 49: pacem habete inter vos; quam annuntiavit lc. Ult. Stetit iesus in medio eorum, et dixit eis: pax vobis.

Et debetis habere, quia in ista vocati estis. i cor. Viii: in pace vocavit nos deus.

Et hoc est quod subdit in uno corpore, id est, ut sitis in uno corpore. effectus alius est ut sitis grati; ideo sequitur et grati estote. Sap. Xvi, 29: ingrati spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. deinde cum dicit verbum Christi monet ad sapientiam, et primo docet sapientiae originem; secundo sapientiae usum, ibi docentes. ad hoc etiam quod quis habeat sapientiam veram, oportet considerare unde oriatur. Ideo dicit verbum Christi. Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum dei in excelsis. Ergo ex verbo Christi hauriatis eam. Deut. Iv, 6: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis, etc.. I cor. I, 30: qui factus est nobis sapientia a deo, etc.. sed aliqui non habent verbum, ideo nec sapientiam.

Et ideo dicit habitet. Prov. Iii, v. 3: circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui, etc.. aliquibus sufficit modicum quid de verbo Christi, sed apostolus vult quod habeamus multum.

Et ideo dicit abundanter. Ii cor. c. Ix, 8: potens est deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Prov. Ii, 4: sicut thesauros effoderis eam, etc.

Et addit in omni sapientia, id est, in omnibus pertinentibus ad sapientiam Christi debetis studere scire. Act. Xx, 27: non subterfugi, quo minus annuntiarem vobis omne consilium dei. Eccli. Xxi, 17: cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit, etc.. triplex autem est usus huius sapientiae, scilicet instructionis, devotionis et directionis. instructio duplex, scilicet ad cognoscendum vera. unde dicit docentes, quasi dicat: habitet ita abundanter in vobis, ut de omnibus sitis instructi per ipsum. Ii tim. Iii, 16: omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, etc.. item ad cognoscendum bona; ideo dicit et commonentes vosmetipsos, id est, exhortantes vos ad bona opera. Ii petr. I, 13: suscitare vos in commonitione, etc.. secundo ponit usum devotionis. unde dicit in psalmis et hymnis. In psalmis, qui designant iucunditatem bonae operationis. ps. Cxlviii: laudate eum in voce exultationis, etc.. Hymnus est laus cum cantico. ps. Cxlviii, 14: hymnus omnibus sanctis eius, etc.

Et canticis spiritualibus, etc., quia quicquid nos facimus, debemus referre ad bona spiritualia, ad promissa aeterna, et ad reverentiam dei.

Et ideo dicit in cordibus, et non in labiis tantum. I cor. Xiv, 15: psallam spiritu, psallam et mente. Is. Xxiii, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

Et addit in gratia, scilicet recognoscentes gratiam Christi et beneficia dei. sunt autem cantica ecclesiae cordis principaliter; sed oris sunt ut excitetur canticum cordis et pro simplicibus et rudibus. tertio ponit usum directionis in opere, dicens omne quodcumque facitis, etc., quia etiam locutio opus quoddam est. I cor. c. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite, etc.. sed contra: aut hoc est praeceptum, aut consilium: si praeceptum, peccat quicumque hoc non facit; sed peccat venialiter, quando quis hoc non facit; ergo quicumque peccat venialiter, peccat mortaliter. respondeo. Quidam dicunt quod hoc est consilium, sed hoc non est verum. Sed dicendum est quod non est necessarium quod omnia in deum referantur actu, sed habitu; qui enim facit contra gloriam dei et praecepta eius, facit contra hoc praeceptum. Venialiter autem peccans, non facit contra hoc praeceptum simpliciter, quia licet non actualiter, tamen habitualiter refert omnia in deum.
093 CP3

15
(
Col 3,18-26)

LECTIO 4: Colossenses 3,18-26

18 Mulleres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino.
19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite aman esse ad illas.
20 Filii, obedite parentibus per otnnia; hoc enim placitum est in Domino.
21 Paires, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi kominibiis plácenles, sed in simpli-citate cordis timentes Dominum.
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus.
24 Scientes quod a Domino accipietis retributionem haere-ditatis, Domino Christo servite.
25 Qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique ges-sit. Et non esl personarum acceptio qpud Deum.
26 Domini, quod iustum est et aequum servís praestate; scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo.

Posita generali instructione ad omnes, hic incipit ponere specialem. primo dat quaedam specialia documenta pertinentia ad singulos status in ecclesia; secundo quaedam communia omnibus statibus respectu certarum conditionum, in iv cap. Ibi orationi instate. prima in tres secundum tres connexiones ex quibus domus constituitur, secundum philosophum: quarum una est viri et uxoris; secunda patris et filii; alia domini et servi. secunda, ibi filii. Tertia, ibi servi. unaquaeque earum dividitur in duo secundum quod monet subditos ut obediant, superiores ut moderate imperent. dicit ergo mulieres, etc., et dicit sicut oportet, quia haec subiectio est ex lege divina ordinata. Gen. Iii, 16: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. I cor. c. Xiv, 34: mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.

Et ratio huius est quia regere est rationis; viri autem magis vigent ratione, et ideo praesidere debent. Item addit in domino, quia omnia ordinata ad aliquos fines sunt referenda finaliter in deum. deinde monet viros ut diligant eas, dicens viri, diligite uxores, hoc enim est naturale: quia vir et uxor quodammodo sunt unum. Eph. V, 25: viri, diligite uxores vestras, etc..

Et prohibet ne eis sint amari. mich. I, 12: infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus. Eph. Iv, 31: omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia. deinde cum dicit filii, etc., agit de secundo, et dicit filii, obedite per omnia, scilicet quae non sunt contra deum. Hebr. c. Xii, 9: parentes quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos, etc.. si vero praecipiant in his quae sunt contra deum, sic intelligitur illud quod dicitur lc. c. Xiv, 26: si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, etc..

Et hoc quia hoc est placitum domino, id est, in lege domini, quia lex charitatis non removet legem naturae, sed perficit. Est autem lex naturalis, quod filius subdatur curae patris. Ex. Xx, 12: honora patrem tuum et matrem tuam, etc.. deinde cum dicit patres, nolite, etc., instruit parentes. Eph. Vi, 4: et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios, etc..

Et hoc, ut non pusillo animo fiant, id est, ut non pusillanimes fiant.

Et huius ratio est, quia homines retinent impressionem quam a pueritia habuerunt. Naturale autem est quod qui in servitute nutriuntur, semper sint pusillanimes. Unde ratio est cuiusdam, quare filii israel non statim in terram promissionis sunt perducti: quia fuerant nutriti in servitute, et non habuissent audaciam contra inimicos pugnandi. Is. Xxxv, 4: dicite pusillanimis, etc.. deinde cum dicit servi, obedite, agit de tertio; et primo de servis ponit monitionem; secundo ostendit rationem, ibi scientes; tertio excludit dubitationem, ibi qui enim. circa primum duo facit: quia primo monet eos ad obedientiam; secundo determinat obediendi modum, ibi non ad oculum. dicit ergo servi, secundum carnalem conditionem, obedite per omnia, quae scilicet non sunt contra deum. I petr. Ii, v. 18: non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis, etc.. I tim. Ult.: quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur. deinde cum dicit non ad oculum, docet modum obediendi.

Et ostendit duos modos obediendi: primo quod simpliciter et sine dolo; secundo ostendit quod voluntarie. dicit ergo non ad oculum, scilicet quantum potest videri a domino. Eph. Vi, 6 simile

Et dicit quasi hominibus placentes, quia non serviunt hoc modo, nisi ut placeant hominibus. gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, servus Christi non essem. Ideo addit sed in simplicitate cordis, etc., id est, absque dolo, timentes dominum, sicut iob i, v. 1: erat vir ille simplex et rectus ac timens deum. Prov. Xi, 3: simplicitas iustorum diriget eos, etc.. item voluntarie; unde dicit quodcumque facitis, ex animo, id est, prompte, operamini

Et hoc sicut domino, quia qui servit alicui propter ordinem iustitiae, facit hoc propter deum, a quo est hic ordo. Rom. c. Xiii, 2: qui potestati resistit, dei ordinationi resistit. Eph. Vi, 6: facientes voluntatem dei ex animo, cum bona voluntate servientes, sicut, etc.. deinde cum dicit scientes, ostendit duplicem rationem huius, et una est ex parte remunerationis, alia ex parte devotionis ad deum. dicit ergo: serviatis prompte, quia a domino accipietis retributionem haereditatis aeternae. Ps. Xv, 6: funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi. Eph. Vi, 8: scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a domino, sive servus, sive liber. quorumdam enim fuit opinio quod actus iustitiae non est meritorius, quia hoc videbatur esse debitum, et hoc non est meritorium alicui dare quod suum est. Sed sciendum est quod ex hoc quod voluntarie facis, ex hoc ponis aliquid de tuo, quia de potestate tua est velle et non velle, et sic est meritorium. servi autem ex debito serviunt domino, et ideo ut habeant mercedem hoc faciunt voluntarie. sed sic servite eis quod a deo non recedatis. item alia ratio est, quia sic servitis domino Christo. Rom. Xii, 11: spiritu ferventes, domino, etc.. deinde cum dicit qui enim, removet dubitationem. Posset enim dicere servus: quomodo serviam ei qui facit mihi iniuriam? et ideo dicit: non est tuum ut vindices te, subtrahendo ei quod suum est, sed expecta ab eo, qui potest, quia qui iniuriam facit, etc.. Ii cor. V, 10: omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum. eph. Vi, 9: et personarum acceptio non est apud deum. Act. X, 34: non est personarum acceptor deus. deinde cum dicit domini, ostendit qualiter domini se habeant ad servos.

Et circa hoc duo facit: primo dat doctrinam; secundo reddit rationem eorum, ibi scientes. dupliciter autem potest dominus gravare servos, scilicet faciendo contra eos quod iustitia legis prohibet, quia secundum leges non licet domino saevire in servum. Ideo dicit quod iustum est. Item si exigeret totum debitum, quod mansuetudo Christiana mitigat. ideo dicit et aequum. Iob xxxi, 13: si contempsi subire, etc.. deinde cum dicit scientes, etc., ponitur ratio, quia sicut tu te habes ad eos, ita dominus ad te. Eph. Vi, 8: scientes, etc..

093

CAPUT 4

16
(
Col 4,1-17)

LECTIO 1: Colossenses 4,1-17

1 Orationi instante, vigilantes in ea in gratiarum actione.
2 Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
3 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
4 In sapientia atribuíate ad eos qui foris sunt, tempus redi-mentes.
5 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut scia-tis quomodo oporteat vos unicuique responderé,
6 Qjuae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino,
7 quera mísi ad vos ad. hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
8 cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui ex vobis est, qui omni quae hic aguntur neta facient vobis.
9 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Mar cus con-sobrinus Barnabae (de quo accepistis mandata; si venerit ad vos, suscipite illum).
10 Et Iesus qui dicitur iustus, qui sunt ex cir cumcisione. Hi solí sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt so-latio.
11 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi lesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis per-fecti et pleni in omni volúntate Dei.
12 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum la-borem pro vobis et pro his qui sunt Laodiceae et qui Hiera-poli.
13 Salutat vos Lucas medicas charissimus et Demás.
14 Salutate fratres qui sunt Laodiceae, et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam.
15 Et cum lecta fuerit apud vos epístola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et ea quae Laodicensium est vobis legatur.
16 Et dicite Archippo: vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut impleas illud.
17 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia Domini nostri lesu Christi vobiscum. Amen.


Supra posuit specialia documenta ad singulos status hominum, hic ponit pertinentia ad omnes, tamen respectu diversorum

Et primo ostendit qualiter se habeant ad alios; secundo qualiter ad ipsos alii se habeant, ibi qui circa me, etc.. iterum prima in duas, quia primo ostendit quomodo se habeant ad ipsummet apostolum, eorum praelatum; secundo quomodo ad alios, maxime infideles, ibi in sapientia. circa primum duo facit, quia primo incitat eos universaliter ad orandum; secundo ut orent pro eo, ibi orantes. debet autem oratio habere tria, scilicet quod sit assidua, grata, et vigilans. assidua, unde dicit orationi instantes, id est, cum perseverantia orate. I thess. V, 17: sine intermissione orate, etc.. Lc. Xviii, 1: oportet semper orare, et numquam deficere. item vigilans, ut animus non sit pressus; ideo subditur vigilantes. I petr. Iv, 7: vigilate in orationibus, etc.. Lc. Vi, 12: erat pernoctans in oratione, etc.. item grata, id est, in gratiarum actione, alias non meretur beneficia nova, si de acceptis esset ingratus; unde sequitur in gratiarum actione. Phil. Iv, 6: cum gratiarum actione. i thess. V, 18: in omnibus gratias agite. consequenter rogat ut orent pro ipso, dicens orantes, etc., quia hoc est debitum quod subditi pro praelatis orent, quia praelati custodiunt eos, et eorum bonum est commune omnium. Ii thess. Iii, 1: orate pro nobis, ut sermo domini currat, etc..

Et hoc, ut deus aperiat ostium, id est, os, per quod sermo a corde exit, et quod deus det gratiam digne proferendi verbum suum. In apertione etiam significatur aliquid magnum. matth. V, 2: aperiens os suum docebat eos, etc..

Et ideo subdit ad loquendum. I cor. Xii, v. 2: spiritus est qui loquitur mysteria.

Et his indigeo, quia propter verbum Christi, tribulationes patior. Ideo orandum est ut libere possim. Ii tim. Ii, 9: laboro usque ad vincula.

Et hoc modo ut aperiat, id est, ut manifestet, etc.. tria possunt esse impedimenta verbi, scilicet vel propter timorem, ideo dicit vinctus, vel propter altitudinem, ita quod subditi nequeant intelligere, ideo dicit ut manifestet, vel propter incongruitatem temporis vel modi; ideo dicit ut oportet. i cor. Iii, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, etc.. Lc. Xii, 42: fidelis dispensator et prudens, quem, etc.. consequenter cum dicit in sapientia, etc., ostendit quomodo se habeant ad extraneos, et primo in conversatione; secundo quomodo in locutione, ibi sermo vester. dicit ergo in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, id est infideles; in sapientia, id est, sapienter. Sap. Vii, 28: neminem diligit deus, nisi qui cum sapientia inhabitat, etc.

Et huius causa est redimentes, etc.. Redimit vexationem suam quando quis dimittit quod est de iure suo, ut vitet eam. Isti vexabantur ab eis, ideo vult quod redimant eam per sapientiam. I petr. Ii, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, etc.. item docet, secundo, quomodo se habeant in loquendo.

Et primo ut sermo sit gratus; unde dicit sermo vester semper in gratia. Eccli. Vi, 5: lingua eucharis in bono homine abundabit. secundo ut sit discretus; unde dicit sale conditus. Per salem intelligitur discretio: quia per ipsum omnis cibus conditus est sapidus, ita omnis actio indiscreta est insipida et inordinata. matth. Ix: habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.

Et hoc ut sciatis, etc.. Aliter enim est respondendum sapientibus, aliter insipientibus. Prov. c. Xxvi, 4: non respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis, etc.. i petr. Iii, 15: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, etc.. deinde cum dicit quae circa me, etc. Ostendit quid alii agant ad ipsos, et primo ostendit quid ad eos agant illi quos ad eos mittit; secundo quid cum apostolo remanentes, ibi salutant. mittit autem ad eos legatum, quem primo describit tripliciter, et primo a dilectione, dicens charissimus frater, scilicet per charitatem, quae facit hominem auro pretiosiorem. is. Xiii, 12: pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo, etc.. Item a fide, unde dicit fidelis in ministerio. I cor. Iv, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Item ab humilitate, unde dicit et conservus, scilicet in executione ministerii; sed in domino, quia praelatus quaerere debet utilitatem eorum quibus praefertur, et dei honorem. sed ad quid mittitur? ut cognoscat statum subditorum. Gen. Xxxvii, 14: vade et vide si cuncta prospera sunt erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur, etc.. I reg. c. Xvii, 18: fratres tuos visitabis si recte agant, et cum quibus ordinati sunt disce. Item ut consoletur. Rom. I, 11: desidero enim videre vos ut aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos, id est, simul consolari in vobis, etc..

Et dominus missus a patre ad hoc venit. Is. Lxi, 2: ut consolarer omnes lugentes, etc.. item describit eius societatem cum onesimo qui omnia quae hic aguntur, etc..

Et vestra mihi, ut corrigam, et mea vobis, ut exemplum habeatis. deinde cum dicit salutat, etc., ostendit quo modo salutantur a remanentibus cum apostolo, et littera satis patet. de quo accepistis, etc.. Act. Xiii, 5 dicitur quod cum paulus et barnabas simul irent, quidam ioannes marcus sic se eis coniunxit quod postea recessit et iterum rediit.

Et paulus quidem noluit eum recipere, sed barnabas

Et ideo paulus recessit a barnaba.

Et propter hoc apostolus scripsit colossensibus de marco, quod non reciperent eum; sed nunc quia conversus erat, scribit ut eum recipiant: et hoc est, accepistis, etc.. Vel fratrem barnabae, de quo barnaba accepistis, etc.

Et iesus qui dicitur iustus, qui quidem erat vir sanctae conversationis; et ideo dicitur iustus. Qui sunt ex circumcisione, missi ad praedicandum evangelium Christi. Phil. I, v. 18: quid enim? cum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur

Et sic primo gentiles, secundo iudaeos ponit. Epaphras qui ex vobis, etc., quia asianus erat.

Et ad hoc salutant, ut stetis perfecti. Iac. I, 4: sitis et perfecti, etc.. pleni, etc., id est, in omnibus, quae pertinent ad voluntatem dei. item ponit lucam qui non fuit natus ex iudaeis, ut videtur, quia fuit antiochenus, medicus arte, quem specialiter nominat, quia fuit homo bonae auctoritatis in ecclesia propter evangelium quod scripsit apostolo adhuc vivente. deinde dicit salutate, etc., ostendit quos salutent, et primo quomodo alios alienae ecclesiae; secundo quomodo eos qui sunt de sua, ibi et eam quae est laodicensium; ex quo habetur quod scripsit alias epistolas, quia istam de qua fit mentio hic, scilicet laodicensium, et unam aliam ad corinthios, praeter primam et secundam: quia in prima epistola, cap. V dicit: scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis, etc.. sed ratio est duplex quare non sunt in canone: quia non constabat de earum auctoritate, quia forte erant depravatae, et perierant in ecclesiis. Vel quia non continebant aliud quam ista

Et dicite archippo: hic fuit praelatus eorum, et mandat ut moneant ipsum dicentes: vide, etc. Ii tim. Iv, 5: ministerium tuum imple.

Et quidem tunc ministerium implet quando facit illud ad quod accepit. sed videtur quod non pertineat ad subditum monere praelatum ex. Xix, 24. Dicendum quod irreverenter arguere et vituperare est prohibitum, sed monere charitative potest, sicut paulus petrum gal. Ii, 11. sed quare non scripsit praelato? quia praelatus est propter ecclesiam, et non e converso. salutatio, etc.. Consuetudo apostoli erat quod totam epistolam faciebat aliquem scribere, sed in fine ponebat aliquid de manu sua, ii thess. Ult., ubi dicit: salutatio mea manu pauli: idem et hic, ne fallerentur.

Et dicit memores, etc., quia romae vinctus erat: quia iac. V, 10: exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitatis et laboris et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine domini, etc.. Hebr. ult.: mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. tandem concludens optat eis bonum, dicens gratia, etc.. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum Christum facta est: cui sit laus et gloria, nunc et semper. amen.

Aquinatis - ad Colossenses 14