Aquinatis - ad Ephesios 5

5
(
Ep 1,11-12)

LECTIO 4

11. 1n quo etiam nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae.
12. Ut simus in laudem gloriae eius, nos qui ante speravimus in Christo.



Supra posuit apostolus abundantiam gratiae, quam ipse et alii apostoli a christo receperunt. Ne autem crederet aliquis eos propriis meritis eam recepisse, ideo consequenter ostendit, quod gratis eam receperunt, vocati a deo non propriis meritis. Dividitur autem pars ista in tres: quia primo proponit gratuitam vocationem; secundo voluntariam dei praedestinationem, ibi praedestinati secundum propositum eius, etc.; tertio utriusque finem, ibi ut simus in laudem gloriae eius, etc.. Dicit ergo: dixi quod huiusmodi gratia superabundavit in nobis, et quod in christo omnia restaurata sunt. In quo etiam, id est per quem christum, nos sorte sumus vocati, id est non nostris meritis, sed divina electione. Col. I, 12: gratias agentes deo et patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum, in lumine, etc.. Ps. Xxx, 16: in manibus tuis sortes meae. Ad huius autem intellectum sciendum est quod multa fiunt inter homines, quae fortuita videntur et contingentia; quae tamen sunt secundum divinam providentiam ordinata. Sors nihil aliud est, quam exquisitio providentiae divinae de aliquo contingenti et humano. Unde augustinus super illud ps. Xxx, 16: in manibus tuis sortes meae, dicit quod sors non est aliquod malum, sed in rebus dubiis divinam exquirens voluntatem. Est autem in sortibus triplex peccatum vitandum.

Primo quidem superstitionis; nam omnis vana et illicita religio superstitio est. Tunc ergo in sortibus incurritur peccatum illicitae superstitionis, quando in eis initur aliquod pactum cum daemonibus. Unde dicitur ez. Xxi, 21: stetit rex babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens, commiscens sagittas. Interrogavit idola, exta consuluit. Commiscere enim sagittas, ad sortilegium pertinet et interrogare idola ad superstitionem.

Et ibi sortilegium damnatur inter peccata ad superstitionem pertinentia. Secundo vitandum est peccatum tentationis dei; nam quamdiu per se homo aliquid potest facere et scire quid debeat facere, si tunc a deo sorte, vel aliquo alio loco tali exploret quid facere debeat, deum tentat. Quando autem necessitas imminet, neque ipse per seipsum iuvari potest, tunc licite a deo inquirit quid facere debeat. Ii par. Xx, 12: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.

Tertio vitandum est peccatum vanitatis, quod fit si de inutilibus et impertinentibus ad nos inquiramus, ut puta de futuris contingentibus. Unde dicitur act. I, 7: non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae pater posuit in sua potestate. Potest ergo secundum hoc triplex sors accipi, scilicet quaedam divisoria, quaedam consultoria et quaedam divinatoria. Divisoria est cum aliqui dividentes haereditatem et concordare non valentes, mittunt sortes, puta annulum, vel chartam, vel aliquid tale ostendendo, dicentes: ille cuicumque evenerit, habebit partem istam in haereditate.

Et huiusmodi sortes possunt mitti licite. Prov. Xviii, 18: contradictiones comprimit sors: et inter potentes quoque diiudicat, id est inter volentes dividere. Consultoria autem fit, quando quis dubitans quid facere debeat, consulit deum, mittens sortes. Ionae i, 7 dicitur, quod quando supervenit tempestas illa in mari, consuluerunt deum, sortem mittentes, ut scirent cuius peccato tempestas illa venisset.

Et hic modus licitus est, maxime in necessitatibus et in electionibus potestatum saecularium. Unde faciunt rotulos de cera, in quorum quibusdam ponunt aliquas chartas, et in quibusdam non, quos bussulos vocant, ut illi quibus veniunt bussuli cum chartis, habeant voces in electione. Sed hoc, ante adventum spiritus sancti, apostoli fecerunt etiam in electione spirituali, act. I, 26, quando sors cecidit super mathiam; sed hoc post adventum spiritus sancti amplius non licet in praedictis electionibus, quia hoc faciendo iniuriaretur spiritui sancto. Credendum est enim, quod spiritus sanctus providet ecclesiae suae de bonis pastoribus. Unde post adventum spiritus sancti quando apostoli elegerunt septem diaconos, non miserunt sortes; et ideo in nulla electione ecclesiastica hoc modo licet. Divinatoria autem sors est inquisitio de futuris soli divinae cognitioni reservatis.

Et haec semper habet vanitatem admixtam, nec potest sine vitio curiositatis fieri. Quia ergo sors nihil aliud est quam inquisitio rerum quae ex divina voluntate fiunt, gratia autem eius ex sola divina voluntate dependet, inde est, quod gratia divinae electionis dicitur sors, quia deus per modum sortis secundum occultam providentiam, non ex alicuius meritis, per gratiam internam vocat. Deinde cum dicit praedestinati, etc., ponit voluntariam dei praedestinationem, de qua dicitur rom. Viii, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Cuius quidem praedestinationis ratio non sunt merita nostra, sed mera dei voluntas, propter quod subdit secundum propositum eius. Rom. C. Viii, 28: scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Quod autem secundum propositum praedestinaverit, probat, quia non solum hoc, sed etiam omnia alia, quae deus facit, operatur secundum consilium voluntatis suae. Ps. Cxxxiv, 6: omnia quaecumque voluit dominus fecit. Is. Xlvi, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Non autem dicit secundum voluntatem, ne credas quod sit irrationabilis, sed secundum consilium voluntatis suae, id est secundum voluntatem suam quae est ex ratione, non secundum quod ratio importat discursum, sed secundum quod designat certam et deliberatam voluntatem. Ultimo autem tangit finem utriusque, scilicet praedestinationis et vocationis, scilicet laudem dei. Unde dicit ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in christo, et per nos, qui credimus in christo, laudetur gloria dei. Is. Lv, 12: montes et colles cantabunt coram deo laudem. Laus autem gloriae dei, ut dicit ambrosius, est cum multi acquiruntur ad fidem, sicut gloria medici est cum multos acquirit et curat. Eccli. Ii, 9: qui timetis dominum, sperate in illum, et in oblectatione veniet vobis misericordia.


091 CP1

6
(
Ep 1,13-14)

LECTIO 5: Efesios 1,13-14

13. 1n quo et vos, cum audivissetis verbum veritatis (evangelium salutis vestrae) in quo et credentes signati estis spiritu promissionis sancto,
14. Qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.


Postquam enarravit apostolus beneficia collata communiter omnibus fidelibus, exhibita specialiter apostolis, hic consequenter enumerat beneficia ipsis ephesiis collata. Dividitur autem pars ista in duas, quia primo proponit beneficia eis exhibita; secundo insinuat affectum suum ex ipsis beneficiis excitatum, ibi propterea et ego audiens, etc.. Prima iterum in tres dividitur, secundum tria beneficia eis exhibita; quia primo proponit beneficium praedicationis; secundo beneficium conversionis ad fidem, ibi in quo et credentes signati estis; tertio beneficium iustificationis, ibi signati estis, etc.. Dicit ergo quantum ad primum in quo, scilicet christo, et vos cum audivissetis, id est cuius beneficio et virtute audivistis, verbum veritatis, id est verbum praedicationis, in quantum ipse christus ad vos praedicatores misit. Rom. X, 14: quomodo audient sine praedicante? quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? item infra eodem: ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum dei. Eius ergo beneficio audiunt, qui praedicatores eis mittit. Lc. Xi, 28: beati qui audiunt verbum dei, et custodiunt illud. Hoc verbum praedicationis tripliciter commendat apostolus.

Primo a veritate cum dicit verbum veritatis quippe quia accipit originem a christo, de quo dicitur io. C. Xvii, 17: sermo tuus veritas est; iac. I, v. 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis suae. Secundo quia est annuntiatio bona. Unde dicit evangelium, quod quidem annuntiat summum bonum et vitam aeternam; et anthonomastice verbum fidei, evangelium dicitur, quasi annuntiatio summi boni. Is. Lii, 7: quam pulchri pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, eodem 41, super montem excelsum ascende tu qui evangelizas sion.

Et hoc est quantum ad futura bona.

Tertio describitur et commendatur quantum ad bona praesentia, quia salvat. Unde dicit salutis vestrae, id est quod creditum dat salutem. Rom. I, 16: non enim erubesco evangelium: virtus enim dei est in salutem omni credenti. I cor. Xv, 1: notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini. Quantum autem ad beneficium conversionis ad fidem, dicit in quo, scilicet christo, id est, in cuius operatione vos credentes, signati estis. Quod quidem beneficium ideo apponitur fidei, quia fides necessaria est audientibus. Frustra enim quis audiret verbum veritatis, si non crederet, et ipsum credere est per christum. Infra ii, 8: gratia enim estis salvati per fidem.

Et hoc non ex vobis, donum enim dei est. Quantum vero ad beneficium iustificationis dicit signati estis, et hoc per spiritum sanctum, qui datus est vobis, de quo dicit tria, scilicet quod est signum, et quod est spiritus promissionis, et quod est pignus haereditatis. Signum quidem est inquantum per eum infunditur charitas in cordibus nostris, qua distinguimur ab his qui non sunt filii dei.

Et quantum ad hoc dicit signati estis, scilicet divisi a grege diaboli. Infra cap. Iv, v. 30: nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis, etc.. Sicut enim homines gregibus suis apponunt signa, ut ab aliis distinguantur, ita dominus gregem suum, id est populum suum, spirituali signo voluit signari. Dominus autem populum peculiarem habuit, in veteri quidem testamento iudaeos. Ez. Xxxiv, 31: vos autem greges mei, greges pascuae meae homines estis. Unde ps. Xciv, v. 7: nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Sed quia hic grex in pascuis corporalibus pascebatur, scilicet in doctrina corporali et in bonis temporalibus, is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, ideo eum dominus corporali signo, scilicet circumcisionis, ab aliis separavit et distinxit. Gen. Xvii, 13: eritque pactum meum in carne vestra. Prius autem dicitur: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit signum foederis inter me et vos. In novo autem testamento gregem habuit populum christianum. I petr. Ii, 25: conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Io. X, 27: oves meae vocem meam audient, etc.. Sed grex iste pascitur in pascuis doctrinae spiritualis et spiritualibus bonis, ideo eum signo spirituali ab aliis dominus distinxit. Hoc autem est spiritus sanctus, per quem illi qui christi sunt, distinguuntur ab aliis qui non sunt eius. Quia autem spiritus sanctus amor est, ergo tunc spiritus sanctus datur alicui, quando efficitur amator dei et proximi. Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, etc.. Signum ergo distinctionis est charitas, quae est a spiritu sancto. Io. Xiii, 35: in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Spiritus ergo sanctus est quo signamur. Spiritus vero promissionis dicitur triplici ratione.

Primo quia promissus est fidelibus. Ez. Xxxvi, 26: spiritum novum ponam in medio vestri.

Et ez. Xxxvii, 6: dabo vobis spiritum novum. Secundo quia datur cum quadam promissione; ex hoc enim ipso quod datur nobis, efficimur filii dei. Nam per spiritum sanctum efficimur unum cum christo, rom. Viii, 9: si quis autem spiritum dei non habet, hic non est eius, et per consequens efficimur filii dei adoptivi, ex quo habemus promissionem haereditatis aeternae, quia si filii, et haeredes rom. Viii, 17.

Tertio dicitur pignus, inquantum facit certitudinem de promissa haereditate. Nam spiritus sanctus inquantum adoptat in filios dei, est spiritus promissionis, et ipsemet est signum promissionis adipiscendae. Sed, ut dicitur in glossa, alia littera habet qui est arra haereditatis, et forte melius, quia pignus est aliud a re pro qua datur, et redditur postquam ille, qui pignus recipit, rem sibi debitam recipit. Arra autem non est aliud a re pro qua datur, nec redditur; quia datur de ipso pretio, quod non est auferendum, sed complendum. Deus autem dedit nobis charitatem tamquam pignus, per spiritum sanctum, qui est spiritus veritatis et dilectionis.

Et ideo huiusmodi non est aliud, quam quaedam particularis et imperfecta participatio divinae charitatis et dilectionis, quae quidem non est auferenda, sed perficienda, ideo magis proprie dicitur arra quam pignus. Tamen potest nihilominus et pignus dici. Nam per spiritum sanctum deus nobis diversa dona largitur, quorum quaedam manent in patria, ut charitas, quae nunquam excidit, i cor. Xiii, 8; quaedam vero propter sui imperfectionem non manent, sicut fides et spes, quae evacuabuntur ut ibidem dicitur. Sic ergo spiritus sanctus dicitur arra per respectum ad ea quae manent, pignus vero per respectum ad ea quae evacuabuntur. Ad quid autem signati sumus, subdit, dicens in redemptionem. Nam si aliquis de novo aliqua animalia acquireret et adderet gregi suo, imponeret eis signa acquisitionis illius. Christus autem acquisivit populum ex gentibus. Io. X, 16: alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, etc..

Et ideo impressit eis signum acquisitionis. I petr. Ii, 9: gens sancta, populus acquisitionis. Act. Xx, 28: quam acquisivit sanguine suo. Sed quia christus acquisivit populum istum, non sic quod nunquam fuerit suus, sed quia aliquando fuerat suus, sed opprimebatur a servitute diaboli, in quam peccando se redegit, ideo non dicit simpliciter acquisivit, sed addit in redemptionem, quasi dicat: non simpliciter de novo acquisiti, sed quasi a servitute diaboli per sanguinem eius redempti. I petr. I, 18: non corruptibilibus auro et argento redempti estis, etc.. Acquisivit ergo christus nos redimendo, non quod accrescat inde aliquid deo; quia bonorum nostrorum non indiget. Iob xxxv, 7: si iuste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua recipiet? ad quid autem acquisiverit nos christus, subdit in laudem gloriae ipsius, id est ut ipse deus laudetur. Is. Xliii, 7: qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum.


091 CP1

7
(
Ep 1,15-19)

LECTIO 6: Efesios 1,15-19

15. Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo 1esu, et dilectionem in omnes sanctos,
16. Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis,
17. Ut Deus Domini nostri 1esu Christi, pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitionem eius;
18. 1lluminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis,
19. Et quae sit supererninens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus.


Postquam enumeravit apostolus beneficia ephesiis collata per christum, hic ostendit quomodo affectus suus crevit ad eos. Dividitur autem haec pars in tres partes, quia primo praemittitur bonorum, quae audivit de eis, commemoratio; secundo de perceptis beneficiis gratiarum debita actio, ibi non cesso gratias agens, etc.; tertio subditur pro futuris beneficiis eius oratio, ibi memoriam vestri faciens, etc.. Bona autem quae de eis audivit, sunt duo, unum quo ordinantur ad deum, et hoc est fides, et quantum ad hoc dicit propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in christo iesu, quae quidem facit habitare deum in homine. Infra iii, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Item, corda purificat. Act. Xv, 9: fide purificans corda eorum. Item, sine lege iustificat. Rom. Iii, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis.

Secundum quo ordinantur ad proximum, et hoc est dilectio, et quantum ad hoc dicit et dilectionem, id est opera charitatis, quae quidem dilectio est spirituale signum, quod homo sit discipulus christi. Io. Xiii, 35: in hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem, etc..

Et ibidem xiii, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, etc.. Dilectionem, dico, in omnes sanctos. Nam omnes quos ex charitate diligimus, debemus eos diligere vel ideo quia sancti sunt, vel ut sancti sint. Gal. Vi, 10: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, etc.. Deinde cum dicit non cesso, etc., agit apostolus gratias de bonis et beneficiis huiusmodi auditis, dicens non cesso gratias agens, etc.. Contra, quia non semper poterat continue pro eis gratias agere. Respondeo. Apostolus dicit non cesso, id est horis debitis; vel non cesso quia affectus gratias agendi pro vobis sine cessatione habitualiter est in me. Col. I, 9: non cessamus pro vobis orantes, et postulantes, etc.. Rom. I, 9-10: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Consequenter orat apostolus pro beneficiis eis in futurum concedendis, et quantum ad hoc dicit memoriam vestri, etc..

Et haec dividitur in tres, quia primo proponit quaedam quae eis petit; secundo exponit ea, ibi in agnitionem eius, etc.; tertio ostendit exemplar et formam illorum, ibi secundum operationem potentiae, etc.. Dicit ergo quantum ad primum: non solum gratias ago quantum ad beneficia praeterita, quae recepistis, et quantum ad bona audita de vobis, sed etiam oro ut omnino in futurum accrescant. Memoriam vestri faciens in orationibus meis, pro his scilicet, ut deus domini nostri iesu christi, pater gloriae, etc.. Ubi sciendum quod dominus noster iesus christus et deus et homo est.

Et inquantum homo est, deum habet, cum sit compositus ex anima et corpore, quorum utrique, cum sint creaturae, competit deum habere; secundum autem quod deus est, patrem habet. Io. Xx, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum; deum meum et deum vestrum. Similiter etiam secundum quod est deus, est gloria patris. Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae, etc.. Est etiam gloria nostra, quia ipse est vita aeterna. I io. C. Ult., 20: simus in vero filio eius, hic est verus deus, et vita aeterna. Sic ergo dicit ut deus domini nostri iesu christi, secundum quod est homo, et pater eiusdem, secundum quod est deus; pater, inquam, gloriae, scilicet christi, qui est gloria eius, prov. X, 1: gloria patris filius sapiens, etc., et gloriae nostrae, inquantum dat omnibus gloriam. Deinde cum dicit det vobis, etc., ponit ea quae petit, quae sunt duo. Ubi sciendum est, quod quaedam sunt dona communia omnibus sanctis, scilicet illa quae sunt necessaria ad salutem, ut fides, spes, charitas, et haec habebant, ut iam patet. Alia autem sunt dona specialia, et quantum ad hoc pro eis orat; primo quidem pro dono sapientiae, et quantum ad hoc dicit ut det vobis spiritum sapientiae, quem nullus potest dare, nisi deus. Sap. Ix, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? secundo orat pro dono intellectus, et hoc consistit in revelatione spiritualium secretorum, propter quod dicit et revelationis, quae etiam a solo deo est. Dan. Ii, 28: est deus in caelis revelans mysteria. Exponit autem quae sint ista quae petit, et primo quod pertinet ad donum sapientiae; secundo quod pertinet ad donum intellectus, ibi ut sciatis, quae sit spes, etc.. Ad donum autem sapientiae pertinet cognitio divinorum. Unde petere donum sapientiae est petere quod habeant cognitionem dei, et hoc petit ibi in agnitionem dei, etc., quasi dicat: hoc peto ut per spiritum sapientiae habeatis illuminatos oculos cordis vestri in agnitionem, scilicet clariorem, eius, scilicet dei. Ps. Xii, 4: illumina oculos meos, etc.. Hoc est contra eos, qui habent oculos illuminatos tantum ad temporalia cognoscenda, cum magis tamen sit necessarium et etiam gloriosum cognoscere deum. Ier. Iii, 23 s.: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Ad donum autem intellectus tria pertinentia ponit: unum quantum ad statum praesentem, et duo quantum ad futurum. Ad statum vero praesentem pertinet spes, quae est necessaria ad salutem. Rom. Viii, v. 24: spe enim salvi facti sumus, etc..

Et quantum ad hoc dicit ut sciatis quae, id est quanta, sit spes vocationis eius, id est virtus spei, et de quanta re sit. Quae quidem et maxima est, quia de maximis. I petr. I, v. 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem iesu christi ex mortuis, etc..

Et fortissima virtutum. Hebr. Vi, 18: fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; quam sicut anchoram habemus animae, etc.. Sed quia ea quae speramus, sunt de futura vita, ideo alia duo pertinent ad vitam futuram; unum quidem pertinet ad omnes iustos communiter, quod est praemium essentiale, et quantum ad hoc, dicit et quae divitiae gloriae, etc.. Ubi ponit quatuor ad illa dona pertinentia. Primum est, quod sunt copiosissima, et quantum ad hoc, dicit divitiae. Prov. I, 33: abundantia perfruetur, terrore malorum sublato. Ps. Cxi, 3: gloria et divitiae in domo eius, etc.. Prov. C. Viii, 18: mecum sunt divitiae et gloria, etc.. Secundo quod sunt clarissima, et quantum ad hoc dicit gloriae. Rom. Ii, 10: gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, etc..

Tertio quod sunt stabilissima, et quantum ad hoc dicit haereditatis. Ea enim quae haereditaria sunt, stabiliter possidentur. Eccli. Xxxi, 11: stabilita sunt bona illius in domino. Ps. Xv, 5: dominus pars haereditatis meae et calicis, etc.. Quarto, quod erunt intima, et quantum ad hoc dicit in sanctis. Rom. Viii, 18: non sunt condignae passiones huius temporis, etc.. Ii cor. Iv, 17: supra modum in sublimitate gloriae pondus operatur in nobis. Aliud quod ponit pertinens ad futuram gloriam, est quod specialiter pertinet ad apostolos, unde dicit et quae sit (supple sciatis) supereminens magnitudo virtutis eius in nos, scilicet apostolos. Quasi dicat: licet omnibus sanctis abundanter divitias gloriae tribuat, supereminentius tamen tribuet apostolis. Magnitudo enim virtutis ostenditur in effectu. Unde quanto magis effectus virtutis divinae in aliquo invenitur, tanto ibi virtus divina maior ostenditur, licet in seipsa sit una et indivisa.

Et ideo, quia maior effectus virtutis divinae est in apostolis, ideo magnitudo virtutis erit in eis.

Et quod maior sit in eis effectus ostendit, dicens qui credimus, id est qui sumus primitiae credentium. Ii cor. Iv, 13 s.: nos credimus, propter quod et loquimur, scientes quod ille, qui suscitavit iesum, et nos cum iesu suscitabit. Propter quod dicebat ii tim. C. I, 12: scio cui credidi, etc.. Ideo illi inter vos per quos alii instructi sunt et vocati ad fidem, sicut doctores, praeeminentius praemiabuntur; quia, ut dicitur in glossa quoddam incrementum gloriae habebunt summi doctores ultra illud quod communiter omnes habebunt propter quod dan. Xii, 3 docti assimilantur splendori firmamenti, sed doctores assimilantur stellis: qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.


091 CP1

8
(
Ep 1,20-21)

LECTIO 7: Efesios 1,20-21

secundum operationem potentiae virtutis eius,

20. Quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus,
21. Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod norninatur non solum in hoc saeculo sed etiam in futuro.


Enumeratis beneficiis, quae apostolus conferenda optat ephesiis in futurum, hic consequenter ponit formam et exemplar illorum beneficiorum. Sicut autem vita christi est forma et exemplar iustitiae nostrae, ita et gloria et exaltatio christi est forma et exemplar gloriae et exaltationis nostrae. Ideo hic apostolus duo facit, quia primo proponit formam exaltationis beneficiorum et donorum in generali; secundo manifestat eam in speciali, ibi suscitans illum a mortuis, etc.. Forma autem et exemplar operationis divinae in nos, est operatio divina in christo.

Et quantum ad hoc dicit secundum operationem, id est ad similitudinem operationis, potentiae virtutis eius, id est virtuosae potentiae dei, quam operatus est in christo, exaltans caput illud, supple: ita virtuose operabitur in nobis. Phil. Iii, 20 s.: salvatorem expectamus dominum nostrum iesum christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, etc.. Nos autem exaltari ad similitudinem exaltationis christi frequenter legimus in scriptura. Rom. Viii, 17: si compatimur, ut et glorificemur. Item apoc. Iii, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum patre meo in throno eius. Consequenter explicat formam et exemplar in speciali, manifestans ea quae pertinent ad exaltationem christi, loquendo de christo inquantum est homo, dicens suscitans illum, etc.. Circa quod tria beneficia ponit exaltationis christi. Primum est transitus de morte ad vitam, et quantum ad hoc dicit suscitans illum a mortuis.

Secundum est exaltatio ad gloriam altissimam, et quantum ad hoc dicit constituens illum ad dexteram suam. Tertium est sublimatio ad potentiam maximam, et quantum ad hoc dicit et omnia subiecit sub pedibus eius. Dicit ergo quantum ad primum: dico quod hoc erit secundum operationem quam operatus est in christo, scilicet deus pater eadem virtute, quam habet cum christo. Unde et ipse christus seipsum resuscitavit, et deus pater eum resuscitavit. Rom. C. Viii, 11: si spiritus eius, qui suscitavit iesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Quantum vero ad secundum dicit constituens illum, etc.. Quae quidem celsitudo gloriae potest tripliciter considerari, scilicet per comparationem ad deum, per comparationem ad corporales creaturas, et per comparationem ad creaturas spirituales. Si ergo consideretur per comparationem ad deum, sic constitutus est ad dexteram suam, quae quidem dextera non est intelligenda pars corporalis, quia, ut dicitur io. Iv, v. 24, spiritus est deus, sed metaphorice dicitur, ut sicut per dexteram intelligitur nobilior et virtuosior pars hominis ita cum dicimus christum iesum constitutum ad dexteram dei, intelligatur secundum humanitatem constitutus in potioribus bonis patris, et secundum divinitatem intelligatur aequalis patri. Unde ps. Cix, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, etc.. Item mc. Ult.: et dominus quidem iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet ad dexteram dei. In comparatione vero ad corporales creaturas dicit in caelestibus. Nam corpora caelestia tenent supremum locum in comparatione ad alia corpora. Infra, iv, 10: qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos. In comparatione vero ad spirituales creaturas, primo dicit christum exaltatum super aliquas specialiter; secundo super omnes generaliter, ibi et super omne nomen, etc.. Ad horum autem intelligentiam sciendum est, quod novem sunt ordines angelorum, quorum quatuor apostolus tangit hic, qui quidem sunt medii. Nam supra eos sunt tres superiores, scilicet throni, cherubim et seraphim. Sub eis autem sunt duo inferiores, scilicet archangeli et angeli. Qui quidem novem ordines distinguuntur in tres hierarchias, id est, sacros principatus, in quarum qualibet assignantur tres ordines. Sed in assignatione ordinum hierarchiae primae conveniunt omnes doctores in hoc scilicet quod supremus ordo ipsius sit seraphim, secundus cherubim, tertius throni. In assignatione vero ordinum aliarum duarum hierarchiarum, scilicet mediae et infimae, discordant dionysius et gregorius. Nam dionysius in supremo ordine mediae hierarchiae ponit dominationes, in secundo virtutes, in tertio potestates, descendendo. In supremo vero ordine infimae hierarchiae posuit principatus, in secundo archangelos, in tertio angelos.

Et haec assignatio ordinum concordat litterae praesenti. Nam apostolus ascendendo incipit a supremo infimae hierarchiae, qui est septimus. Gregorius autem aliter ordinat, quia ponit principatus in medio dominationum et potestatum, quod pertinet ad secundum ordinem mediae hierarchiae; virtutes vero ponit in medio potestatum et archangelorum, quod pertinet ad supremum ordinem infimae hierarchiae.

Et haec assignatio etiam fulcimentum habet ex verbis apostoli, col. Iii ubi dicit sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, ubi illos ordines enumerat descendendo. Sed, reservata ordinatione gregorii, usquequo legamus epistolam ad colossenses, ad praesens viam dionysii magis competentem praesenti litterae prosequemur. Ad cuius intellectum sciendum est, quod potest considerari tripliciter ordo rerum.

Primo quidem secundum quod sunt in prima omnium causa, scilicet in deo; secundo vero secundum quod sunt in causis universalibus; tertio secundum determinationem ad speciales effectus.

Et quia omnia quae fiunt in creaturis ministrantur per angelos, ideo secundum triplicem acceptionem ordinis rerum distinguuntur tres angelicae hierarchiae, ad quarum unam pertinet accipere rationes rerum in ipso rerum vertice, scilicet deo; ad aliam vero pertinet accipere rationes rerum in causis universalibus; ad aliam vero in propriis effectibus. Nam quanto mentes angelicae sunt superiores, tanto divinam illuminationem in maiori universalitate recipiunt.

Et ideo ad supremam hierarchiam pertinet administratio rerum in comparatione ad deum. Propter quod ordines hierarchiae istius denominantur per comparationem ad deum, quia seraphim dicuntur ardentes, et uniti deo per amorem. Cherubim vero quasi lucentes, in quantum supereminenter divina secreta cognoscunt. Throni vero dicuntur sic, in quantum in eis deus sua iudicia exercet.

Et de istis tribus ordinibus nullam facit hic apostolus mentionem. Ad mediam hierarchiam pertinet rerum administratio per comparationem ad causas universales. Unde denominantur ordines hierarchiae illius nominibus ad potestatem pertinentibus, cum causae universales sint virtute et potestate in inferioribus et particularibus. Ad potestates autem, quae habent universale regimen, tria pertinent.

Primo quod sint aliqui per imperium dirigentes; secundo quod sint aliqui qui impedimenta executionis repellant; tertio quod sint aliqui qui ordinent qualiter alii imperium exequantur. Horum autem primum pertinet ad dominationes, quae, ut dicit dionysius, sunt liberae ab omni subiectione, nec ad exteriora mittuntur sed eis, qui mittuntur, imperant.

Secundum vero pertinet ad virtutes, quae praebent facilitatem ad imperium implendum. Tertium vero pertinet ad potestates imperium exequentes. Ad infimam autem hierarchiam pertinet administratio rerum in comparatione ad speciales effectus, unde nominibus ad eos pertinentibus nuncupantur. Unde angeli dicuntur illi, qui exequuntur ea quae pertinent ad salutem singulorum; archangeli vero qui exequuntur ea quae pertinent ad salutem et utilitatem magnorum. Principatus vero dicuntur illi, qui praesunt singulis provinciis. His ergo expositis, christus super omnes est. De his vero quatuor apostolus specialem mentionem facit. Cuius ratio est, quia horum quatuor ordinum nomina a dignitate imponuntur; et quia agit de dignitate christi, ideo hic specialiter eos nominat, ut ostendat christum omnem dignitatem creatam excedere. Consequenter cum dicit et omne nomen quod nominatur, etc., ostendit christum exaltatum esse communiter supra omnem creaturam spiritualem. Dixerat enim supra christum esse exaltatum super omnes creaturas spirituales, quae a potestate denominantur, sed quia praeter illos angelorum ordines, in sacra scriptura quidam alii ordines caelestium spirituum inveniuntur, scilicet seraphim et cherubim et throni, et de istis non fecerat mentionem, ideo ostendit christum, secundum quod homo, supra omnes huiusmodi ordines esse exaltatum: propter quod subiungit, dicens et super omne nomen, etc., id est, non solum principatus sed super omne nominabile. Sciendum est enim, quod nomen imponitur ad cognoscendum rem, unde significat rei substantiam, cum significatum nominis sit diffinitiva ratio rei. Cum ergo dicit et omne nomen quod nominatur, dat intelligere quod exaltatus est supra omnem substantiam, de qua potest haberi notitia et quae possit nomine comprehendi. Quod dico ut excludatur substantia divinitatis, quae incomprehensibilis est. Unde glossa dicit supra omne nomen, id est nominabile.

Et ne intelligatur, quod sit supra nomen dei, ideo subdit quod nominatur. Nam maiestas divina nullo nomine concludi, vel nominari potest. Addit autem non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, quia multa fiunt in hoc saeculo, quae notitia comprehendimus et nominamus: quaedam tamen sunt in futuro saeculo, quae hic comprehendi non possunt, nec etiam nominari, quia, ut dicitur i cor. C. Xiii, 9: ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. Nominantur tamen haec a beatis, qui sunt in futuro saeculo. Huiusmodi autem sunt de quibus dicit apostolus ii cor. Xii, 4, quod audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.

Et tamen super haec omnia exaltatus est christus. Phil. Ii, v. 9: dedit illi nomen, quod est super omne nomen.


091 CP1


Aquinatis - ad Ephesios 5