Aquinatis - ad Ephesios 9

9
(
Ep 1,22-23)

LECTIO 8: Efesios 1,22-23

22. Et omnia subiecit sub pedibus eius; et 1psum dedit caput supra omnem Ecclesiam;
23. Quae est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in ómnibus adimpletur.


Supra egit apostolus de exaltatione christi, et quantum ad eius transitum de morte ad vitam in illa particula suscitans illum, etc.; et de eius exaltatione ad gloriam altissimam, in illa particula et constituens ad dexteram, etc., hic agit de eius exaltatione quantum ad potestatem maximam. Circa quod duo facit, quia primo agit de christi potestate respectu totius creaturae; secundo de eius potestate respectu ecclesiae, ibi et ipsum dedit, etc.. Dicit ergo, quod respectu totius creaturae habet universalem potestatem, quia omnia subiecit, scilicet deus pater, sub pedibus eius. Ubi sciendum est, quod hoc quod dicit sub pedibus, potest accipi dupliciter. Uno modo, ut sit locutio figurativa et similitudinaria, ut scilicet per hoc detur intelligi, quod omnis creatura totaliter est subiecta potestati christi. Illud enim est a nobis omnino subiectum, quod pedibus conculcamus.

Et de ista potestate dicitur matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Hebr. Ii, 8: in eo enim, quod ei omnia subiiciuntur, nihil dimisit non subiectum ei. Alio modo, ut sit locutio metaphorica. Nam per pedes intelligitur infima pars corporis, per caput vero suprema. Licet autem in christo divinitas et humanitas non habeant rationem partis, tamen divinitas, quae est supremum in christo, intelligitur per caput, i cor. Xi, 3: caput vero christi deus, humanitas vero, quae infima est, intelligitur per pedes, ps. Cxxxi, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Est ergo sensus, quod omnia creata non solum subiecit pater christo inquantum est deus, cui ab aeterno omnia sunt subiecta, sed etiam humanitati eius. Advertendum est autem hic, quod christo subiiciuntur aliqua dupliciter, quia quaedam voluntarie, et quaedam involuntarie. Hoc autem origenes non intelligens, sumpsit ex hoc verbo apostoli occasionem erroris, dicens, quod omnia quae subiiciuntur christo participant salutem, quia ipse est vera salus.

Et ideo dixit, quod omnes daemones et damnati aliquando salvabuntur, cum subiiciantur sub pedibus christi. Hoc autem est contra sententiam domini matth. Xxv, 41: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius; et concludit in fine capituli: ibunt hi in supplicium aeternum. Dicendum est ergo, quod omnia subiecit sub pedibus eius, sed quaedam voluntarie tamquam salvatori, puta iustos, qui in vita praesenti implent voluntatem dei, et isti subiiciuntur ei ut impleat eorum desiderium et voluntatem, expectantes illud quod dicitur de bonis prov. X, 24: desiderium suum iustis dabitur. Quaedam vero subiiciuntur ei invite tamquam iudici, ut christus de his suam voluntatem faciat.

Et isti sunt mali, de quibus potest intelligi illud lc. Xix, 27: verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite coram me. Deinde cum dicit et ipsum dedit caput, etc., agit de potestate christi respectu ecclesiae. Circa quod tria facit; quia primo ponit habitudinem christi ad ecclesiam; secundo habitudinem ecclesiae ad christum; tertio exponit illam habitudinem. Quantum ad primum dicit et ipsum dedit, deus pater, caput super omnem ecclesiam, scilicet tam militantem, quae est hominum in praesenti viventium, quam triumphantem, quae est ex hominibus et angelis in patria. Christus enim secundum quasdam communes rationes caput est etiam angelorum, col. C. Ii, 10: qui est caput omnis principatus et potestatis; sed secundum speciales rationes est christus caput hominum spiritualiter. Nam caput triplicem habitudinem habet ad membra.

Primo quidem quo ad praeeminentiam in situ; secundo, quo ad diffusionem virtutum, quia ab eo omnes sensus derivantur in membra; item, quo ad conformitatem in natura. Sic ergo quantum ad praeeminentiam et quantum ad diffusionem christus est caput angelorum. Nam christus praeest angelis, etiam secundum humanitatem. Hebr. I, v. 4: tanto melior angelis effectus, quanto prae illis differentius nomen haereditavit. Item christus, etiam secundum quod homo, angelos illuminat et in eis influit, ut dionysius probat ex verbis is. Lxiii, 1 scilicet: quis est iste, qui venit de edom, etc., dicens haec verba esse supremorum angelorum. Quod autem sequitur: ego qui loquor iustitiam, dicit esse verba christi eis immediate respondentis. Ex quo datur intelligi quod non solum inferiores, sed etiam superiores angelos christus illuminat. Quantum autem ad naturae conformitatem, christus non est caput angelorum, quia non angelos apprehendit, sed semen abrahae, ut dicitur hebr. Ii, 16 sed est caput hominum tantum. Cant. Iv, 9: vulnerasti cor meum, soror mea, scilicet per naturam, et sponsa per gratiam. Quantum ad habitudinem ecclesiae ad christum, dicit quae est corpus eius, scilicet inquantum est ei subiecta, et recipit ab eo influentiam, et habet naturam conformem cum christo. I cor. Xii, 12: sicut enim corpus unum est et habet multa membra, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita et christus; etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Exponit autem quod dixit, quae est corpus ipsius, subdens et plenitudo eius, etc.. Quaerenti enim cur in corpore naturali sint tot membra, scilicet manus, pedes, os et huiusmodi, respondetur hoc esse ideo ut deserviant diversis operibus animae, quorum ipsa potest esse causa, principium, et quae sunt virtute in ipsa. Nam corpus est factum propter animam, et non e converso. Unde secundum hoc corpus naturale est quaedam plenitudo animae. Nisi enim essent membra cum corpore completa, non posset anima suas operationes plene exercere. Similiter itaque est hoc de christo et de ecclesia.

Et quia ecclesia est instituta propter christum, dicitur quod ecclesia est plenitudo eius, scilicet christi, id est, ut omnia, quae virtute sunt in christo, quasi quodam modo in membris ipsius ecclesiae impleantur, dum scilicet omnes sensus spirituales, et dona, et quidquid potest esse in ecclesia, quae omnia superabundanter sunt in christo, ab ipso deriventur in membra ecclesiae et perficiantur in eis. Unde subdit qui omnia in omnibus adimpletur, scilicet dum hunc quidem, qui est membrum ecclesiae, facit sapientem secundum perfectam sapientiam, quae est in ipso: illum vero iustum secundum perfectam iustitiam, et sic de aliis.


091

CAPUT 2

10
(
Ep 2,1-3)

LECTIO 1: Efesios 2,1-3

1. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
2. 1n quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius; secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae;
3. 1n quibus et nos omnes aliquando conversati sumus, in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri.

Supra enumeravit apostolus beneficia humano generi per christum communiter exhibita, hic apostolus commemorat eadem per comparationem ad eorum statum praeteritum. Status autem eorum praeteritus dupliciter considerari potest.

Primo quidem quantum ad statum culpae; secundo quantum ad statum gentilitatis eorum. Apostolus ergo duo facit, quia primo commemorat beneficia quantum ad primum statum eis exhibita; secundo commemorat ea per comparationem ad statum secundum, ibi propter quod memores estote, etc.. Prima iterum in duas, quia primo recitat apostolus statum culpae ipsorum; secundo beneficium gratiae iustificationis, ibi deus autem, qui dives est, etc.. Prima iterum in duas, quia primo commemorat statum culpae quantum ad gentiles; secundo quantum ad iudaeos, ibi in quibus et nos, etc.. Prima iterum in duas, quia primo praemittit beneficii generalitatem; secundo subdit huius necessitatem, ibi cum essemus mortui, etc.. Dicit ergo: dico quod deus magnifice operatur in fidelibus secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus est in christo, et hoc quia suscitavit illum a mortuis; secundum hanc ergo operationem ad huius operationis exemplum convivificavit nos, vita scilicet gratiae de morte peccati. Os. Vi, 3: vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, etc. Col. Iii, v. 1: si consurrexistis cum christo, quae sursum sunt quaerite, etc.. Necessitatem vero huius beneficii ostendit, cum dicit cum essetis mortui, etc.. Ubi optime describit eorum culpam.

Primo quantum ad multitudinem, quia cum essetis mortui, scilicet morte spirituali, quae pessima est. Ps. Xxxiii, 22: mors peccatorum pessima. Peccatum enim mors dicitur, quia per ipsum homo a domino, qui est vita, separatur. Io. Xiv, 6: ego sum via, veritas, et vita. Mortui, inquam, in delictis et peccatis vestris, ecce multitudo. In delictis quidem quantum ad omissa, ps. Xviii, 13: delicta quis intelligit, etc., et peccatis quantum ad commissa. In quibus aliquando ambulastis, quod ideo dicit, ut multitudinem peccatorum exaggeret. Nam aliqui si ad horam mortui sunt in peccatis et in delictis, cessant tamen aliquando, et peccare desistunt; sed isti, de malo in peius procedentes et ambulantes, proficiebant. Simile habetur phil. Iii, 18: multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, etc.. Ier. Ii, 5: ambulaverunt post vanitatem suam, et vani facti sunt. Secundo describit eorum culpam quantum ad causam quae ponitur duplex. Una ex parte huius mundi, quia alliciebantur a rebus mundi.

Et quantum ad hoc dicit secundum saeculum mundi huius, id est secundum saecularem vitam rerum mundanarum, quae vos alliciunt. I io. Ii, 15: si quis diligit mundum, non est charitas patris in eo. Propter quod praemittit: nolite diligere mundum. Alia causa est ex parte daemonum, quibus serviebant, de quibus dicitur sap. Xiv, v. 27: infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est et initium.

Et quantum ad hoc dicit et secundum principem potestatis. Quam quidem causam describit tripliciter.

Primo quidem quantum ad potestatem, dicens secundum principem potestatis, id est, potestatem exercentem, non quod habeat eam naturaliter, cum nec dominus, nec creator sit ex natura, sed inquantum dominatur hominibus qui se ei peccando subiiciunt. Io. Xii, v. 31: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.

Et xiv, 30: venit princeps huius mundi, et in me non habet quidquam. Secundo quantum ad habitationem, quia aeris huius, id est qui habet potestatem in hoc aere caliginoso. Ubi sciendum est quod de istis daemonibus duplex est opinio apud doctores. Quidam enim dixerunt daemones qui ceciderunt, non fuisse de supremis ordinibus, sed de inferioribus, qui praesunt corporibus inferioribus. Constat autem totam creaturam corporalem administrari a deo, ministerio angelorum.

Et haec est opinio ioannis damasceni, scilicet quod primus eorum qui ceciderunt, praeerat ordini terrestrium, quod forte sumptum est ex dicto platonis, qui ponebat quasdam substantias caelestes seu mundanas.

Et secundum hoc exponitur hoc quod dicit aeris huius, id est ad hoc creati, ut praesiderent aeri huic. Alii vero volunt, et melius, quod fuerint de supremis ordinibus, ita quod hoc quod dicit aeris huius, sit ad ostendendum ipsum aerem esse habitationem ipsorum in poenam eorum. Unde iudas in sua canonica dicit: angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium dei magni, vinculis aeternis sub caligine reservavit. Ratio autem quare non statim post eorum casum retrusi sunt in infernum, sed dimittuntur in aere, est, quia deus noluit quod ipsis peccantibus eorum creatio totaliter frustraretur, et ideo dedit eos hominibus in exercitium quo bonis praepararent coronam, malis autem aeternam mortem.

Et quia usque ad diem iudicii est nobis tempus belli et merendi, ideo usque tunc in aere permanebunt; post diem vero iudicii retrudentur in infernum. Advertendum etiam quod una littera habet spiritus, et sic est genitivi casus, et ponitur singulare pro pluralibus, quasi dicat: spirituum. Alia littera habet spiritum, et tunc est accusativi casus, ut dicatur: secundum principem spiritum, id est, qui princeps est spiritus.

Tertio quantum ad operationem, ibi, cum dicit qui nunc operatur in filios diffidentiae, id est in illos qui a se repellunt fructum passionis christi, qui erant filii diffidentiae. Vel quia de aeternis non habent fidem, nec spem salutis per christum: et in talibus princeps potestatis aeris huius libere operatur, ducens eos quo vult: de quibus infra iv, 19, dicitur: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae. Vel diffidentiae, id est de quibus eis est diffidendum, id est qui ex malitia peccant, in quibus princeps huius mundi etiam operatur ad nutum. De his enim qui ex ignorantia et infirmitate peccant, non est diffidendum, nec in eis princeps iste operatur ad nutum. Sed contra. De nemine est desperandum quamdiu vivit. Respondeo. Dicendum est quod de aliquo potest esse duplex spes. Una ex parte hominis, alia ex parte divinae gratiae.

Et sic de aliquo potest desperari ex parte sua, de quo tamen desperandum non est ex parte dei, sicut desperandum erat de lazaro iacente in sepulcro, quod resurgeret ex parte sua, de quo tamen desperandum non erat ex parte dei, a quo resuscitatus est. De illis ergo, qui ex malitia sunt multum in peccatis demersi, si attendatur eorum virtus, desperari potest, ps. Lxviii, 3: infixus sum in limo profundi, et non est substantia, non tamen si attendatur virtus divina. De istis autem filiis diffidentiae dicitur infra v, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hoc enim venit ira dei in filios diffidentiae. Deinde cum dicit in quibus et nos omnes, etc., commemorat apostolus statum culpae quantum ad iudaeos, ostendens eos omnes in peccato fuisse, secundum illud rom. Iii, 9: causati sumus iudaeos et graecos omnes sub peccato esse. Attendenda est tamen differentia circa hoc, quia apostolus, agens de culpa gentilium, assignavit duas causas culpae fuisse. Unam scilicet ex parte mundi, aliam ex parte daemonum, quos colebant. Quia ergo iudaei erant similes gentilibus in statu culpae, quantum ad primam causam, non autem quantum ad secundam, ideo apostolus non facit mentionem de culpa eorum, nisi quantum ad causam quae est ex parte mundi. Circa quod tria facit.

Primo commemorat eorum culpam quantum ad peccatum cordis; secundo quantum ad peccatum operis; tertio quantum ad peccatum originis. Peccatum vero cordis insinuat per desideria carnis, et quantum ad hoc dicit in quibus, scilicet peccatis seu delictis, nos omnes, scilicet iudaei, aliquando conversati sumus, agentes vitam nostram, in desideriis carnis nostrae, id est, carnalibus. Tit. Iii, 3: eramus enim aliquando et nos insipientes et increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis, etc. Rom. Xiii, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. Peccatum vero operis nihil aliud est quam expressio interioris concupiscentiae. Est autem quaedam concupiscentia carnis, sicut sunt concupiscentiae naturales, puta cibi per quam conservatur individuum, et venereorum per quam conservatur species; et quantum ad hoc dicit facientes voluntatem, etc., id est, ea in quibus caro delectatur. Rom. Viii, 8: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. Quaedam vero est concupiscentia cognitionis, eorum scilicet quae non veniunt ex desideriis carnis, sed ex ipso appetitu animae, ut honoris ambitio et propriae excellentiae, et huiusmodi; et quantum ad hoc dicit et cogitationum, id est exequentes illas concupiscentias, quae causantur ex instinctu cogitationum nostrarum. Peccatum vero originis insinuat dicens et eramus natura filii irae. Quod quidem peccatum ex primo parente non solum in gentiles, sed etiam in iudaeos transfunditur. Rom. V, 12: sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; ita mors pertransivit, in quo omnes peccaverunt.

Et sicut homines per baptismum mundantur a peccato originali solum quantum ad personas proprias, unde generant filios baptizandos, ita circumcisio mundabat ab originali personas solum, sed generabant adhuc circumcidendos.

Et hoc est quod dicit eramus natura, id est per originem naturae, non quidem naturae ut natura est, quia sic bona est et a deo, sed naturae ut vitiata est, filii irae, id est vindictae, poenae et gehennae, et hoc sicut et caeteri, id est gentiles.


091 CP2

11
(
Ep 2,4-7)

LECTIO 2: Efesios 2,4-7

4. Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos,
5. Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati),
6. Et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo 1esu,
7. Ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo 1esu.


Postquam exaggeravit apostolus statum culpae inficientis, hic commendat beneficium gratiae iustificantis. Circa quam duo facit.

Primo ipsum beneficium ponit; secundo seipsum exponit, ibi gratia enim estis, etc.. Beneficium autem illud describit quantum ad tres causas.

Primo quantum ad causam efficientem; secundo quantum ad causam formalem, seu exemplarem; tertio quantum ad causam finalem. Efficiens autem causa beneficii divini iustificantis, est charitas dei.

Et quantum ad hoc dicit deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem. Dicit autem propter nimiam charitatem, quia dilectionis divinae possumus considerare quadruplicem bonitatem et efficientiam.

Primo quia nos in esse produxit. Sap. Xi, 25: diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti, etc.. Secundo quia ad imaginem suam nos fecit, et capaces beatitudinis suae. Deut. Xxxiii, 2-3: cum eo sanctorum millia, in dextra illius ignea lex, dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt.

Tertio quia homines per peccatum corruptos reparavit. Ier. Xxxi, 3: in charitate perpetua dilexi te, et ideo, etc.. Quarto quia pro salute nostra filium proprium dedit. Io. Iii, 16: sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Unde gregorius: o inaestimabilis dilectio charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti. Dicit autem qui dives est in misericordia, quia cum amor hominis causetur ex bonitate eius qui diligitur, tunc homo ille qui diligit, diligit ex iustitia, inquantum iustum est quod talem amet. Quando vero amor causat bonitatem in dilecto, tunc est amor procedens ex misericordia. Amor autem quo deus amat nos, causat in nobis bonitatem, et ideo misericordia ponitur hic quasi radix amoris divini. Is. Lxiii, 7: largitus est in eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. Ibidem: multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me. Dicitur autem deus dives in misericordia, quia habet eam infinitam et indeficientem, quod non habet homo. In tribus enim homo miseretur cum termino et limitatione.

Primo quidem largiendo beneficia temporalia, et haec misericordia est finita, non excedens limites propriae facultatis. Tob. Iv, 8: quomodo potueris, ita esto misericors; sed deus dives est etiam in omnes qui invocant illum, ut dicitur rom. X, 12. Secundo est finita misericordia hominis quia non remittit nisi offensam propriam, et in hoc etiam modus esse debet, ut scilicet non sic passim remittat, ut ille cui remittit efficiatur procacior, pronior et facilior ad iterum offendendum. Eccle. Viii, 11: etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Deo autem nihil nocere potest, et ideo potest omnem offensam remittere. Iob c. Xxxv, 6: si peccaveris, quid ei nocebis? et parum post: porro si iuste egeris, quid donabis ei? tertio, homo miseretur poenam remittendo, et in hoc etiam est modus servandus, scilicet ut non facias contra legis superioris iustitiam: deus autem poenam omnium remittere potest, cum non obstringatur aliqua superioris lege. Iob xxxiv, 13: quem constituit alium super terram, et quem posuit super orbem quem fabricatus est? sic ergo misericordia dei est infinita, quia non coarctatur angustiis divitiarum, neque timore nocumenti restringitur, et neque lege superioris. Causa vero exemplaris beneficii est, quia in christo collata est.

Et quantum ad hoc dicit cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in christo, etc.. Ubi tangit triplex beneficium, id est: iustificationis, resurrectionis a mortuis, et ascensionis in caelum, per quae tria christo assimilamur. Dicit ergo quantum ad primum, ut legatur littera suspensive, deus autem, qui dives est, etc., cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in christo, id est simul vivere fecit cum christo. Os. Vi, 3: vivificabit nos post duos dies, etc.. Convivificavit, inquam, hic scilicet per viam iustitiae. Ps. Lxv, v. 9: qui posuit animam meam ad vitam.

Et hoc in christo, id est per gratiam christi, cuius, scilicet christi, gratia estis salvati. Rom. Viii, 24: spe enim salvi sumus. Quantum vero ad secundum dicit et conresuscitavit nos cum christo, quantum ad animam in re, et spe quantum ad corpus. Rom. Viii, 11: qui suscitavit ipsum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, etc.. Quantum vero ad tertium dicit et consedere fecit in caelestibus in christo iesu, scilicet nunc per spem, et tandem in futuro in re, quia, ut dicitur io. Xii, 26: ubi ego sum, illic et minister meus erit, etc.. Item apoc. Iii, v. 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius. Utitur autem in his apostolus praeterito pro futuro, enuntians tamquam iam factum quod futurum est, pro certitudine spei. Sic ergo convivificavit quantum ad animam, tandem resuscitavit quantum ad corpus, consedere fecit quantum ad utrumque. Consequenter cum dicit ut ostenderet, etc., ostendit causam finalem collati beneficii. Quod quidem potest dupliciter legi, quia saecula supervenientia vel possunt accipi in vita ista, vel in vita futura. Si enim accipiantur in vita ista, tunc saeculum est quaedam mensura temporis et periodus unius generationis, ut dicatur sic: dico quod nos, qui sumus primitiae dormientium, convivificavit in christo, et hoc ut ostenderet in saeculis supervenientibus, id est his qui futuri sunt post nos, abundantes divitias gratiae suae, et hoc non meritis nostris, sed bonitate sua, quae est scilicet super nos in christo iesu, id est per christum iesum. I tim. I, 15 s.: iesus christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet christus omnem patientiam ad informationem illorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Sic ergo deus largitus est sanctis primitivis abundantia dona gratiae, ut posteri facilius convertantur ad christum. Vel potest aliter accipi saeculum, scilicet in alia vita, de quibus dicitur eccli. Xxiv, 14: et usque ad futurum saeculum non desinam. Sed licet ibi sit unum saeculum, quia ibi est aeternitas, dicit tamen in saeculis supervenientibus, propter multitudinem sanctorum participantium aeternitatem: ut dicantur ibi tot saecula, quot sunt aeternitates participatae. De his saeculis dicitur in ps. Cxliv, 13: regnum tuum regnum omnium saeculorum. Dicit ergo secundum hunc sensum: dico quod vivificavit nos in spe, scilicet per christum, vel in gratia, ut ostenderet in saeculis supervenientibus, id est in alia vita compleret, abundantes divitias gratiae suae, id est abundantem gratiam, quam etiam in hoc mundo, dum multa dimittit peccata et maxima dona concedit, dicit: quae quidem superabundat in vita alia, quia ibi indeficienter habetur. Io. X, 10: ego veni ut vitam, scilicet gratiae, habeant in hoc mundo, et abundantius habeant, scilicet gloriae in patria.

Et hoc in bonitate sua. Ps. Lxxii, 1: quam bonus israel deus. Thren. Iii, 25: bonus est dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.

Et hoc supra nos, id est supra nostrum desiderium, supra nostrum intellectum, et supra capacitatem nostram. Is. Lxiv, 4: oculus nos vidit, deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te.

Et hoc in christo iesu, id est, per christum iesum, quia sicut gratia nobis confertur per christum, ita et gloria consummata. Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Per ipsum enim beatificamur, per quem iustificamur. Dicit autem ut ostenderet, quia thesaurus gratiae in nobis est occultus, quia habemus ipsum in vasis fictilibus, ut dicitur ii cor. Iv, 7; et i io. Iii, 1: videte qualem charitatem dedit nobis pater: ut filii dei nominemur et simus.

Et parum post: nunc filii dei sumus, et nondum apparuit, etc.. Sed ille thesaurus occultus, quia nondum apparuit, in saeculis supervenientibus ostenditur, quia in patria omnia erunt nobis aperta, quae ad manifestam sanctorum gloriam pertinent. Rom. Viii, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.


091 CP2

12
(
Ep 2,8-10)

LECTIO 3: Efesios 2,8-10

8. Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est.
9. Non ex operibus, ut ne quis glorietur.
10. 1psius enim sumus factura, creati in Christo 1esu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in Mis ambulemus.


Supra commemorans apostolus beneficium dei quo liberati sumus a peccato, interposuerat quod gratia christi eramus salvati, nunc autem illud probare intendit. Circa quod duo facit.

Primo enim proponit intentionem suam; secundo manifestat propositum, ibi et hoc non ex vobis, etc.. Dicit ergo primo. Bene dixi cuius gratia estis salvati; et certe adhuc dico secure, enim, pro quia, estis salvati gratia. I cor. Xv, 10: gratia dei sum id quod sum. Rom. Iii, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Idem enim est salvari et iustificari. Salus enim importat liberationem a periculis; unde perfecta salus hominis erit in vita aeterna, quando ab omnibus periculis immunis erit, sicut navis dicitur esse salvata, quando venit ad portum. Is. Lx, 18: occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. Huius autem salutis spem suscipiunt homines, dum in praesenti iustificantur a peccato, et secundum hoc dicuntur salvati esse, secundum illud rom. Viii, 24: spe enim salvati sumus. Haec autem salvatio gratiae est per fidem christi. Concurrit enim ad iustificationem impii, simul cum infusione gratiae, motus fidei in deum in adultis. Lc. Viii, 48: vade in pace, fides tua te salvum fecit. Rom. V, 1: iustificati enim ex fide, pacem habeamus. Deinde cum dicit et hoc non ex vobis, etc., manifestat quod dixerat, et primo quantum ad fidem quae est fundamentum totius spiritualis aedificii; secundo quantum ad gratiam, ibi ipsius enim sumus factura, etc.. Circa primum excludit duos errores, quorum primus est: quia dixerat quod per fidem sumus salvati, posset quis credere quod ipsa fides esset a nobis et quod credere in nostro arbitrio constitutum est.

Et ideo hoc excludens, dicit et hoc non ex vobis. Non enim sufficit ad credendum liberum arbitrium, eo quod ea quae sunt fidei, sunt supra rationem. Eccli. Iii, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. I cor. C. Ii, 11: quae dei sunt nemo novit, nisi spiritus dei, etc..

Et ideo quod homo credat, hoc non potest ex se habere, nisi deus det, secundum illud sap. Ix, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi ut dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? propter quod subdit dei enim donum est, scilicet ipsa fides. Phil. I, 29: vobis autem donatum est pro christo non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro eo patiamini, etc.. I cor. Xii, 9: alii enim datur fides in eodem spiritu. Secundo excludit alium errorem. Posset enim aliquis credere quod fides daretur nobis a deo merito operum praecedentium, et, ad hoc excludendum, subdit non ex operibus, scilicet praecedentibus, hoc donum meruimus aliquando, quod salvati sumus, quoniam hoc ex gratia, ut supra dictum est, secundum illud rom. Xi, 6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Subdit autem rationem quare deus salvat homines per fidem, absque meritis praecedentibus, ut ne quis glorietur in seipso, sed tota gloria in deum referatur. Ps. Cxiii, 1: non nobis, domine, non nobis, etc.. I cor. C. I, 29: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius, ex ipso autem vos estis in christo iesu. Deinde cum dicit ipsius enim factura sumus, etc., manifestat quod dixerat quantum ad gratiam. Circa quod duo facit.

Primo manifestat gratiae infusionem; secundo declarat gratiae praedestinationem, ibi quae praeparavit deus, etc.. Duo autem ad rationem gratiae pertinent, quae etiam iam dicta sunt, quorum primum est ut id quod est per gratiam, non insit homini per seipsum, vel a seipso, sed ex dono dei.

Et quantum ad hoc dicit ipsius enim factura sumus, quia scilicet quidquid boni nos habemus, non est ex nobis ipsis, sed ex deo faciente. Ps. Xcix, 3: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Deut. Xxxii, v. 6: nonne ipse est pater tuus, qui possedit, fecit et creavit te? et continuatur immediate cum praecedenti, ut dicatur: ne quis glorietur, quia scilicet ipsius factura sumus. Vel potest continuari cum eo quod supra dixerat: gratia enim salvati sumus. Secundo, pertinet ad rationem gratiae, ut non sit ex operibus praecedentibus, et hoc exprimitur in hoc quod subdit creati. Est enim creare, aliquid ex nihilo facere, unde quando aliquis iustificatur sine meritis praecedentibus, dici potest creatus, quasi ex nihilo factus. Haec autem actio, scilicet creatio iustitiae, fit virtute christi, spiritum sanctum dantis. Propter quod subdit in christo iesu, id est per christum iesum. Gal. Ult.: in christo enim iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Ps. Ciii, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur. Ulterius, non solum datur nobis habitus virtutis et gratiae sed interius per spiritum renovamur ad bene operandum. Unde subdit in operibus bonis, quia scilicet ipsa bona opera sunt nobis a deo. Is. Xxvi, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis.

Et quia quos praedestinavit hos et vocavit, scilicet per gratiam, ut dicitur rom. Viii, 30, ideo subdit de praedestinatione, dicens quae, scilicet bona opera, praeparavit deus. Nihil enim aliud est praedestinatio, quam praeparatio beneficiorum dei, inter quae beneficia computantur et ipsa bona opera nostra. Dicitur autem deus nobis aliqua praeparare, inquantum disposuit se nobis daturum. Ps. Lxiv, 10: parasti cibum illorum, etc.. Sed ne aliquis intelligeret bona opera sic esse nobis praeparata a deo, ut nihil ad illa per liberum arbitrium cooperaremur, ideo subdit ut in illis ambulemus, quasi dicat: sic nobis ea praeparavit, ut ea nos ipsi nobis per liberum arbitrium impleremus. Dei enim adiutores sumus, ut dicitur i cor. Iii, 9. Propter quod dicebat de seipso apostolus i cor. C. Xv, 10: gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia dei mecum. Signanter autem dicit ambulemus, ut designet boni operis profectum, secundum illud io. Xii, 35: ambulate, dum lucem habetis. Infra v, 8: ut filii lucis ambulate.


091 CP2

13
(
Ep 2,11-13)

LECTIO 4: Efesios 2,11-13

11. Propter quod memores estote, quod aliquando, vos qui gentes eratis in carne, qui dicebamini praeputium, ab ea quae
dicitur circumcisio, in carne manufacta;
12. Qui eratis illo in tempore sine Christo, álienati a conversatione 1srael, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo;
13. Nunc autem in Christo 1esu, vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.


Prosecuto beneficio dei gentilibus exhibito quantum ad liberationem a peccato, hic recitat apostolus beneficium eis exhibitum a liberatione a statu gentilitatis. Circa quod duo facit.

Primo commemorat conditionem status praeteriti; secundo recitat beneficia eis exhibita in statu praesenti, ibi nunc autem in christo iesu, etc.. Circa primum duo facit.

Primo commemorationis status praeteriti ponit exhortationem; secundo ipsemet status praeteriti declarat conditionem, ibi quia aliquando, etc.. Dicit ergo propter quod, ut scilicet advertere possitis, quod omnia sint nobis data ex dei gratia, memores estote. Deut. Ix, 7: memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris dominum deum tuum, etc.. Deut. Xvi, 3: memineris diei egressionis tuae de aegypto, omnibus diebus vitae tuae. Secundo cum dicit quia aliquando commemorat praeteriti status conditionem et primo quantum ad mala quae habebant; secundo quantum ad bona quibus privabantur, ibi qui eratis illo in tempore, etc.. Circa primum ponit tria mala.

Primo gentilitatis crimen, quo idolis serviebant, cum dicit quia aliquando vos gentes eratis. I cor. Xii, 2: scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Quidam vero libri habent: vos qui gentes eratis, et tunc pendet constructio usque ibi nunc autem in christo iesu, etc.. Secundo recitat eorum carnalem conversationem, cum dicit in carne, id est carnaliter viventes. Rom. Viii, 8: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt.

Tertio recitat contemptus eorum vilipensionem, qua a iudaeis vilipendebantur. Unde dicit qui dicebamini praeputium, id est incircumcisio, ab ea, scilicet circumcisione, quae dicitur circumcisio manufacta in carne, id est a iudaeis tali circumcisione circumcisis.

Et dicit manufacta ad differentiam circumcisionis spiritualis, de qua dicitur col. Ii, v. 11: in quo circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione christi consepulti ei in baptismo.

Et sequitur parum post: vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, condonans vobis omnia, etc.. Deinde cum dicit qui eratis illo in tempore, etc., commemorat bona quibus privabantur, et primo participatione sacramentorum; secundo dei cognitione, ibi et sine deo in hoc mundo. Circa primum ponit tria sacramenta, quorum participatione privabantur.

Primo christi dignitatem; unde dicit qui eratis illo in tempore sine christo, id est sine promissione christi, quae facta est iudaeis. Ier. Xxiii, 5: suscitabo david germen iustum, etc.. Zach. Ix, 9: exulta satis, filia sion, iubila, filia ierusalem, ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator. Secundo tangit societatem sanctorum, qua privabantur quamdiu in gentilitate permanebant, cum dicit alienati a conversatione israel, quia scilicet iudaeis cum gentibus non erat licitum conversari. Deut. Vii, 2-3: non inibis cum eis foedus, non misereberis eorum, neque sociabis cum eis coniugia, etc.. Io. Iv, v. 9: non enim coutuntur iudaei samaritanis.

Et quantum ad illos qui in iudaismo recipiebantur contemptibiliter cum fiebant proselyti. Unde subditur et hospites testamentorum, quasi dicat: huiusmodi proselyti, quando convertebantur ad iudaeos et fiebant proselyti, non sicut cives sed sicut hospites recipiebantur ad percipiendum testamenta dei. Dicit autem testamentorum in plurali; quia iudaeis vetus testamentum erat exhibitum, et novum erat promissum; quia, ut dicitur eccli. Xliv, 25: testamentum suum confirmavit super caput iacob; quod potest intelligi de veteri testamento. Promiserat enim deus dare aliud testamentum. Bar. Ii, 35: statuam illis testamentum alterum sempiternum. Hoc autem reddidit illis, quorum adoptio est filiorum dei et gloria et testamentum, ut dicitur rom. Ix, 4. Ponit etiam aliud beneficium quo privabantur, scilicet spem futurorum bonorum, cum dicit promissionis spem non habentes; quia, ut dicitur gal. Iii, 16, abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Ulterius ponit summam damnificationem qua damnificantur, scilicet ob dei ignorantiam, ibi et sine deo in hoc mundo, id est sine cognitione dei. Ps. Lxxv, 2: notus in iudaea deus: non autem gentibus, ut dicitur i thess. Iv, 5: non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant deum; quod tamen intelligitur de cognitione quae est per fidem. Nam de cognitione naturali dicitur rom. I, 21: qui cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt, etc.. Consequenter cum dicit nunc autem in christo, etc., commemorat beneficia eis exhibita in statu conversionis per christum. Circa quod duo facit, quia primo ostendit quomodo facti sunt participes bonorum quibus ante privabantur; secundo ostendit quod ad illa bona non sicut hospites, sed sicut cives recipiuntur, ibi ergo non estis hospites, etc.. Prima iterum in duas, quia primo commemorat huiusmodi beneficia in generali; secundo in speciali, ibi in ipso enim est pax nostra, etc.. Dicit ergo primo: dixi quod in illo tempore eratis sine christo, alienati a conversatione israel, nunc autem, id est postquam conversi estis ad christum, vos qui estis in christo, id est qui ei adhaeretis per fidem et charitatem. I io. Iv, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo. Gal. Ult.: in christo enim iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Vos, inquam, qui aliquando eratis longe, id est elongati a deo, non loco, sed merito, ps. Cxviii, 155: longe a peccatoribus salus, et a conversatione sanctorum et participatione testamentorum, ut dictum est, iam facti estis prope, deo scilicet et sanctis eius, et testamentis. Is. Lx, 4: filii tui de longe venient, etc.. Mc. Viii, 3: quidam enim ex eis, scilicet gentibus, de longe venerunt, scilicet de regione dissimilitudinis et statu gentilitatis. Vos autem modo facti estis prope, scilicet in sanguine christi, id est per sanguinem eius, quo vos christus attraxit. Io. Xii, 32: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

Et hoc propter nimiam charitatem, quae potissime in morte crucis manifestatur. Ier. Xxxi, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.


091 CP2


Aquinatis - ad Ephesios 9