Aquinatis - ad Ephesios 17

17
(
Ep 3,7-9)

LECTIO 2: Efesios 3,7-9

7. Cuius factus sum ego minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
8. Mihi enim omnium sanctorum mínimo data est gratia haec in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9. Et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenta absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit.

Postquam ostendit apostolus esse sibi gratiam dispensatam quantum ad mysteriorum divinorum cognitionem, hic ostendit hoc idem quantum ad ipsorum mysteriorum executionem.

Et circa hoc duo facit.

Primo commemorat auxilium gratiae praestitum sibi ad exequendum; secundo, ostendit sibi commissum officium ministerii, ibi mihi omnium sanctorum minimo, etc.. Prima in duas.

Primo tangit ministeriorum divinorum executionem; secundo ostendit auxilium sibi datum ad exequendum, ibi secundum donum gratiae, etc.. Executio autem divinorum sibi commissa est per modum ministerii, et quantum ad hoc dicit: dico quod hoc ministerium est mihi commissum, scilicet gentes esse cohaeredes per evangelium, per quod gentes participes fiunt promissionis dei in christo iesu, cuius ego paulus factus sum minister, etc.; quasi dicat: non ego impleo vel exequor ut a me vel ut meum, sed sicut ministerium quod dei est. Act. Ix, 15: vas electionis est mihi iste, etc.. Unde apostolus i cor. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi et dispensatores mysteriorum dei. Deinde cum dicit secundum donum gratiae, etc., tangit auxilium sibi praestitum ad ministeriorum executionem. Huiusmodi autem auxilium duplex fuit. Unum quidem ipsa facultas exequendi, aliud ipsa operatio, sive actualitas. Facultatem autem dat deus infundendo virtutem et gratiam, per quas efficitur homo potens et aptus ad operandum; sed ipsam operationem confert inquantum operatur in nobis interius movendo et instigando ad bonum.

Et ideo hoc accipiens apostolus a deo, dicit quantum ad primum: dico quod factus sum minister, sed certe non meis meritis, nec virtute propria, sed secundum donum gratiae dei quae data est mihi, quia scilicet idoneus efficior ad executionem divinorum mysteriorum, qui fui prius persecutor. I cor. Xv. 10: plus omnibus laboravi, non ego, sed gratia dei mecum. Quantum ad secundum dicit secundum operationem, quam deus efficit, inquantum virtus eius operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. Potest autem hoc aliter exponi secundum glossam, ut quod dictum est modo referatur ad praecedentia, scilicet dicatur quod esse gentes cohaeredes et concorporales, et comparticipes promissionis eius, scilicet dei patris, hoc quidem donum dedit deus gentibus in christo, id est per christum, et hoc secundum operationem virtutis eius, id est per hoc quod potenter operatus est, suscitando christum a morte. Consequenter cum dicit mihi enim sanctorum minimo, etc., ostendit officium commissum, cuius quidem commissionis gratia commendatur ex tribus.

Primo quidem ex personae suae conditione; secundo ex commissorum magnitudine, ibi evangelizare investigabiles, etc.; tertio ex fructus utilitate, ibi ut innotescat, etc.. Commendat igitur officium sibi commissum ex personae conditione. Si enim rex aliquis, aliquod quidem magnum officium alicui magno principi et excellenti committeret, non multum ei magnam gratiam faceret, quantum ad hunc magnum, si poneret in magno officio; sed si magnum et arduissimum officium alicui parvo committat, multum eum magnificat, et magnam gratiam facit ei, et tanto magis quanto officii excellentia excedit ipsum.

Secundum ergo hunc modum paulus gratiam sibi commissi officii commendat, dicens mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec.

Et vocat se minimum, non ex potestate sibi commissa, sed ex consideratione status praeteriti. I cor. Xv, 9: ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei. Is. Lx, 22: minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam.

Et hoc in gentibus, id est inter gentes, gal. Ii, 8-9: qui enim operatus est petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes.

Et cum cognovissent gratiam dei, quae data est mihi inter gentes, etc.. Secundo commendatur huiusmodi commissionis gratia ex officii magnitudine, quod est revelare et manifestare secreta dei, quae sunt magna et occulta, puta, de magnitudine christi et de salute fidelium facta per eum. De his autem duobus est totum evangelium. Quantum ad primum dicit evangelizare, etc., quasi dicat: haec gratia data est mihi ut annuntiem bonum. I cor. I, 17: non misit me christus baptizare, sed evangelizare.

Et ibidem ix, 16: vae enim mihi si non evangelizavero.

Et bonum hoc, scilicet investigabiles christi divitias, quae sunt verae divitiae. Supra c. Ii, 4: deus autem qui dives est in misericordia, etc.. Rom. Ii, 4: an divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? etc.. Rom. X, 12: dives in omnes qui invocant illum. Quasi dicat: divitiae istae vere investigabiles sunt, quia tanta est misericordia eius, quod intelligi vel investigari non possit. Is. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia, et scientia, timor domini ipse thesaurus eius, scilicet christi, quia in christo abundantissime fuit timor domini. Is. Xi, 3: replebit eum spiritus timoris domini. In christo enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi col. Ii, 3, et haec sunt investigabiles, quia perfecte sapientia et scientia christi investigari non possunt. Iob xi, 7: reperies forsan vestigia dei, et usque ad perfecte omnipotentem? quasi dicat: non. Nam per creaturas, in quibus relucet vestigium creatoris, perveniri non potest ad perfectam eius cognitionem. Huiusmodi autem divitias stupens admiratur apostolus, dicens, rom. Xi, 33, o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei, quam, etc.. Eccli. I, 3: sapientiam dei praecedentem omnia quis investigabit? quantum ad secundum, id est ad manifestandam salutem fidelibus ex christo provenientem, dicit et illuminare omnes, non solum iudaeos, sed etiam gentiles per praedicationem et miracula. Eccli. Xxiv, 45: illuminabo omnes sperantes in domino. Act. C. Ix, 15: vas electionis est, etc.. Matth. V, v. 14: vos estis lux mundi. Illuminare, inquam, quantum in me est omnes, scilicet credere volentes. I tim. Ii, 4: qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ad hoc scilicet ut intelligant quae sit dispensatio sacramenti, quia nihil valent ista nisi dispensentur; quasi dicat: de hoc illuminabo, scilicet quam mirabilis et ex quanta dilectione sit facta adimpletio arcanae redemptionis. Huiusmodi autem divitiae investigabiles, per christum vobis dispensatae sunt. Sed quia dici posset: istud quod dicis, etsi sit magnum, omnes tamen hoc sciunt; ideo ad hoc respondet apostolus dicens, quod non, quia absconditi a saeculis. Ubi sciendum est quod omnia quae sunt in effectu, latent virtute in suis causis, sicut in virtute solis continentur omnia quae sunt in generabilibus et corruptibilibus. Sed tamen ibi quaedam sunt abscondita, quaedam manifesta. Nam calor est manifeste in igne; aliquorum vero ratio, quae occulto modo producit, latet in eo. Deus autem est omnium rerum causa efficiens, sed producit quaedam, quorum ratio potest esse manifesta, illa scilicet quae mediantibus causis secundis producit. Aliqua vero sunt in eo abscondita, illa scilicet quae immediate per seipsum producit.

Et quia sacramentum humanae redemptionis per seipsum operatus est deus, ideo in eo solo hoc sacramentum est absconditum.

Et hoc est quod dicit absconditi a saeculis in deo, id est in sola notitia dei. Investigare autem secreta primae causae maximum est. I cor. Ii, 6: sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur, sed loquimur dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit deus ante saecula. Qui, inquam, omnia creavit.


091 CP3

18
(
Ep 3,10-12)

LECTIO 3: Efesios 3,10-12


10. Ut innotescat principatibus et potestatibus, in caelestibus per ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11. Secundum praejinitionem saeculorum, quam fecit in Christo 1esu Domino nostro,
12. 1n quo habemus fiduciam et accessum in confidentia, per fidem eius.

Posita dignitate officii ex magnitudine commissorum, hic commendat apostolus officii dignitatem ex utilitate effectus, quae quidem est revelatio magnarum rerum magnis personis. Sunt autem circa hoc tria consideranda.

Primo quidem quibus sit revelatum, et quantum ad hoc dicit ut innotescat principatibus, etc.; secundo per quem reveletur, quia per ecclesiam; tertio quid reveletur, quia multiformis sapientia dei. Ad cuius quidem sapientiae descriptionem quatuor tangit apostolus.

Primo eius multiplicitatem, ibi multiformis sapientia dei; secundo modum multiplicitatis, ibi praefinitionem saeculorum; tertio multiplicitatis auctoritatem; unde subdit quam fecit in christo iesu domino nostro; quarto auctoritatis effectum, ibi in quo habemus fiduciam et accessum. Est ergo sapientia, quae revelatur, multiformis, et haec quidem multiformitas tangitur iob xi, 5: utinam deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quam multiplex sit lex eius, etc.. Sap. Vii, 22: est enim in illa, scilicet sapientia divina, spiritus intelligentiae, sanctus, unicus et multiplex, etc.. Multiplex scilicet in effectibus; unicus, scilicet in essentia. Modus autem multiplicitatis revelatae scientiae est secundum praefinitionem saeculorum, id est distinctionem et determinationem diversorum temporum. Deus enim ordinat alia esse in uno tempore, alia in alio, et secundum hoc huiusmodi sapientia multiformis dicitur secundum praefinitionem saeculorum, quia diversa tempora diversis ornat effectibus. Auctor autem huius multiplicitatis est christus; unde dicit quam fecit deus in christo iesu domino nostro, id est per christum. Ipse enim mutat tempora et statum eorum. Hebr. I, 1: multifarie multisque modis, etc., per quem fecit et saecula. Potest autem hoc quod dicit quam fecit, etc., referri vel ad aeternam praedestinationem: nam ipsam fecit pater in filio suo. Supra i, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Ipse enim filius est sapientia patris, nihil autem diffinit, vel praeordinat aliquid, nisi per sapientiam. Vel potest referri ad praedestinationis aeternae completionem, quam deus pater per filium consummavit. I cor. X, 11: in quos fines saeculorum devenerunt, supple sumus. Effectus autem auctoris est magnitudo fructus, qui nobis a christo provenit, quod ponitur, cum dicit in quo habemus fiduciam, etc.. Circa quod duo facit.

Primo ponit bona quae recipimus; secundo appropriatum per quod recipimus, ibi per fidem eius. Bona autem quae recipimus, sunt duo: unum quod pertinet ad spem obtinendi, et quantum ad hoc dicit in quo, scilicet christo, habemus fiduciam, scilicet veniendi ad caelum et aeternam haereditatem. Io. Xvi, 33: confidite, ego vici mundum. Ii cor. Iii, 4: fiduciam talem habemus per christum ad deum. Aliud bonum pertinet ad obtinendi facultatem, et quantum ad hoc dicit et accessum in confidentia, scilicet habemus. Hebr. Iv, v. 16: adeamus cum fiducia ad thronum gloriae eius. Ier. Iii, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Rom. V, 2: per quem accessum habemus per fidem in gratia ista, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum dei. Per quid autem haec dentur nobis, subdit, dicens per fidem eius, scilicet christi. Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habemus ad deum per dominum nostrum iesum christum. Ut ergo breviter comprehendamus, dico quod revelata est sapientia dei multiformis varietatis, secundum distinctionem et praefinitionem saeculorum, quae dedit nobis fiduciam et accessum ad patrem per fidem eius. Quibus autem revelata sit ista multiformis sapientia dei ostendit, et tunc sumitur ista littera superius dimissa, ut innotescat principatibus et potestatibus, ex qua apparet magnitudo.

Et quia etiam in terris sunt principes et potestates, addit in caelestibus, id est in caelo, ubi nos erimus. Notandum est autem hic, quod principatus et potestates sunt duo ordines, qui ex ipsorum nomine praeeminentiam in operando designant. Potestatis ordo ordinatur ad reprimendum impedimenta salutis, sed ordo principatuum praeest et iniungit ad bene exequendum. Quod autem ad ordinem principatus pertineat regulare, patet per illud ps. Lxvii, 26: praevenerunt principes coniuncti psallentibus, etc.. Item: principes iuda duces eorum, etc.. Quod autem ad potestates pertineat reprimere, patet rom. Xiii, 3 s.: vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum; si autem malefeceris, time. Non enim sine causa gladium portat, etc.. Magni ergo sunt quibus innotescit: quia sanctis angelis, per quos diriguntur, et defenduntur sancti. Per quid autem eis innotescat multiformis sapientia dei subdit, dicens per ecclesiam, quod quidem habet magnam difficultatem. Nam glossa habet, id est per apostolos in ecclesia praedicantes. Unus quidem intellectus esse potest, quod scilicet angeli didicerunt ab apostolis, et hoc videtur quamdam rationem habere. Videmus enim quod in caelo inter angelos superiores, qui immediate a deo illuminantur, illuminant et docent inferiores angelos, qui non immediate illuminantur a deo. Non videtur ergo irrationabile dici quod doceant angelos apostoli, qui immediate a deo sunt edocti, secundum illud io. I, 18: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit. Sed hoc quidem satis sufficienter dici posset, nisi aliud occurreret. Cum enim in christo sint duae naturae, divina scilicet et humana, edocti quidem sunt apostoli a christo immediate quantum ad humanam naturam, angeli autem immediate naturam divinam vident, etiam inferiores, alias non essent beati, cum in sola visione divinae essentiae rationalis creaturae beatitudo consistat. Non est ergo conveniens, nec ratio aliqua, ut dicamus sanctos qui sunt in patria doceri a quantumcumque perfectis viatoribus. Nam licet inter natos mulierum non surrexit maior ioanne baptista, tamen qui minor est in regno caelorum maior est illo, ut dicitur lc. Vii, 28. Dicere autem quod daemones doceantur ab hominibus, hoc absque praeiudicio credibile est. Sed quod beati qui immediate verbum conspiciunt, quod est speculum sine macula, in quo relucent omnia, a viatoribus doceantur, dici non debet, nec conveniens videtur. Dicendum est ergo, quod innotuit angelis per ecclesiam, id est per apostolos praedicantes, ut dicit glossa, non quod angeli hoc didicerint ab eis, sed in eis. Nam, sicut dicit augustinus super genesim ad litteram, deus antequam creaturas crearet, ante, dico, ordine naturae, non ordine temporis, cum secundum tempus simul omnia creata sint, rationes rerum naturalium indidit mentibus angelorum, quo fit ut angeli dupliciter res naturales cognoscerent, quia cognoverunt eas in verbo, et haec cognitio dicitur matutina. Item, cognoverunt eas in naturis propriis, et haec dicitur cognitio vespertina. Ulterius notandum est, quod sunt quaedam rationes mysteriorum gratiae totam creaturam excedentes, et huiusmodi rationes non sunt inditae mentibus angelorum, sed in solo deo sunt occultae.

Et ideo angeli non cognoscunt eas in seipsis, nec etiam in deo, sed cognoscunt eas secundum quod in effectibus explicantur. Cum igitur rationes pertinentes ad multiformem sapientiam dei, sint huiusmodi, scilicet in solo deo absconditae, et postmodum in istis forinsecis effectibus explicatae, manifestum est, quod angeli eas, nec in seipsis, nec in ipso verbo, nec etiam ab apostolis, nec a viatoribus aliis cognoverunt; sed in ipsis apostolis explicatas, prius in mente divina latentes, cognoverunt. Sicut domus quae est in mente artificis, vel conceptu de domo facienda, nullus scire potest quamdiu latet in mente, nisi solum ille qui solus illabitur animabus, scilicet deus; sed postquam conceptus est iam in effectu extrinseco explicatus, quia domus iam facta est; sic aliquis de domo iam facta, quae prius latebat in mente artificis, edocetur, non autem edocetur per domum, sed in domo. Unde iam restat ut aliter exponatur hoc quod dicit ut innotescat principatibus, etc., ut illa coniunctio ut accipiatur non causaliter, sed quodammodo consecutive, et legatur sic: illuminare quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo, qui omnia creavit, ita tamen absconditi, ut innotescat principatibus, etc., id est, istud sacramentum ita fuit absconditum in deo, quod inde innotuit principatibus et potestatibus non ab aeterno, sed a saeculo, quia omnis creatura principium habet; et hoc, non per ecclesiam terrenam, sed caelestem, quia ibi est vera ecclesia, quae est mater nostra et ad quam tendimus et a qua nostra ecclesia militans est exemplata.

Et sic ly per, designat ordinem naturae tantum, ut dicatur per ecclesiam caelestem, id est, de uno in aliud, sicut dicitur: illud factum est notum per totum regnum vel civitatem, quia nova currunt ab uno in alium, secundum quod verba currunt; sicut dicitur act. C. Ix, 42 de suscitatione thabitae beghinae sancti petri: notum autem factum est per universam ioppen, et crediderunt multi, etc.. Magister tamen, aliter recitat lecturam augustini, hoc modo illuminare quae sit dispensatio, etc., et hoc per ecclesiam, id est, omnes qui sunt in ecclesia terrena, sed hoc non est secundum intentionem augustini. Hic posset quaeri, utrum angeli a principio mundi cognoverint mysterium incarnationis. Respondet magister dicens, quod angelis maioribus notum fuit, sed non minoribus. Unde ipsi, scilicet angeli minores, interrogant, is. Lxiii, 1: quis est iste qui venit de edom tinctis vestibus de bosra? sed opinio haec est contra beatum dionysium. Dionysius enim duas interrogationes angelorum de christo factas ex sacra scriptura accipit. Unam ex ps. Xxiii, 8: quis est iste rex gloriae? item accipit aliam ex is. Lxiii, v. 1: quis est iste, qui venit de edom? etc.. Prima autem interrogatio, secundum eum, est inferiorum angelorum, secunda supremorum; quod patet, quia primae non deus respondet, sed alius, unde dicit: dominus virtutum ipse est rex gloriae. Secundae vero respondet ipse deus immediate, unde dicit: ego qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum. Vult ergo dionysius, quod utrique aliquid ignoraverunt et aliquid sciverunt: quia a principio omnes sciverunt mysterium incarnationis in generali, sed rationes in speciali didicerunt tempore procedente seu processu temporis, secundum quod in effectibus extrinsecis explicabantur.


091 CP3

19
(
Ep 3,13-17)

LECTIO 4: Efesiso 3,13-17

13. Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
14. Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri 1esu Christi,
15. Ex quo omnis paternitas in caelis, et in térra nominatur,
16. Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroboran per spiritum eius in interiorem hominem,
17. Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in chántate radicati et fundati,

Postquam egit apostolus de dignitate officii, quod pertinet ad suam conditionem, hic consequenter agit de his quae pertinent ad suam afflictionem, scilicet de passionibus suis. Circa quod duo facit.

Primo exhortatur eos ne pro suis tribulationibus conturbentur sed habeant patientiam; secundo, quia ad hoc quod homo non conturbetur necessarium est divinum auxilium, praemittit orationem, ut impleant hoc per divinam gratiam, ibi huius rei gratia, etc.. Dicit ergo primo: ex magnitudine officii mei et firmitate eius, quam habeo per fidem christi, accidit quod tribulationes patior; nec me conturbant, nec a christo avellere possunt. Rom. Viii, 35: quis nos separabit a charitate christi? tribulatio? etc.; quasi dicat: nihil. Propter quod induco vos et peto, ne deficiatis in tribulationibus meis, ne scilicet occasione tribulationum mearum deficiatis omnino a fide et ab operibus bonis. Hebr. Xii, 3: non fatigemini animis vestris deficientes. Dico autem quod vos non debetis deficere, quia sunt pro vobis, id est, pro utilitate vestra. Ii cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam passionum earumdem, quas et nos patimur, ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationum. Vel dicit pro vobis, id est pro vestra probatione. Sap. Iii, v. 6: tamquam aurum in fornace probavit electos dominus, etc.. Quae est gloria vestra, etc., scilicet si non deficiatis, sed stetis fortes in tribulationibus. Nam qui perseveraverit usque in finem, etc.. Alio modo: quae est gloria vestra, id est tolerantia passionum nostrarum, est pro vobis ad gloriam, in hoc quod deus exposuit apostolos suos et prophetas tribulationibus et passionibus propter salutem vestram. Os. C. Vi, 5: propterea dolavi in prophetis, et occidi eos, etc.. Ii cor. I, 14: gloria vestra sumus, sicut vos nostra, etc.. Consequenter cum dicit huius rei gratia, etc., implorat eis auxilium per orationem, ut per exhortationem suam proficiant.

Et primo orationem praemittit; secundo quasi securus de exauditione, gratias agit, ibi ei autem qui potens est, etc.. Item, prima in tres, quia primo proponit orationis obiectum; secundo orationis intentum, ibi ut det vobis secundum divitias, etc.; tertio orationis fructum, ibi ut possitis comprehendere, etc.. Oratio autem redditur exaudibilis per humilitatem. Ps. Ci, 18: respexit in orationem humilium, etc.. Eccli. Xxxv, 21: oratio humiliantis se, nubes penetrabit, etc..

Et ideo statim orationem suam ab humilitate incipit, dicens huius rei gratia, scilicet ne deficiatis a fide, flecto genua mea ad patrem, etc., quod est signum humilitatis propter duo.

Primo quia qui genua flectit, quodam modo parvificat se, et subiicit se ei, cui genua flectit: unde per huiusmodi ostenditur recognitio propriae fragilitatis et parvitatis. Secundo quia in genu est fortitudo corporis. Quando ergo quis genua flectit, protestatur debilitatem suae virtutis.

Et inde est, quod exteriora signa corporalia exhibentur deo ad conversionem, et exercitium spirituale animae interioris. In oratione manasses: flecto genua cordis mei, etc.. Is. Xlv, 23: mihi curvabitur omne genu, etc.. Deinde describit orationis obiectum, quod est deus, et describit eum ex duobus: primo ex affinitate, secundo ex auctoritate. Ex affinitate enim erigimur ad orandum cum fiducia.

Et quantum ad hoc dicit ad patrem domini nostri iesu christi, scilicet cuius nos filii sumus. Iac. I, 17: omne datum optimum, etc.. Is. Lxiii, 16: tu enim, domine, pater noster, etc.. Ex auctoritate autem confirmatur obtinendi quod petimus fiducia, quia ipse est ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Hic posset quaeri utrum in caelo sit paternitas. Posset dici breviter, quod in caelo, id est in deo vel in divinis, est paternitas, quae est principium omnis paternitatis. Sed de hac non quaeritur ad praesens, quia cuilibet fideli nota est. Sed quaeritur utrum in caelis, id est utrum in angelis sit aliqua paternitas. Ad hoc dico quod paternitas est tantum in viventibus et cognoscentibus. Est autem duplex vita. Una secundum actum, alia secundum potentiam. Vita quidem secundum potentiam, est habere opera vitae in potentia. Unde dormiens quantum ad actus exteriores, dicitur vivere in potentia. Vivere autem secundum actum est, quando exercet quis opera vitae in actu. Sic autem non solum qui dat potentiam vitae, pater est eius cui dat; sed qui dat actum vitae, ille etiam pater dici potest. Quicumque ergo inducit aliquem ad aliquem actum vitae, puta ad bene operandum, intelligendum, volendum, amandum, pater eius dici potest. I cor. Iv, 15: nam si decem millia paedagogorum habeatis in christo, sed non multos patres, etc.. Cum ergo inter angelos unus alterum illuminet, perficiat et purget, et isti sint actus hierarchici, manifestum est quod unus angelus est pater alterius, sicut magister est pater discipuli. Utrum autem paternitas, quae est in caelis et in terra, derivetur a paternitate, quae est in divinis, dubitatur.

Et videtur quod non; quia nomina sic imponimus secundum quod res nominatas cognoscimus; quidquid autem cognoscimus, est per creaturas, ergo nomina imposita a nobis rebus ipsis, plus et prius conveniunt creaturis quam ipsi deo. Respondeo et dico quod nomen alicuius rei nominatae a nobis dupliciter potest accipi, quia vel est expressivum, aut significativum conceptus intellectus, quia voces sunt notae, vel signa passionum, vel conceptuum qui sunt in anima, et sic nomen prius est in creaturis, quam in deo. Aut inquantum est manifestativum quidditatis rei nominatae exterius, et sic est prius in deo. Unde hoc nomen paternitas, secundum quod significat conceptionem intellectus nominantis rem, sic per prius invenitur in creaturis quam in deo, quia per prius creatura innotescit nobis, quam deus; secundum autem quod significat ipsam rem nominatam, sic per prius est in deo quam in nobis, quia certe omnis virtus generativa in nobis est a deo.

Et ideo dicit: ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, quasi dicat: paternitas quae est in ipsis creaturis, est quasi nominalis seu vocalis, sed illa paternitas divina, qua pater dat totam naturam filio, absque omni imperfectione, est vera paternitas. Consequenter cum dicit ut det vobis, etc., ostendit orationis intentum.

Et primo facit hoc; secundo ostendit per quid posset impetrare suum propositum, ibi per spiritum eius, etc.. Dicit ergo: dico quod peto ne deficiatis, sed stetis viriliter. Scio tamen quod hoc ex vobis facere non potestis sine dono dei, ideo peto, ut det vobis. Iac. I, 17: omne datum optimum, etc..

Et hoc quidem secundum divitias gloriae suae, id est secundum copiam maiestatis eius et magnificentiae. Ps. Cxi, 3: gloria et divitiae in domo eius. Prov. Viii, 18: mecum sunt divitiae et gloria. Divitiae, inquam, quae faciunt virtute corroborari. Is. Xl, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.

Et hoc in interiori homine, quia nisi in interioribus fortificetur homo, faciliter ab hoste superatur. Is. Ix, 7: confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum. Tunc resumatur illa particula interposita, scilicet per spiritum, in qua ostendit per quid obtinere potest quod petit. Ipse enim spiritus, qui roborat, est spiritus fortitudinis et est causa non deficiendi in tribulationibus, quem obtinemus per fidem quae est fortissima: quia fides est substantia rerum sperandarum, id est facit in nobis subsistere res sperandas. Unde i petr. V, 9: cui resistite fortes in fide.

Et ideo subiungit habitare christum per fidem, et hoc in cordibus vestris. I petr. Iii, 15: dominum autem christum sanctificate in cordibus vestris. Per quod? dico quod non solum per fidem, quae, ut donum est fortissima, sed etiam per charitatem quae est in sanctis.

Et ideo subdit in charitate radicati et fundati. I cor. Xiii, 7: omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam excidit. Cant. Ult.: fortis est ut mors dilectio. Unde sicut arbor sine radice, et domus sine fundamento de facili ruit, ita spirituale aedificium, nisi sit in charitate fundatum et radicatum, durare non potest.


091 CP3

20
(
Ep 3,18-21)

LECTIO 5: Efesios 3,18-21

18. Ut possitis comprehendere cum ómnibus sanctis quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et projundum.
19. Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20. Ei autem qui potens est omnia faceré superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis,
21. 1psi gloria in Ecclesia et in Christo 1esu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.


Supra ostendit apostolus petitionis suae pro ephesiis, et orationis intentum, scilicet corroborationem spiritus in fide et charitate, hic consequenter ostendit eius quam petiit corroborationis per fidem et charitatem fructum, qui est quaedam cognitio. Ideo primo proponit ipsam notitiam; secundo ipsius notitiae et cognitionis efficaciam, ibi ut impleamini in omnem plenitudinem dei. Dicit ergo: ita sitis, charissimi, in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere, etc.. Quod quidem dupliciter legi potest.

Primo modo, ut magis sequamur intentionem apostoli. Sciendum est ergo quod tam in futuro quam in praesenti cognitio dei est nobis necessaria; nam in futuro gaudebimus et de cognitione dei et de cognitione assumptae humanitatis. Io. Xvii, 3: haec est vita aeterna, ut, cognoscant, etc.. Io. X, 9: ingredietur, scilicet in contemplatione divinitatis, et egredietur, scilicet in contemplatione humanitatis, et pascua inveniet.

Et quia fides est inchoatio illius futurae cognitionis, quia est substantia rerum sperandarum, etc., ut dicitur hebr. Xi, v. 1 quasi iam in nobis res sperandas per modum cuiusdam inchoationis facit subsistere. Inde est quod fides nostra in his duobus consistit, scilicet in divinitate et humanitate christi. I cor. Ii, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi iesum christum, etc..

Secundum hoc ergo primo praemittit eis cognitionem divinitatis; secundo cognitionem mysteriorum humanitatis, ibi scire etiam supereminentem scientiae, etc.. Cognitionem autem divinitatis manifestat eis sub his verbis ut possitis, etc., quasi dicat: corroboramini per fidem et charitatem, quia si sic estis, pervenietis ad vitam aeternam, ubi habebitis deum praesentem et perfecte eum cognoscetis. Quod autem deus manifestetur amanti, patet io. Xiv, 21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum; quod vero manifestetur credenti, patet, prout dicitur is. Vii, 9, secundum aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis. Oportet enim ut secundum fidem et charitatem corroboremini, ut possitis comprehendere. Ubi sciendum est quod comprehendere quandoque ponitur pro includere, et tunc oportet quod comprehendens contineat in se totaliter comprehensum. Quandoque autem ponitur pro apprehendere, et tunc dicit remotionem distantiae et insinuat propinquitatem.

Primo autem modo a nullo intellectu creato deus comprehendi potest. Iob xi, 7: forsitan vestigia dei comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies? quasi dicat: non, quia sic posset eum perfecte cognoscere quantum cognoscibilis est.

Et de hac cognitione non intelligitur quod dicitur ut possitis comprehendere, sed secundo modo.

Et est una de tribus dotibus, et de hac loquitur apostolus, cum dicit ut possitis comprehendere, id est deum habere praesentem et praesentialiter cognoscere. Phil. C. Iii, 12: sequor autem si quomodo comprehendam, in quo, etc..

Et haec comprehensio est communis omnibus sanctis eius. Ideo subdit cum omnibus sanctis. Ps. Cxlix, 9: gloria haec est omnibus sanctis eius. Talibus autem dicitur illud i cor. Ix, 24: sic currite ut comprehendatis, etc.. Quae sit latitudo, etc.. Notandum quod verba ista videntur ortum habere ex verbis iob xi, 7: forsan, inquit, vestigia dei comprehendes? quasi dicat: incomprehensibilis est; huius autem incomprehensibilitatis causam assignat, dicens: excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno est, et unde cognosces? longior terra mensura eius, et latior mari. Ex quo videtur quod iob ostendat eum esse comprehensibilem, attribuens ei quadruplicem differentiam dimensionum. His enim verbis alludens apostolus dicit ut possitis comprehendere, quae sit latitudo, etc.; quasi dicat: habeatis tantam fidem et charitatem, ut possitis tandem comprehendere quod comprehensibile est.

Et hoc modo exponit dionysius. Non est tamen aliquo modo intelligendum has dimensiones corporaliter esse in deo, quia spiritus est deus, ut dicitur io. Iv, 24. Sunt tamen in deo metaphorice. Unde per latitudinem designatur dimensio seu extensio virtutis, et sapientiae divinae super omnia. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam, super omnia opera sua. Per longitudinem designatur aeterna eius duratio. Ps. Ci, 13: tu autem, domine, in aeternum permanes, etc.. Ps. Xcii, 5: domum tuam, domine, decet sanctitudo in longitudinem dierum. Per sublimitatem vel celsitudinem vero, perfectio et nobilitas naturae eius, quae in infinitum excedit creaturam. Ps. Cxii, 4: excelsus super omnes gentes dominus.

Et profundum, id est incomprehensibilitas sapientiae eius. Eccle. Vii, 25: alta profunditas, scilicet sapientiae divinae, quis inveniet eam? sic ergo patet quod finis fidei et charitatis nostrae est ut perveniamus ad perfectam fidei cognitionem, qua cognoscamus infinitam suae virtutis extensionem, aeternam et infinitam eius durationem, suae perfectissimae naturae celsitudinem, suae sapientiae profunditatem et incomprehensibilitatem, eo modo sicut est attingendum. Consequenter, quia adhuc alia cognitio est necessaria, scilicet cognitio mysteriorum humanitatis, ideo subdit scire etiam supereminentem scientiae, etc.. Ubi sciendum est quod quidquid est in mysterio redemptionis humanae et incarnationis christi, totum est opus charitatis. Nam quod incarnatum est, ex charitate processit. Supra ii, 4: propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, etc.. Quia vero mortuus fuit, ex charitate processit io. Xv, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, etc.; infra v, 2: christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo. Propter hoc dicit gregorius: o inaestimabilis dilectio charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti.

Et ideo scire charitatem christi, est scire omnia mysteria incarnationis christi et redemptionis nostrae, quae ex immensa charitate dei processerunt, quae quidem charitas excedit omnem intellectum creatum et omnium scientiam, cum sit incomprehensibilis cogitatu.

Et ideo dicit supereminentem scientiae, scilicet naturali et omnem intellectum creatum excedentem, phil. Iv, 7: et pax dei, quae exsuperat omnem sensum; charitatem christi, id est, quam deus pater fecit per christum. Ii cor. V, 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi. Alio modo potest legi, ut referatur ad perfectionem charitatis nostrae, quasi dicat: corroboramini in charitate radicati et fundati, et hoc ut possitis comprehendere, non solum cognoscere, cum omnibus sanctis, quia hoc donum, scilicet charitatis, commune est omnibus, cum nullus possit esse sanctus sine charitate, ut dicitur ephes. C. Iii. Possitis, inquam, comprehendere quae sit latitudo, scilicet charitatis, quae se extendit usque ad inimicos. Ps. Cxviii, 96: latum mandatum tuum nimis. Lata est enim charitas ad suam diffusionem. Ps. Xvii, 20: eduxit me in latitudinem dominus. Longitudo autem eius attenditur quantum ad sui perseverantiam, quia numquam deficit, sed hic incipit et perficitur in gloria. I cor. Xiii, v. 8: charitas numquam excidit. Cant. Ult.: aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Sublimitas autem eius attenditur quantum ad intentionem caelestium, ut scilicet deus non diligatur propter temporalia, quia huiusmodi charitas esset infirma, sed ut diligatur propter se tantum. Iob xl, v. 5: in sublime erigere, et esto gloriosus. Profundum vero attenditur quantum ad originem ipsius charitatis. Nam hoc quod deum diligimus, non est ex nobis, sed a spiritu sancto, quia, ut dicitur rom. V, 5, charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, etc.. Hoc ergo quod unus habet charitatem longam, latam, sublimem et profundam, et alius non, venit ex profundo divinae praedestinationis. Eccli. I, 2: profundum abyssi quis dimensus est. Ergo, ut possitis comprehendere, id est perfecte consequi cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, ut extendatur charitas vestra usque ad inimicos, quae sit longitudo, ut scilicet numquam deficiat, quae sit sublimitas, ut scilicet propter seipsum deus diligatur, et quid sit profundum, scilicet praedestinationis, etc.. Sciendum est autem hic quod christus, in cuius potestate fuit eligere genus mortis quod vellet, quia ex charitate mortem subiit, elegit mortem crucis, in qua praedictae quatuor dimensiones sunt. Ibi est latitudo, scilicet in ligno transverso, cui affixae sunt manus, quia opera nostra debent per charitatem dilatari usque ad inimicos. Ps. Xvii, 20: eduxit me in latitudinem dominus. Ibi est longitudo in ligno erecto, cui innititur totum corpus, quia charitas debet esse perseverativa, quae sustinet et salvat hominem. Matth. X, 22: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ibi est sublimitas in ligno superiori, cui caput inhaeret, quia spes nostra debet elevari ad aeterna et divina. I cor. Xi, 3: caput viri christus est. Ibi etiam est profundum in ligno quod latet sub terra et sustinet crucem, et tamen non videtur, quia profundum amoris divini sustinet nos, nec tamen videtur; quia ratio praedestinationis ut dictum est excedit intellectum nostrum. Sic ergo debemus comprehendere virtutem charitatis nostrae et christi, et adhuc scire charitatem christi supereminentem scientiae, scilicet humanae, quia nullus potest scire quantum christus dilexit nos, vel scire etiam charitatem scientiae christi, quae habetur cum scientia christi. Charitatem, dico, supereminentem, scilicet alii charitati, quae est sine scientia. Sed numquid est verum quod charitas quae est cum scientia superemineat charitati quae est sine scientia? et videtur quod non, quia sic malus theologus esset supereminentioris charitatis quam sancta vetula. Respondeo. Dico quod hoc intelligitur de scientia afficiente: nam ex vi cognitionis inducitur ad magis diligendum, quia, quanto deus magis cognoscitur, tanto et magis diligitur. Propter quod petebat augustinus: noverim te, noverim me. Vel hoc dicitur propter quosdam qui habent zelum dei, sed non secundum scientiam. Talium enim charitati supereminet charitas, cum habetur praedicta scientia christi. Consequenter cum dicit ut impleamini, etc., ponit cognitionis divinae efficaciam, dicens ut impleamini in omnem plenitudinem dei, id est ut habeatis perfectam participationem omnium donorum dei, ut scilicet hic habeatis plenitudinem virtutum, et postea beatitudinis, quae quidem efficit charitas. Eccli. Xxiv, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me, etc.. Consequenter sequitur illa pars ei autem qui potens, etc.. In qua apostolus agit deo gratias de suae petitionis exauditione. Circa quod tria facit, quia primo ponit potestatem dei, qua postulata concedit; secundo potestatis exemplum, ibi secundum virtutem quae operatur in nobis, etc.; tertio materiam gratiarum actionis, ibi ipsi gloria, etc.. Potestatem autem dei describit infinitam, dicens ei autem, scilicet deo christo et deo patri, qui potens est omnia facere, etc.. Ex. Xv, 3: omnipotens nomen eius. Rom. Ult.: ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium, etc..

Et hoc superabundanter facere in nobis omnia quam sciamus petere per affectum, aut intelligere per intellectum, et hoc est quod dicit quam petimus, aut intelligimus. Exemplum autem huiusmodi abundantiae in nobis exhibitae ostendit, dicens secundum virtutem quam operatur in nobis, quasi dicat: apparet si attendamus ea quae operatus est in nobis, scilicet hominibus. Nam nec affectus, nec intellectus humanus potuissent considerare, vel intelligere, vel petere a deo quod fieret homo et homo efficeretur deus et consors naturae divinae, quae tamen secundum virtutem operatur in nobis, et hoc in incarnatione filii sui. Ii petr. I, 4: ut per hoc efficiamini divinae consortes naturae. Unde de his dicitur eccli. Xviii, 2: quis sufficiet enarrare opera illius? quis enim investigabit magnalia illius, virtutem autem magnitudinis quis annuntiabit? vel operatus est in nobis, scilicet apostolis, quibus dedit gratiam evangelizandi investigabiles divitias christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo, ut supra eodem cap.

Et ibi dictum est. Materia autem gratiarum actionis dicitur esse duplex beneficium quod nobis contulit deus. Primum est ecclesiae institutio; secundum est filii incarnatio. Dicit ergo ipsi, scilicet deo patri, gloria, sit, supple, in ecclesia, id est pro his quae fecit in ecclesia, quam instituit: quo ad primum; in christo, id est per christum, vel pro christo, quem nobis dedit. Ipsi, inquam, sit gloria, ut gloriosus appareat, non solum in praesenti sed in omnes generationes saeculi saeculorum, id est saeculi omnia continentis. I tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.


091

Aquinatis - ad Ephesios 17