Aquinatis - ad Ephesios 20


CAPUT 4

21
(
Ep 4,1-4)

LECTIO 1: Efesios 3,1-4

1. Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne am buletis vocatione qua vocati estis,
2. Cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in chántate,
3. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
4. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.


Supra commemoravit apostolus divina beneficia, per quae unitas ecclesiae constituitur et conservatur, hic monet eos apostolus ad permanendum in ecclesiae unitate. Circa quod duo facit, quia primo monet eos ut in ipsa unitate perseverent; secundo instruit eos quomodo in ea permaneant, ibi hoc ergo dico et testificor in domino, etc.. Item prima in duas, quia primo monet eos ad servandam ecclesiasticam unitatem; secundo proponit ipsius ecclesiasticae unitatis formam, ibi unus dominus, una fides, etc.. Prima iterum in tres.

Primo praemittit quaedam inductiva ad servandam ecclesiasticam unitatem; secundo ponit monitionem, ibi cum omni humilitate, etc.; tertio ostendit monitionis finem, ibi solliciti servare, etc.. Inducit autem ex tribus ad servandam ecclesiasticam unitatem.

Primo ex charitatis affectu; secundo ex commemoratione suorum vinculorum; tertio ex consideratione divinorum. Charitatis autem affectum insinuat per obsecrationem. Unde dicit itaque, ex quo tot beneficia a domino recepistis, obsecro vos, cum tamen imperare possem, sed propter humilitatem non impero, magis autem obsecro. Prov. Xviii, 23 dicitur: cum obsecrationibus loquitur pauper. Item propter charitatem, quae magis movet ad opus, quam timor. Phil. I, 8: fiduciam multam habens in christo imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro, etc.. Ex commemoratione vero suorum vinculorum inducit eos, dicens ego vinctus in domino. Ex quibus inducit eos ad servandam sic unitatem, propter tria.

Primo quia amicus magis compatitur amico afflicto, et nititur in pluribus facere voluntatem suam, ut vel sic eum consoletur. Eccli. Xii, 8 s.: non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. In bonis viri, inimici illius in tristitia, et in malitia illius, amicus agnitus est. Secundo quia apostolus ipse vincula patiebatur pro ipsorum utilitate, et ideo inducit eos ad memoriam, quasi volens eos obligare. Ii cor. I, 6: sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute; quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur.

Tertio quia, ut supra dictum est cap. Iii in illa parte: quae est gloria vestra, huiusmodi erant eis ad magnam gloriam, dum deus pro eis amicos et electos suos exposuit tribulationibus pro ipsorum salute.

Et ideo addit in domino, id est, propter dominum. Vel ideo dicit hoc, quia erat ad gloriam apostoli, quod non ut fur, aut homicida, sed ut christianus et propter dominum nostrum iesum christum vinculatus erat, iuxta illud ezech. Iii, 25: ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, etc.. Ex consideratione vero divinorum beneficiorum inducit eos, dicens ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, id est attendentes dignitatem ad quam vocati estis, ambuletis secundum quod ei convenit. Si enim quis vocatus esset ad nobile regnum, indignum esset quod faceret opera rusticana. Sic monet ephesios apostolus, quasi dicat: vocati estis ut sitis cives sanctorum et domestici dei, ut dictum est supra cap. Ii, 19, non est ergo dignum ut faciatis opera terrena, nec ut de mundanis curetis. Ideo dicit digne, etc.. Col. I, 10: ambuletis digne, deo per omnia placentes. Phil. I, 27: digne evangelio christi conversamini.

Et quare? quia vocavit vos de tenebris in admirabile lumen suum, i petr. Ii, 9. Consequenter cum dicit cum omni humilitate, etc., ponit modum suae monitionis, docens quomodo digne poterunt ambulare. Ponit ergo quatuor virtutes, et excludit quatuor vitia eis opposita. Primum autem vitium quod excludit est superbia. Dum enim unus superbiens vult alii praeesse et alius similiter superbus non vult subesse, causatur dissensio in societate et tollitur pax. Unde prov. Xiii, 10: inter superbos semper iurgia sunt. Ad quod excludendum dicit cum omni humilitate, scilicet interiori et exteriori. Eccli. Iii, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus, etc.. Phil. Ii, 3: in humilitate superiores invicem arbitrantes. Iac. Iv, 6: deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Secundum est ira. Iracundi enim sunt propinqui ad iniuriam inferendam verbis vel factis, ex quo turbationes oriuntur. Prov. Xv, v. 18: vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas. Ad hoc excludendum dicit et in mansuetudine, quae mitigat rixas, et pacem conservat. Prov. Iii, 34: mansuetis dabit gratiam. Ps. Xxxvi, 11: mansueti autem haereditabunt terram. Eccli. Iii, 19: fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris. Tertium est impatientia. Quandoque enim aliquis humilis est et mansuetus in se, abstinens a molestiis inferendis, non tamen patienter sustinet molestias sibi illatas, vel attentatas. Ideo subdit cum patientia, scilicet adversorum. Iac. I, 4: patientia autem opus perfectum habet. Eccli. Ii, 4: in humilitate tua patientiam habet. Hebr. X, 36: patientia vobis necessaria est, ut voluntatem dei facientes, etc.. Quartum inordinatus zelus. Cum enim inordinate zelantes, omnia quae vident iudicant, nec tempus, nec locum servantes, concitatur turbatio in societate. Gal. V, 15: si mordetis invicem et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.

Et ideo dicit supportantes invicem in charitate, scilicet mutuo sustinentes defectus aliorum, et hoc ex charitate. Quia quando deficit aliquis, non debet statim corrigi, nisi adsit locus et tempus, sed misericorditer expectari, quia charitas omnia sustinet, i cor. Xiii, 7. Non autem debent huiusmodi defectus supportari ex negligentia vel ex consensu et familiaritate, vel carnali amicitia, sed ex charitate. Gal. Vi, 2: alter alterius onera portate, etc.. Rom. Xv, 1: debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Consequenter cum dicit solliciti servare, etc., ostendit monitionis finem, qui quidem est ut servetur unitas inter fideles. Circa quod tria facit.

Primo ponit ipsam unitatem, quae est finis; secundo describit modum unitatis, ibi in vinculo pacis; tertio ponit rationem servandae unitatis, ibi sicut vocati estis, etc.. Dicit ergo primo: dico quod digne ambuletis, etc., et hoc faciatis solliciti servare unitatem spiritus. Est autem duplex unitas. Una ad malefaciendum, quae est mala, et potest dici unitas carnis. Eccli. Xi, 34: a scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Alia est unitas spiritus, quae est bona ad faciendum bonum. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum, etc.. Io. Xvii, 11: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Modus autem servandae unitatis est in vinculo pacis. Charitas enim est coniunctio animorum. Nulla autem rerum materialium coniunctio stare potest, nisi ligetur aliquo vinculo. Eodem modo nec coniunctio animorum per charitatem stare potest, nisi ligetur; huiusmodi autem verum ligamen est pax, quae est, secundum augustinum, tranquillitas modi, speciei et ordinis, quando scilicet unusquisque habet quod suum est. Propter quod dicit in vinculo pacis. Ps. Cxlvii, v. 14: qui posuit fines tuos pacem, etc.. Quae quidem pax servatur per iustitiam. Is. Xxxii, v. 17: opus iustitiae pax. Eccli. Vi, 26: ne acedieris vinculis eius.

Et quare? quia certe, ut dicitur ibidem, vincula illius alligatura salutis. Nunc autem, quia in homine est duplex unitas, una scilicet membrorum ad invicem simul ordinatorum, alia corporis et animae tertium constituentium, apostolus autem loquitur hic de unitate ecclesiae ad modum unitatis quae est in homine, ideo subiungit unum corpus, quasi dicat: ligemini vinculo pacis, ut sitis unum corpus, quantum ad primam unitatem, ut scilicet omnes fideles sint ordinati ad invicem, sicut membra unum corpus constituentia. Rom. Xii, 5: multi unum corpus sumus in christo, etc..

Et unus spiritus, quantum ad secundum, ut videlicet unum habeatis spiritualem consensum per unitatem fidei et charitatis. Vel: unum corpus quoad proximum, et unus spiritus quoad deum; quia qui adhaeret deo, unus spiritus est, i cor. Vi, 17. Deinde cum dicit sicut vocati estis, etc., subdit rationem huius unitatis. Quia, sicut videmus, quod quando aliqui sunt vocati simul ad aliquid pariter habendum et mutuo percipiendum, solent simul etiam manere et simul ire, ita spiritualiter dicit: quia vos estis vocati ad unum, scilicet finale praemium, ideo debetis simul cum unitate spiritus ambulare in una spe vocationis vestrae, id est in unam spem speratam, quae est effectus vocationis. Hebr. Iii, 1: fratres, facti vocationis caelestis participes. I cor. I, 26: videte vocationem vestram, etc.. Sed posset aliquis dicere: quis vocabit nos, et ad quid? respondetur i petr. V, 10: deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam suam, etc., ubi est beatitudo vestra. Apoc. Xix, 9: beati qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt.


091 CP4

22
(
Ep 4,5-6)

LECTIO 2: Efesios 4,5-6

5. Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6. Unus Deus et pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in ómnibus nobis.

Posita eorum exhortatione pro servanda ecclesiastica unitate, in hac parte apostolus formam dictae unitatis ipsis ephesiis insinuat. Ubi sciendum est, quod cum ecclesia dei sit sicut civitas, est aliquod unum et distinctum, cum non sit unum sicut simplex, sed sicut compositum ex diversis partibus.

Et ideo apostolus duo facit.

Primo ostendit id quod est commune ecclesiae; secundo ostendit id quod est distinctum in ipsa, ibi unicuique autem nostrum data est gratia, etc.. In qualibet autem civitate, ad hoc ut sit una, quatuor debent esse communia, scilicet unus gubernator, una lex, eadem insignia, et idem finis: haec autem quatuor dicit apostolus esse in ecclesia. Dicit ergo: dico quod debetis habere unum corpus et unum spiritum, quia estis in unitate ecclesiae, quae est una.

Primo, quia habet ducem unum, scilicet christum, et quantum ad hoc dicit unus dominus, non plures, pro quorum diversis voluntatibus oporteat vos discordare. Dicitur enim hebr. Iii, 6: christus est tamquam filius in domo sua. Act. Ii, 36: certissime ergo sciat omnis domus israel, quia et dominum eum et christum deus fecit hunc iesum, quem vos crucifixistis. I cor. Viii, 6: unus dominus noster iesus christus. Zach. C. Xiv, 9: in illa die erit dominus unus, et nomen eius unum. Secundo quia lex eius est una. Lex enim ecclesiae est lex fidei. Rom. Iii, v. 27: ubi est ergo nunc gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Sed fides quandoque sumitur pro ipsa re credita, secundum illud: haec est fides catholica, etc., id est, ista debent credi. Quandoque vero sumitur pro habitu fidei, quo creditur in corde.

Et de utroque hoc potest dici. De primo, ut sit sensus una est fides, id est, idem iubemini credere et eodem modo operari, quia unum et idem est quod creditur a cunctis fidelibus, unde universalis seu catholica dicitur. Unde i cor. I, 10: idipsum dicatis, id est sentiatis, omnes, etc.. Alio modo una est fides, id est unus habitus fidei quo creditur; una, inquam, non numero, sed specie, quia idem debet esse in corde omnium; et hoc modo idem volentium dicitur una voluntas.

Tertio eadem sunt insignia ecclesiae, scilicet sacramenta christi, inter quae primum baptisma, quod est ianua omnium aliorum.

Et ideo dicit unum baptisma. Dicitur autem unum triplici ratione.

Primo quia baptismata non differunt secundum baptizantes; quia a quocumque conferantur, uniformem virtutem habent, quia qui baptizat interius, unus est, scilicet christus. Io. I, v. 33: super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Secundo dicitur unum, quia datur in nomine unius, scilicet trinitatis. Baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.

Tertio quia iterari non potest. Poenitentia autem, matrimonium, eucharistia, et extrema unctio, iterari possunt, non autem baptismus. Hebr. Vi, 4: impossibile est eos qui semel sunt illuminati, scilicet per baptismum, gustaverunt autem donum caeleste, et participes facti sunt spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, scilicet per peccatum, renovari rursus ad poenitentiam. Non iteratur autem vel propter characterem, vel quia causa eius non iteratur. Rom. Vi, 4: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, etc.. Nunc autem christus semel pro peccatis mortuus est, ut dicitur i petr. Iii, 18. Quarto in ecclesia est idem finis, qui est deus. Filius enim ducit nos ad patrem. I cor. Xv, 24: cum tradiderit regnum deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem, oportet autem illum regnare, etc..

Et quantum ad hoc subiungit, dicens unus deus, etc., ubi primo, ponit apostolus eius unitatem; secundo eius dignitatem, ibi qui est super omnes, etc.. Circa primum duo dicit: primum pertinet ad naturam divinam; unde dicit unus deus. Deut. Vi, 4: audi, israel, dominus deus tuus unus est. Aliud pertinet ad eius benevolentiam ad nos et ad pietatem; unde dicit et pater omnium. Is. Lxiii, 16: tu, domine, pater noster, et redemptor noster. Mal. Ii, 10: numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non deus creavit nos? dignitatem autem eius commendat ex tribus. Ex altitudine divinitatis, cum dicit qui est super omnes. Ps. Cxii, 4: super omnes gentes dominus, etc.. Ex amplitudine eius potestatis, cum dicit per omnia. Ier. C. Xxxiii, 24: caelum et terram ego impleo, etc.. Ps. Viii, 8: omnia subiecisti sub pedibus, etc.. Lc. X, 22: omnia mihi quippe tradita sunt, quippe quia omnia per ipsum facta sunt, io. I, 3. Sed modo quo dicitur sap. Xi, 21: omnia in numero, et pondere, et mensura disposuisti. Ex largitate gratiae, cum dicit et in omnibus nobis, scilicet per gratiam. Ier. Xiv, 9: tu autem in nobis es, domine, etc.. Sed primum appropriatur patri, qui est fontale principium divinitatis et omnes creaturas excellit.

Secundum filio, qui est sapientia attingens a fine usque ad finem fortiter, sap. Viii, 1. Tertium vero spiritui sancto, qui replet orbem terrarum, sap. I, 7.


091 CP4

23
(
Ep 4,7-10)

LECTIO 3: Efesios 4,7-10

7. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8. Propter quod dicit: ascendens: in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
9. Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae?
10. Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes cáelos, ut adimpleret omnia.

Supra ostendit apostolus ecclesiasticam unitatem quantum ad id quod in ecclesia est commune, hic idem ostendit quantum ad hoc quod singulis fidelibus membris ecclesiae est proprium et speciale. Circa quod tria facit: primo proponit distinctionem; secundo inducit ad hoc auctoritatem, ibi propter quod dicit, etc.; tertio ponit auctoritatis expositionem, ibi quod autem ascendit, etc.. Dicit ergo: habemus in ecclesia unum deum, unam fidem, etc., sed tamen diversas gratias diversis particulariter collatas habemus, quia unicuique nostrum data est gratia, quasi dicat: nullus nostrum est qui non sit particeps divinae gratiae et communionis. Io. I, 16: de plenitudine eius omnes accepimus gratiam pro gratia. Sed certe ista gratia non est data omnibus uniformiter seu aequaliter, sed secundum mensuram donationis christi, id est secundum quod christus est dator, et eam singulis mensuravit. Rom. Xii, 6: habentes donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes. Haec differentia non est ex fato, nec a casu, nec ex merito, sed ex donatione christi, id est secundum quod christus nobis commensuravit. Ipse enim solus recepit spiritum non ad mensuram, io. Iii, 34, caeteri autem sancti ad mensuram recipiunt. Rom. Xii, 3: unicuique sicut deus divisit mensuram fidei. I cor. Iii, 8: unusquisque propriam mercedem accipiet, etc.. Matth. Xxv, 15: unicuique secundum propriam virtutem, etc.. Quia sicut in potestate christi est dare vel non dare, ita dare tantum vel minus. Sequitur propter quod dicit, etc.. Hic ponit quamdam auctoritatem assumptam de ps. Lxvii, 19, et refertur ad hoc quod dixit secundum mensuram donationis christi; ubi tria facit.

Primo commemorat christi ascensionem; secundo humani generis liberationem; tertio ponit donorum spiritualium collationem. Partes consequuntur se. Ostendit ergo primum, dicens sic: propter quod, scilicet significandum, dicit, scilicet propheta david in ps. Lxvii, 19: ascendens christus in altum, etc.. Mich. Ii, 13: ascendit ante eos pandens iter, etc.. Iob xxxix, 18: in altum alas erigit, etc.. Ascendens, inquam, sed non solus, quia captivam duxit captivitatem, eos scilicet quos diabolus captivaverat. Humanum enim genus captivatum erat, et sancti in charitate decedentes, qui meruerant gloriam, in captivitate diaboli detinebantur quasi captivi in limbo. Is. V, 13: ductus est captivus populus meus, etc.. Hanc ergo captivitatem christus liberavit, et secum duxit in caelum. Is. Xlix, 24 s.: numquid tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvabitur, ac salvum poterit esse? quia haec dicit dominus: equidem et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Sed certe hoc non verificatur solum quantum ad iam mortuos, sed etiam quantum ad viventes, qui captivi tenebantur sub peccato, quos, a peccato liberans, servos fecit iustitiae, ut dicitur rom. Vi, 18, et sic quodammodo eos in captivitatem duxit, non ad perniciem sed ad salutem. Lc. V, 10: ex hoc iam homines eris capiens. Non solum autem homines a diaboli captivitate eripuit, et suae servituti subiecit, sed etiam eos spiritualibus bonis dotavit. Unde subditur dedit dona hominibus, scilicet gratiae et gloriae. Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus. Ii petr. I, 4: per quem et pretiosa nobis promissa donavit, etc.. Nec est contrarium quod in littera praecedenti dicitur accepit dona in hominibus, quia certe ipse dedit ut deus et accepit ut homo in fidelibus, sicut in membris suis. Dedit in caelo sicut deus, et accepit in terra secundum modum loquendi quo dicitur matth. C. Xxv, 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Deinde cum dicit quod autem ascendit, etc., exponit propositam auctoritatem, et primo quantum ad ascensionem; secundo quantum ad materiam donationis, ibi et ipse dedit, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ostendit quomodo descendit, ibi qui descendit; secundo quomodo ascendit, ibi qui ascendit, etc.. Circa primum considerandum, quod cum christus vere sit deus, inconveniens videbatur quod sibi conveniret descendere, quia nihil est deo sublimius.

Et ideo ad hanc dubitationem excludendam subdit apostolus quod autem ascendit quid est, nisi quia et descendit primum, etc.. Ac si diceret: ideo postea dixi quod ascendit, quia ipse primo descenderat, ut ascenderet: aliter enim ascendere non potuisset. Quomodo autem descendit, subdit, dicens quia in inferiores partes terrae. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo ut per inferiores partes terrae intelligantur istae partes terrae, in quibus nos habitamus, quae dicuntur inferiores, eo quod sunt infra caelum et aerem. In has autem partes terrae dicitur descendisse filius dei, non motu locali, sed assumptione inferioris et terrenae naturae, secundum illud phil. Ii, 7: exinanivit semetipsum, etc.. Alio modo potest intelligi de inferno, qui etiam infra nos est. Illuc enim descendit dominus secundum animam, ut inde sanctos liberaret.

Et sic videtur hoc eis convenire quod dixerat: captivam duxit captivitatem. Zach. Ix, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua. Apoc. X, 1: vidi alium angelum fortem descendentem de caelo, etc.. Ex. Iii, 7: vidi afflictionem populi mei qui est in aegypto, etc.; et sequitur: et descendi liberare eum. Deinde cum dicit qui descendit, etc., manifestat eius ascensionem quantum ad tria.

Primo quantum ad personam ascendentis, cum dicit qui descendit, ipse est qui ascendit, etc.. In quo designatur unitas personae dei et hominis. Descendit enim, sicut dictum est, filius dei assumendo humanam naturam, ascendit autem filius hominis secundum humanam naturam ad vitae immortalis sublimitatem.

Et sic est idem filius dei qui descendit et filius hominis qui ascendit. Io. C. Iii, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis, qui est in caelo. Ubi notatur quod humiles, qui voluntarie descendunt, spiritualiter deo sublimante ascendunt, quia qui se humiliat, exaltabitur, lc. Xiv, 11. Secundo ostendit terminum ascensionis, cum dicit super omnes caelos. Ps. Lxvii, 34: qui ascendit super omnes caelos ad orientem. Nec solum intelligendum est quod ascenderit super omnes caelos corporales, sed etiam super omnem spiritualem creaturam. Supra c. I, 20: constituens illum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur, etc..

Tertio ponit ascensionis fructum, cum dicit ut adimpleret omnia, id est omne genus hominum spiritualibus donis repleret. Ps. Lxiv, 5: replebimur in bonis domus tuae. Eccli. Xxiv, 26: a generationibus meis adimplemini. Vel adimpleret, id est ut ad effectum perduceret, omnia quae de ipso erant scripta. Lc. Ult.: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me.


091 CP4

24
(
Ep 4,11-13)

LECTIO 4: Efesios 4,11-13


11. Et 1pse dedit quosdam quidem Apostólos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios antera pastores et doctores;
12. Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi.
13. Doñee oceurramus omnes in unitatem fidei, et agniiionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Hic exponit apostolus quod supra dixerat de donatione donorum. Circa quod duo facit.

Primo ostendit quod dominus singulis fidelibus dedit donorum diversitatem; secundo ostendit illorum donorum fructum et utilitatem, ibi ad consummationem sanctorum, etc..

Et quia per dona christi diversi status et munera in ecclesia designantur, considerandum est quod, inter dona christi, primo ponit apostolos. Unde dicit et ipse dedit quosdam quidem apostolos. Lc. Vi, 13: elegit ex ipsis quos et apostolos nominavit. I cor. Xii, 28: quosdam quidem posuit in ecclesia: primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, quarto virtutes. Apostoli primo loco ponuntur, quia ipsi privilegiati fuerunt in omnibus donis christi. Habuerunt enim plenitudinem gratiae et sapientiae, quidam quantum ad revelationem divinorum mysteriorum. Lc. Ult.: aperuit eis sensum ut intelligerent, etc.. Mc. C. Iv, 11: vobis datum est nosse mysterium regni dei, etc.. Io. Xv, 15: omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Habuerunt etiam copiam eloquentiae ad annuntiandum evangelium. Lc. Xxi, 15: dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri. Mc. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate, etc.. Habuerunt etiam praerogativam auctoritatis et potentiae quantum ad curam dominici gregis. Io. Ult.: pasce oves meas. I cor. X: de potestate nostra quam dedit nobis deus in aedificationem, non in destructionem vestram, etc.. Ideo apostolus subiungit hic tres gradus ecclesiasticos secundum participationem singulorum praemissorum. Nam quantum ad revelationem divinorum mysteriorum, subdit quosdam autem prophetas, qui praenuntiatores fuerunt incarnationis christi, de quibus dicitur i petr. I, 10: prophetae qui de futura in vobis gloria prophetaverunt. Matth. Xi, 13: omnes enim prophetae, et lex usque ad ioannem prophetaverunt. Sed apostoli prophetantes fuerunt post adventum christi gaudia vitae futurae. Apoc. I, 3: beatus qui legit et qui audit verba prophetiae huius, etc.. Item fuerunt exponentes antiquorum prophetarum prophetias. I cor. Xiv, 1: aemulamini spiritualia; magis autem ut prophetetis. Matth. Xxv: ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes, etc.. Quantum vero ad annuntiandum evangelium, subdit alios vero evangelistas, qui scilicet habent officium praedicandi evangelium, vel etiam conscribendi, quamvis non essent de principalibus apostolis. Rom. X, 15: quam speciosi pedes evangelizantium pacem, etc.. Is. Xli, 27: dabo ierusalem evangelistam. Quantum vero ad curam ecclesiae subdit alios autem pastores, curam scilicet dominici gregis habentes.

Et sub eodem addit et doctores, ad ostendendum quod proprium officium pastorum ecclesiae est docere ea quae pertinent ad fidem et bonos mores. Dispensare autem temporalia non pertinet ad episcopos, qui sunt apostolorum successores, sed magis ad diaconos. Act. Vi, 2: non est aequum nos derelinquere verbum dei, et ministrare mensis. Tit. I, 9: amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem. Dicitur de episcopis ier. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Deinde cum dicit ad consummationem sanctorum, etc., ostendit fructum praedictorum donorum seu officiorum.

Et circa hoc duo facit, quia primo assignat fructum; secundo ostendit qualiter fideles ad hunc fructum possent advenire, ibi ut iam non simus parvuli, etc.. Prima iterum in duas.

Primo proponit effectum proximum; secundo ostendit fructum ultimum, ibi donec occurramus omnes, etc.. Effectus autem proximus praedictorum donorum seu officiorum, potest attendi quantum ad tria. Uno modo quantum ad ipsos qui sunt in officiis constituti, quibus ad hoc sunt collata dona spiritualia, ut ministrarent deo et proximis.

Et quantum ad hoc dicit in opus ministerii, per quod scilicet procuratur honor dei, et salus proximorum. I cor. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi, etc.. Is. Lxi, 6: ministri dei, dicetur vobis. Alio modo quantum ad perfectionem iam credentium, cum dicit ad consummationem, id est perfectionem, sanctorum, id est eorum qui iam sunt sanctificati per fidem christi.

Etenim specialiter debent intendere praelati ad subditos suos, ut eos ad statum perfectionis perducant; unde et ipsi perfectiores sunt, ut dicit dionysius in ecclesiastica hierarchia. Hebr. Vi, 1: ad perfectionem feramur, etc.. Is. X, 22-23: consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim, et abbreviationem dominus deus exercituum faciet, etc..

Tertio quantum ad conversionem infidelium; et quantum ad hoc dicit in aedificationem corporis christi, id est ut convertantur infideles, ex quibus aedificatur ecclesia christi, quae est corpus eius. I cor. Xiv, 3: ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.

Et sequitur ibidem: nam maior est qui prophetat quam qui linguis loquitur, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat, et ibidem, omnia ad aedificationem fiant. Deinde cum dicit donec occurramus, etc., assignat fructum ultimum, et potest intelligi dupliciter. Uno modo de fructu simpliciter ultimo, qui erit in resurrectione sanctorum.

Et, secundum hoc, duo declarantur.

Primo quidem congregatio resurgentium et corporalis et spiritualis. Corporalis quidem erit congregatio in hoc, quod omnes sancti congregabuntur ad christum. Matth. Xxiv, 28: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.

Et quantum ad hoc dicit donec occurramus omnes, etc., quasi dicat: usque ad hoc extenditur praedictum ministerium et consummatio sanctorum et aedificatio ecclesiae, donec in resurrectione occurramus christo. Matth. Xxv, 6: ecce sponsus venit, exite obviam ei. Amos iv, 12: praeparare in occursum dei tui, israel, etc..

Et etiam occurramus nobis invicem. I thess. Iv, 17: simul rapiemur cum illis in nubibus obviam christo in aera. Phil. Iii, 11: si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis. Spiritualis autem congregatio attenditur quantum ad meritum, quod est secundum eamdem fidem, et quantum ad hoc dicit in unitatem fidei. Supra eodem: unus dominus, una fides. Item supra in eodem: solliciti servare unitatem spiritus, etc..

Et quantum ad praemium, quod est secundum dei perfectam visionem et cognitionem, de qua i cor. Xiii, 12: tunc cognoscam sicut et cognitus sum.

Et quantum ad hoc dicit et agnitionis filii dei. Ier. Xxxi, 34: omnes enim cognoscent me. Secundo declarat praedictum fructum quantum ad perfectionem resurgentium.

Et primo ponit ipsam perfectionem, cum dicit in virum perfectum. Ubi non est intelligendum, sicut quidam intellexerunt, quod scilicet foeminae mutentur in sexum virilem in resurrectione, quia uterque sexus permanebit non quidem ad commixtionem sexuum, quae tunc de caetero non erit, secundum illud matth. Xxii, 30: in resurrectione enim non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli, sed ad perfectionem naturae et gloriae dei, qui talem naturam condidit. Dicit ergo virum perfectum, ad designandum omnimodam perfectionem illius status. I cor. Xiii, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

Et propter hoc vir magis sumitur secundum quod dividitur contra puerum, quam secundum quod dividitur contra foeminam. Secundo ostendit exemplar huius perfectionis, cum dicit in mensuram aetatis plenitudinis christi. Ubi considerandum est, quod corpus christi verum est exemplar corporis mystici: utrumque enim constat ex pluribus membris in unum collectis. Corpus autem christi fuit perductum ad plenam aetatem virilem, scilicet triginta trium annorum, in qua mortuus fuit. Huiusmodi ergo aetatis plenitudini conformabitur aetas sanctorum resurgentium, in quibus nulla erit imperfectio, nec defectus senectutis. Phil. Iii, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Alio modo potest intelligi de fructu ultimo praesentis vitae, in qua quidem sibi occurrent omnes fideles ad unam fidem et agnitionem veritatis. Io. X, 16: alias oves habeo, quae non sunt de hoc ovili, etc.. In qua perficitur etiam corpus christi mysticum spirituali perfectione, ad similitudinem corporis christi veri.

Et secundum hoc totum corpus ecclesiae dicitur corpus virile, secundum illam similitudinem qua utitur apostolus gal. Iv, 1: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, etc..


091 CP4

25
(
Ep 4,14-16)

LECTIO 5: Efesios 4,14-16


14. Ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris,
15. Veritatem autem facientes in chántate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus.
16. Ex quo totum cor pus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in chántate.

Posita donorum spiritualium diversitate et fructu eorum, hic ostendit apostolus quomodo ad fructum illum perveniamus. Circa quod duo facit.

Primo duo impedimenta removet; secundo modum veniendi docet, ibi veritatem facientes, etc.. Dicit ergo: bene dictum est, quod hic est fructus ultimus istorum donorum, quod scilicet occurramus domino in virum perfectum, etc., ergo oportet nos videre ut iam non simus parvuli, sed certe viri perfecti; quia quamdiu aliquis est puer, non est perfectus vir. Oportet ergo quod deserat pueritiam, qui domino debet occurrere. Sic faciebat apostolus. I cor. Xiii, 11: quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Conditio autem pueri est, quod non est fixus vel determinatus in aliquo, sed credit omni verbo. Si ergo volumus exhibere nos ut viros perfectos, oportet quod deseramus cogitationem fluctuantem, id est instabilem.

Et hoc est quod dicit fluctuantes. I cor. Xiv, v. 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Dicuntur autem fluctuantes a fluctu, quia tales ad modum fluctus non sunt firmi in fide. Iac. I, 6: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Nunc autem necesse est nos stabiles esse et non fluctuare.

Et quia ventus est prava doctrina, de qua merito dicitur prov. Xxv, 23: ventus aquilo dissipat pluvias. Matth. Vii, 25: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ideo dicit et non circumferamur omni vento doctrinae, etc.; quasi dicat: nulla doctrina perversa perflante ad commotionem cordis et ruinam spiritualis aedificii debemus moveri, quia non est bona doctrina; quod patet ex tribus.

Primo ex eius principio, quod est in nequitia hominum; ideo non est bona doctrina, sed falsa et nequam, quam dogmatizat aliquis ad perditionem animarum, ut obtineat principatum, sicut doctrina arrii nequissimi, qui crepuit medius, ut de ipso possit exponi illud eccli. Xxxi, 29: testimonium nequitiae eius verum est. Item, talis doctrina perversa est quod patet. Secundo, ex eius processu, qui est astutia, quia cum dolo, id est unum intendit et aliud simulat; propter quod apostolus dicit ii cor. Xi, 3: timeo ne sicut serpens evam seduxit astutia sua: ita ut corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, quae est in christo iesu.

Tertio patet hoc idem ex effectu, quia effectus talis doctrinae est ad circumventionem erroris, non ad denarios vel alia temporalia acquirenda, sed ad seminandos errores seducunt et circumveniunt tales doctores; de quibus dicitur ii tim. Iii, 13: mali homines et seductores proficient in peius errantes, et in errorem alios mittentes. Deinde cum dicit veritatem autem facientes, etc., ostensis impedimentis per quae a fructu donorum spiritualium impeditur quis, hic ostendit qualiter ad fructum debitum pervenitur.

Et arguit sic: statim dictum est quod si volumus ad spiritualium donorum fructum pervenire, oportet ut iam non simus parvuli, etc.. Sed tamdiu sumus parvuli, quamdiu virilem statum non attingimus, nec crescimus: ergo nobis necessarium est, ut crescamus.

Et hoc est quod dicit veritatem autem facientes, etc.. Duo ergo facit.

Primo ostendit in quo debemus crescere; secundo per quem, ibi in illo per omnia, etc.. Dicit ergo quantum ad primum veritatem facientes crescamus, et hoc in duobus, scilicet in bono opere et forma boni operis, quae duo sunt veritas et charitas. Veritas autem quandoque dicitur omne opus bonum, ut tob. I, 2: in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit. Faciamus ergo veritatem, scilicet omne opus bonum, vel veritatem doctrinae: quia non sufficere nobis debet audire vel docere veritatem, sed oportet facere; propter hoc dicebat apostolus i tim. Iv, 16: hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Estote ergo factores, etc., ut dicitur iac. I, 22; quia factores iustificabuntur, ut habetur rom. C. Ii, 13.

Et hoc si fiat in charitate, quae est forma boni operis. I cor. Xvi, 13 s.: viriliter agite, et confortetur cor vestrum, et omnia opera vestra in charitate fiant: quia certe aliter nihil valerent. I cor. Xiii, 3: si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Sed quia in via dei non progredi, est regredi, ideo subdit apostolus ut crescamus in illo, etc., ubi tria facit.

Primo ostendit auctorem nostri augmenti; secundo eius veritatem; tertio modum augmenti. Secunda, ibi ex quo totum corpus. Tertia, ibi secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri. Dicit ergo crescamus in illo, scilicet in christo, de quo i petr. Ii, 2: in eo crescatis in salutem. In illo, inquam, qui est caput nostrum christus et in ecclesia, quae est corpus ipsius, ut dicitur col. I, 24. Crescamus, inquam, non in possessionibus, sicut dicitur iob i, 10: possessio eius crevit in terra, sed in spiritualibus. Nec in uno tantum, sed per omnia, id est in omni bono, fructificantes et crescentes. I cor. X, 31: omnia in gloriam dei facite, etc..

Et ibi sequitur: sicut et ego per omnia omnibus placeo. De hoc commendat corinthios apostolus, dicens i cor. Xi, 2: laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, omnia praecepta mea tenetis. Consequenter cum dicit ex quo totum corpus, etc., ostendit veritatem christi per quem crescere debeamus. Ubi sciendum est, quod corpus naturale tria habet, scilicet compactionem membrorum ad invicem, ligationem per nervos et mutuam subministrationem. I cor. Xii, 16 s.: si dixerit pes: quoniam non sum manus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? et si dixerit auris: quoniam non sum oculus, non sum de corpore, etc.. Si totum corpus est odoratus, ubi auditus? spiritualiter ergo, sicut unum corpus efficitur ex multis his tribus modis, scilicet per compactionem seu adunationem, per ligationem et per mutuam operationem et subventionem: ita et omnia, quae sunt a capite corporali, scilicet compactio, nervorum ligatio, ad opus motio, fluunt a capite nostro christo in corpore ecclesiae.

Et, primo, compactio per fidem; unde dicit ex quo, scilicet christo, qui est caput nostrum, ut modo dictum est, totum corpus compactum est, id est, coadunatum. Ps. Cxlvi, 2: dispersiones israel congregabit. Abac. Ii, 5: congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. De hoc dicitur col. Ii, 19: caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum dei. Secundo, fluit a christo capite in corpus ecclesiae suae mysticum connexio et colligatio, quia oportet adunata aliquo nexu vel vinculo necti, vel colligari.

Et propter hoc dicit et connexum per omnem iuncturam subministrationis, id est per fidem et charitatem, quae connectunt et coniungunt membra corporis mystici ad mutuam subministrationem. Eccli. Xxxix, 39: omnia opera domini bona, et omne opus hora sua subministrabit. Unde ipse apostolus, confidens de ista mutua subministratione quae est inter membra ecclesiae per divinam coniunctionem, dicebat phil. I, 19: scio enim, quia hoc proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem spiritus iesu christi.

Tertio, a capite christo in membris, ut augmententur spiritualiter, influitur virtus actualiter operandi. Unde dicit secundum mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit; quasi dicat: non solum a capite nostro christo est membrorum ecclesiae compactio per fidem, nec sola connexio, vel colligatio per mutuam subministrationem charitatis, sed certe ab ipso est actualis membrorum operatio sive ad opus motio, secundum mensuram et competentiam cuiuslibet membri. Unde dicit, quod facit augmentum corporis secundum operationem et mensuram uniuscuiusque membri, debite mensurati; quia non solum per fidem corpus mysticum compaginatur, nec solum per charitatis subministrationem connectentem augetur corpus; sed per actualem compositionem ab unoquoque membro egredientem, secundum mensuram gratiae sibi datae, et actualem motionem ad operationem, quam deus facit in nobis. Unde is. Xxvi, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis. Idem vero deus, qui operatur omnia in omnibus, ut dicitur i cor. Xii, 6.

Et haec expositio concordat glossatori. Sed ad quid augmentat deus unumquodque membrum? ut corpus aedificet. Supra ii, 21: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino, in quo et vos coaedificamini, etc.. Unde i cor. Iii, 9: dei aedificatio estis.

Et haec omnia fiunt in charitate, quia, ut dicitur i cor. C. Viii, 1: charitas aedificat. Vel in charitate facit deus haec omnia, id est ex mera dilectione. Ier. Xxxiii, 3: in charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Rursusque: aedificabo, et aedificaberis. Hoc est ergo quod dicit in aedificationem sui in charitate.


091 CP4


Aquinatis - ad Ephesios 20