Aquinatis - ad Ephesios 38

38
(
Ep 5,22-28)

LECTIO 8: Efesios 5,22-28

22. Mulieres viris suis subditas sint, sicut Domino;
23. Quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae; 1pse salvator corporis eius.
24. Sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in ómnibus.
25. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et Seipsum tradidit pro ea,
26. Ut illam sanctificaret, mundans earn lavacro aquae in verbo vitae,
27. Ut exhiberet 1pse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huismodi, sed ut sit sancta et intnaculata.
28. 1ta et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua.


Supra apostolus posuit praecepta generalia ad omnes, hic ponit ea quae pertinent ad speciales quasdam personas et status.

Et quia secundum philosophum in politicis domus habet tres connexiones, sine quibus non est perfecta, scilicet viri et mulieris, patris et filii, domini et servi; ideo, haec tria prosequens, instruit: primo mulierem et virum; secundo patrem et filium, cap. Vi, ibi filii, obedite, etc.; tertio servos et dominos, ibi servi, obedite, etc.. Prima in duas.

Primo enim monet mulieres de subiectione; secundo viros de dilectione, ibi viri, diligite, etc.. Prima in duas.

Primo ponit admonitionem; secundo eius rationem, ibi quoniam vir caput est, etc.. Dicit ergo mulieres viris suis subditae sint, quia certe mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo, ut dicitur eccli. C. Xxv, 30.

Et ideo specialiter monet eas de subiectione.

Et hoc sicut domino, quia proportio viri ad uxorem quodammodo est sicut servi ad dominum, quantum debet regi mandato domini; sed differentia est in hoc, quod dominus utitur servis suis quo ad id quod est sibi utile: sed vir utitur uxore et liberis ad utilitatem communem.

Et ideo dicit sicut domino; non quod vere sit dominus, sed sicut dominus. I petr. Iii, 1: mulieres subditae sint viris suis, etc.. Deinde subdit rationem suam. Circa quod tria facit.

Primo eam proponit; secundo exemplum inducit, ibi sicut christus, etc.; tertio ex exemplo intentum concludit, ibi sed sicut, etc.. Ratio autem haec est, quoniam vir est caput mulieris, in capite autem viget sensus visus, eccle. Ii, 14: sapientis oculi in capite eius, et ideo vir debet gubernare mulierem ut caput eius. I cor. Xi, 3: caput quidem mulieris vir. Deinde ponit exemplum, cum dicit sicut christus caput est ecclesiae. Supra i, 22 s.: ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius, et hoc non ad utilitatem suam, sed ecclesiae, quia ipse est salvator corporis eius. Act. Iv, 12: non est enim aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Is. C. Xii, 2: ecce deus salvator meus, etc.. Ex hoc autem concludit intentionem, cum dicit sed sicut, etc.. Quasi dicat: non est conveniens, quod membrum repugnet ipsi capiti in aliquo; nunc autem, sicut christus caput est ecclesiae, suo modo, ita vir est caput mulieris: non debet ergo mulier inobediens esse viro, sed sicut ecclesia subiecta est christo, ps. Lxi, 2: nonne deo subiecta erit anima mea, etc., ita et mulieres viris suis. Gen. Iii, v. 16: sub viri potestate eris.

Et hoc in omnibus, scilicet quae non sunt contra deum; quia dicitur act. V, 29: obedire oportet deo magis, quam hominibus. Deinde cum dicit viri, diligite uxores vestras, etc., monet viros ad dilectionem uxorum.

Et primo facit hoc, secundo assignat rationem huius, ibi sicut christus, etc.. Dicit ergo viri, diligite uxores vestras, quia certe ex amore, quem habet vir ad uxorem, magis caste vivit et pacifice uterque se habet. Si autem vir aliam magis diligit, quam suam, se et suam discrimini exponit. Col. Iii, 19: viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Tangit autem rationem huius triplicem. Primam sumit ex exemplo christi, cum dicit sicut et christus, etc.; secundam ex parte viri, ibi qui suam uxorem diligit, etc.; tertiam ex parte mandati divini, ibi propter hoc relinquet, etc.. Circa primum tria facit.

Primo proponit exemplum dilectionis christi; secundo signum, ibi et tradidit, etc.; tertio concludit intentum ita et viri, etc.. Dicit ergo: sicut et christus dilexit ecclesiam. Supra eodem: estote imitatores dei sicut filii charissimi, etc.. Signum autem dilectionis christi ad ecclesiam ostenditur, quia tradidit semetipsum pro ea. Gal. Ii, 20: dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, etc. Is. Liii, 12: tradidit in mortem animam suam, etc.. Sed ad quid? ut illam sanctificaret. Hebr. C. Ult.: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, etc.. Io. Xvii, 17: sanctifica eos in veritate. Iste est effectus mortis christi. Effectus autem sanctificationis est mundatio eius a maculis peccatorum. Ideo subdit dicens mundans eam lavacro aquae. Quod quidem lavacrum habet virtutem a passione christi. Rom. Vi, 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. Ez. Xxxix: effundam super vos aquam mundam, etc.. Zac. Xiii, 1: erit fons patens domui david, etc..

Et hoc in verbo vitae, quod adveniens aquae dat ei virtutem abluendi. Matth. C. Ult.: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Finis autem sanctificationis est puritas ecclesiae. Ideo dicit ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam; quasi dicat apostolus: indecens est quod immaculatus sponsus sponsam duceret maculatam.

Et ideo sibi exhibet eam immaculatam: hic per gratiam sed in futuro per gloriam. Unde dicit gloriosam, scilicet per claritatem animae et corporis. Phil. Iii, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, etc..

Et ideo addit non habentem maculam. Ps. C, 6: ambulans in via immaculata, etc.. Ps. Cxviii, 1: beati immaculati in via, etc.. Neque rugam, id est, sine defectu passibilitatis; quia, ut dicitur apoc. Vii, 16: non esurient, neque sitient amplius. Aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta, per confirmationem gratiae, et immaculata ab omni immunditia.

Et haec omnia intelligi possunt de exhibitione, quae erit in futuro per gloriam. Si autem de exhibitione per fidem, tunc diceretur: ut exhiberet sibi, scilicet per fidem, ecclesiam gloriosam, quia gloria magna est sequi dominum, ut dicitur eccli. Xxiii, 38, non habentem maculam, scilicet criminis mortalis. Maculata es in iniquitate tua, ier. Ii, v. 22. Neque rugam, id est duplicitatem intentionis, quam non habent qui recte coniuncti sunt christo et ecclesiae. Iob xvi, 9: rugae meae testimonium dicunt contra me, etc.. Sed magis sanctam per intentionem, et immaculatam per omnimodam puritatem. Ex hoc tertio concludit intentum, dicens ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua.


091 CP5

39
(
Ep 5,29-30)

LECTIO 9: Efesios 5,29-30

Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.

29. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam;
30. Quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius.

Supra induxit viros ad dilectionem uxorum, ex parte christi, vel exemplo dilectionis quam habet christus ad ecclesiam, hic ostendit idem ex parte ipsiusmet viri.

Et facit duo: primo ponit rationem; secundo confirmat eam per exemplum, ibi sicut et christus, etc.. Ratio est talis: vir et mulier sunt quodammodo unum; unde sicut caro subditur animae, ita mulier viro; sed nullus unquam habuit carnem suam odio: ergo nec uxorem. Dicit ergo qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Matth. Xix, 6: itaque non sunt duo, sed una caro.

Et ideo sicut peccaret contra naturam qui seipsum odio haberet, ita qui uxorem. Eccli. Xxv, 1 s.: in tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. Quod autem sic debeant se diligere, probat dicens nemo enim carnem suam unquam odio habuit; quod patet per effectum, quia probatio dilectionis exhibitio est operis. Nam id quod pro viribus conservamus, diligimus. Sed quilibet nutrit et fovet carnem suam propter conservationem. I tim. Ult.: habentes autem alimenta et quibus tegamur, etc.. Sed contra lc. Xiv, 26: qui non odit uxorem, etc., non potest esse meus discipulus. Respondeo. Dicendum est quod, ut apostolus dicit, sic homo uxorem debet diligere sicut se; se autem debet homo diligere infra deum; sic ergo uxorem debet diligere, scilicet infra deum. Dicit autem qui non odit uxorem, non quia praecipiat eam odire, quod esset peccatum mortale praecipere, sed praecipit eam ita ut se diligere; nunc autem minor dilectio est quasi quoddam odium respectu eius quod summe et plus diligitur, scilicet respectu dei; ita nemo carnem suam odit, etc.. Sed contra: qui diligit aliquem, non vult, nec appetit ab eo separari; sed sancti volunt a carne separari. Rom. Vii, 24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, etc.. Praeterea, nullus affligit quod diligit, sed sancti affligunt carnem suam in hoc mundo. I cor. Ix, 27: castigo corpus meum, etc.. Praeterea, quidam occidunt se, sicut auditum est frequenter. Item de iuda. Respondeo. Caro potest considerari in se: et sic non habetur odio, sed naturaliter quilibet appetit eam esse et fovet eam ut sit. Vel potest considerari caro inquantum est alicuius impeditiva quod volumus, et sic odio quodammodo habetur per accidens. Nam omne quod volumus, aut est bonum, aut malum: si bonum, vel est ut finis ultimus, scilicet vita aeterna, a qua impedimur per carnem. Ii cor. V, 6: quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino.

Et quia naturaliter appetimus finem nostrum et bene esse, nec hoc possumus quamdiu in hac carne sumus, ideo vellemus eam abiicere; non sicut malum odio habitum sed sicut bonum minus dilectum, impediens maius bonum.

Et sic exponendae sunt auctoritates supra inductae: infelix, etc.. Item: desiderium habens, etc.; vel consimiles. Vel illud quod volumus est bonum non ut finis sed disponens ad finem, sicut sunt habitus virtutum; hoc autem bonum impeditur per carnis lasciviam.

Et ideo sancti affligunt et macerant carnem suam, ut subdatur spiritui ad repressionem concupiscentiarum, quia caro concupiscit impediens acquisitionem virtutum nos disponentium ad bonum ultimum.

Et ideo qui sic affligit carnem suam, ut subdatur spiritui, non odit eam, sed procurat bonum eius, quia bonum eius est quod subiiciatur spiritui, sicut bonum hominis est quod subiiciatur deo. Ps. Lxxii, 28: mihi autem adhaerere deo bonum est.

Et sic intelligitur: castigo corpus meum, etc., et consimiles. Unde hoc non oportebat fieri in statu innocentiae, quamdiu homo subditus fuit deo, et caro totaliter subdita fuit spiritui, in qua quidem mutua subiectione consistebat donum originalis iustitiae. Sed aliquando illud quod volumus est malum, et ideo, sicut boni carnem affligunt vel deponere volunt, inquantum impeditiva est boni quod appetunt, ita mali, inquantum caro est impeditiva mali quod appetunt, eam occidunt et se suspendunt, sicut iudas. Deinde ostendit quod virum oportet uxorem diligere, et hoc per exemplum. Unde dicit sicut et christus ecclesiam, scilicet dilexit, sicut aliquid sui, quia membra sumus corporis. Supra iv, 25: sumus enim invicem membra. Dicit autem de carne eius propter eamdem participationem naturae. Lc. Ult.: spiritus autem carnem et ossa non habet, etc.. Vel dicit de carne, mystice, quantum ad debiles qui sunt carnei, et de ossibus eius, quantum ad fortes qui sunt ossei.


091 CP5

40
(
Ep 5,31-33)

LECTIO 10: Efesios 5,31-33


31. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt dúo in carne una.
32. Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
33. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat, uxor autem timeat virum suum.



Supra exhortatus est apostolus ephesios ad amorem uxorum dupliciter, scilicet exemplo dilectionis christi ad ecclesiam, item ex amore hominis ad seipsum, hic tertio hortatur eos per auctoritatem scripturae.

Et circa hoc tria facit: primo auctoritatem inducit; secundo eam mystice exponit, ibi sacramentum hoc, etc.; tertio adaptat eam secundum litteralem sensum ad propositum suum, ibi verumtamen et vos, etc.. Auctoritas haec dicitur gen. Ii, 24 dicta est ab adam vidente uxorem, scilicet de costa sua formatam. Sed contra dicitur matth. Xix, 4 s. Quod deus hoc dixit. Respondeo: adam ut a deo inspiratus hoc dixit; deus autem ut adam inspirans et docens. Nos autem hoc idem dicimus et multa alia, quae dixit dominus, spiritu dei docente; unde dicitur matth. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, etc.. Notandum hic est quod in praedicta auctoritate triplex coniunctio viri ad mulierem designatur. Prima per affectum dilectionis, quia est tantus affectus utriusque ut patres relinquant. Ii esdr. Iv, 25: diligit homo uxorem suam magis quam patrem, et multi dementes facti sunt propter uxores suas, etc.. Ibi multa. Hoc autem naturale est, quia appetitus naturalis est concors debitae actioni. Constat autem, quod omnibus agentibus superioribus inest appetitus ut propinent et communicent inferioribus, et ideo amor naturalis inest eis versus inferiora.

Et quia homo respectu patris et matris est inferior, non superior, ideo ad uxorem, cuius est superior, et ad filios naturaliter plus afficitur quam ad parentes, et etiam quia uxor sibi coniungitur ad actum generationis. Secunda coniunctio est per conversationem. Unde dicit: et adhaerebit uxori suae, etc.. Eccli. Xxv, 1: in tribus beneplacitum est spiritui meo, etc.. Tertia est per carnalem coniunctionem, ibi: et erunt duo in carne una, id est in carnali opere. In qualibet enim generatione est virtus activa et passiva; sed in plantis utraque est in eodem, in perfectis autem animalibus distinguuntur.

Et ideo in actu generationis ita se habent masculus et foemina in animalibus sicut in plantis solo eodem uno corpore fit. Consequenter exponit eam mystice, et dicit sacramentum hoc magnum est, idest sacrae rei signum, scilicet coniunctionis christi et ecclesiae. Sap. Vi, 24: non abscondam a vobis sacramentum dei. Notandum est hic, quod quatuor sacramenta dicuntur magna, scilicet baptismus ratione effectus, quia delet culpam et aperit ianuam paradisi; confirmatio ratione ministri, quia solum a pontificibus et non ab aliis confertur; eucharistia ratione continentiae, quia totum christum continet; item matrimonium ratione significationis, quia significat coniunctionem christi et ecclesiae.

Et ideo si mystice exponatur, debet sic exponi littera praecedens: propter hoc relinquet homo, scilicet christus, patrem et matrem. Reliquit, inquam, patrem, inquantum est missus in mundum et incarnatus. Io. Xvi, v. 28: exivi a patre, et veni in mundum, etc..

Et matrem, scilicet synagogam. Ier. Xii, 7: reliqui domum meam, et dimisi haereditatem meam, etc..

Et adhaerebit uxori suae, ecclesiae. Matth. Ult.: ecce vobiscum sum omnibus diebus, etc.. Consequenter argumentatur secundum sensum litteralem exponendo praedictum exemplum. Quaedam enim sunt in sacra scriptura veteris testamenti, quae tantum dicuntur de christo, sicut illud ps. Xxi, 17: foderunt manus meas, etc.; et illud is. Vii, 14: ecce virgo concipiet, etc.. Quaedam vero de christo et aliis exponi possunt, sed de christo principaliter, de aliis vero in figura christi, sicut praedictum exemplum.

Et ideo primo exponendum est de christo et postea de aliis.

Et ideo dicit verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam diligat, quasi dicat: de christo dicitur principaliter et si non singulariter, quia exponendum et implendum est in aliis in figura christi. Dicit autem sicut semetipsum, quia sicut unusquisque se diligit in ordine ad deum, ita debet uxorem diligere, non inquantum trahit ad peccatum. Lc. Xiv, 26: si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem, et uxorem suam, etc., sequitur: non potest meus esse discipulus. Sed quid de uxore? uxor autem virum suum timeat, scilicet timore reverentiae et subiectionis, quia debet ei esse subiecta.


091

CAPUT 6

41
(
Ep 6,1-4)

LECTIO 1: Efesisos 6,1-4

1. Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim iustum est.
2. Honora patrem tuum et matrera tuam, quod est mandatum primum in promissione.
3. Ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
4. Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed edúcate illos in disciplina et correctione Domini.

Supra monuit virum et uxorem, quae est una connexio familiae, hic monet patrem et filios, quae est secunda connexio domus.

Et primo facit mentionem, quomodo filii se debeant habere ad parentes; secundo quomodo, e converso, patres ad filios, ibi nolite, etc.. Prima in duas.

Primo proponit monitionem; secundo ostendit rationem, ibi hoc enim est iustum, etc.. Dicit ergo filii, obedite, etc.. Notandum est hic quod patres debent naturaliter instruere filios moribus, filii autem, instruentibus parentibus, naturaliter debent eis obedire, sicut infirmi obediunt medicis. Unde proprium filiorum est obedientia. Col. Iii, v. 20: filii, obedite, scilicet patribus, per omnia, hoc est enim beneplacitum domino, etc.. Dicit autem in domino, quia non est obediendum parentibus, nec alicui in his quae sunt contra deum. Act. V, 29: obedire oportet deo magis quam hominibus.

Et per hoc solvitur auctoritas modo allegata: si quis venit ad me, et non odit patrem, etc.; quia hoc intelligitur inquantum sunt contra deum. Rationem autem assignat ex duobus, scilicet ex iustitia, et utilitate: quod autem sit iustum patet ac probatur, quia lex divina nihil mandat nisi iustum. Ps. Xviii, 9: iustitiae domini, etc.. Sed hoc mandat lex divina. Ex. Xx, 12 et deut. V, 16: honora patrem tuum et matrem tuam, etc.. Eccli. Iii, 8: qui timet deum, honorat patrem, etc.. Honor autem importat exhibitionem reverentiae his qui supra nos sunt; sed quia parentes habemus supra nos, utitur nomine honoris. Dicit ergo hoc enim iustum est, honora patrem tuum et matrem, etc.. Eccli. Iii, 7: qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.

Et hoc intelligitur tripliciter, quod filii debent parentes honorare, quia debent eis reverentiam sicut maioribus, obedientiam sicut instructoribus, sustentamenta sicut nutrientibus cum fortes erunt. Deinde assignat dignitatem huius praecepti, dicens quod est mandatum primum. Contra: immo mandatum primum est, quod est colendus unus deus. Respondeo. Mandata continentur in duabus tabulis. Prima continet ea quae ordinantur ad deum; secunda ea quae ad proximum: et in hac secunda primum mandatum est de honore parentum.

Et hoc duplici de causa.

Primo, quia in illa secunda tabula nullum est praeceptum affirmativum nisi istud, quia naturale est nobis ut parentibus serviamus, non autem sic aliis proximis, ideo nullum est aliud affirmativum. Sed natura dictat, ut non inferat homo proximis nocumentum, et ideo prohibetur. Quia ergo primum plus et prius habet de debito, ideo primum. Secundo, quia deus honorandus est sicut principium nostri esse, et quia parentes sunt etiam principium nostri esse, et quia, ut dicitur vi ethic., tria habemus a parentibus, scilicet esse, vivere, et disciplinam, ideo conveniens est, ut post mandata ordinata ad deum, primum esset ordinatum ad parentes. Vel, primum quo ad promissionem, quia isti soli additur promissio.

Et huius est duplex ratio. Una est, quia homines in aliis quae agunt quaerunt utilitatem propriam, et quia a parentibus iam senibus nullam expectant utilitatem, nisi a deo provenientem. Secunda ratio est, ne aliquis credat quod honoratio parentum non sit meritoria quia naturalis est, ideo addit ut sit longaevus super terram. In veteri autem testamento promittebantur promissiones temporales, quia populus ille parvulus erat et ideo gratiose instruendus sub paedagogo, sicut parvulus. Tamen in illis parvis munusculis populum illum parvum decentibus, figurabantur magna bona, scilicet spiritualia.

Et ideo potest hoc referri secundum sensum litteralem ad bona temporalia.

Et sic dicit in promissione, ut bene sit tibi; id est ut bonis promissis abundes. Nam qui gratus est in minoribus beneficiis, meretur maiora recipere; maxima autem beneficia habemus a parentibus, scilicet esse, nutrimentum et disciplinam. Quando ergo quis gratus est his, fit dignus ut maiora recipiat.

Et ideo dicit ut bene sit tibi; quia, ut dicitur i tim. Iv, 8: pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.

Et ideo addit et sis longaevus super terram, quasi super gratiam et beneficium vitae, quam habes a parentibus. Prov. Iii, 16: longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. Sed contra. Multi devoti parentibus cito moriuntur.

Et ideo sciendum quod haec temporalia non sunt bona absolute, nisi inquantum ordinata ad spiritualia, et ideo intantum homini bona, inquantum per ea iuvatur ad spiritualia. Unde fortuna non est dicenda bona, si est impediens a virtute.

Et ideo longitudo vitae intantum est bona, inquantum ad servitia dei est ordinata.

Et ideo quandoque subtrahitur ne impediat. Sap. Iv, 11: raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. Vel potest referri ad sensum spiritualem, ut sis longaevus in terra viventium. Ps. Cxlii, v. 10 s.: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum, domine, vivificabis me. Consequenter instructis filiis, instruuntur parentes. Circa quod duo facit: primo ponit unum prohibitivum; secundo aliud inductivum, ibi sed educate eos, etc.. Dicit ergo: et vos, patres, nolite provocare filios vestros ad iracundiam, non quod in omnibus assentiatis voluntati eorum. Ubi notandum est quod alius est principatus patris ad filium, et domini ad servum, quia dominus utitur servo suo ad utilitatem propriam, sed pater utitur filio ad utilitatem filii.

Et ideo est necesse quod patres instruant filios propter utilitatem suam, non tamen minis arcendo aut subiiciendo.

Et ideo dicitur col. Iii, 21: patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut scilicet non pusillo animo fiant, quia talis provocatio non animat ad bonum. Quomodo ergo? subdit sed educate illos in disciplina, scilicet verberum, et correctione, scilicet verborum, id est corripite eos et educate, ut serviant domino. Vel: in disciplina, eos ad bonum inducendo, et correctione a malis retrahendo.


091 CP6

42
(
Ep 6,5-9)

LECTIO 2: Efesios 6,5-9

5. Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate coráis vestri, sicut Christo.
6. Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo.
7. Cum bona volúntate servientes sicut Domino et non hominibus.
8. Scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
9. Et vos, domini, eadem facite Mis, remitientes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud Deum.

Instructis duabus connexionibus, scilicet viri et mulieris, patris et filii, hic instruit connexionem servi ad dominum.

Et circa hoc facit duo.

Primo instruit servum; secundo dominum, ibi et vos, domini, etc.. Iterum prima in tres.

Primo enim ponit monitionem; secundo exponit, ibi non ad oculum servientes, etc.; tertio ostendit retributionem, ibi scientes quoniam unusquisque, etc.. Iterum prima in tres. Quia primo monet ad obedientiam; secundo ad reverentiam; tertio ad cordis simplicitatem. Secunda, ibi cum omni timore, etc.. Tertia, ibi in simplicitate, etc.. Monet enim eos ad obedientiam ex imperio domini. Unde dicit servi, obedite dominis carnalibus. Monet eos ad reverentiam, dicens cum timore, interius. Mal. I, 6: si ego dominus, ubi est timor meus? et tremore, exterius. Ps. Ii, 11: servite domino in timore, etc..

Et in simplicitate cordis. Sap. I, 1: in simplicitate cordis quaerite illum. Lc. Xii, v. 42: fidelis servus, etc.. Iob i, 8: numquid considerasti servum meum iob, etc., et, paulo post: vir simplex, etc.. Sic enim serviendum est christo. Unde dicit sicut christo. Sap. I, 1: in simplicitate cordis quaerite illum. I par. Xxix, 17: domine deus, in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa. Dicit etiam sicut christo, quia a domino christo est quod dominus aliquid possit. Rom. Xiii, 2: qui potestati resistit, dei ordinationi resistit.

Et ideo serviendum est eis sicut christo, in his quae non sunt contra fidem, nec contra ipsum. Exponit autem in simplicitate, et primo removet quod simplicitati contrariatur; secundo docet modum convenientem, ibi facientes voluntatem dei, etc.. Contrarium autem simplicitatis est, quod servus habeat respectum ad oculum et non ad complacentiam domini. Talis enim servus non habet simplicitatem et rectam intentionem.

Et ideo hoc prohibet, dicens non ad oculum servientes, scilicet domino propter lucrum temporale tantum, quasi hominibus placentes, id est complacere volentes. Gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, christi servus non essem. Sed ut servi christi. Col. Iii, 24: domino christo servite.

Et quomodo? facientes voluntatem dei, scilicet implendo mandata eius opere. Ps. Cii, 20: facientes verbum illius, sicut christus io. Vi, 38, descendi de caelo, non ut facerem voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. Haec est enim voluntas eius qui misit me, scilicet ut obediam hominibus propter deum.

Et ideo dicit sicut servi christi, et sicut servientes domino, non hominibus, scilicet non propter se, sed propter dominum. Quomodo? ex animo. Col. Iii, v. 23: quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut domino, et non hominibus. Item, idem subiungit hic dicens sicut domino et non hominibus. Cum bona voluntate, id est recta intentione. Col. Iv, 12: stetis perfecti et pleni in omni voluntate dei. Deinde subiungit remunerationem, dicens scientes. I io. V, 13: scripsi vobis ut sciatis, etc.. Quoniam unusquisque,... Sive servus sive liber. Sine personarum acceptione. Non enim est personarum acceptio apud deum. Gal. Iii, 28: non est servus neque liber, non est masculus neque foemina, omnes enim vos unum estis in christo iesu. Act. X, v. 34 s.: in veritate comperi quoniam non est personarum acceptor deus, sed in omni gente, qui timet deum et operatur iustitiam, etc.. Eccle. Ix, 10: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, etc.. Recipiet a domino pro remuneratione. Col. Iii, 24: scientes quod a domino accipient retributionem haereditatis. Deinde cum dicit et vos, domini, etc., instruit dominos, et facit duo.

Primo ponit monitionem; secundo subdit rationem, ibi scientes quia et illorum, etc.. Dicit ergo et vos, domini, eadem faciatis, eadem scilicet identitate proportionis, ut sicut illi ex animo et bona voluntate, ita et vos faciatis. Eccli. Xxxiii, 31: si est tibi aliquis servus fidelis, sit tibi sicut anima tua. Remittentes minas, non solum verba, vel flagella.

Et quare? rationem subdit, dicens scientes quia et illorum et vester dominus est in caelis. Nam idem dominus omnium, rom. X, v. 12. Quasi dicat: conservi estis, et ideo debetis vos bene habere ad eos. Matth. Xviii, v. 33: oportuit et te misereri conservi tui.

Et personarum acceptio non est apud deum. Rom. Ii, 11 idem dicitur; lc. Xx, 21: non accipis personam hominum; act. X, 34 idem.


091 CP6

43
(
Ep 6,10-12)

LECTIO 3: Efesios 6,10-12

10. De caetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius.
11. 1ndulte vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
12. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus.

Supra posuit apostolus multa praecepta generalia, et specialia ad destruendam vetustatem peccati, et inducendam novitatem gratiae, hic ostendit qua virtute debent uti ad praecepta haec implenda, quia fiducia auxilii divini. Circa quod duo facit.

Primo, ponit monitionem; secundo, in speciali explicat eam, ibi quoniam non est nobis colluctatio, etc.. Prima in duas, quia primo ostendit, de quo debemus confidere, sicut de interiori; secundo ostendit de quo debemus confidere sicut de exteriori, ibi induite vos, etc.. Illud autem interius, de quo debemus confidere, est auxilium divinum, et ideo dicit de caetero, fratres, confortamini. Ier. Xvii, 7: benedictus vir, qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius, etc.. Duplici autem ratione confidit quis de aliquo. Una est, quia ad eum pertinet sua defensio; alia est, quia potens est, et paratus est eum defendere.

Et haec duo sunt in deo respectu creaturae suae, quia cura est deo de vobis, ut dicitur i petr. Ult.: omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Item, ipse potens est, et promptus auxiliari.

Et ideo dicit de caetero, fratres, etc., quasi dicat: postquam vos instruxi supra de praeceptis implendis, iam confortamini, non in vobis, sed in domino, qui curam habet de vobis. Ps. Lxxii, 28: mihi autem adhaerere deo bonum est, etc.. Is. Xxxv, 4: dicite pusillanimis: confortamini, etc.. Ier. Xx, 11: dominus mecum est tamquam bellator fortis, idcirco qui me persequuntur, cadent, etc..

Et in potentia, etc.. Lc. I, 49: qui potens est.

Et licet in deo virtus et potentia sint idem, tamen, quia virtus est ultimum de potentia, et, quasi perfectio potentiae, ideo dicit in potentia virtutis eius, id est, in potentia virtuosa. Phil. Iv, 13: omnia possum in eo, qui me confortat. Iob xvii, 3: pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me. Sed posset dici: si deus potest et vult, debemus esse securi. Ideo respondens, dicit quod non, imo debet quilibet facere quod in se est, quia si inermis iret ad bellum, quantumcumque rex protegeret eum, esset in periculo.

Et ideo dicit induite vos armaturam dei, id est dona et virtutes. Rom. C. Xiii, 12: abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, etc.. Col. Iii, v. 12: induite vos ergo sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, etc.. Quia per virtutes homo protegitur contra vitia. Sed contra: dominus est rex ita potens, quod nullus potest eum impugnare. Respondeo. Verum est per violentiam, sed per insidias et fallaciam impugnat eum diabolus in membris suis, non in se, quia, ut dicitur eccli. Xi, 31: multae sunt insidiae dolosi, etc..

Et ideo subdit ut possitis stare contra insidias diaboli. I petr. V, 8: sobrii estote, et vigilate, etc.. Ps. Ix, 30: insidiatur in abscondito, quasi leo, etc.. Consequenter cum dicit quia non est nobis colluctatio, etc., explicat in speciali monitionem.

Et primo de insidiis inimicorum; secundo de armatura sumenda, ibi propterea accipite, etc.; tertio de fiducia christi habenda ibi per omnium orationem, etc.. Describit autem insidias, quia quando aliquis hostis imminet, si sit debilis, stultus et huiusmodi, non est multum cavendum nec timendum de eo; sed quando est potens, nequam et callidus, tunc est timendus. Haec tria sunt in diabolo.

Primo quia non est debilis.

Et propter hoc dicit, quod non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, etc.. Per carnem et sanguinem intelliguntur vitia carnis, i cor. C. Xv, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, et homines carnales. Gal. I, 16: continuo non acquievi carni et sanguini, id est, hominibus carnalibus. Dicit ergo non est nobis colluctatio, etc.. Quod videtur esse falsum qualitercumque accipiatur; quia, ut dicitur gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, etc.. Ps. Cxviii, v. 157: multi qui persequuntur me. Respondeo dupliciter.

Primo ut dicamus non est nobis colluctatio adversus, etc., supple tantum, quin etiam adversus diabolum. Vel aliter, quia actio quae instrumento attribuitur, est principaliter agentis, sicut accipitur illud rom. Ix, 16: non est volentis, neque currentis, sed miserentis dei, quasi dicat: quod vultis aliquid, vel facitis, a vobis non est, sed aliunde, scilicet a deo; sic hic non est nobis colluctatio, etc., exponatur, id est quod nos impugnent, scilicet caro et sanguis, hoc non est eorum principaliter, sed a superiore movente, scilicet a diabolo. Consequenter describitur a potentia, quia adversus principes et potestates tenebrarum harum. Io. Xiv, 30: venit enim princeps huius mundi, etc.. Dicitur autem princeps mundi, non creatione sed imitatione mundanorum. Io. I, 10: et mundus eum non cognovit, id est principes mundani. Vel dicitur princeps, quasi primatum capiens. Unde principes quasi primi duces ad aliquid. Ps. Lxvii, 26: principes coniuncti psallentibus. Gen. Xxiii, 6: princeps dei es apud nos. Ad potestatem autem pertinet iustitiam exercere. Inquantum ergo aliqui daemones inducunt aliquos ad rebellandum deo, dicuntur principes, inquantum vero habent potestatem puniendi illos, qui eis subiiciuntur, dicuntur potestates. Lc. Xxii, 53: haec est hora vestra, et potestas tenebrarum, etc.. Sed cum ex ordinibus omnibus ceciderint aliqui, quare mentionem facit apostolus de illis duobus ordinibus, denominans daemones? respondeo. In nominibus ordinum sunt tria in quibusdam enim importatur ordo ad deum, in quibusdam vero potestas, in quibusdam vero dei ministerium. In nominibus enim cherubim et seraphim et thronorum, importatur conversio ad deum. Daemones autem adversi sunt deo, et ideo eis non competunt haec nomina. Item quaedam nomina important ordinem ad ministerium dei, sicut angeli et archangeli: et ista etiam nomina non competunt daemonibus, nisi cum adiuncto scilicet satanae.

Tertio etiam, quia virtutes et dominationes important ordinem ad servitium dei: ideo eis non conveniunt haec nomina, sed tantum ista duo, quae communia sunt bonis et malis, scilicet principatus et potestates. Sunt ergo et potentes et magni, ideo habent magnum exercitum, contra quem habemus pugnare adversus mundi rectores tenebrarum harum, scilicet peccatorum. Supra v, v. 8: eratis enim aliquando tenebrae, etc.. Quia quidquid est tenebrosum, totum est de ordine istorum, et subiectum eis. Glossa: mali homines sunt equi, diaboli equites, ergo occidamus equites, et equos possideamus. Io. I, 5: et tenebrae eum non comprehenderunt. Sunt etiam astuti, quia contra spiritualia nequitiae, id est contra spirituales nequitias, emphatice loquendo, per quod intelligitur plenitudo nequitiae. Dicit autem spiritualia nequitiae, quia quanto est altior secundum naturam, tanto, quando convertitur ad malum, est peior et nequior. Unde philosophus dicit, quod homo malus est pessimus omnium animalium.

Et ideo dicit spiritualia nequitiae, quia spirituales et nequissimi sunt.

Et dicit in caelestibus, duplici de causa. Vel ut ostendat virtutem et avantagium, ad superandum nos: quia nos in terra, ipsi autem in alto, scilicet in aere caliginoso, et ideo habent partem meliorem. Lc. Viii, 5: volucres caeli comederunt illud. Vel dicit in caelestibus, quia pro caelestibus est ista pugna: et hoc debet animare nos ad pugnam.


091 CP6


Aquinatis - ad Ephesios 38