Thomas A. in Isaiam 40


Capitulus 21

41
(
Is 21)

Onus deserti maris.

Hic comminatur contra hostes, qui gravabant eos per rerum subtractionem, qui tamen erant eis aliquo foedere juncti: et dividitur in tres partes.

Primo contra illos qui erant eis juncti amicitiae foedere; in secunda contra illos qui erant juncti praelationis jure: cap. 22, onus vallis; in tertia contra illos qui erant eis juncti negotiationis societate: 23 cap., onus tyri. Prima in duas.

In prima contra amicos extraneos, scilicet Babylonios, qui erant amici, et rebus tandem spoliaverunt, sicut patet infra 39. In secunda contra amicos cognatos, onus duma. Circa primum duo facit. Primo ponitur titulus, onus maris, idest Babylonis, propter sonitum multitudinis populorum ut supra 17; deserti, quia in solitudine redigetur.

Jer. 51: desertum faciet dominus mare ejus, immittit contra eos comminationem ut modum addat.

Secundo ponitur ipsa prophetia: et primo ponitur visio comminationis; secundo modus accipiendae visionis, haec enim dixit.

Circa primum quatuor designat. Primo tribulationis gravitatem, ponens similitudinem. Sicut turbines, vox Babylonis, ab Africo de deserto, quod erat ad meridiem, ita venit, contra me vastitas, de terra, scilicet perside, horribili mihi. Nahum 1: dominus in tempestate et turbine viae ejus.

Visio dura: in persona Babylonis. Joan. 6: durus est hic sermo. Secundo designat vastatorem.

Et primo quantum ad ducis conditionem in infidelitate. Cyrus, qui incredulus, idest infidelis domino suo Balthassar, rebellans, et Babylonem obsidens, confidens de ipsius effeminatione, infideliter agit, idest aget, videns non posse civitatem capi VI, fraude pacem faciens, et jurans omagium regi Babylonis; a quo invitatus ad convivium (de quo Daniel. 5), interfecit eum, et cepit civitatem in ducentis militibus per foramen muri, unde fluvius intrabat, aqua ipsius in multas partes divisa. In crudelitate, qui depopulator. Unde in poenam crudelitatis suffocatus est in sanguine, et dictum est sibi: sanguinem sitisti, sanguinem bibe. Habac. 2: ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso. Secundo quantum ad exitus regionem: ascende Aelam, civitas persidis, et provincia, Medaba civitas in media, obside, Babylonem: vox domini. Jer. 51: ascendite contra eam omnes gentes. Tertio hostis potestatem. Omnem gemitum ejus, idest Babylonis, ut nec etiam plangere audeat. Supra 10: non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Vel quia suos gemere faciat. Tertio designat ipsius prophetae compassionem, quam designat quantum ad corpus, ad quod redundant affectiones mentis: et hoc quantum ad doloris sensum: propterea repleti sunt lumbi mei dolore, idest, ita doleo sicut qui patitur dolorem in renibus. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis.

Et quantum ad casum, corrui; et quantum ad turbatum vultum, turbatus. Psalm. 76: turbatus sum, et non sum locutus. Psal. 54: turbatus sum in exercitatione mea. Secundo quantum ad affectum, emarcuit cor meum, idest affectus tristitia. Jerem. 4: ventrem meum doleo. Tertio quantum ad intellectum stupentem, tenebrae, idest turbationes praevisae, ac si essem in tenebris. Jerem. 50: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et silebit super universis plagis ejus. Babylon dilecta, tunc temporis, quamvis postea inimica, in miraculum, idest in admirationem. Apocaly. 17: admiratus sum cum vidissem illam admiratione magna. Quarto designat destructionis modum et conditionem, dicens: o Babylon, pone mensam, invitando Cyrum et Darium ad convivium, contemplare, idest vide, in specula, idest in Scriptura manus scribentis: mane, clara luce domini; scilicet o Cyre, o dari, principes comedentes et bibentes, cum eo, surgite, confortati visione, arripite clypeum; et interficite eum. Jerem. 46: praeparate scutum et clypeum. Vel aliter, verba domini.

O propheta, pone mensam, idest ponendam praedica, in specula, idest in spiritu prophetiae etc. Ut supra. Vel verba Cyri: pone mensam, vos: Persae accurrite, date equis annonam, ut sitis parati; tu speculator, contemplare, quid fiat in tractatu: vos, principes, mei, comedentes. Et hoc stat etiam si non sustineatur quod Cyrus et Darius fuerint in convivio, ut quidam dicunt, sustinentes festum fieri in civitate, et deliciis vacare. Vel propter festum discumbebant; vel propter treugas; vel propter victoriam semel habitam; vel propter adjutorium quod receperat de nocte aggressi sunt civitatem.

Nota super illo verbo, contemplare in specula, quod debet homo in specula mentis contemplari primo peccata quae commisit, ut doleat. Jer. 31: statue tibi speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum in viam rectam. Secundo supplicia quae meruit, ut timeat. Michaeae 7: dies speculationis, visitatio tua venit. Tertio beneficia quae deus contulit, ut gratias agat. Infra 52: vox speculatorum tuorum; levaverunt vocem, simul laudabunt; quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit dominus sion. Quarto mandata quae praecepit, ut impleat. Oseae 9: speculator ephraim.

Quinto praemia quae promisit ut comprehendat. 2 Pet. 1: speculatores facti illius magnitudinis.

Accipiens enim a deo patre gloriam et honorem.

Haec enim dixit. Hic ponit modum acceptionis hujus visionis: et circa hoc quatuor facit. Primo ponitur divina iussio, pone speculatorem, teipsum, vel discipulum tuum, quem Hebraei, Habacuc dicunt fuisse. Viderit spiritu prophetali, vel corporaliter. Ezech. 3: fili hominis, speculatorem posui te domui Israel. Secundo ponitur visio: et primo ponit rem visam: et vidit currum duorum equitum: qui a duobus equis consuevit trahi, exercitum duorum regnorum significantem: ascensorem, scilicet curruum, asini, regni Persarum, quod primum ignobile, cameli, medorum; quod semper altum; quasi haec duo animalia, loco duorum equorum, currui adjungentem. Secundo videntis diligentiam, et contemplatus Est. Ezech. 40: pone cor tuum in omnibus quae ego ostendo tibi. Tertio ponitur denuntiatio, et clamavit leo, secundum virtutem animi, qui prius speculator per eminentiam contemplationis.

Et primo denuntiat suam diligentiam, super speculam domini. Habacuc 2: super custodiam meam stabo. Secundo denuntiat rem visam, ecce venit, ut supra 3 tertio Babylonis poenam.

Cecidit.

Jerem. 50: capta es et nesciebas. Quarto ponitur prophetae ad populum denuntiatio: tritura mea, verba prophetae, vel christi, quia jerusalem triturata multis tribulationibus, filia areae, idest templum quod situm est in area ornam, 2 regum ultimo, Ier. 42: omne verbum quodcumque etc..

Onus duma. Hic comminatur contra amicos et cognatos. Et primo contra idumaeos, qui de progenie esau fratris Jacob, genes. 25, qui quandoque amici, sicut 4 Reg. 3, Ezech. 35: audivi universa opprobria quae locutus es de montibus Israel. Secundo contra Arabes; qui de genere Ismaelis, qui fuit filius Abraham, genes. 16, ibi, onus in Arabia. Circa primum duo facit. Primo ponitur inscriptio, onus duma, idest idumaeae; secundo comminatio; circa quam tria. Primo ponitur eorum oratio: et sunt verba dei haec idumaeis: ex Seir clamat ad me.

Liberatis Judaeis, post septuaginta annos captivitatis custos, qui custodis populum Israel, quasi eis dormientibus, quid de nocte? idest, quare nos non liberas de nocte captivitatis, sicut et eos? et ostendunt magnum desiderium liberationis, et in intentione verborum et decantatione. Psal. 120: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.

Secundo ponitur petitionis refutatio.

Et dixit custos, scilicet deus: venit mane, liberationis tempus Judaeis, et nox captivitatis adhuc idumaeis manet. Sapient. 17: solis autem illis superposita erat gravis nox. Tertio adhibet remedium: si quaeritis, me, quaerite, toto corde relinquendo idola.

Vel sicut in tribulatione, et in prosperitate.

Infra 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Joel. 2: convertimini ad me in toto corde vestro.

Nota supra illo verbo, custos qui quod homo debet se custodire per diem prosperitatis a divitiis.

Primo ne eas eligat, considerando earum vilitatem.

Philip. 3: quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum detrimenta. Secundo ne in eis confidat, considerando earum vanitatem. Eccle. 2: vidi in omnibus vanitatem. Tertio ne de eis superbiat, considerando earum imminentem adversitatem. Eccli. 11: in die bonorum ne immemor sis malorum. Item debet se custodire in nocte adversitatis. Primo considerando percutientis affectum. Proverb. 3: disciplinam, fili mi, ne abjicias; ne deficias, cum ab eo corriperis. Secundo considerando percussi christi exemplum. Hebr. 12: recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem. Tertio considerando percussionis fructum. 2 corinth. 4: id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Onus in Arabia. Hic contra Arabes. Et primo innuit destructionis causam: quia filiis Israel fugientibus, panem porrigentes, aquam subtrahebant. Unde ponit Judaeorum fugam.

O vos, Judaei, in saltu, Arabiae, dodanim, nomen loci. Psalm. 106: erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis etc..

Hortatur ad misericordiam, occurrentes, vos Arabes. Terram Austri, idest meridie.

Infra 58: frange esurienti panem tuum. Et ponit misericordiae causam, a facie enim, ut moveantur ad misericordiam. Jer. 4: a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas. Secundo, quia hoc facere noluerunt, comminatur poenam, quoniam haec dicit dominus. Et primo per Assyrios a quibus praelatio vastationis Judaeorum, et ipsa vastitas, quasi in anno mercenarii, qui sibi videtur brevis, spe mercedis. Secundo per chaldaeos: reliquiae, ab Assyriis derelictae, imminuentur, a chaldaeis, cedar, filii Ismaelis. Sagittariorum, sequentes artem patris sui. Gen. 21, dicitur de Ismaele, quod factus est vir sagittarius.



Capitulus 22

42
(
Is 22)

Onus vallis. Hic comminatur contra illos qui populo dei jungebantur praelationis jure, et ipsum tamen rebus spoliabant: et primo quantum ad illos ad quos pertinebat praelatio in temporalibus; secundo contra illos ad quos pertinebat in spiritualibus: haec dicit dominus. Praelatio autem in temporalibus pertinebat ad reges: et ideo comminatur in prima parte contra jerusalem, quae erat sedes regni: et circa hoc duo facit. Primo ponitur inscriptio, vallis, idest jerusalem, non propter situm loci, cum sit in monte; sed propter vilitatem, quia ad ipsam sicut ad vallem confluebant sordes undique, dum vicinarum gentium actum sequeretur. Ezech. 5: haec est jerusalem; in medio gentium posui eam. Vel dicitur vallis propter infimam partem civitatis, quae a sobna tradita fuit Senacherib. Visionis, propter sanctitatem templi: nam in ipso visiones prophetis fiebant a domino; vel propter eminentiam loci, quia a remotis videri poterat; vel propter nomen quod loco illi imposuit Abraham, sicut dicitur Gen. 22: appellavitque nomen loci illius, in monte dominus videbit. Secundo ponitur ipsa comminatio; et circa hoc tria facit. Primo arguit culpam; secundo comminatur poenam: interfectique tui, tertio ostendit in ipsa poena, obstinationis pertinaciam, et congregastis.

Circa primum duo facit. Primo arguit peccatum duplex. Idolatriae; quidnam tibi, ascendisti in tecta, ad sacrificandum idolis, et tu, quae speciali actu sancti privilegii gaudebas? Oseae 4: si fornicaris, Israel, non delinquat saltem Juda. Et peccatum rixae, clamoris plena. Supra 5: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Secundo ad aggravandum peccatum ponitur dei beneficium duplex: scilicet multitudinis hominum, urbs frequens: Thren. 1: quomodo sedet sola civitas plena populo? et plenitudinis gaudiorum, civitas exultans, quondam tempore Salomonis prae nimia prosperitate. Psalm. 47: fundatur exultatione universae.

Interfecti. Hic ponit poenam: et primo comminatur hominum destructionem quantum ad obsessos qui mortui sunt fame: non interfecti gladio, sed fame et siti. Thren. 4: melius fuit interfectis gladio quam fame. Quantum ad fugitivos principes, scilicet qui comprehensi sunt et ligati, sicut legitur jer. Ult.: cuncti principes. Thren. 1: facti sunt principes velut arietes non invenientes pascua.

Quantum ad comprehensos in civitate, qui similiter captivati sunt: omnes qui inventi sunt, procul, in longinquam terram, in captivitatem ducti. Deut. 28: deducet dominus in gentem longinquam. Secundo ponit prophetae inconsolabilem compassionem: recedite, vos prophetae consolantes, nolite incumbere, more consolantium.

Jer. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut possim flere interfectos populi mei? tertio ponit poenae modum et ordinem: dies interfectionis, et circa hoc tria ponit.

Primo dei indignationem, dies interfectionis, imminet.

Scrutans, faciens scrutari ab hostibus, magnificus, faciens hostes magnificos: in montibus enim et muris confidebant. Soph. 1: in tempore illo scrutabitur jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis. Secundo ponit hostium superationem, et Aelam, civitas persidis, ex qua venerunt pugnatores cum Nabuchodonosor, qui monarchiam orientis tenebat.

Clypeus, portatus contra jerusalem, nudavit parietem, ad quam suspensus erat ad ornatum domus.

Jer. 46: praeparate scutum et clypeum.

Vel aliter. Clypeus, potentia chaldaei, nudavit parietem templi auro quo vestiebatur. Tertio ponit damni illationem quantum ad quatuor. Primo quantum ad possessionum vastationem. Erunt electae; quadrigarum. Babylonis, jer. 49: quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata. Secundo quantum ad civitatum captionem, equites in porta, ne quis effugiat. Jer. 39: ingressi sunt omnes principes Babylonis, et sederunt in porta media. Tertio quantum ad sanctorum profanationem: et revelabitur, nudabitur, operimentum, idest sancta prius operta, quae nulli nisi sacerdoti licebat videre. Thren. 1: viderunt gentes ignominiam tuam. Quarto quantum ad armamentarii destructionem, videbis armamentarium, idest domus saltus, in quo arma recondebantur, eversum; de cujus aedificio 3 regum 7. Civitatis David, fortissimae; vel ipsa jerusalem cum forti muro in pluribus locis. Cant. 4: turris David aedificata est cum propugnaculis.

Et congregastis aquas. Hic ponit obstinationis pertinaciam: et primo arguit obstinationis culpam; secundo proponit contra eos divinam sententiam, et revelata Est. Arguitur autem eorum pertinacia quantum ad duo. Primo quantum ad divinum auxilium quod non invocabant, de suis viribus et ingeniis confidentes: congregastis; in unum locum intra civitatem per occultos meatus, aquas piscinae inferioris, quae habebat aquas de terra fluentes, quae tamen ab hostibus prohiberi poterant. Numerastis, ut numero et mensura dispensaretur aqua; destruxistis domos, quae erant juxta murum, ut non impedirent defensores; lacum, piscinae inferioris, fecistis, fluere, inter duos muros, quibus cingebatur civitas, et aquam scilicet restaurastis, eum, scilicet deum, eam, aquam. Ps. 13: deum non invocaverunt. Secundo quantum ad divinum consilium, quod contemnebant, et vocabit. Et circa hoc tria ponit. Primo ipsum consilium: ad fletum oculorum, ad planctum, manuum, ad calvitium, secundum morem antiquum, qui in tristitia opera haec faciebant. Joel. 2: convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, fletu, et planctu. Secundo ponit consilii contemptum, et ecce gaudium, supra 6: cythara et lyra in conviviis vestris. Tertio contemnendi animum, comedamus. 1 corinth. 15. Sapien. 2: umbrae enim transitus est tempus nostrum.

Et revelata. Hic ponitur sententia; et possunt legi ex persona domini; haec blasphemia vestra revelata, idest ego audivi. Si dimittetur: quasi dicat, non credatis supra 2: ne ergo dimittas. Vel ex persona prophetae: haec vox domini est revelata. Et haec omnia quae dicta sunt pertinent ad captivitatem per Nabuchodonosor imperantem facta. Haec dicit dominus. Hic ponitur comminatio contra illos ad quos pertinebat praelatio in spiritualibus: et primo contra sacerdotem qui tunc erat; secundo contra totum sacerdotalem ordinem, in die illa dicit dominus.

Circa primum duo facit. Primo praedicit illius depositionem, qui civitatem terrore concussus tradidit Senacherib, idest inferiorem partem; secundo alterius substitutionem, et erit in die illa. Circa primum tria facit. Primo describit personam ex officio, qui habitat in tabernaculo.

Sacerdotis erat excubare in tabernaculo, ut habetur Nb 1. Praepositum, summum super decem. Secundo arguit culpam triplicem: indignae habitationis: quid tu hic facis in domo mea, indignus tali habitatione? jerem. 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? de se superbae praesumptionis: aut quasi quis hic? aestimas te ac si esses alicujus valoris, cum nihil sis? Zach. 11: o pastor, et idolum. Curiosi sepulcri aedificationis: excidisti, hic in jerusalem juxta templum, memoriale, idest epitaphium, in excelso, idest in supremo situ sepulcri; vel ad litteram, in alto sepulcrum suum collocaverat ad memoriam suam, sicut habetur 1 Mach. 13. Tertio comminatur poenam: ecce dominus, triplicem: primo captivationis, sicut asportatur, ligatus, et sine labore, gallinaceus, qui pullos ad modum gallinae nutrit, castratus existens, qui capones dicuntur; et quasi amictum, leviter super humerum levatus. Jerem. 20: tu Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu et omnes amici tui. Secundo confusionis: coronans, idest, loco coronae qua utebaris cultu pontificali, habebis tribulationem, quasi pilam, quae non invenit altam stationem.

Currus gloriae tuae, qua ferebaris gloriosus, in confusionem tuam versus. Et ignominia domus domini; idest, gloriam quam habuisti in domo domini, vertetur tibi in ignominiam. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo.

Tertio poenam depositionis, et expellam. 3 regum 2: ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos domini. Et erit. Hic ponit alterius substitutionem; et circa hoc tria ponit.

Electionem, invocabo, unum de vigintiquatuor, ut legitur 1 par. 25, 1 Reg. 2: suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum sit.

Secundo ipsius consecrationem, et induam eum; quia cum vestibus pontificalibus consecrabatur, sicut patet Levit. 18 de vestibus istis, et Exod. 28.

Tertio confert jurisdictionem. Et potestatem. Et primo quantum ad potestatem quam habebat in populo, ponens potestatem, et potestatem, scilicet dabo.

Psalm. 108: fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. Et erit quasi pater.

Jerem. 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Secundo quantum ad potestatem quam habebat ad templum: et clavem, quae aurea erat, domus David, idest templi, ad quod aedificandum David impensas praeparavit, sicut patet 1 Paralip. In fine, super humerum, idest suam gubernationem; vel quia ea utebatur quasi quodam ornamento. Aperiet, quia sibi licitum erat intrare semel per annum in sancta sanctorum, ut dicitur Heb. 9. Tertio quantum ad potestatem quam habebat supra totum ordinem ministrantium: et figam illum paxillum, diminutivum de palo: sicut enim super palum aliquem suspenduntur diversa vasa; ita ad curam ipsius pertinebant diversa officia, quae habent usum diversorum vasorum in ministeriis domus domini: in loco fidelium, scilicet templo. De hac potestate dicitur numer. 3 et 4. In die illa.

Hic contra sacerdotium totum, quod destructum est tempore Sedeciae captivante Nabuchodonosor.

Quae enim dicta sunt de sobna pertinent ad tempus Senacherib.

Et vocatur hic paxillus ipsum sacerdotium, quod cessavit tempore captivitatis. Oseae 3: dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe, et sine sacrificio et sine altari et sine ephod, et sine therapim.

Nota super illo verbo, qui habitat in tabernaculo, quod est multiplex tabernaculum. Primum carnalis concupiscentiae, quod est porcorum. Heb.

Ult.: habemus altare de quo edere non habent qui tabernaculo deserviunt. Secundum est temporalis et naturalis vitae, quod est hominum. 2 Pet. 1: certus sum enim quod velox est depositio tabernaculi mei. Tertium est militantis ecclesiae, quod est pugnantium. Supra 4: tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu.

Quartum est contemplativae sapientiae, quod est quiescentium. Ps. 131: introibimus in tabernaculum ejus. Quintum est visionis aeternae, vel caelestis patriae: quod est omnium beatorum. Infra 33: oculi tui videbunt jerusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod nunquam transferri poterit.



Capitulus 23

43
(
Is 23)

Onus tyri.

In parte ista comminatur contra tyros, qui, populo dei jungebantur mercationum societate: et dividitur in duas. Primo comminatur destructionem quae facta est a Nabuchodonosor; in secunda promittit liberationem, et erit post septuaginta.

Circa primum tria ponit. Primo compatientium tristitiam; secundo timentium fugam, transite; tertio destructionis poenam, dominus mandavit. Circa primum tria ponit. Primo dolorem mercatorum, ponens eorum planctum, ululate naves, scilicet chartaginenses. Apoc. 17: mercatores terrae, de virtute divitiarum ejus divites facti sunt. Et planctus motivum, vastata est domus; idest tyrus, venire: negotiatio. Et etiam cognoscendi modum, de terra cethim, idest Graecia. 1 Mach. 1: egressus de terra cethim Darium. Secundo ponit stuporem, tacete, adjungens tria in quibus gloriabantur: scilicet in munitione loci, qui habitatis. In multitudine mercimonii, negotiatio, idest in qua negotiantur.

Repleverunt, divitiis in abundantia frumenti. Semen Nili fluminis, est messis, et fruges ejus, scilicet tyri, quia de Aegypto veniebat eis multum de tritico.

Et ideo facta est, Ezech. 27: dices tyro.

Tertio ponit confusionem vicinorum: et primo sidoniorum, quorum colonia tyrus erat: mare, idest marini negotiatores, ait: o sidon erubesce, quia non defendisti tyrum: quia fortitudo mea, idest tyrus, est dicens: non parturivi, ad defensionem tyri. Vel aliter. Sidon ait: o mare, fortitudo maris, idest terrae, erubesce; idest, non valuit mihi parturivisse, quia capta sum. Vel aliter. Mare, idest fortitudo maris, idest negotiatores qui fortes sunt in mari, ait: erubesce sidon, dicens, non parturivi, ad defensionem tyri. Vel aliter. Sidon, ait: o mare, fortitudo maris, idest tyre, erubesce, tu tyre, dicens quae sequuntur. Vel sidon dicens: cum vos ex me geniti sitis, o tyrii ita capti estis ac si non parturiissem, infra 29: ego etc.. Secundo Aegyptiorum: cum auditum, 1 regum 3: ecce ego faciam verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient aures ejus. Transite. Hic praedicit fugam timentium, quantum ad illos qui Nabuchodonosor impugnante civitatem, fugerunt in Aegyptum cum navibus: et primo hortatur ad fugam; secundo ad fugae constantiam vel festinantiam, transi terram. Circa primum tria (ponit)p primo timentium fugam: transite, vos fugientes, ululate, remanentes. Supra 16: derelictae sunt propagines ejus, transierunt mare. Secundo remanentium ignominiam, numquid. Et circa hoc duo facit.

Primo praedicit ignominiam, commemorans primo pristinam gloriam. Numquid non haec vestra, scilicet civitas? ducent, quantum ad captivatos.

Baruch 4: delicati mei ambulabunt vias asperas.

Tertio admirationem, ponens primo admirantis quaestionem, quis cogitavit coronatam? quasi reginam aliarum civitatum. Principes, prae nimiis deliciis.

Ezech. 26: quomodo periisti quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari, cum habitatoribus tuis? et subjungit responsionem: dominus exercituum, job 40: disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Transi terram.

Hic hortatur ad velociter fugiendum: et primo ponit exhortationem, transi quasi flumen, quod cito navigio transitur. Jerem. 46: vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti. Secundo assignat rationem ex parte ipsorum. Non est cingulum ultra tibi, idest fortitudo, Abd. 2: ecce. Aliter ex parte dei: manum suam, supra 11: desolabit dominus linguam maris Aegypti dominus mandavit.

Hic comminatur destructionem: et primo persecutionis flagellum; secundo praedicit compassionis planctum, ululate; tertio determinat destructionis tempus, et erit, in die illa.

Circa primum tria facit. Primo denuntiat divinam indignationem, ponens praeceptum; mandavit, Nabuchodonosor, chanaan, in qua est tyrus. 4 Reg. 18: dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc, et demolire eam. Et finem intentum: et dixit: non adjicies ultra; calumniam sustinens, accusata de superbia. Jer. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, neque dives in divitiis suis.

Excludit etiam remedium: in cethim, Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Secundo ponit hostium fortitudinem: ecce terra chaldaeorum non fuit, ante eos. Assur, vel Nabuchodonosor, Dan. 4: nonne haec est Babylon quam aedificavi? tertio ponit destructionem quantum ad captivationem hominum; transduxerunt, supra 5: descendent fortes ejus. Quantum ad destructionem domorum, suffoderunt, domos. Supra 17: erit sicut acervus. Ululate.

Hic ponit planctum Ez. 27. Et erit.

Hic determinat tempus. Regis unius, qui raro etiam tantum vivit. Infra 49: dereliquit me dominus. Post septuaginta autem.

Hic promittit liberationem: et primo ponit liberatorum cantum, ponens canendi tempus: post septuaginta quasi canticum meretricis, quae abjecta a viro, per cantilenas in quibus commemorat pristinam dignitatem, se jactitat, et cor movet aliorum ad misericordiam. Ponit etiam canticum quantum ad instrumentum, sume cytharam; quantum ad locum circui; quantum ad modum, bene cane; quantum ad numerum, frequenta. Ponit etiam fructum ut memoria. Jer. 3: vulgo dicitur: si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum; numquid revertetur ad eam ultra. Secundo promittit liberantis beneficium: et erit post septuaginta; fornicabitur, negotiabitur.

Jer. 30: glorificaberis.

Contra. Ezech. 27: ad nihilum deducta es, et non eris in perpetuum. Glossa ibi: idest in memoria, quae est vita unius hominis, quod est per septuaginta annos. Psal. 89: dies annorum in ipsis septuaginta.

Tertio ponit liberationis fructum, et erunt. Infra 60: aurum pro aere afferam, et pro ferro afferam argentum.

Nota super illo verbo, sume cytharam, quod per cytharam significatur recta vita. Primo quantum ad carnis mortificationem, propter chordarum materiam. Psalm. 70: psallam tibi in cythara, sanctus Israel. Secundo quantum ad virtutum connexionem, propter cantus concordantiam. Supra 16: venter meus ad Moab quasi cythara sonabit.

Tertio quantum ad dulcedinem boni operis, propter audientis laetitiam. Job 21: tenent tympanum et cytharam, et gaudebunt ad sonitum organi.

Item nota super illo verbo, circui civitatem, quod debet homo circuire civitatem: primo propriae conscientiae, recogitando peccata. Eccl. 12: circuibunt in plateis plangentes, antequam rumpatur funiculus argenteus. Secundo militantis ecclesiae, imitando justorum exempla psalm. 47: circumdate sion, et complectimini eam. Tertio caelestis patriae, cogitando sanctorum praemia.

Cant. 3: surgam, et circuibo civitatem.

Item nota super illo verbo, bene cane, quod debet homo bene canere: primo hilariter. Psal. 146: deo nostra jucunda sit laudatio. Secundo attente. 1 corinth. 14: psallam spiritu, psallam et mente. Tertio devote. 2 Paral. 29: obtulit populus hostias et laudes mente devota.

Item nota super illo verbo, frequenta canticum, quod debet frequentari primo propter ipsius magnitudinem.

Eccl. 43: glorificantes dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. Secundo propter bonorum interiorum multitudinem. Psalm. 97: cantate, exultate et psallite. Tertio propter peccatorum abundantiam. Psalm. 118: septies in die laudem dixi tibi...p domine deus ne perdas me.



Capitulus 24

44
(
Is 24)

Ecce dominus.

In parte ista comminatur destructionem totius terrae, vel quae facta est in singulis regnis et diversis partibus, vel quae futura est in die judicii, secundum quod supra 14, dictum est: hoc est consilium quod cogitavi, quamvis quidam hic exponant de terra Judeorum, vel de terra Babylonis, vel de terra idumaeorum. Dividitur autem in duas. Primo comminatur contra terrae habitatores; in secunda contra populorum gubernatores, et erit in die.

Circa primum tria ponit. Primo destructionem hominum; secundo subtractionem gaudiorum, ibi, luxit vindemia, tertio multitudinem periculorum, praevaricantes.

Circa primum tria. Primo comminatur destructionem: nudabit, evacuando habitatoribus; dissipabit, privando cultoribus; affliget, diversis poenis, faciem, idest habitantes in superficie; disperget, in diversa dividendo per captivitatem.

Joel. 1: nudans spoliavi te.

Secundo destructionis universalitatem quantum ad punitos, adaequans differentes dignitate: sicut populus; conditione, sicut servus; rerum possessione, sicut emens. Job 3: parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Quantum ad diversitatem poenarum, dissipatione, ponens rerum amissionem; quantum ad immobilia, dissipabitur; quantum ad mobilia, praedabitur. Jerem. 12: desolatione desolata est omnis terra. Quantum ad potentiae deiectionem, luxit et defluxit, praeteritum pro futuro, idest defluet lugens pro infirmitate; et hoc est, infirmata est; ut hoc dictum sit quantum ad populares. Sed quantum ad potentes, defluxit orbis, idest rectores orbis.

Supra 13: visitabo super orbis mala. Ponit etiam hominum interfectionem, et terra, Psal. 105: interfecta est terra. Tertio ostendit poenae aequitatem, quia transgressi sunt; et hoc per comparationem ad culpam: unde duo facit. Primo ponit culpam: leges, scriptas vel naturales, jus, consuetudinis, foedus, amicitiae, sempiternum, quia ex similitudine speciei causatum. Oseae 8: transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Soph. 3: polluerunt sanctuarium meum, injuste egerunt contra legem. Secundo comminatur poenam propter hoc quadruplicem. Primo divinae maledictionis, maledictio. Jerem. 23: a facie maledictionis luxit terra. Secundo divinae desertionis, peccabunt; quasi domino eos derelinquente.

Rom. 1: propterea tradidit eos deus in passiones ignominiae. Apoc. Ult.: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Tertio infatuationis, ideoque insanient. Ps. 77: conversi sunt in vanitates.

Quarto diminutionis, et derelinquentur.

Deut. 28: remanebitis pauci numero. Luxit vindemia, hic comminatur subtractionem gaudiorum quantum ad malos; et secundo (ponit) gaudia bonorum, quomodo si paucae.

Circa primum tria. Primo ponit cessationem laetitiae quae ex tribus erat: vel in fertilitate rerum, luxit vindemia, deficiens, idest causa luctus fuit: supra 16: in vineis non exultabit, neque jubilabit; vel in exercitio ludorum, cessabit gaudium: Apoc. 14: vox cytharaedorum cytharizantium in cytharis suis: vel in deliciis conviviorum: cum cantico non, supra 5: cythara et lyra in conviviis vestris. Secundo ponit recompensationem tristitiae: amara, quia in conviviis tristitiam habebunt, contra delicias conviviorum.

Amos 8: convertam festivitates vestras in luctum. Attrita, contra vanitatem ludorum.

Ps. 38: universa vanitas. Eccl. 1: vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Civitas, Babylonis, quaelibet anima. Clamor, conquerentium de defectu vini, contra fertilitatem. Amos 5: in omnibus vineis erit planctus. Tertio concludit commutationem, deserta, commutatur in tristitiam. Luc. 6: vae vobis qui ridetis, quia flebitis. Ps. 14: risus dolore miscebitur. Quomodo. Hic ponit gaudia bonorum. Et primo praedicit laudem futurorum, quorum praedicit salutem: quomodo si paucae: pauci salvabuntur respectu aliorum. Supra 17: relinquetur in ea sicut excussio oleae, duarum aut trium olivarum. Et ponit ipsorum laudem, hi levabunt, hinnient, sicut equi ad significandam magnam laetitiam. Infra 52: vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt. Secundo inducit laudem praesentibus, propter hoc.

Et primo ponit praeceptum, in doctrinis, idest docendo alios. Alia translatio, laudationibus. Eccl. 43: glorificantes deum quantumcumque poteritis.

Secundo designat praecepti explementum, a finibus terrae. Justi, idest christi. Infra 62: ecce dominus auditum faciet in extremis terrae.

Tertio implentium praemium, et dixi; secretum, de praemiis eorum. 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus diligentibus se. Mihi, soli. Vae mihi, quia non possum aliis enarrare. 2 Cor. 12: audivi arcana verba, quae non licet homini loqui. De poenis damnatorum. Vae mihi, quantas poenas video. Et sic tenet se cum parte sequenti. Praevaricantes.

Hic comminatur multitudinem periculorum; et circa hoc duo facit. Primo arguit diversitatem peccatorum. Praevaricantes, omittendo, transgressi, committendo. Ps. 118: praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae. Secundo comminatur multitudinem periculorum. Et primo ponit hanc multitudinem, formido. Loquitur ad similitudinem eius qui prae timore insequentes fugit. Supra 8: cadent et irretientur, Ier.: vae terrenis.

Secundo evadendi impossibilitatem et erit qui fugerit: quasi dicat: decidet in Scyllam, cupiens vitare charibdim. Joel 1: residuum erucae comedit bruchus. Et assignat causam, quia et de caelo et de terra veniet eis tribulatio.

Et hoc est cataractae, idest occulti meatus per quos aqua transit. Genes. 7: cataractae caeli apertae sunt. Tertio reparationis impossibilitatem sub triplici similitudine; scilicet rei divisae, quae non integratur, confractione, quantum ad partes magnas, contritione, quantum ad parvas. Amos 9: ecce oculi domini. Et per similitudinem rei commotae, et quae non stabilitur: commovebitur, de loco ad locum, agitabitur, quasi tremens in proprio loco, sicut ebrius.

Supra 19: errare fecerunt; et per similitudinem tentorii viatoris, quod in eodem loco non firmiter figitur, et quasi tabernaculum.

Infra 38: generatio mea ablata est, et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum.

Et assignat causam: et gravabit, quasi pondus grave, ut non resurgat, Eccli. 22: super plumbum etc., Zach. 5: iniquitas sedet super talentum etc.. Psalm. 37: iniquitates meae sicut onus grave gravatae sunt super me. Et erit. Hic contra populorum gubernatores: et circa hoc tria ponit. Primo ponit eorum poenam, in die illa, judicii, militiam, Daemones, et super eosdem reges. Joan. 12: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Vel etiam malos reges. Et congregabuntur, simul in infernum.

Mt 13: alligate ea fasciculos ad comburendum; ut sint similes in poena qui fuerunt similes in culpa.

Apoc. 19: vidi bestiam etc.. Vel in die illa, scilicet destructionis singulorum regnorum, militiam, idola scilicet solis et lunae, et aliarum stellarum. 4 Reg. 21: adoravit omnem militiam caeli. Et congregabuntur, per destructionem. Infra 34: tabescet omnis. Secundo determinat poenae mensuram quantum ad tempus: et post multos dies visitabuntur, quia post quantumlibet tempus tormentis punientur in aeternum. Mt 25: ite maledicti in ignem aeternum. Vel in die judicii; ut statim ad infernum peracto judicio redeant. Vel, secundum aliam expositionem, consolabuntur, quia post tempestatem, omnibus aliquam tranquillitatem facit. Tob. 3. Tertio punientis gloriam: et primo judicis: et erubescet, idest, splendor ejus nihil reputabitur comparatione splendoris corporis christi. Joel. 2: sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et terribilis. Vel cultores solis et lunae. Secundo assessorum, cum regnaverit...

Senum: supra 3: dominus ad judicandum veniet cum senatoribus terrae.

Nota super illo verbo, amara potio, quod potio peccati est amara primo propter conscientiae remorsum.

Proverb. 5: novissima illius amara sunt. Secundo propter mortis metum. Eccl. 41: o mors, quam amara est memoria tua. Tertio propter divinae dulcedinis defectum. Jer. 2: scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum. Quarto propter poenitentiae planctum. Infra 38: recogitabo tibi in amaritudine animae meae. Item nota super illo verbo, secretum, quod dei magnalia sunt secreta primo propter eorum magnitudinem.

Mt 19: non omnes capiunt verbum hoc. Joan. 3: si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? secundo propter eorum dignitatem.

Mt 7: nolite sanctum dare canibus.

Item nota super illo verbo, et erit in die illa, visitabit, quod est visitatio domini multiplex. Prima condemnationis. Jerem. 8: in tempore visitationis; secunda correptionis. Ps. 88: visitabo in virga iniquitates eorum. Tertia consolationis. Luc. 1: visitavit nos oriens ex alto.



Thomas A. in Isaiam 40