Thomae Aq - super Heb.

Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici super

Super Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Hebreos expositio

1

LECTIO

Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua (Ps 85,8), in verbis istis exprimitur Christi excellentia quantum ad duo.Et primo quantum ad comparationem ad alios deos, cum dicit non est similis tui in diis, Domine, secundo per comparationem ad effectus, cum dicit et non est secundum opera tua. Circa primum sciendum est, quod licet sit tantum unus Deus naturaliter, ut dicitur Deut. Vi, 4: Dominus Deus tuus, Deus unus est, tamen participative et in caelo, et in terra sunt dii multi. (1Co 8,5): sunt quidem dii multi et Domini multi. nam dii quandoque dicuntur ipsi angeli, ut patet (Jb 1,6 et 2,1): cum venissent filii dei, ut assisterent coram Domino. Et quandoque prophetae, ut dicitur de moyse (Ex 7,1): constitui te deum pharaonis. item de sacerdotibus dicitur (Ex 22,28): diis, id est, sacerdotibus, non detrahes. Item ibi: si latet fur, Dominus domus applicabitur ad deos. sed angeli dicuntur dii, propter abundantissimam refulgentiam divinae claritatis. Iob c. Xxv, 3: super quem non fulget lumen illius. angeli vero non sunt similes Christo in diis, qui est splendor paternae gloriae, ut dicitur infra i, 3. Eph. I, 20: constituens eum ad dexteram in caelestibus supra omnem principatum, etc.. prophetae vero dicuntur dii, quia ad ipsos sermo dei factus est. Io. X, 35 illos dixit deos ad quos sermo dei factus est.

Ergo multo excellentius est Deus Christus, qui est substantialiter ipsum verbum dei. sacerdotes vero dicuntur dii, quia dei ministri. is. ministri dei. Sed Christus multo fortius, qui non est minister, sed Dominus universorum, esth. 13, 11; item apoc. Xix, v. 16: Dominus dominantium; et infra: tamquam Dominus in omni domo sua. Christus ergo Deus magnus super omnes deos, quia splendor, quia verbum, quia Dominus est. secundo manifestatur haec excellentia per effectus, cum dicitur et non est secundum opera tua, ubi sciendum est quod triplex est opus excellens Christi.

Unum quod se extendit ad totam creaturam, scilicet opus creationis. Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Aliud quidem tantum ad creaturam rationalem, quae per Christum illuminatur, quod est illuminationis. Io. I, 9: erat lux vera, etc.. Tertium est iustificationis, quod pertinet tantum ad sanctos, qui per ipsum per gratiam vivificantem vivificantur et iustificantur. io. I, 4: et vita erat lux hominum. his enim tribus modis non possunt operari dii praedicti. Angeli enim non sunt creatores, sed creaturae. Ps. Ciii, 4: qui facis angelos tuos spiritus, etc.. Prophetae etiam sunt illuminati, non illuminantes. Io. I, 8: non erat ille lux, etc.. Sacerdotes etiam non iustificabant. infra x, 4: impossibile est enim sanguine hircorum et taurorum auferri peccata.

Ergo manifeste in verbis istis demonstratur Christi excellentia, et haec est materia huius epistolae ad hebraeos, quae ab aliis distinguitur. quia in quibusdam epistolis agitur de gratia novi testamenti quantum ad totum corpus mysticum ecclesiae, et hoc in omnibus epistolis quas mittit ecclesiis, in ea scilicet quae est ad romanos, ad corinthios, ad galatas, et usque ad primam ad timotheum. In quibusdam vero quantum ad membra principalia, sicut in his quas mittit singularibus personis, scilicet ad timotheum, ad titum, et ad philemonem. in ista vero commendat ipsam gratiam quantum ad caput, scilicet Christum; in corpore enim ecclesiae ista tria reperiuntur sicut et in corpore naturali, scilicet ipsum corpus mysticum, membra principalia, scilicet praelati et maiores, et caput, a quo vita fluit in totum corpus, scilicet Christus. sed antequam accedamus ad divisionem, sciendum est quod ante synodum nicaenam, quidam dubitaverunt an ista epistola esset pauli. et quod non, probant duobus argumentis. unum est, quia non tenet hunc modum quem in aliis epistolis. Non enim praemittit hic salutationem, nec nomen suum. Aliud est, quia non sapit stylum aliarum, imo habet elegantiorem, nec est aliqua scriptura quae sic ordinate procedat in ordine verborum, et sententiis, sicut ista.

Unde dicebant ipsam esse vel lucae evangelistae, vel barnabae, vel clementis papae. Ipse enim scripsit atheniensibus quasi per omnia secundum stylum istum. sed antiqui doctores, praecipue dionysius et aliqui alii, accipiunt verba huius epistolae pro testimoniis pauli. Et hieronymus illam inter epistolas pauli recipit. ad primum ergo dicendum est, quod triplex ratio fuit quare non posuit nomen suum. una est, quia non erat apostolus iudaeorum, sed gentium. Gal. Ii, 8: qui operatus est petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, etc..

Et ideo non fecit mentionem de apostolatu suo in principio huius epistolae, quia nolebat officium sui apostolatus insinuare, nisi ipsis gentibus. secunda, quia nomen suum iudaeis erat odiosum, cum diceret legalia non debere servari, ut patet act. Xv, 2 ss.. Et ipsum tacuit, ne saluberrima doctrina huius epistolae abiiceretur.

Tertia, quia iudaeus erat. Hebraei sunt? et ego, ii cor. Xi, 22. Et domestici non bene sustinent excellentiam suorum. Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, matth. 13, 57. ad argumentum secundum, dicendum est, quod ideo est elegantior in stylo, quia etsi sciebat omnem linguam 1Co Xiv, 18: omnium vestrum lingua loquor, tamen melius sciebat hebraeam tamquam sibi magis connaturalem, in qua scripsit epistolam istam.

Et ideo magis ornate potuit loqui in idiomate suo, quam in aliquo alio.

Unde dicit ii cor. Xi, 6: etsi imperitus sermone, sed non scientia. Lucas autem qui fuit optimus prolocutor, istum ornatum transtulit de hebraeo in graecum.

2

CAPUT 1

(He 1,1-2)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 1,1-2

Scripsit autem epistolam istam contra errores quorumdam, qui ex iudaismo ad fidem Christi conversi, volebant servare legalia cum evangelio, quasi non sufficeret gratia Christi ad salutem.

Unde et dividitur in duas partes.

Primo enim multipliciter commendat excellentiam Christi, ut per hoc praeferat novum testamentum veteri;
secundo agit de his per quae membra iunguntur capiti, scilicet de fide infra, xi cap., ibi est autem fides. Intendit autem ostendere excellentiam novi ad vetus testamentum per excellentiam Christi, quantum ad tres personas solemnes in ipso veteri testamento contentas, scilicet angelos, per quos lex tradita est. Gal. 3, 19: ordinata per angelos in manu mediatoris, etc.. Quantum ad moysen, a quo, vel per quem data est. Io. I, 17: lex per moysen data est, et deut. Ult.: non surrexit ultra propheta, etc.. Quantum ad sacerdotium per quod ministrabatur, infra: in priori tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum, officia consummantes, etc..

Unde primo praefert Christum angelis;
secundo moysi, iii cap., ibi unde fratres; sed tertio, sacerdotio veteris testamenti, v cap., ibi omnis namque pontifex.

Circa primum duo facit,
quia primo praefert Christum angelis in isto capite;
secundo concludit qualis reverentia exhibenda sit novae legi, ii capite, ibi propter hoc abundantius.
Adhuc circa primum duo facit,
quia primo excellentiam Christi ostendit;
secundo probat, quod hoc verum sit de Christo, et sic angelos deficere ab illa excellentia, ibi tanto melior. Hoc autem est in hac epistola singulare quod singula verba habent singulas sententias, et servant ordinem suum. Excellentiam vero Christi denotat quantum ad quatuor.

Primo quantum ad proprietatem originis, vocando eum verum dei filium naturalem, cum dicit locutus est nobis in filio;
secundo quantum ad magnitudinem dominationis, ibi quem constituit haeredem universorum; tertio quantum ad virtutem operationis, ibi per quem fecit et saecula; quarto quantum ad sublimitatem dignitatis, ibi qui cum sit splendor gloriae. Quia vero intendit commendare Christum, ut hoc redundet in novum testamentum, per hoc praefert novum testamentum veteri.

Circa autem vetus testamentum quinque ponit.

Primo modum tradendi, quia multifarie multisque modis, etc.;
secundo tempus, cum dicit olim; tertio auctorem, sive datorem, quia Deus; quarto quibus sit traditum, quia patribus nostris; quinto quibus ministris, quia in prophetis. Dicit ergo multifarie, et hoc quantum ad divisionem, quae attenditur quantum ad tria.

Primo quantum ad diversas personas, quia non uni personae, sed pluribus, scilicet abrahae, noe, et sic de aliis.

Secundo quantum ad diversa tempora, et hoc totum ad eius certitudinem.

Unde matth. 20,1 ss.: exiit primo mane... Et circa horam tertiam, etc.. Item quantum ad ea, quae ibi ostensa sunt, quia divina. Ex. 3, v. 14: ego sum, qui sum, etc.. Item eventus futuri. Sap. 8,8: signa et monstra scit antequam fiant, etc.. Item promissiones futurorum bonorum, saltem in figura. Eccli. 3, v. 25: plurima super sensum hominum monstrata sunt tibi. Item multifarie quantum ad diversas figuras, quia modo in figura leonis, modo in figura lapidis, sicut dan. Ii, 34: abscissus est lapis de monte sine manibus. Iob xi, 6: et quod multiplex sit lex oris eius. Sequitur multisque modis, quod refertur ad tria diversa genera visionum, scilicet ad visionem corporalem, sicut dan. V, 5: apparuerunt digiti quasi manus scribentis in pariete, etc.. Aliquando aliquibus per visionem imaginariam. Is. Vi, 1: vidi dominum sedentem, etc.. Aliquibus vero apparebat per visionem intellectualem, sicut david. Ps. Cxviii, 100: super senes intellexi.

Unde de istis dicitur oseae xii, 10: ego visionem multiplicavi eis. Refertur etiam ad diversos modos loquendi, quia aliquando plane loquebatur, aliquando vero obscure, nec est aliquis modus loquendi, quo scriptura veteris testamenti non loquatur. Prov. Xxii, 20: ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia, etc..

Tertio, quia arguendo malos, alliciendo iustos, instruendo ignorantes. Ii tim. 3, 16: omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, etc..

Secundo tangit tempus traditionis huius doctrinae, quod est tempus praeteritum, quia olim, id est, non subito, quia tam magna erant quae de Christo dicebantur, quod non poterant credi, nisi cum incremento temporum prius didicissent.

Unde dicit beatus gregorius: per successiones temporum crevit divinae cognitionis augmentum. Is. C. Xlviii, 3: priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea, etc..

Tertio tangit auctorem, quia Deus, qui loquitur. Ps. Lxxxiv, 9: audiam quid loquatur in me Dominus. Hic est autem, qui non mentitur. Num. Xxiii, 19: non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Ex his autem tribus commendat vetus testamentum, scilicet ab auctoritate, quia est a deo, a subtilitate et a sublimitate, quia multifarie multisque modis, a firmitate, quia olim. Quarto ostendit quibus traditum sit, quia patribus.

Et ideo est nobis familiare, et acceptum. Act. 13, 32: annuntiamus vobis eam, quae ad patres nostros repromissio facta est, etc.. Sed quinto ostendit quibus ministris, quia non ioculatoribus, sed in prophetis, id est per prophetas. Rom. I, 2: quod ante promiserat per prophetas. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent.

Deinde cum dicit novissime, describit doctrinam novi testamenti, et ponit quinque, quorum quatuor sunt diversa a quatuor praemissis; unum autem est idem utrobique. Quod enim dixerat, multifarie multisque modis, etc., ostendit quia omnis multitudo ordinata, ad unum debet referri. Ideo dicit, quod licet sit modus multiplex, tamen totum ordinatum est ad istud novissimum. Prov. Xxiii, 17 s.: in timore Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo. Is. C. X, 22 s.: consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Item illud olim in tempore expectationis et tenebrarum, sed istud in diebus istis, id est, tempore gratiae. Rom. C. 13, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit, etc.. Ubi notandum est, quod ibi dicit loquens, hic autem dicit locutus est, ut designet locutionem novi testamenti perfectiorem illa, quae fuit in veteri. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod tria requiruntur ad locutionem nostram.
Primo, verbi conceptio, qua scilicet praeconcipiatur in mente id quod ore loquendum est;
secundo ipsius verbi concepti expressio, qua insinuetur quod conceptum est; tertio ipsius rei expressae manifestatio, qua res expressa evidens fiat. Deus ergo loquendo, primo concepit, cuius conceptio una fuit, et ab aeterno iob c. Xxxiii, 14: semel loquitur Deus, et haec aeterna fuit filii generatio, de qua in ps. Ii, v. 7: Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te.

Secundo, huiusmodi conceptum expressit, et hoc tripliciter.

Primo in creaturarum editione, cum scilicet verbum conceptum similitudo patris existens, sit etiam similitudo ad quam omnes creaturae factae sunt. Gen. I, 3: dixit Deus: fiat lux, etc..

Secundo per quasdam notiones, puta in mentibus angelorum, in quibus species omnium rerum, quae in verbo latebant indidit, et in mentibus hominum sanctorum: et hoc per revelationes sensibiles, vel intellectuales, vel imaginarias.

Et ideo omnis talis manifestatio procedens a verbo aeterno, locutio nuncupatur. Ier. I, 2: factum est verbum Domini, etc..

Tertio per carnis assumptionem, de qua dicitur io. I, 14: verbum caro factum est, et vidimus gloriam eius, etc..

Et ideo dicit augustinus, quod hoc modo se habet verbum incarnatum ad verbum increatum, sicut verbum vocis ad verbum cordis.

Prima autem expressio, scilicet in creatione, non ordinatur ad manifestationem, sed ad esse, sap. I creavit Deus ut essent omnia.

Cum ergo expressio non habeat rationem locutionis nisi prout ordinatur ad manifestationem, manifestum est, quod illa expressio non potest dici locutio, et ideo numquam dicitur, quod Deus loquatur creando creaturas, sed quod cognoscatur. Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Secunda vero expressio, quae est editio specierum in mente angelica, vel humana, ordinatur tantum ad cognitionem sapientiae divinae, et ideo potest dici locutio.

Tertia vero, quae est per assumptionem carnis, ordinatur ad esse, et ad cognitionem, et ad expressam manifestationem, quia per assumptionem carnis, et verbum factum est homo, et nos in cognitionem dei perfecit. (io. 18, 37: ad hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati). Et se nobis expresse manifestavit. Bar. C. 3, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Sic ergo, licet Deus loquatur in novo et veteri testamento, perfectius tamen in novo nobis loquitur, quia ibi per revelationes in mentibus hominum, hic per incarnationem filii. Vetus vero testamentum traditum est patribus, aspicientibus a longe et intuentibus deum procul; istud autem nobis, scilicet apostolis, qui vidimus eum in propria persona. I io. I, 1: qui audivimus, et vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae. Deut. V, 3 s.: non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus, et vidimus, et facie ad faciem locutus est nobis.

Unde patet quod illa locutio fuit promissoria. Gal. 3, 16: abrahae dictae sunt repromissiones. Ista locutio est exhibitoria. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum Christum facta est. Item, ibi locutus est in prophetis, hic in filio, qui est Dominus prophetarum. Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse nobis narravit. Sed numquid omnes, per quos loquitur Deus, sunt prophetae? ad quod dicendum est, quod quinque requiruntur ad hoc quod aliquis sit verus propheta.

Primum est revelatio eorum, quae excedunt humanam cognitionem, alias non dicitur propheta, sed sapiens, sicut salomon, cuius mens illuminata est ad ea quae sunt secundum rationem humanam.

Unde nec a iudaeis propheta dicitur, sed sapiens. Secundum est intelligentia revelatorum, alias, nisi revelata intelligeret, non esset propheta. Intelligentia opus est in visione, dan. X, 1, et inde est, quod nabuchodonosor revelationem sibi factam non intelligens, propheta non dicitur, sed daniel, qui eam intellexit.
Tertium est, quod propheta in rebus visis, quibus alienatur, non detineatur in ipsis rebus, sed tamquam in figuris, alias non esset propheta, sed phreneticus, qui imaginata apprehendit, ut ipsas res. Ier. Xxiii, v. 28: qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, narret sermonem meum.

Quartum est, ut cum certitudine revelata percipiat, quasi per demonstrationem sciens, alias esset somnium, et non prophetia. Is. L, v. 5: Dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii.

Quintum est, ut adsit voluntas annunciandi quae revelata sunt; unde et daniel a quibusdam dicitur quod non est propheta, quia non accepit revelata per modum enunciabilem; unde non dicitur, quod factum est verbum Domini ad danielem, sicut de aliis prophetis dicitur. Ier. Xx, 8 s.: factum est verbum Domini mihi in opprobrium, et in derisum tota die, et dixi: non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius, et factus est in corde meo sicut ignis aestuans.

Sed rursum quaeritur quare dicit in prophetis, cum potius debuisset dicere per prophetas. Ad hoc dicendum est, quod hoc fecit, ut excluderet quorumdam errorem.

Primo quidem errorem porphyrii dicentis, quod prophetae ea, quae dixerunt fingendo, non ex spiritu sancto dixerunt. Et contra hoc dicit in prophetis, quasi non ipsi locuti sunt ex se, sed Deus locutus est in eis. Ii pet. I, 21: non enim voluntate humana allata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti dei homines.

Secundo ad excludendum errorem quorumdam, dicentium prophetiam esse quid naturale et haberi per naturalem dispositionem, sicut cum aliquis melancholicus est adeo fortis imaginationis, quod imaginata apprehendat ut certa et res ipsas.

Et ideo dicit locutus est in prophetis; quasi dicat: non habetur prophetia per modum naturalis dispositionis et passionis, sed per locutionem internam a deo. Io. 3, 8: spiritus ubi vult spirat.

Tertio contra errorem dicentium haberi prophetiam per modum habitus sicut scientiam, ut scilicet quandocumque vult homo prophetet. Quod non est verum, cum prophetiae spiritus non adsit prophetis semper, sed cum eorum mens illustratur divinitus.

Unde, iv reg. Iv, 27 dicit eliseus: anima eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me.

Et ideo dicit in prophetis, quasi dicat: non habetur ab omnibus, et semper, ut habitus, sed ab illis, in quibus placet deo loqui. Quarto ad excludendum errorem priscillae, et montani, dicentium prophetas non intelligere ea quae dicebant, quod non est verum.

Unde dicitur aggaei i, 3: factum est verbum Domini in manu aggaei prophetae; in manu, id est, in potestate. Et 1Co Xiv, 32: spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt.

Et ideo dicit in prophetis, id est, in intellectu et potestate prophetarum. Sic ergo patet Christi proprietas, quia filius est naturalis. Io. Xiv, 10: pater in me est, et ego in patre. Sed numquid est de illis filiis, de quibus dicitur in ps. Lxxxi, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes? absit, quia illi dicuntur filii cum universitate, iste est constitutus haeres, et Dominus universorum. Numquid est de illis filiis, de quibus dicitur io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri? etc.. Non quidem, quia illi dicuntur facti filii, iste vero est filius, per quem fecit et saecula. Numquid est de illis filiis, qui gloriantur in spe gloriae filiorum dei? rom. V, 2. Non quidem, quia illi sunt filii per spem gloriae dei, quam habent, iste vero ipsius gloriae splendor. Alii dicuntur filii, quia facti ad imaginem huius filii. Rom. 8, 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius; iste autem est ipsa imago, et figura substantiae eius. Alii dicuntur filii, ut in se verbum dei continentes, secundum illud phil. Ii, 15: ut sint sine querela, et simplices filii dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Iste autem filius portat omnia verbo virtutis suae.

Ergo patet Christi excellentia quantum ad proprietatem originis, et diffuse quantum ad alios filios dei; per quod ostenditur eminentia novi testamenti ad vetus. Sed tamen utrobique dicit locutus est, vel loquens, et denotat eumdem esse actorem veteris et novi testamenti contra manichaeum. Eph. Ii, 18: per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu, etc.. Rom. 3, v. 29: an iudaeorum Deus tantum? nonne et gentium? item illud fuit traditum patribus nostris, sed istud nobis, id est, apostolis, qui Christum in propria persona vidimus. Deut. V, 3: non cum patribus nostris inivit pactum, sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus et vivimus. Item illud per prophetas, sed istud in filio, id est, per filium, qui est Dominus prophetarum. Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et ista occasione apostolus introducit eum esse filium.

Consequenter ostendit magnitudinem dominationis Christi, cum dicit quem constituit haeredem; quia, ut dicitur gal. Iv, 7: si filius, et haeres per deum. In Christo autem sunt duae naturae, scilicet divina et humana. Secundum ergo, quod est filius naturalis, non est constitutus haeres, sed est naturalis; sed inquantum homo, factus est filius dei. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine david secundum carnem. Et secundum hoc est constitutus haeres universorum, sicut verus filius patris. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas. Et hoc quantum ad totam creaturam in qua accepit dominationem. Item non tantum quo ad unum genus hominum, sed universorum, scilicet tam iudaeorum, quam gentium. Ps. Ii, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc.. Quem constituit haeredem universorum. Ostensa excellentia Christi quantum ad proprietatem originis, hic ostendit excellentiam eius quantum ad maiestatem dominii, et quidem congrue coniungit locutus est in filio, et constitutus est haeres, quia si filii, et haeredes, rom. 8, 17.

Sciendum est autem, quod in Christo sunt duae naturae, divina scilicet et humana; sed secundum divinam naturam, sicut non est constitutus filius cum sit filius naturalis ab aeterno; ita nec est constitutus haeres, sed ab aeterno est haeres naturalis. Secundum vero naturam humanam, sicut est factus filius dei rom. I, 3: qui factus est ei ex semine david secundum carnem ita et factus est haeres universorum. Et quantum ad hoc dicit quem constituit haeredem, id est, dominum, universorum. Matth. Xxi, 38: hic est haeres, venite et occidamus eum. Mich. I, 15: adhuc haeredem adducam tibi, qui habitas in maresa, usque ad odollam, veniet gloria israel. Et quidem secundum divinam naturam competit Christo, quod sit haeres genitus, et Dominus. Et primo quidem, quia ipse est dei virtus, et dei sapientia, 1Co I, 24, per quem pater omnia facit.

Et ideo si pater dicitur Dominus omnium, ratione creationis, similiter et filius, per quem omnia producuntur in esse, Dominus est. Prov. 8, 30: cum eo eram cuncta componens.

Secundo quia filius est patris sapientia, qua omnia gubernat. Sap. 8, 1 dicitur de sapientia: attingit a fine usque ad finem, etc.. Si ergo pater dicitur Dominus ratione gubernationis sap. Xiv, 3: tu autem, pater, gubernas omnia, etc., et filio competit dominium. Item pater est Dominus, inquantum ad ipsum omnia ordinantur, sicut ad primum principium, et finem omnium; similiter et filius, qui est dei sapientia, praecedens omnia, Dominus est. Eccli. I, 3: sapientiam dei praecedentem omnia, quis investigabit? prov. Xvi, v. 4: universa propter semetipsum operatus est Dominus. Secundum humanam vero naturam competit etiam Christo, quod sit constitutus haeres et Dominus universorum.

Primo quidem ratione unionis, ex hoc scilicet ipso, quod assumptus est homo ille in persona filii dei. Act. V, 31: hunc Deus dominum salvatorem constituit. Eph. I, 21: constituit eum super omnem principatum, et potestatem, etc..

Secundo ratione potestatis, quia omnia ei obediunt, et serviunt. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo, etc..

Tertio ratione subiectionis. Phil. Ii, 10: in nomine iesu omne genu flectatur, etc.. Sed dicit universorum, quod refertur ad totius naturae universitatem, in qua accepit dominium, secundum illud ps. 8, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius. Item refertur ad omne genus hominum, ut sit sensus: universorum, id est, tam iudaeorum, quam etiam omnium aliorum hominum, secundum illud ps. Ii, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, etc.. Et de hoc dicitur esth. 13, 11: Dominus omnium tu es.

Consequenter cum dicit per quem fecit et saecula, ostendit virtutem operationis Christi, quare sit constitutus haeres universorum, non quod ipse sit factus in tempore et hoc meruerit merito bonae vitae, sicut dicit photinus, sed quod aeque omnia facta sunt per ipsum, sicut et per patrem. Per ipsum enim fecit pater saecula. Sed sciendum est, quod ista praepositio per denotat causam actus.

Sed hoc est dupliciter: uno modo, quia est causa factionis ex parte facientis, ut cum scilicet causale cui adiungitur, est causa actionis secundum quod exit ab agente. Semper enim factio est medium inter faciens et factum. Potest ergo denotare circa agens causam finalem, ut artifex operatur per lucrum; aliquando causam formalem, ut ignis calefacit per calorem; aliquando vero causam efficientem, ut balivus operatur per regem. Nullo istorum modorum est filius causa patris, quod per illum operetur, sicut nec quod ab ipso sit. Aliquando vero causale est causa actionis, secundum quod terminatur ad factum, ut artifex operatur per martellum. Martellus enim non est causa artificis, quod agat; sed est causa artificiato, quod ab artifice procedat, ut ferro, quod recipiat operationem ab artifice, et sic filius est causa facti, et pater operatur per filium. Sed numquid filius est minor patre? videtur quod sic, quia illud quod est causa facti, ut fiat, videtur habere rationem instrumenti. Sed ad hoc dicendum est, quod si non esset eadem virtus numero in filio et patre, et eadem operatio, teneret obiectio. Nunc ergo eadem est virtus et operatio patris et filii, sicut et eadem natura et esse, et dicitur pater per eum facere saecula, quia genuit eum operantem saecula. Io. V, 19: quaecumque pater facit, et filius facit. Saeculum dicitur spatium rei temporalis. Saecula ergo sunt successiones temporum; non ergo fecit tantum tempora sempiterna, secundum quod philosophi aliqui dixerunt deum tantum fecisse sempiternum, et angelos creasse temporalia, sed etiam fecit temporalia, quae vocat hic saecula. Infra xi, 3: fide intelligimus aptata esse saecula. Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. In hoc ergo removet errorem manichaei dupliciter.

Primo in hoc quod dicit eum actorem veteris testamenti;
secundo quod dicit ipsum fecisse temporalia.

3
(
He 1,3)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 1,3

Superius ostendit apostolus Christi excellentiam quantum ad originis proprietatem, quantum ad dominii maiestatem, et quantum ad operationis virtutem, hic autem ostendit eius excellentiam quantum ad gloriae et dignitatis sublimitatem. Et pars ista dividitur in duas.

Primo enim ostendit Christum esse idoneum ad dignitatem istam;
secundo ponit ipsam dignitatem, ibi sedet ad dexteram. Idoneitatem vero ostendit ex duobus, quae reddunt aliquem idoneum ad aliquid magnum: unum est facilitas administrandi, aliud est industria et strenuitas exequendi.

Primo ergo ostendit eius facilitatem;
secundo eius strenuitatem, ibi purgationem peccatorum faciens.

Circa primum sciendum est, quod tria requiruntur, quae faciunt facilitatem ad dignitatem aliquam ministrandam.

Primum quidem sapientia, ne erret gubernando. Eccle. C. X, 5: est et malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi. Prov. C. 8, 15: per me reges regnant. Secundum est generis prosapia, ne contemnatur praecipiendo. Prov. Ult.: nobilis in portis vir eius, cum sederit cum senatoribus terrae. Tertium, virtutis potentia in exequendo. Eccli. C. Vii, 6: noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et quantum ad ista tria apostolus ostendit in Christo facilitatem ad dignitatem praedictam.

Primo quia non solum est sapiens, sed etiam ipsa sapientia; unde dicit cum sit splendor gloriae.

Secundo quia non solum est nobilis, sed est ipsa nobilitas, quia est figura substantiae eius.

Tertio quia non solum est potens, sed est ipsa potentia portans omnia verbo, etc.. Tria autem sunt, ut supra dictum est, quae faciunt hominem idoneum ut magnam dignitatem assequatur.

Primum est sapientiae claritas. Prov. C. 3, 35: gloriam sapientes possidebunt.

Et ideo ostendit Christi sapientiam, dicens qui cum sit splendor gloriae. Ubi est considerandum, quod, secundum Ambrosium, gloria est clara cum laude notitia, quasi quaedam manifesta notitia, quae de bonitate alicuius habetur. Sed, sicut dicitur matth. Xix, 17: nemo bonus, nisi solus Deus, et etiam Lc 18, 19, unde ipse est bonitas antonomastice et per essentiam. Alia vero bona sunt per participationem, et ita soli deo convenit gloria antonomastice. Is. Xlii, 8: gloriam meam alteri non dabo. I tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli deo honor et gloria. Cognitio ergo divinae bonitatis, excellenter et antonomastice dicitur gloria, id est, clara cum laude notitia bonitatis divinae. Ista aliqualiter habetur ab homine, quia nunc cognosco ex parte, 1Co 13, 12, sed habetur excellentius ab angelis, sed a solo deo perfecte. Deum enim nemo vidit unquam, io. I, 18, verum est, nec angeli comprehensive, sed ipse solus seipsum comprehendit.

Ergo sola cognitio dei de seipso perfecte dicitur gloria, quia perfectam notitiam habet et clarissimam de seipso. Quoniam autem splendor est illud quod a fulgente primo emittitur, sapientia vero est quiddam fulgens eccli. 8, 1: sapientia hominis lucet in vultu eius inde est quod prima conceptio sapientiae est quasi quidam splendor. Verbum ergo patris, quod est quidam conceptus intellectus eius, est splendor sapientiae, qua se cognoscit.

Et ideo apostolus filium vocat splendorem gloriae, id est, divinae clarae notitiae. In quo ostendit ipsum non solum sapientem, sed sapientiam genitam. Is. Lxii, 1: donec egrediatur ut splendor iustus eius, etc.. Secundum quod facit hominem idoneum ad magnam dignitatem, est generis nobilitas. Et hoc ostendit esse in Christo, quia dicit, quod est figura substantiae eius. Decet enim cum sapientia esse nobilitatem in principe. Deut. I, 15: tulique de tribubus vestris sapientes et nobiles, et constitui eos principes, etc.. Figura hic ponitur pro charactere, vel imagine; quasi dicat: imago substantiae.

Sciendum tamen, quod licet imago dicat similitudinem, non tamen quaelibet similitudo est imago. Albedo enim in pariete non est imago albedinis meae, sed imago et similitudo in specie. Illud ergo proprie dicitur esse imago alicuius, quod habet similitudinem speciei eius, vel expressum signum speciei. Inter accidentia vero nihil ita est expressum signum, sicut speciei est figura.

Unde qui describit figuram animalis, describit imaginem eius. Filius ergo, qui est imago invisibilis dei, col. I, 15, proprie dicitur figura. Sed cuius? substantiae eius. Imago enim alicuius est multiplex. Aliquando enim est signum repraesentans speciem in nullo cum ipsa conveniens, sicut imago hominis in pariete, quae in nullo habet veram speciem hominis. Aliquando vero assimilatur ei in specie, non tantum in repraesentando, sed etiam in essendo, sicut filius est imago vera patris. Gen. V, 3: adam genuit filium ad imaginem suam, id est, in natura speciei.

Et ideo addit substantiae eius, quia, secundum augustinum, filius dicitur imago patris, quia est eiusdem naturae cum ipso. Dicit ergo, quod est figura substantiae. Sed quare non dicit quod est figura naturae? quia possibile est, quod natura speciei multiplicetur ad multitudinem individuorum in compositis ex materia et forma.

Unde filius socratis non habet eamdem naturam numero cum patre suo. Substantia vero numquam multiplicatur. Non enim alia est substantia patris, alia filii. Nec enim dividitur secundum diversa individua. Quia ergo una et eadem est numero natura in patre et filio dei, ideo non dicit naturae, quae dividitur, sed substantiae indivisibilis. Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Et c. Xiv, 10: ego in patre, et pater in me est. Tertium quod facit hominem idoneum, est virtus et potestas.

Unde eccli. Vii, v. 6: noli quaerere esse iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.

Et ideo ostendit virtutem, cum dicit portansque omnia verbo virtutis suae. Proprium autem principum et potentum est portare. Iob ix, 13: sub quo curvantur, qui portant orbem. Ipse ergo portat. Sed videndum est quid portat, et quo, vel per quid. Quantum ad primum sciendum est, quod id, quod de se nec stare nec ambulare potest, indiget portari. Omnis autem creatura de se nec subsistere, nec operari potest.

Primum patet, quia remota causa, removetur effectus, Deus autem est causa omnis substantiae, quia non minus est causa substantiae rei quantum ad fieri, quam domificator est causa fieri domus, inde, sicut ad absentiam domificatoris cessat fieri domus et ad absentiam solis cessat fieri et esse luminis in aere: ita ad subtractionem virtutis divinae cessat et esse, et fieri, et subsistere omnis creaturae. Portat ergo omnia quantum ad suum esse. Portat etiam omnia quantum ad operari, quia subtracta influentia eius, cessat omnis motio causarum secundarum, cum ipse sit causa prima, et causa prima plus influit, quam secunda. Iob xxxviii, 6: super quo bases illius solidatae sunt. Sic ergo patet, quod omnia portat. Sed per quid portat? verbo virtutis suae. Quia enim apostolus loquens de creatione rerum dixit, quod Deus omnia fecit per filium, quia scilicet dixerat, per quem fecit et saecula. Ille autem per quem aliquis operatur, non videtur virtute sua operari, sed virtute eius, qui per eum operatur; sicut balivus, per quem rex operatur, non operatur virtute propria.

Ergo per hoc videtur, quod filius non operetur virtute propria. Ideo dicit apostolus quod portat verbo virtutis suae, quia, cum idem sit causa essendi et conservandi, cum dicit quod filius virtute sua est causa conservationis, ostendit quod etiam est causa essendi. Sed numquid non virtute patris? utique, et eius virtute, quia eadem est virtus utriusque. Operatur ergo et virtute propria, et virtute patris, quia virtutem suam habet a patre. Nec tamen dicit apostolus virtute sua, sed verbo virtutis suae, ad ostendendum quod sicut pater omnia per verbum produxit ps. Xxxii, 9: ipse dixit et facta sunt, etc., in quo ostenditur maxima virtus patris ita filius eodem verbo, quod est ipse, omnia fecit. Et in hoc ostendit apostolus potentiam virtutis suae, quia eamdem habet cum patre, quia eadem operatur et per idem, quo ille. Sed tunc est dubium: quia pater, cum dicit, producit verbum.

Ergo filius cum dicit, produceret verbum, et sic verbum patris esset verbum filii. Et ad hoc dicunt graeci, quod sicut filius est imago patris, ita spiritus sanctus est imago filii.

Et sic exponit basilius portans verbo virtutis suae, id est, spiritu sancto. Nam sicut filius est verbum patris, ita ut dicunt spiritus sanctus est verbum filii.

Et ideo per ipsum facit filius, sicut per filium pater. Verumtamen proprie loquendo, verbum non dicitur nisi quod procedit ut conceptus ab intellectu, ad quod sequitur procedere in similitudinem speciei. Spiritus autem sanctus, et si sit similis, non tamen habet hoc ex modo suae processionis, quia non procedit ut conceptus ab intellectu, sed ut amor a voluntate. Aliter autem exponit glossa verbo virtutis suae, id est, imperio suo. Sed hic adhuc est dubium de isto verbo quid sit, quia imperium hominis vel est exterius per vocem prolatum: et hoc non potest dici in divinis, quia nihil est extrinsecum a natura divina, procedens a filio, per quod omnia portentur; vel illud imperium est interius in corde conceptum: sed nec etiam hoc potest stare, quia nihil in mente dei concipitur, nisi verbum aeternum.

Ergo istud imperium, sic conceptum in mente filii, esset verbum aeternum, et sic essent duo verba aeterna, quod nefas est dicere. Ideo ad argumentum est dicendum, sicut exponit augustinus illud io. Xii, 48: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum, id est, ipse ego, qui sum verbum patris, iudicabo eum. Et similiter, in proposito, verbum virtutis suae, id est, seipso, qui est verbum virtuosum. Per ista ergo tria, ostendit tria de Christo.

Per hoc enim quod est splendor, ostendit eius coaeternitatem cum patre. In creaturis enim splendor est coaevus, sed ille est coaeternus. Et hoc est contra arrium. Sed cum dicit imago substantiae, ostendit eius consubstantialitatem. Quia enim splendor non est eiusdem naturae cum resplendente, ne forte aliquis credat, quod non sit similis in natura, dicit quod est imago, vel figura substantiae. Sed quia filius, et si sit eiusdem naturae cum patre, si tamen sit infirmus, deficit a virtute patris; ideo subdit portans omnia verbo virtutis suae. Apostolus ergo in his tribus commendat Christum a tribus, scilicet a coaeternitate, a consubstantialitate, et ab aequalitate potestatis.

Deinde cum dicit purgationem peccatorum faciens ostendit, secundum, quod facit ad idoneitatem dignitatis eius, scilicet strenuitas, et industria, quam habuit in operando. Fuit enim hoc magnae industriae, ut quod ei competebat ex natura, qua Deus est, ipse meruerit per passionem in natura assumpta.

Unde phil. Ii, 8 s.: factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum. Purgare ergo peccata, etsi conveniat ei ex natura divina, tamen convenit ei etiam ex merito passionis.

Unde eccli. Xlvii, v. 13: Christus purgavit peccata eius, et exaltavit in aeternum cornu eius, etc.. Matth. I, v. 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Convenit etiam Christo purgare, ratione divinae naturae, et ratione proprietatis filii. Ratione divinae naturae, quia culpa seu peccatum proprie est malum rationalis creaturae. Hoc autem malum, sive peccatum non potest reparari nisi per deum. Nam peccatum in voluntate consistit, voluntatem autem solus Deus potest movere. Ier. Xvii, 9 s.: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego Dominus, etc.. Et huiusmodi ratio est, quia quod est immediatius fini, non reducitur ad ipsum finem, nisi a prima causa agente. Voluntas autem est ultimi finis, quia scilicet ad fruendum deo: et ideo a deo tantum movetur et reducitur.

Cum ergo Christus sit verus Deus, manifestum est, quod purgationem peccatorum facere potest. Is. Xliii, 25: ego sum qui deleo iniquitates vestras propter me, etc.. Lc. C. Ii, 7: quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus? ratione vero proprietatis competit etiam Christo. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod in peccato, primo quidem est transgressio legis aeternae et iuris divini, cum omne peccatum sit iniquitas, quae est transgressio legis. Is. C. Xxiv, 5: mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum.

Cum ergo lex aeterna et ius divinum sit a verbo aeterno, manifestum est quod ad Christum competit purgatio peccatorum, inquantum est verbum. Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, et sanavit eos.

Secundo est in peccato amissio luminis rationis, et per consequens sapientiae dei in homine, cum huiusmodi lumen sit participatio quaedam divinae sapientiae. Bar. 3, 28: et quia non habuerunt sapientiam, ideo perierunt. Prov. Xiv, 22: errant omnes qui operantur malum. Et secundum philosophum, omnis malus est ignorans. Rectificatio autem ad divinam sapientiam, competit ei qui est divina sapientia. Hic autem est Christus. I cor. I, 23 s.: praedicamus Christum, dei virtutem, et dei sapientiam. Sap. Ix, 19: nam per sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.

Tertio in peccato est deformatio similitudinis dei in homine. Prov. Xv, 7: cor stultorum bonis patris. Mc. Ult.: sedet a dextris dei. Ps. Cix, 1 et matth. Xxii, 44: dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis. Sed inter eos qui habent assessores, quidam sunt simpliciter maiores, ut rex vel imperator; quidam vero non simpliciter maiores, sed secundum quid, ut praepositi, vel balivi. Sed Christus non sedet ad dexteram alicuius inferiorum iudicum, sicut alicuius praepositi, ut balivi, sed simpliciter maioris, quia ad dexteram maiestatis. Maiestas proprie est summa potestas. Is. Vi, 3: plena erat omnis terra maiestate eius. Prov. Xxv, 27: qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Christus autem etsi sic sedeat ad dexteram maiestatis, habet tamen et ipse maiestatem, quia habet eamdem cum patre. Matth. Xxv, v. 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua. Erubescet cum venerit in maiestate sua et patris. Dicit etiam non solum maiestatis, sed etiam in excelsis, id est, super omnem creaturam. Eccli. Xxiv, 7: ego in altissimis habito. Sic ergo sedet in excelsis, quia elevatus est super omnem creaturam. Ps. 8, v. 2: quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. Et secundum quod dicit chrysostomus, apostolus in loco isto tenet modum volentis instruere parvulum, qui non statim proponit ei summa, sed paulatim perducit eum, modo loquendo ardua, modo proponendo infima; ita etiam modo proponit divina, cum dicit in filio, modo humana, cum dicit quem constituit haeredem, etc..

Et sic de aliis, ut patet in glossa.


Thomae Aq - super Heb.