Thomae Aq - super Heb. 17

17
(
He 4,14-16)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 4,14-16

Supra apostolus monuit ad festinandum ingredi in requiem dei, et ad hoc inducendum posuit magnitudinem Christi quantum ad divinam naturam, hic ostendit idem quantum ad humanam naturam, et circa hoc tria facit.

Primo enim ponit eius dignitatem;
secundo ostendit eius pietatem, ibi non enim habemus; tertio inducit ad habendum de eo fiduciam, ibi adeamus. Dicit ergo: ita dictum est, quod nobis est sermo ad eum, qui est vivus sermo, verus iudex et pontifex, ergo habentes pontificem magnum. Ps. Cix, 5: tu es sacerdos in aeternum, etc.. Nec tantum pontifex, sed etiam magnus. Zach. 3, 1: et ostendit mihi Dominus iesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo, etc.. Hic autem dicitur magnus, quia non est pontifex tantum bonorum temporalium, sed et futurorum. Infra ix, 11: Christus assistens pontifex futurorum bonorum, etc.. Duo autem pertinebant ad magnum pontificem: unum quo ad officium, scilicet semel in anno cum sanguine intrare in sancta sanctorum, sicut habetur infra ix, 7, et lev. Xvi, v. 2 s.. Hoc autem praecipue convenit Christo. Ille enim intrat cum sanguine in sancta figuralia; sed Christus per proprium sanguinem intravit in sancta, id est, sacra caelestia.

Et ideo dicit qui penetravit caelos, id est, propria virtute penitus intravit. Secundum est quod debebat esse ex certa tribu, scilicet de stirpe aaron, sicut dicitur ex. Xxix, et num. Xvi et xvii. Hoc autem competit Christo, qui est nobilioris originis: unde dicitur filius dei. Matth. 3, 17: hic est filius meus dilectus. Ps. Ii, 7: filius meus es tu, etc.. Quia ergo habemus hunc pontificem, teneamus confessionem, id est, inhaereamus corde, quia, ut dicitur rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hanc autem confessionem requirit a nobis Christus pontifex maximus. Matth. X, 32: qui me confessus fuerit coram hominibus, etc.. Sed dicit spei nostrae, quod dupliciter potest intelligi: uno modo, quod confessio prout hic sumitur, sit confessio fidei. Fides autem est principium spei, sicut habetur ex glossa. Matth. I, 2: abraham autem genuit isaac, id est, fides genuit spem, non quidem quantum ad habitum, sed quantum ad ordinem actus. Nullus enim potest sperare, nec debet, nisi quod potest consequi. Quod autem possimus consequi aeterna, habemus per fidem. Vel confessionem spei, id est, eius de quo speramus, scilicet videre primam veritatem.

Deinde cum dicit non enim habemus pontificem, ne forte credatur, quod non possit aliquid agere praeter id quod exigit eius iustitia, ostendit in ipso etiam esse misericordiam et pietatem, et ista respiciunt miseriam, et hoc praecipue convenit Christo.

Unde dicit qui non possit compati infirmitatibus nostris.

Sciendum est autem, quod ly posse aliquando importat non nudam potentiam, sed promptitudinem et aptitudinem Christi ad subveniendum, et hoc quia scit, per experientiam, miseriam nostram, quam, ut Deus, ab aeterno scivit per simplicem notitiam. Ps. Cii, 14: misericors est Deus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.

Unde subdit pro similitudine, scilicet nostri, tentatum. Est autem triplex tentatio. Una quae est a carne, quando scilicet caro concupiscit adversus spiritum, ut dicitur gal. V, 17. Et ista non est sine peccato, quia, ut dicit augustinus, nonnullum peccatum est, cum caro concupiscit adversus spiritum, quia hoc est carnem concupiscere.

Sed hoc non fuit in Christo.

Et ideo dicit absque peccato, id est, absque minimo motu peccati. I pet. Ii, 22: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius.

Et ideo dicitur agnus dei, io. I, 29. Alia est tentatio ab hoste et a mundo, et hoc dupliciter: vel alliciendo per prospera, vel terrendo per adversa. Et his duobus modis fuit tentatus Christus. Prosperis. Quicquid enim pertinet ad prosperitatem huius vitae, vel pertinet ad concupiscentiam carnis, vel ad concupiscentiam oculorum, vel ad superbiam vitae. De primo enim tentavit eum diabolus, quando tentavit eum de gula, quae est mater luxuriae. Matth. C. Iv, 3: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Item de inani gloria, cum dicit: mitte te deorsum. Item de concupiscentia oculorum, dicens: haec omnia tibi dabo, etc.. Lc. Iv, 13: consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Item fuit tentatus per adversa et insidias a pharisaeis, quia volebant eum capere in sermone, matth. Xxii, 15, item per contumelias, matth. Xxvii, 40: vah, qui destruis templum dei, etc., item per flagella et tormenta. Excepta ergo tentatione, quae est cum peccato, per omnia similis nobis tentatus est. Dicit autem secundum similitudinem, quod potest dupliciter exponi. Uno modo, quod ly secundum denotet causam finalem, quasi dicat: ideo tentatus est, ut daret nobis exemplum, ut secundum similitudinem eius, tentationem sustineremus et omnia conaremur vincere. I pet. Ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc.. Vel potest denotare consequentiam, quasi dicat: ideo tentatus est, ut per omnia tam in temporalibus quam in omnibus aliis, nisi in solo peccato, similis esset nobis. Si enim fuisset sine tentationibus, non fuisset eas expertus, et sic non compateretur. Si vero habuisset peccatum, non potuisset nos iuvare, sed magis indiguisset adiutorio.

Deinde cum dicit adeamus ergo cum fiducia, etc., inducit ad habendam fiduciam de ipso, quasi dicat: ex quo sic potest compati, adeamus cum fiducia. Is. Xii, v. 2: ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, etc.. Adeamus dico ad thronum. Thronus dicitur sedes regis: Christus autem rex est. Ier. C. Xxiii, 5: regnabit rex et sapiens erit, etc.. Hic autem thronus duplicem habet statum. Unum iustitiae in futuro. Ps. Ix, 4: sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. Hoc erit in futuro. Ps. Lxxiv, 2: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Est alius thronus gratiae, de quo hLc Ideo additur gratiae eius, scilicet in praesenti, quando est tempus miserendi. Zach. Iv, 7: exaequabit gratiam gratiae. Per gratiam autem Christi liberamur ab omni miseria, quia liberamur a peccato, quod facit miseros populos, prov. Xiv, 34, et ideo dicit ut misericordiam consequamur. Item per gratiam Christi iuvamur ad bona operanda.

Et ideo dicit et gratiam inveniamus. Lc. I, 30: invenisti gratiam apud dominum. Et hoc in auxilio opportuno, quo adiuvemur ad bene operandum. Ps. Cxx, 2: auxilium meum a Domino, istud autem auxilium est per gratiam. I cor. Xv, 10: abundantius illis laboravi, non autem ego, sed gratia dei mecum. Hoc autem oportet esse congruo tempore, ideo dicit auxilio opportuno. Omni enim negotio tempus et opportunitas. Eccle. C. 8, 6. Hoc est tempus praesens, quod est tempus miserendi.

18

CAPUT 5

(He 5,1-7)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 5,1-7

Sicut a principio huius epistolae dictum fuit, intentio apostoli est ostendere Christum excellentiorem esse omnibus his ex quibus lex habet auctoritatem, scilicet angelis, quorum ministerio data fuit, gal. 3, 19: ordinata per angelos, et moyse, qui fuit legislator, io. I, 17: lex per moysen data est, et sacerdotio et pontificatu aaron, per quem lex administratur. Expeditis ergo duobus primis, hic prosequitur de tertio, scilicet de eminentia sacerdotii Christi ad sacerdotium aaron. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit Christum esse pontificem;
secundo ostendit ipsum esse excellentiorem pontifice veteris legis, in vii cap., ibi hic enim melchisedech. Item in prima parte duo facit.

Primo ostendit Christum esse pontificem;
secundo praeparat aures auditorum ad consequentia, ibi de quo nobis grandis.
Adhuc circa primum duo facit.

Primo ostendit, quae requirantur ad pontificem;
secundo ostendit illa convenire Christo, et sic concludit ipsum esse pontificem, ibi sic et Christus non semetipsum, etc.. Item in prima parte tria facit.

Primo describit pontificale officium;
secundo ostendit pietatem quae pontifici necessaria est, ibi qui condolere; tertio ostendit modum perveniendi ad pontificatum, ibi nec quisquam sumit.

Circa officium quatuor ponit.

Primo gradus altitudinem, ibi ex hominibus assumptus;
secundo pontificatus utilitatem, ibi pro hominibus; tertio materiam, ibi in his quae ad deum; quarto ad actum, ibi ut offerat dona. Istud autem officium convenit homini, non angelo.

Et ideo dicit, quod ita dictum est, quod habemus pontificem magnum, et talis est Christus. Namque, pro quia, omnis pontifex ex hominibus assumptus, et sic debet etiam esse de numero hominum. Voluit autem Deus, ut homo habeat similem sui, ad quem currat.

Unde et ecclesia ordinavit, quod quando utilis invenitur aliquis de collegio, non eligatur extraneus. Os. Ii, 15: dabo eis vinitores ex eodem loco. Deut. Xvii, 15: eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Dicit autem assumptus, quia debet alios excellere, sicut patet de saule, i reg. X, 23.

Et ideo Christus, io. Ult., interrogat petrum quem volebat praeficere, si diligeret ipsum plus aliis. Finis et utilitas est quia pro hominibus constituitur, id est, pro ipsorum utilitate. Non enim constituitur propter gloriam, non propter cumulandas divitias, nec propter consanguineos ditandos. Ii cor. Iv, 5: nos autem servos vestros per iesum; et ult.: secundum potestatem, quam Deus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. Si vero aliquis quaerit quod suum est, non est pastor, sed mercenarius. Materia dignitatis est quia pontifex principatur. Nam sicut principatur dux vel rector in civitate, ita iste pontifex in his quae ad deum, supple: ordinantur. Ex. Iv, 16: tu eris ei in his, quae ad deum pertinent, etc.. Ii cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, etc.. Sicut ergo illa quae pertinent ad dei cultum excedunt temporalia, ita dignitas pontificalis excedit omnes alias dignitates. Non ergo pontifices debent se implicari negotiis saecularibus, praetermissis his, quae sunt ad deum. Ii tim. Ii, 4: nemo militans deo, etc.. Actus pontificis est, ut offerat dona, id est, voluntarie oblata, non extorta. Ex. Xxv, 2: ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis. Et sacrificia pro peccatis, id est, quae sibi offeruntur pro satisfactione peccatorum. Lev. Iv, 26: pro eis rogabit sacerdos, et pro peccatis eius, et dimittentur ei. In quo designatur, quod omne quod offertur, sive voluntarium et votivum, sive pro satisfactione, debet offerri secundum dispositionem praelati.

Consequenter cum dicit qui condolere, ostendit quid requiratur ad usum, scilicet pietas. Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit, quod ad usum pontificis requiritur misericordia et pietas;
secundo ostendit, quod requiritur misericordiae motivum, ibi quoniam et ipse; tertio ostendit misericordiae signum, ibi et propterea. Dicit ergo: dico, quod debet esse in his, quae sunt ad deum, tamen debet esse medius inter hominem et deum. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui dominum et vos. Sicut ergo per devotionem orationis debet tangere deum tamquam unum extremum, sic per misericordiam et compassionem debet tangere alterum extremum, scilicet hominem.

Et ideo dicit qui condolere possit. Ii cor. Xi, 29: quis infirmatur et ego non infirmor? e contrario, am. Vi, 6: nihil patiebantur super contritione ioseph. Duplex est autem defectus. Quidam enim deficiunt ex ignorantia.

Et ideo dicit his qui ignorant. Est autem proprie ignorare, carere scientia eorum quae quis debet scire. Quidam vero ex certa scientia. Et quantum ad hoc dicit et errant. Motivum pietatis ponit, cum dicit quoniam et ipse, etc.. Istud motivum est infirmitas. Et illi qui praesunt aliquando infirmantur. Ii cor. Iv, 7: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et ratio huius est, ut ex se aliorum infirmitatibus compatiantur: et ideo Dominus permisit cadere petrum. Eccli. Xxxi, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso.

Et ideo dicit quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, scilicet quantum ad poenalitates et culpam. Ps. Vi, 2: miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum. Sap. C. Ix, 5: homo infirmus, et exigui temporis, etc.. Et nota quod dicit circumdatus. Carnales enim habent infirmitatem peccati in interioribus. Ratio enim et voluntas in ipsis subditae sunt peccato. Sancti vero habent in exterioribus, quia non sunt subiecti peccato, tamen sunt circumdati fragilitate carnis. Rom. Vii, v. 25: mente servio legi dei, carne autem legi peccati. Signum autem huius est, quia et in veteri lege, sicut patet lev. Ix, 7 et xvi, v. 6, et etiam modo, sicut patet in canone missae, cum dicitur nobis quoque peccatoribus, statutum est, quod sacerdos offerat etiam pro se, quod non fieret nisi esset infirmitas peccatorum, quibus est circumdatus, non oppressus. Si enim sit in mortali peccato, non debet celebrare.

Et ideo dicit propterea debet, quemadmodum pro populo, etiam pro semetipso offerre pro peccatis.

Consequenter ponit modum perveniendi ad pontificatum, cum dicit nec quisquam. Hoc est enim contra naturam, quod aliquid perducat se ad statum altiorem sua natura, sicut aer non facit seipsum ignem, sed fit a superiore.

Unde disciplina dei non habet, quod quisquam sibi sumat honorem favore, pecunia, potentia. Am. Vi, 14: in fortitudine enim nostra assumpsimus nobis cornua. Os. 8, 4: ipsi regnaverunt, et non ex me. Sed debet vocari a deo sicut aaron. Ex. Xxviii, 1: applica ad te aaron.

Et ideo Dominus confirmavit sacerdotium eius, sicut patet num. Xvii, 5 ss., per virgam quae floruit. Tales ergo debent assumi, qui non se ingerunt.

Unde antiquitus signo visibili ostendebantur, sicut patet de beato nicolao, et multis aliis.

Consequenter cum dicit sic et Christus, etc., ostendit quomodo Christus sit pontifex. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit, quomodo dicta conveniunt Christo;
secundo ex hoc concludit intentum, ibi appellatus est a deo, etc..

Circa primum tria facit.

Primo enim ostendit, quod Christus factus est pontifex non a se, sed a deo;
secundo agit de ipsius officio, ibi qui in diebus carnis; tertio de ipsius misericordia, ibi et quidem cum esset.

Circa primum duo facit,
quia primo ostendit, quod Christus non promovit seipsum;
secundo ostendit a quo sit promotus, ibi sed qui locutus. Dicit ergo Christus non semetipsum clarificavit.

Circa quod sciendum est, quod non dicit: non fecit seipsum pontificem, sed dicit non clarificavit, etc.. Sunt enim quidam qui se clarificant, ut fiant, sicut hypocritae, qui demonstrant in se aliqua, ut eligantur, vel praebendas consequantur; nullus tamen facit se pontificem: Christus vero non solum non fecit se pontificem, sed nec se clarificavit ut pontifex fieret. Io. 8, 50: ego gloriam meam non quaero, et paulo post sequitur: est pater meus qui glorificat me. Et hoc est verum, inquantum homo, quia inquantum Deus habet eamdem gloriam cum patre.

Deinde cum dicit sed qui locutus, ostendit, a quo est promotus. Et primo ostendit, a quo est clarificatus;
secundo quomodo est pontifex designatus, ibi et in alio loco. Clarificatus autem est divino iudicio, quia, scilicet Dominus, locutus est ad ipsum, in ps. Ii, 7, filius meus es tu, etc.. Et hoc est expositum supra. Item matth. Ix, 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, etc..

Cum ergo ostendit eum ab aeterno genitum. Ostendit gloriam eius.

Supra i, 3: qui cum sit splendor gloriae, etc.. Pontificatus etiam accipitur a deo inquantum homo, quemadmodum in alio loco dicit, scilicet in ps. Cix, 5: tu es sacerdos, etc.. Utitur autem apostolus auctoritate psalmorum tamquam magis famosa et maioris auctoritatis, utpote magis frequentata. Dicit autem sacerdos, quia se obtulit deo patri. Eph. V, 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo. Et ne credatur tale esse sacerdotium Christi, sicut fuit in veteri lege, distinguit ipsum quantum ad duo.

Primo quantum ad dignitatem, quia in aeternum. Illud enim fuit temporale, erat enim figurale, et ideo non est perpetuum, sed transit veniente figurato. Sed sacerdotium Christi est aeternum, quia est de veritate, quae est aeterna. Item hostia eius habet virtutem introducendi in vitam aeternam. Item durat in aeternum.

Secundo quantum ad ritum, quia offerebantur animalia; hic autem panis et vinum.

Et ideo dicit secundum ordinem melchisedech. Istud autem infra exponetur.

Deinde cum dicit qui in diebus, etc., ostendit quod illud quod pertinet ad officium pontificale, convenit Christo. Et primo ostendit eius conditionem;
secundo actum eius, ibi preces; tertio efficaciam, ibi cum clamore valido. Conditio eius est, quod fuit unus ex hominibus, quia, ut dictum est, pontifex ex hominibus assumitur.

Et ideo dicit qui in diebus carnis suae. Ponitur autem hic caro pro tota natura humana, sicut illud io. I, 14: verbum caro factum est. Sed numquid modo non sunt dies carnis eius? et videtur quod sic, per illud Lc Ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Quare ergo magis dicitur tempus ante passionem et resurrectionem suam, tempus vel dies carnis, quam nunc? dicendum est, quod caro quandoque sumitur pro fragilitate carnis, sicut 1Co Xv, 50: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. Christus autem tunc habuit carnem fragilem et corruptibilem.

Et ideo dicit in diebus carnis suae, id est, in quibus gerebat carnem similem peccatrici, non peccatricem. Actus autem eius fuit, quia obtulit preces et supplicationes. Hoc est spirituale sacrificium, quod Christus obtulit. Dicuntur autem preces, id est, petitiones. Iac. Ult.: multum enim valet deprecatio iusti assidua. Supplicationes vero dicuntur quantum ad humilitatem orantis, sicut genuflexiones. Matth. Xxvi, 39: procidit in faciem suam orans. Ad quem? ad deum, scilicet deum patrem, qui salvum illum facere posset a morte. Hoc autem poterat facere dupliciter. Uno modo ne moreretur.

Unde dicitur matth. Xxvi, 39: pater, si fieri potest, etc.. Item ut mortuum resuscitaret. Ps. Xv, 10: non derelinques in inferno animam meam. Item xl, 10: tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me. Ad istud sacrificium spirituale ordinatur sacerdotium Christi.

Unde respondet ei quod dictum est supra ut offerat dona, etc.. Ps. Xlix, 23: sacrificium laudis honorificabit me. Os. Xiv, 3: reddemus vitulos labiorum nostrorum. Efficacia ostenditur ex modo orandi. Duo autem sunt necessaria oranti, scilicet fervens affectio; item dolor et gemitus. De his duobus ps. Xxxvii, 9: Domine, ante te omne desiderium meum, quantum ad primum: et gemitus meus a te non est absconditus, quantum ad secundum. Christus autem ista duo habuit; ideo propter primum dicit cum clamore valido, id est, cum intentione efficacissima. Lc. Xxii, 43: factus in agonia prolixius orabat, etc.. Et c. Xxiii, 46 clamans ait: pater, etc.. Secundum, cum dicit et lacrymis. Per lacrymas enim exprimit apostolus interiorem gemitum orantis. Hoc autem non legitur in evangelio; sed probabile est, quod sicut ipse lacrymatus est in resuscitatione lazari, ita et in passione sua. Nam ipse multa fecit, quae non sunt scripta. Non tamen flevit pro se, sed pro nobis, quibus passio sua profuit. Sibi autem profuit, inquantum per ipsam meruit exaltari. Phil. Ii, 9: propter quod et Deus exaltavit illum, etc..

Et ideo exauditus est pro sua reverentia, quam scilicet super omnes habebat ad deum. Is. Xi, 3: et replebit eum spiritus timoris Domini. Sed contra, videtur quod non fuit exauditus, primo pro se, quia non transivit calix ab ipso, quod tamen petebat. Item nec pro aliis, quia non fuit indultum iudaeis, quibus petebat indulgeri. Lc. Xxiii, 34: pater, dimitte illis, etc.. Dicendum est, quod Christus in omnibus, quae voluit fieri, fuit exauditus. Ipse autem secundum appetitum sensualitatis et secundum voluntatem, inquantum est quidam appetitus naturalis, refugiebat mortem. Et quantum ad hoc orabat, ut ostenderet se verum hominem. Sed voluntate consequente rationem deliberatam, volebat mori.

Unde dicit, Lc Xxii, 42: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Item nolebat, quod ignosceretur omnibus, sed illis tantum, qui crediderunt. Et multi postea conversi sunt.

19
(
He 5,8-14)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 5,8-14

Supra posuit tria, quae pertinent ad pontificem, et ostendit duo illorum convenire Christo, scilicet officium, et modum perveniendi ad ipsum, hic prosequitur tertium, scilicet pietatem et misericordiam, quam pontifex debet habere. Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit illud quod passus est;
secundo quae utilitas consecuta est etiam aliis, ibi et consummatus. Dicit ergo: ita dixi, quod pontifex debet esse talis, quod possit compati. Talis autem est Christus. Cum enim sit filius dei ab aeterno, et secundum hoc nec pati posset, nec compati, assumpsit naturam in qua posset pati, et sic etiam posset compati. Et hoc est quod dicit: quia cum esset filius dei, scilicet ab aeterno, didicit obedientiam ex tempore. Contra. Addiscere est ignorantis; Christus autem ab aeterno, ut Deus, et ab instanti conceptionis suae habuit plenitudinem scientiae, inquantum homo; ergo nihil ignoravit, nec per consequens didicit. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est scientia: scilicet simplicis notitiae, et quantum ad istam procedit argumentum: quia scilicet nihil ignoravit. Est etiam scientia experientiae, et secundum istam didicit obedientiam.

Unde dicit didicit ex iis quae passus est, id est, expertus est. Et loquitur apostolus sic: quia qui didicit aliquid, voluntarie accessit ad illud sciendum. Christus autem voluntarie accepit infirmitatem nostram.

Et ideo dicit, quod didicit obedientiam, id est, quam grave sit obedire: quia ipse obedivit in gravissimis et difficillimis: quia usque ad mortem crucis, phil. Ii, 8. Et hic ostendit, quam difficile sit bonum obedientiae. Quia qui non sunt experti obedientiam, et non didicerunt eam in rebus difficilibus, credunt quod obedire sit valde facile. Sed ad hoc quod scias quid sit obedientia, oportet quod discas obedire in rebus difficilibus, et qui non didicit obediendo subesse, numquam novit bene praecipiendo praeesse. Christus ergo licet ab aeterno sciret simplici notitia quid est obedientia, tamen didicit experimento obedientiam ex iis quae passus est, id est, difficilibus, scilicet per passiones et mortem. Rom. V, 19: per obedientiam unius iusti constituti sunt multi.

Deinde cum dicit et consummatus, etc., ostendit fructum passionis, qui fuit duplex. Unus in Christo, alius in membris eius. In Christo fructus fuit glorificatio, et ideo dicit et consummatus. Nam ab instanti conceptionis suae fuit consummatus perfectus, quantum ad beatitudinem animae, inquantum ferebatur in deum; sed tamen habuit passibilitatem naturae. Sed post passionem habuit impassibilitatem. Et ideo, quia secundum hoc ex toto perfectus est, convenit sibi alios perficere. Haec est enim natura perfecti, quod possit sibi simile generare.

Et ideo dicit quod perfectus est. Quia enim per meritum obedientiae pervenit ad istam consummationem. Prov. Xxi, v. 28: vir obediens loquitur victorias factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis, non temporalis, sed aeternae. Is. Xlv, v. 17: salvatus est israel in Domino salute aeterna.

Et ideo dicit appellatus a deo pontifex iuxta ordinem melchisedech, et hoc est supra expositum.

Deinde cum dicit de quo nobis grandis sermo, etc., praeparat animos auditorum ad sequentia, quae dicenda sunt de pontificatu Christi. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit eorum tarditatem;
secundo suam intentionem, cum dicit, vi cap. Quapropter intermittentes. Iterum prima in duas,
quia primo ostendit tarditatem;
secundo ostendit ipsam esse culpabilem, ibi etenim cum deberetis. Item circa primam partem duo facit: primo ostendit dicendorum magnitudinem;
secundo ipsorum tarditatem ad ea capienda, ibi quoniam imbecilles. Dicit ergo: ita dixi, quod appellatus est pontifex, de quo, scilicet pontificatu, grandis nobis sermo est, quia de magnis. Prov. 8, 6: de rebus magnis locutura sum. Item grandis, quia de utili, scilicet de salute animarum. I tim. I, 15: fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Iste sermo est interpretabilis ad docendum, quod potest dupliciter exponi. Vel quod fiat ibi vis negationis: interpretabilis, id est, non exponibilis, quia non potest ad perfectum exponi. Quae enim ad Christum pertinent nullus sermo exprimere potest. Eccli. Xliii, v. 32 s.: glorificantes dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius: benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis, maior est enim omni laude. Alio modo affirmative: interpretabilis, id est indigens interpretatione propter altitudinem et magnitudinem et profunditatem eius. Prov. I, 6: animadvertet parabolam et interpretationem, etc.. Interpretatio enim scripturae numeratur inter dona spiritus sancti, 1Co Xii, 10. Indiget etiam, ut dicatur interpretatio eius propter tarditatem nostram.

Et ideo subdit ipsam tarditatem, cum dicit quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Illi qui sunt debilis intellectus non possunt alta intelligere, nisi eis exponantur per singula. Io. Xvi, 12: adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. I cor. C. 3, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, etc..

Deinde cum dicit etenim cum deberetis, ostendit istam tarditatem esse culpabilem. Et circa hoc tria facit: primo enim ostendit culpam tarditatis;
secundo adhibet similitudinem, ibi et facti estis; tertio exponit, ibi omnis enim qui lactis. Culpa enim alicuius est quando diu audivit, si adhuc sit tardus; secus autem est, si sit novus auditor. Negligentia enim non est sine culpa. Ideo dicit cum deberetis esse magistri, scilicet aliorum, propter tempus, quo scilicet audierant legem et prophetas. Io. V, 39: scrutamini scripturas, etc.. Item ipsum Christum. Item apostolos et multos ab ipsis conversos. Io. Xiv, 9: tanto tempore, vobiscum sum, et non cognovistis me. Rursum indigetis, quasi dicat: magis deberetis docere, quam doceri, tamen indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum dei. Elementa enim dicuntur illa quae primo traduntur in grammatica, quando ponuntur ad litteras: ista vero sunt ipsae litterae. Exordia ergo sermonum dei et prima principia et elementa, sunt articuli fidei et praecepta decalogi. Qui ergo diu studuisset in theologia et illa nesciret, tempus curreret contra ipsum. Ideo dicit indigetis ut doceamini quae sint elementa exordii sermonum dei, id est prima principia. Ii tim. 3, 7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Is. Lxv, 20: puer centum annorum morietur, peccator centum annorum maledictus erit.

Deinde cum dicit et facti estis, ponit ad hoc similitudinem.

Sciendum est ergo, quod doctrina sacra est sicut cibus animae. Eccli. Xv, 3: cibavit illum pane vitae et intellectus. Et xxiv, 29: qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Sacra ergo doctrina est cibus et potus, quia animam potat et satiat. Aliae enim scientiae tantum illuminant intellectum, haec autem illuminat animam. Ps. 18, 8: praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Et etiam nutrit et roborat animam. In cibo autem corporali est differentia. Alio enim cibo utuntur pueri, et alio perfecti. Pueri enim utuntur lacte, quasi magis tenui et connaturali, et de facili convertibili, sed adulti utuntur cibo solidiori. Sic in sacra scriptura, illi qui de novo incipiunt, debent audire levia, quae sunt quasi lac; sed eruditi debent audire fortiora.

Et ideo dicit facti estis quibus lacte opus sit, scilicet sicut pueri. I petr. C. Ii, 2: sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite, etc.. I cor. 3, v. 1 s.: tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, et hoc est, quod sequitur non solido cibo, id est alta doctrina, quae est de arcanis et secretis dei, quae confirmant et confortant.

Deinde cum dicit omnis enim qui lactis, exponit similitudinem, et primo exponit illud quod dixit de lacte;
secundo illud quod dixit de solido cibo, ibi perfectorum autem.

Circa primum duo facit; primo enim ponit expositionem;
secundo expositionis rationem, ibi parvulus enim. Dicit ergo: ita dico, quod indigetis lacte sicut pueri, omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, id est omnis, qui indiget nutriri lacte, expers est, id est non potest habere partem in sermonibus iustitiae perfecte intelligendis. Matth. C. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam scribarum. Prov. Xv, 5: in abundanti iustitia virtus maxima est. Huiusmodi autem non sunt participes pueri. Is. Xxviii, 9: quem docebit scientiam, aut quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Sed contra: quia apostolus superius multa valde difficilia tradidit eis, scilicet de mysterio trinitatis et de sacramento incarnationis, et multa alia ardua: ergo vel non erant parvuli, vel talia tradenda sunt parvulis. Respondeo. Dicendum est secundum augustinum, quod non est intelligendum, quod in doctrina fidei alia sunt tradenda maioribus et perfectis, et alia imperfectis. Non enim est inter eos ista differentia. Eadem enim utrisque sunt tradenda, sed parvulis proponenda sunt, sed non exponenda, nec pertractanda: quia intellectus eorum magis deficeret, quam elevaretur. Lac secundum glossam est, sicut: verbum caro factum est. Contra. Non minoris difficultatis est hoc intelligere, quam quomodo verbum erat apud deum.

Unde augustinus dicit, quod istud invenitur in libris platonis, non tamen illud. Ipse autem augustinus non poterat suspicari quid sacramenti haberet: verbum caro factum est. Respondeo. Dicendum est quod cognoscere verbum caro factum est, per simplicem fidem est satis facile, quia potest cadere in imaginationem et aliqualiter in sensum, sed verbum apud deum, omnino excedit omnem sensum, et non nisi per rationem potest et cum multa et maxima difficultate comprehendi.

Consequenter assignat rationem, cum dicit parvulus enim est, non quidem aetate, sed sensu. Tripliciter autem aliquis dicitur parvulus. Est enim aliquis parvulus per humilitatem, matth. Xi, 25: revelasti ea parvulis, aetate, gal. Iv, 1: quanto tempore haeres parvulus est, etc., sensu, 1Co Xiv, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti sitis. Et isto modo accipitur hic parvulus.

Deinde cum dicit perfectorum autem est solidus cibus, exponit illud quod dixerat de cibo solido. Hoc enim patet in corporalibus, quod quando homo pervenit ad aetatem perfectam, utitur fortiori et nobiliori et solidiori cibo. Sic spiritualis, quando pervenit ad perfectionem spiritualem, debet ei proponi doctrina solidior. Ista autem perfectio duplex est: una est perfectio secundum intellectum, quando aliquis habet iudicium intellectus ad recte discernendum et iudicandum de his quae sibi proponuntur. Alia est perfectio secundum affectum, quam facit charitas, quae est cum aliquis totaliter deo inhaeret.

Unde matth. C. V, 48, post praecepta charitatis dicitur estote ergo perfecti, etc.. Est autem perfectio charitatis, ut dicit augustinus, ubi nulla est cupiditas. Quando enim quis magis ascendit in deum, tanto plus contemnit temporalia. Ps. Lxxii, 24: quid enim mihi est in caelo, etc.. Hoc enim habet sacrae scripturae doctrina, quod in ipsa non tantum traduntur speculanda, sicut in geometria, sed etiam approbanda per affectum.

Unde matth. V, 19: qui autem fecerit et docuerit, etc.. In aliis ergo scientiis sufficit quod homo sit perfectus secundum intellectum, in istis vero requiritur quod sit perfectus secundum intellectum et affectum. Loquenda sunt igitur alta mysteria perfectis. I cor. Ii, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. Unusquisque enim secundum quod est dispositus, sic iudicat; sicut iratus aliter iudicat durante passione, et aliter ipsa cessante. Et similiter incontinens aliter iudicat aliquid esse bonum tempore passionis, aliter post.

Et ideo dicit philosophus, quod unusquisque qualis est, talis sibi finis videtur. Et quia quae in sacra scriptura traduntur, pertinent ad affectum, et non tantum ad intellectum, ideo oportet esse perfectum in utroque.

Et ideo apostolus volens ostendere qui sint perfecti, quibus sit tradendus iste solidus cibus, dicit quod sunt illi, qui pro sua consuetudine habent sensus exercitatos.

Unde in ista perfectione quatuor sunt attendenda, scilicet ipsa perfectio in se in quo consistat, et quantum ad hoc dicit qui habent sensus exercitatos. Et convenienter loquitur. In hoc enim exprimit utramque perfectionem, quia (ut dicit philosophus) intellectus prout iudicat de appetendis et agendis dicitur sensus, quia est relatus ad aliquid particulare: unde non accipitur hic sensus pro sensu exteriori. Qui ergo sentit quae dei sunt, perfectus est. Phil. 3, 15: quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus. I cor. Ii, 16: nos autem sensum Christi habemus. Qui vero non sentiunt nisi carnalia, deo placere non possunt, ut patet rom. 8, 8.

Secundo attendenda est dispositio eius in quo est, quia debet esse exercitatus. I tim. C. Iv, 7: exerce teipsum ad pietatem. Qui enim non est exercitatus, non potest habere rectum iudicium, quod ad hoc requiritur. Eccli. Xxxiv, 9: vir in multis expertus cogitabit multa. Item qui non est expertus, pauca recognoscit.

Tertio causa huius exercitationis est consuetudo, non scilicet otium, sed frequentia actus.

Et ideo dicit pro consuetudine, scilicet recte agendi. Prov. Xxii, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Si ergo vis esse perfectus, non des te otio, sed assuesce te bonis a iuventute. Quarto finis huius exercitii, quia scilicet ad discretionem boni et mali. Tunc enim perfectus est, quando discernit inter bonum et malum. Is. Vii, 15: sciat eligere bonum, et reprobare malum. Haec autem sunt tria, scilicet: discretio inter bonum et malum, inter bonum et melius, inter malum et peius. Multa enim sunt, quae videntur bona, et tamen sunt mala. Prov. Xiv, 12: est via quae videtur homini recta, novissima vero eius deducunt ad inferos. In his ergo requiritur rectitudo iudicii.


Thomae Aq - super Heb. 17