Thomae Aq - super Heb. 24

24

CAPUT 7

(He 7,1-3)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 7,1-3

Supra apostolus, v cap., probavit Christum esse sacerdotem. In vi autem capite interposuit quaedam ad praeparandos animos auditorum; hic redit ad suum propositum. Intendit enim probare excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium leviticum. Et circa hoc facit duo primo enim ostendit excellentiam sacerdotii Christi ad sacerdotium veteris testamenti;
secundo ostendit quod fideles debent sacerdoti Christo reverenter subdi. Et hoc in medio decimi capitis, ibi habentes itaque, fratres, fiduciam.

Circa primum duo facit.

Primo enim ostendit praerogativam sacerdotii Christi super leviticum ex parte personae ipsius sacerdotis;
secundo ex parte ministerii, viii cap. Ibi capitulum autem.

Circa primum duo facit quia primo ostendit existentiam sacerdotii Christi ex promissione divina;
secundo ostendit necessitatem sacerdotii eius, ibi talis enim decebat. Promissionem vero ostendit per illud ps. Cix, 5: iuravit Dominus, et non poenitebit eum, etc..

Unde tria ostendit ad propositum suum probandum.

Primo illud quod dicitur secundum ordinem melchisedech;
secundo illud quod dicitur iuravit, ibi et quantum est non sine iureiurando; tertio illud quod dicitur tu es sacerdos, ibi et alii quidem plures.

Circa primum duo facit quia primo ostendit similitudinem Christi ad melchisedech;
secundo ex hac similitudine praefert sacerdotium Christi levitico, ibi intuemini autem.

Circa primum duo facit quia primo describit conditiones melchisedech;
secundo ostendit, quomodo conveniunt Christo, ibi primum quidem. Describit autem melchisedech primo ex nomine, cum dicit hic autem melchisedech. Sic enim nominat eum scriptura, gen. Xiv, v. 18, ubi habetur historia, quam apostolus hic supponit. Et secundum glossam, hebraei dicunt ipsum fuisse sem primogenitum noe, et tunc quando abraham habuit victoriam, erat annorum 390, alias 309. Et occurrit abrahae nepoti suo.

Secundo describit eum a dignitate. Erat enim rex et sacerdos. Quantum ad primum dicitur rex salem. Et secundum aliquos, salem dicitur ierusalem. Sed contra est hieronymus in quadam epistola, quia, ut ipse dicit, non poterat esse quod ei occurreret a ierusalem, quod probat ex situ. Alii autem dicunt, quod salem dicitur ille locus, de quo dicitur io. 3, 23, quod iuxta illum ioannes baptizabat, et moenia illius loci erant adhuc tempore hieronymi. Quantum ad secundum dicit sacerdos dei summi. Antiquitus enim ille, qui inter filios erat antiquior, erat sacerdos. Sed verum est, quod tempore abrahae multum invaluerat cultus idolorum.

Et ideo ne credant, quod esset sacerdos idolorum, additur dei summi, scilicet per essentiam, non per participationem, vel nuncupationem. Deus enim est creator omnium eorum, qui dicuntur dii, sive per participationem, sive per errorem. Ps. Xciv, 3: rex magnus super omnes deos. Is. Lxi, 6: vos sacerdotes Domini vocabimini, etc..

Tertio describit eum ab officio, ibi qui obviavit, etc.. Sacerdos enim medius est inter deum et populum. Debet enim aliquid populo conferre, scilicet spiritualia, et aliquid ab eo accipere, scilicet temporalia. I cor. Ix, v. 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si carnalia vestra metamus.

Primo ergo debet exhibere confortationem per bona monita.

Unde dicitur gen. Xiv, quod quatuor reges vicerunt quinque reges, et captivum duxerunt lot nepotem abrahae. Isti quatuor reges sunt quatuor vitia principalia, opposita quatuor cardinalibus virtutibus, quae captivum detinent affectum nepotem rationis, victis quinque sensibus corporis. Qui enim superat et liberat affectum, debet confortari a sacerdote. Is. Xxi, 14: occurrentes sitienti ferte aquam; et is. Xxxv, 3: confortate manus dissolutas, etc.. Recte distribuit. Sed contra: quia, ut patet num. C. 18, ex lege est datio decimarum, non ergo sunt ante legem. Respondeo. Dicendum est, quod caeremonialia veteris testamenti sunt quaedam determinationes praeceptorum iuris naturalis et praeceptorum moralium.

Et ideo quantum ad hoc, quod habebant de iure naturali, servabantur ante legem tantum pro voto observantium, et sine aliquo praecepto. Quod enim aliquid offeratur deo in recognitionem creationis et dominii, hoc est naturale; sed quod offeratur vitulus et hoedus, hoc est caeremoniale. Similiter de iure naturali est, quod ministri servientes deo, sustententur a populo, sicut enim patet gen. Xlvii, 22, hoc servabatur etiam apud gentiles.

Unde sacerdotes, quia hoc removet apostolus, quia et si Christus inquantum homo natus sit post eum et ex tempore, tamen inquantum Deus et filius dei est ab aeterno.

Et ideo melchisedech secundum omnia ista assimilatus est illi, qui est filius dei, et hoc inquantum manet sacerdos in perpetuum, quod potest dupliciter exponi. Uno modo, quia non fit mentio de fine sacerdotii eius, nec successore ipsius. Os. Xii, 10: in manibus prophetarum assimilatus sum. Item est sacerdos in perpetuum, quia figuratum eius, scilicet sacerdotium Christi, in perpetuum est.

Unde et in scriptura pluries repetitur, ritu perpetuo. Ex. Xxvii, 21: cultus perpetuus erit. Lev. C. Xxiv, 3: cultu, rituque perpetuo, quia illud quod figurabatur per istud, perpetuum erat.

Per hoc enim apostolus continuat sequentia ad praecedentia.

25
(
He 7,4-10)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 7,4-10

Supra ostendit apostolus quomodo melchisedech assimilatus est filio dei, hic ostendit praeeminentiam sacerdotii melchisedech ad sacerdotium leviticum. Et circa hoc facit duo.

Primo enim excitat attentionem;
secundo ostendit propositum, ibi et quidem de filiis. Excitat autem ipsos, quia grandia et maxima dicturus erat. Prov. 8, 6: audite me, quia de rebus magnis locutura sum.

Et ideo dicit intuemini, id est diligenter considerate, quantus, id est, quam magnae dignitatis sit hic cui abraham patriarcha decimas solvit, et hoc de praecipuis. Mal. I, 14: maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum: et votum faciens, immolat Domino debile. Dicitur autem abraham patriarcha, id est, princeps patrum, non quia non habuerit patrem, sed quia sibi facta est promissio de paternitate gentium. Gen. Xvii, 4: eris pater multarum gentium. Eccli. Xliv, 20: abraham magnus pater multitudinis gentium. Rom. C. Iv, 17: patrem multarum gentium posui te ante deum cui credidisti.

Deinde cum dicit et quidem de filiis, ostendit praeeminentiam sacerdotii melchisedech ad leviticum. Et circa hoc facit duo.

Primo enim ostendit propositum;
secundo ex hoc concludit intentum, scilicet quod sacerdotium Christi praefertur sacerdotio levitico, ibi si ergo consummatio. Iterum prima in duas quia primo ostendit propositum;
secundo removet quamdam responsionem, ibi et ut ita dictum.

Prima iterum in duas.

Primo ostendit praeeminentiam quantum ad id, in quo ipse usus est sacerdotio suo;
secundo quantum ad conditionem sacerdotii, ibi et hic quidem decimas. Ad sacerdotem vero duo pertinent, ut dictum est supra, scilicet accipere, et benedicere. Duo ergo facit quia primo ostendit excellentiam quantum ad acceptionem decimarum;
secundo quantum ad benedictionem, ibi et hunc qui habebat.

Circa primum adhuc duo facit quia primo ostendit de quibus competit accipere decimas;
secundo quomodo hoc excellentius faciebat melchisedech, ibi cuius autem generatio. Dicit ergo et quidem accipientes sacerdotium de filiis levi. In hoc ostendit quibus competit accipere decimas, quia sacerdotibus.

Sciendum est autem, quod illi de tribu levi erant deputati divino cultui. Inter ipsos autem soli illi de stirpe aaron erant sacerdotes. Ex. Xxviii, 1: applica aaron, etc.. Et isti quia per aaron erant de tribu levi, sumebant decimas. Sed contra.

Ergo secundum hoc soli sacerdotes accipiebant decimas, quod est contra illud num. 18, 21: filiis levi dedi omnes decimas israelis, etc.. Respondeo. Dicendum est, quod levitae non accipiebant eas, nisi quia ministrabant sacerdotibus. Et ita non propter se, sed propter sacerdotes dabantur eis. Item, levitae accipiebant decimas decimatas, sic num. 18, v. 26. Et ita soli sacerdotes accipiebant, et non solvebant.

Secundo ostendit quo iure accipiebant, quia ex mandato legis.

Unde dicit mandatum habent decimas sumere. Contra. Si hoc est mandatum legis, cum servare mandata legis modo sit peccatum, videtur illicitum modo dare, vel accipere decimas. Respondeo. Dicendum est, quod in lege fuerunt quaedam pure caeremonialia, sicut circumcisio, immolare agnum, et huiusmodi. Et ista quia erant figurativa tantum, non licet modo servare. Erant enim figura futuri.

Unde qui modo servaret significaret Christum adhuc futurum. Quaedam vero erant pure moralia, et ista modo servanda sunt, et de talibus fuit datio decimarum, sicut supra dictum est.

Unde decimatio et in lege data est, et in novo testamento. Matth. X, 10: dignus est operarius cibo suo. Lc. X, 7: dignus est operarius mercede sua. Sed determinatio talis portionis modo est ab ecclesia, sicut et in veteri testamento fuit ex lege. Alia vero fuerunt partim caeremonialia, et partim moralia, sicut iudicialia: et ista quantum ad id quod caeremonialia sunt, non licet servare; sed quantum ad morale, debent, tamen non est necesse in propria forma servari. Alia obiectio: quia si esset mandatum, et adhuc est, ergo peccat qui non accipit, et peccant ubi non accipiuntur. Respondeo. Dicendum est quod aliqui dicunt quod nulli licet abrenunciare iuri accipiendarum decimarum, sed bene licet dimittere usum accipiendi propter scandalum, et hoc exemplo apostoli, qui sumptus non accipiebat ab aliquibus.

Et sic dicunt mandatum esse, quod iuri non renuntient. Melius tamen dici potest, quod non est intelligendum quod eis praeceptum sit sumere, sed pro se habent introductum hoc mandatum, quod accipere possint, et alii teneantur reddere.

Tertio ostendit a quibus accipiebant, quia a populo, scilicet a fratribus suis secundum legem, quamquam ipsi, levitae, exierint de lumbis abrahae. Quia enim aliquis posset dicere, quod sicut melchisedech accepit decimas ab abraham, ita levitae a filiis eius, ergo non praefertur illud sacerdotium isti. Ideo hoc excludit, et dicit quod ipsimet levitae erant de semine abrahae, et sic erant inferiores eo cui decimas solverunt, scilicet abraham.

Deinde cum dicit cuius autem, ostendit quomodo excellentius conveniebat melchisedech accipere decimas, quia nec ipse erat de genere abraham; unde generatio eius non annumeratur cum eis, scilicet levitis. Item ex mandato legis licebat eis sumere decimas, et sic eorum sacerdotium erat subiectum observantiis legis. Sed ille non ex mandato cuiuscumque legis, sed per se sumpsit decimas. Ideo sacerdotium eius erat figura sacerdotii Christi, quod non est subditum legi. Item ipsi accipiebant a populo infimo, scilicet a fratribus, ille autem a summo, scilicet ab abraham.

Deinde cum dicit et hunc qui habebat, etc., ostendit excellentiam eius ex parte benedictionis, et est sua ratio talis: gen. Xiv, v. 19, dicitur, quod melchisedech benedixit abrahae; sed maior est qui benedicit, illo cui benedicitur: ergo, etc..

Et ideo dicit, quod melchisedech ipse benedixit abraham, qui habebat repromissionem. Contra infra xi, 39: non acceperunt repromissionem, etc.. Respondeo. Dicendum est, quod non accepit abraham repromissionem, id est, rem promissam, quia non fuit eam consecutus, habuit tamen ipsam in fide et spe, et ad ipsum specialiter facta est repromissio.

Deinde cum dicit sine ulla autem contradictione, quod minus est a meliore benedicitur, ponit maiorem suae rationis. Sed hic sunt tres obiectiones.

Prima est de hoc quod dicit quod minor a maiore benedicitur. Et ex isto loco pauperes lugdunenses dicunt quod quicumque iustus maior est peccatore, et sic iustus laicus non benedicitur a malo sacerdote, sed e converso.

Unde volunt, quod omnis iustus est sacerdos, et nullus peccator est sacerdos. Respondeo. Dicendum est, quod iste error nimis perniciosus est: quia si bonitas ministri requiratur ad collationem sacramenti, in quo est ipsa salus, sequitur quod nullus sit certus suae salutis, nec sciret se recte baptizatum, quia non potest scire, si sacerdos sit iustus. Nullus etiam poterit esse minister, quia nemo scit utrum odio, vel amore dignus sit, eccle. Ix, 1.

Et ideo dicendum est quod aliquis potest aliquid facere dupliciter: aut auctoritate propria, aut auctoritate alterius. Quando autem auctoritate propria, tunc requiritur quod sit iustus. Sacerdos autem tantum est minister.

Unde non agit nisi in virtute Christi. I cor. C. Iv, 1: sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores ministeriorum dei.

Et ideo non nocet sive bonus, sive malus fuerit; quia Christus est, qui in ipso benedicit, et sic sine ulla contradictione, qui benedicit, maior est. Secunda obiectio est, quia cum Christus sit maior omni sacerdote, quomodo potest corpus Christi a sacerdote consecrari? respondeo. Dicendum est, quod sacerdos benedicit materiam, non autem corpus Christi. Item non agit auctoritate propria, sed auctoritate Christi, qui, inquantum Deus, maior est corpore suo. Item tertia obiectio est, quia non videtur verum, quod maior benedicat semper minorem, quia papa consecratur ab episcopo, et archiepiscopus a suffraganeo, qui tamen sunt minores. Respondeo. Dicendum est: nec episcopus consecrat papam, nec suffraganei archiepiscopum, sed hunc hominem, ut sit papa, vel archiepiscopus. Item facit hoc ut minister dei, qui maior est, quam papa.

Deinde cum dicit et hic quidem, etc., ostendit praeeminentiam sacerdotii ex parte sacerdotis ex conditione ipsius. Et facit talem rationem: illud est excellentius, quod non corrumpitur, sed in sacerdotio levitico homines morientes, id est, per mortem succedentes, accipiunt decimas, sed ibi, id est, in sacerdotio melchisedech, contestatur, scriptura, quia vivit, id est, non facit mentionem de morte eius: non quia non mortuus sit, sed quia significat sacerdotium, quod manet in aeternum. Christus enim resurgens a mortuis, iam non moritur, rom. Vi, 9, et apoc. I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivus, etc..

Consequenter cum dicit et, ut ita dictum sit, etc., respondet cuidam obiectioni. Posset enim dici: verum est quod melchisedech maior est quam abraham, qui ei dedit decimas, sed levi maior est quam melchisedech.

Et ideo dicit apostolus, quod hoc non valet, quia, ut ita dictum sit, per abraham, id est, mediante abraham, et levi decimatus est, ab eo supple, qui decimas accepit, id est, a melchisedech.

Et sic adhuc est ipse maior quam levi. Sed contra. Si alicuius episcopi pater dat decimas, non tamen propter hoc oportet quod episcopus sit minor illo, qui decimas recipit.

Ergo nec similiter in proposito. Respondeo. Dicendum est, quod non est simile, quia tota dignitas illius generis etiam sacerdotum, erat ex abraham; non autem sic est de episcopo, quia tota dignitas eius ex Christo est, non ex patre suo.

Deinde cum dicit adhuc enim in lumbis, etc., manifestat quod dixerat, et dicit, quod levi adhuc erat in lumbis patris abraham quando dedit decimas melchisedech, qui occurrit sibi, et sic abraham decimato, decimatus est etiam levi. Sed contra: quia sic etiam erat Christus in lumbis eius, sicut et levi. Matth. I, 1: filii david, filii abraham.

Et ideo si propter hoc maior est melchisedech quam levi, quia levi fuit decimatus, non videtur ratio quare Christus non fuerit decimatus: et sic adhuc melchisedech maior Christo erit. Et eadem difficultas est de peccato originali: quia, ut dicitur rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt, id est, in adam, et ideo videtur quod Christus, qui eodem modo fuit in ipso sicut nos, ipsum peccatum originale contraxerit. Respondeo. Dicendum est, quod totum hoc intelligitur in his, qui in abraham sive in adam fuerunt, secundum rationem seminalem et corpulentam substantiam, quo modo Christus non fuit ibi, sed tantum secundum corpulentam substantiam: Christus enim fuit conceptus quo ad corpus de materia purissima et sanctissima beatae virginis: ut habetur declaratum tertio sententiarum, tertia distinctione.

26
(
He 7,12-19)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 7,12-19

Supra probavit apostolus praeeminentiam sacerdotii melchisedech ad leviticum, hic ab eodem concludit excellentiam sacerdotii Christi, respectu sacerdotii levitici. Sicut etiam supra dictum est, a principio huius septimi capitis, apostolus per tria probat ex auctoritate psalmistae propositum suum.

Primo per illud secundum ordinem melchisedech, probavit ergo praeeminentiam melchisedech ad levi.

Et ideo secundum ordinem sacerdotii melchisedech, probat praeeminentiam Christi ad sacerdotium leviticum.

Unde facit hic magnam vim de isto verbo, secundum ordinem. Et facit duas rationes, quarum una concludit quod sacerdotium Christi praefertur sacerdotio levitico. Secunda, quod etiam evacuat illud, et illam ponit ibi et amplius adhuc manifestum est, etc.. In prima ratione, quae est conditionalis, ponit duo antecedentia, et per consequens duo consequentia, ibi quid adhuc, etc.. Et ratio sua talis est: si sacerdotium leviticum fuisset perfectum, per cuius ministerium erat administratio legis, non fuisset necessarium quod surgeret alius sacerdos secundum alium ordinem, per quem etiam alia lex ministraretur, sicut per leviticum lex vetus. Sed surgit alius sacerdos secundum alium ordinem, scilicet secundum ordinem melchisedech.

Ergo illud imperfectum erat. Sicut ergo surgit aliud sacerdotium, ita necesse est surgere aliam legem. In ista ratione manifestum est quod sunt duo antecedentia, unum pertinens ad sacerdotium, aliud ad legem. Dicit ergo, quantum ad primum antecedens, quod si esset consummatio per sacerdotium leviticum. Quantum vero ad secundum dicit, quod si per sacerdotium lex administraretur, quod probat, quia sub ipso, id est, per eius administrationem, populus legem accepit, non quod sacerdotium praecederet legem, sed magis e converso.

Unde istud secundum antecedens ponit ibi, cum dicit sub ipso enim, etc.. Mal. Ii, 7: labia sacerdotis custodient scientiam, et legem de ore eius requirent. Facit autem mentionem specialiter de sacerdotio, ut transferat se ad legem, quae per officium sacerdotale administrabatur: non enim, ut dicit glossa, potest esse sacerdos sine testamento et lege et praeceptis. Sacerdotium vero non consummabat, id est, perficiebat. Tota enim perfectio sua erat per legem quam administrabat. Sed, ut iam dicetur, nullum ad perfectum adduxit lex, quia nec ad perfectionem iustitiae. Matth. V, v. 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam scribarum, etc.. Item non dabat consummationem patriae, quia non introducebat in vitam. Et in huius signum ipse legislator non potuit intrare terram promissionis. Deut. Ult.. Has autem duas perfectiones habemus per Christum. Is. X, 22: consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Rom. C. Ix, 28: verbum consummans et abbrevians in aequitate. Haec sunt ergo antecedentia. Consequentia vero ponit, cum dicit quid adhuc, etc.. Et hoc quantum ad primum, quasi dicat: si illud fuisset consummatum et perfectum, quid adhuc fuit necessarium surgere alium, etc.. Id est, non dixisset secundum ordinem melchisedech, sed secundum ordinem aaron, quod quia non fecit, ergo erat imperfectum. Haec est tota prima ratio, per quam patet, quod sacerdotium Christi praefertur levitico. Secunda ratio probat quod etiam ipsum evacuat, quia perfectum evacuat imperfectum. I cor. 13, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

Ergo sacerdotium Christi evacuat sacerdotium leviticum. Est ergo primum consequens, quod sacerdotium Christi evacuat sacerdotium leviticum. Secundum consequens est quod etiam evacuatur lex quae per illud administrabatur. Et istud ponit cum dicit quod translato enim sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat. Erat enim lex sub administratione sacerdotii; ergo mutato sacerdotio, necesse est quod lex mutetur. Et huius ratio est, quia mutato fine, necesse est quod mutentur ea quae sunt ad finem, sicut qui mutat propositum eundi per aquam, mutat propositum quaerendi navem. Omnis autem lex ordinatur ad conversationem humanam secundum aliquod regimen.

Unde secundum philosophum in politicis, mutata conversatione, necesse est mutari legem. Sicut autem lex humana ordinatur ad regimen humanum, ita spiritualis et divina ad regimen divinum. Hoc autem regimen designatur per sacerdotium. Translato ergo sacerdotio, necesse est transferri legem. Signanter autem loquitur, quia non dicit: sacerdote translato. Lex enim non respicit personam sacerdotis.

Unde mortuo sacerdote, non mutatur lex, nisi forte sit illa introducta propter personam eius; sed mutato sacerdotio mutatur totus modus, et ordo regiminis. Et de ista mutatione habetur ier. Iii: feriam domui israel, et domui iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, etc.. Rom. 8, 2: lex spiritus vitae in Christo iesu liberavit me a lege peccati et mortis. Lex enim vetus dicitur lex peccati et mortis, per occasionem acceptam, quia scilicet gratiam non conferebat ex opere operato; sicut sacramenta novae legis. Sed obiicit hic manichaeus: si lex vetus fuit data per divinam providentiam, cum illa sit immutabilis, etiam ipsa lex esset immutabilis, et per consequens non debuit mutari.

Cum ergo mutata sit, ergo non est data per divinam providentiam. Respondeo. Dicendum est, secundum quod dicit augustinus contra faustum, sicut sapiens dispensator una et eadem dispositione et providentia secundum diversitatem temporum et personarum dat alia et alia praecepta: sicut et alia hyeme, alia aestate, alia pueris, alia senibus, alia perfectis, alia imperfectis, et tamen est eadem providentia, ita divina providentia immobili permanente, mutata est lex propter mutationem temporum; quia ante adventum debuerunt dari praecepta, quae figurarent venturum, sed post adventum, quae significent venisse. Item data sunt illis praecepta sicut pueris: in novo vero sicut perfectis.

Unde lex dicitur paedagogus, quod est proprie puerorum.

Unde si in lege dicitur aliquid, quod sonet perpetuitatem, hoc est ratione figurati. Item glossa dicit hic quod ista translatio sacerdotii fuit figurata i reg. Ii, quando sacerdotium fuit translatum ad samuelem, qui non fuit de tribu levi. Contra: quia samuel non fuit sacerdos, immo magis hoc fuit figuratum in translatione sacerdotii abiathar ad sadoch, qui etiam erat levita. Et dicendum est, quod licet samuel non esset sacerdos, tamen aliquid sacerdotale egit; quia et sacrificium obtulit, et reges unxit, scilicet saul et david. Et quantum ad hoc, translatum est ad ipsum sacerdotium.

Et sic dicitur in ps. Xcviii, 6: moyses et aaron in sacerdotibus eius, et samuel inter eos qui invocant nomen eius. Item contra illud quod dicit glossa quod non erat de tribu levitica, quia helcana qui fuit pater eius, et ipse numeratur inter filios levi. Respondeo. Dicendum est, quod samuel quantum ad aliquid fuit de tribu iuda, et hoc quantum ad matrem; sed quantum ad patrem de tribu levi, non tamen de aaron; sed quantum ad locum, fuit de monte ephraim. Licet enim undecim tribus habuerint certas provincias, non tamen tribus levi; sed inter ipsas accepit possessionem, et sic habitabat in monte ephraim.

Deinde cum dicit in quo enim, etc., manifestat quod dixit, et primo quod sacerdotium sit translatum;
secundo hoc exponit, ibi manifestum est enim. Dicit ergo: dictum est, quod translatum est sacerdotium, quia ille cui dixit propheta tu es sacerdos, est de alia tribu, scilicet de iuda, non de levi; sicut patet matth. I. De qua tribu nullus praesto fuit altari, id est, altaris ministerio, scilicet de iuda. Sed contra: rex ozias ingressus est templum, ut poneret incensum, ii par. Xxvi, 16. Respondeo. Dicendum est, quod licite nullus praesto fuit altari, vel etiam nullus impune. Ipse enim ozias graviter fuit punitus, quia usque ad mortem fuit leprosus. Et si dicas contra illud quod dicitur nullus, quod beata virgo fuit de tribu et stirpe aaron, quia erat cognata elisabeth, quae fuit de filiabus aaron, Lc I, 5, respondeo: dicendum est quod inter stirpes, sacerdotalis et regia erant praeclariores, unde et frequenter coniunctae fuerunt per matrimonium, sicut patet de primo summo sacerdote, qui accepit uxorem filiam aminadab sororem naasson, qui fuit dux in tribu iuda, ex. Vi, 23. Et etiam iv reg. Xi, 2 et ii par. Xxii, 11, ioiada sacerdos duxit in uxorem iosabeth filiam regis ioram.

Unde potuit esse, quod aliqua parte elisabeth esset de tribu iuda.

Deinde cum dicit manifestum est, exponit quod dixit, dicens quod manifestum est, quod Dominus ortus est de tribu iuda, apoc. V, 5: vicit leo de tribu iuda, etc.. In qua nihil, etc.. Lex enim mandavit nullum assumi ad ministerium tabernaculi, nisi tantum de tribu levi; unde in tribu iuda nihil de sacerdotibus locutus est moyses.

Deinde cum dicit et amplius adhuc, etc.. Quia superius posuit unam rationem ad probandum quod sacerdotium Christi praefertur levitico, et ipsum evacuat, et ideo hic ponit aliam, in qua ostendit rationem evacuationis, et transmutationis illius; et utitur quadam conditionali in qua primo ponit duo antecedentia;
secundo duo consequentia, ibi reprobatio.

Circa primum duo facit quia primo ponit illa antecedentia;
secundo manifestat quod dixit, ibi contestatur enim. Ratio sua talis: si novus sacerdos surgit, hoc non erit secundum legem carnalis mandati, sed secundum legem vitae aeternae et insolubilis. Et huius ratio est quia primus fuit secundum legem illam, oportet ergo quod novus sit secundum aliam legem, si tamen surgit aliquis novus. Sed dicendum est, quod surgit alius novus. In maiori ergo sunt duo, quorum unum pertinet ad vetus testamentum, scilicet quod est mandatum carnale, et hoc quia habebat quasdam observantias carnales, sicut circumcisionem, et purificationes carnales. Item quia promittebat poenas et praemia carnalia. Is. C. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Infra ix, 10: iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Et istud antecedens ponit, cum dicit amplius manifestum est, etc.. Et patet, quod pertinet ad novum testamentum, quod non dispensatur per carnalia, sed consistit in spiritualibus. Est enim secundum spiritualem virtutem, per quam generatur in nobis vita perpetua. Et hoc quia promittuntur in ipso bona et poenae perpetuae. Infra ix, 11: Christus assistens pontifex, etc.. Matth. Xxv, 46: tunc ibunt hi in supplicium aeternum, iusti vero in vitam aeternam. Item non consistit in carnalibus observantiis, sed in spiritualibus. Io. Vi, 64: verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Et dicit, quod est secundum virtutem vitae insolubilis.

Consequenter cum dicit contestatur enim, etc., manifestat quod dixerat, et facit vim in hoc, quod dicit in aeternum, quia si sacerdotium est aeternum, manifestum est quod dicit perpetuitatem.

Deinde cum dicit reprobatio quidem fit, etc., ponit duo consequentia. Et primo de evacuatione veteris testamenti;
secundo de institutione novi, ibi introductio vero.

Primum est quod vetus testamentum fuit per legem carnalis mandati et introducitur aliud: ergo primum mutatur. Et hoc est quod dicit, quod fit prioris mandati reprobatio. Sed contra: non reprobatur nisi malum. Is. Vii, 15: ut sciat reprobare malum. Illud autem mandatum non est malum. Rom. Vii, v. 13: lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Respondeo. Dicendum est, quod non erat malum secundum se, sed ut inconveniens tempori. Non enim servanda sunt in novo sacerdotio, quae fuerunt in antiquo. Ps. Xxxix, v. 6 s.: holocaustum et pro peccato non postulasti, tunc dixi: ecce venio.

Et ideo dicitur, quod illud reprobatur; et hoc propter infirmitatem et inutilitatem. Illud autem dicitur infirmum, quod non potest exequi effectum suum: proprius autem effectus legis et sacerdotii est iustificare. Hoc autem non lex potuit facere. Rom. 8, 3: nam quod erat impossibile legi, in quo infirmabatur secundum carnem. Gal. Iv, 9: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo vultis servire? item, inutile dicitur quod non valet ad finem consequendum. Hoc autem non potest lex, quia non adducebat ad beatitudinem, quae finis est hominis. Sed tamen suo tempore fuit utilis, inquantum disponebat ad fidem. Infra c. Xi, 13: iuxta fidem omnes defuncti sunt, non acceptis repromissionibus. Quare autem sit infirmum et inutile, ostendit cum dicit nil enim ad perfectum, nec scilicet iustitiae, nec patriae, adduxit.

Unde erat imperfecta, sed perfecta fuit per Christum.

Consequenter cum dicit introductio vero, ponit consequens secundum ex secundo antecedente, dicens introductio vero melioris spei, supple: fit per novum sacerdotem, per quam proximamus ad deum. Si enim novus surgit, est secundum virtutem vitae indissolubilis: hoc est antecedens; et introductio melioris, etc.: et hoc est consequens. I pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem iesu. Item per ipsum proximamus deo. Per peccatum enim disiungimur ab ipso. Is. Lix, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis. Hic est ergo ille, qui hoc removet, quod facit nos approximare deo; hic autem est ille novus sacerdos, scilicet Christus, qui tollit peccata mundi, io. I, 29. Iustificati ergo ex fide pacem habeamus ad deum per dominum nostrum iesum Christum, per quem accessum habemus in gratiam istam rom. V, v. 1 s..

27
(
He 7,20-28)

LECTIO 4: Epistola ad Hebraeos 7,20-28

Supra apostolus ex una parte auctoritatis psalmistae probavit, quod sacerdotium Christi praefertur levitico, et ipsum evacuat, hic idem probat ex aliis duabus partibus et primo ex hoc, quod dicit iuravit Dominus;
secundo ex hoc quod dicit tu es sacerdos, ibi et alii quidem plures, etc.. Facit autem primo talem rationem: illud quod instituitur sine iuramento, minus validum est, quam quod instituitur cum iuramento; sacerdotium autem Christi institutum est cum iuramento, sicut patet, quia dicit iuravit Dominus. Sacerdotium vero aaron, non, sicut patet ex. Xxviii, 1: applica ad te aaron, etc.. Ergo, etc.. Quantum ad maiorem dicit et quantum est, supple quod, non sine iureiurando, alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt; hic autem, etc.. Omnia ista ponuntur ad probandum, quod sacerdotium Christi sit firmius, quia supra dictum est omnis promissio, facta in veteri testamento per iuramentum, signum est consilii divini immobilis. Et ideo, quia ad david et ad abraham facta fuit ista promissio de Christo cum iuramento, specialiter dicitur Christus filius ipsorum. Istud autem iuramentum designat aeternitatem potestatis Christi. Dan. Vii, 14: potestas eius, potestas aeterna. Lc. I, 33: et regni eius non erit finis. Intantum melioris, etc., quia sacerdotium est firmius, quod patet, quia per iuramentum ordinatum est, ideo oportet aliquid melius et firmius per ipsum haberi.

Unde potest legi praecedens littera suspensive usque huc: quod, inquantum est non sine iuramento, intantum melioris, etc..

Sciendum est autem quod sacerdos est medius inter deum et populum. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui. Et ideo, quia sequester est mediator, sacerdos debet deum et populum ad concordiam reducere. Et hoc fit, quasi per pactum de bonis temporalibus, in quibus non conquiescebat affectus nisi carnalium, secundum illud ps. Xv: quid enim mihi est in caelo, etc..

Et ideo oportuit, ut superveniret alius sacerdos, qui esset sponsor, id est promissor melioris testamenti, et melioris pacti, quia de bonis spiritualibus et stabilibus. Et hic est iesus. Ier. Xxxi, 31: feriam domui iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi, etc.. Matth. Iv, v. 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum.

Deinde cum dicit et alii quidem plures, etc., utitur alia clausula posita in auctoritate tu es sacerdos in aeternum. Et circa hoc facit duo.

Primo enim ostendit quare haec clausula in aeternum apponitur;
secundo ex hoc ostendit sacerdotium Christi esse maioris efficaciae, quam sacerdotium veteris testamenti, ibi unde et salvare. Ostendit autem, quod iste sit verus sacerdos, quia alii prohibebantur morte permanere, quia omnes necessitatem habebant moriendi.

Unde aaron mortuo, successit eleazar, sicut patet num. Xx, 26, et sic deinceps. Sicut autem videmus in naturalibus, quae sunt signa spiritualium, quod incorruptibilia non multiplicantur sub eadem specie, unde non est nisi unus sol: ita in spiritualibus in veteri testamento, quod fuit imperfectum, multiplicati fuerunt sacerdotes. Et hoc fuit signum quod illud sacerdotium erat corruptibile, quia incorruptibilia non multiplicantur eadem specie, ut dictum est, sed iste sacerdos, scilicet Christus, est immortalis. Manet enim in aeternum, sicut verbum patris aeternum, ex cuius aeternitate redundat etiam aeternitas in corpus eius, quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, rom. Vi, v. 9. Et idcirco ex eo quod manet in aeternum, habet sacerdotium sempiternum.

Et ideo solus Christus est verus sacerdos, alii autem ministri eius. I cor. Iv, 1: sic nos existimet homo, ut ministros Christi.

Deinde cum dicit unde et salvare, etc., ostendit efficaciam eius. Et circa hoc duo facit,
quia primo ostendit efficaciam eius;
secundo modum ipsius efficaciae, ibi accedens, etc.. Efficacia eius est, quia causa est semper potentior suo effectu, et ideo causa temporalis non potest producere effectum aeternum. Sacerdotium vero Christi est aeternum, non autem leviticum, ut est probatum.

Ergo Christus potest salvare in perpetuum. Hoc autem non posset fieri, nisi haberet virtutem divinam. Is. Xlv, 17: salvatus est israel in Domino salute aeterna. Modus autem est quia accedens, etc.. Et describit istum modum a tribus, scilicet ab excellentia virtutis, naturae et pietatis. Virtutis quidem, quia accedit per semetipsum. Sed contra. Accedens ad aliquem, distat ab ipso, Christus autem non distat a deo. Respondeo. Dicendum est, quod apostolus in verbis istis ostendit duplicem naturam, scilicet humanam, secundum quam convenit ei accedere, quia in ipsa distat a deo; non autem accedit a statu culpae ad statum gratiae, sed per contemplationem intellectus et affectus, et adeptionem gloriae. Et naturam divinam, per hoc quod dicit eum per semetipsum accedere ad deum. Si enim esset purus homo, non posset per se accedere. Io. Vi, v. 44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum.

Et ideo cum apostolus dicit quod per semetipsum accedit, ostendit virtutem eius. Is. Lxiii, 1: gradiens in multitudine fortitudinis suae.

Ergo accedit inquantum homo, sed per semetipsum inquantum Deus. Excellentiam vero naturae ostendit inquantum dicit semper vivens. Aliter enim sacerdotium eius finiretur. Apoc. I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Excellentiam pietatis ostendit, quia dicit ad interpellandum pro nobis, quia licet sit ita potens, ita altus, tamen cum hoc est pius, quia interpellat pro nobis. I io. Ii, 1: advocatum habemus apud patrem iesum Christum, etc.. Interpellat autem pro nobis, primo humanitatem suam, quam pro nobis assumpsit, repraesentando. Item sanctissimae animae suae desiderium, quod de salute nostra habuit exprimendo, cum quo interpellat pro nobis. Alia littera habet: accedentes per ipsum, et tunc designantur illi quos salvat, quia accedentes per fidem eius ad deum. Rom. V, v. 1 s.: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad deum per dominum iesum Christum, per quem accessum habemus.

Deinde cum dicit talis enim decebat, etc., ostendit ex excellentia Christi excellentiam eius sacerdotii. Et circa hoc facit duo.

Primo enim ostendit, quod ei conveniunt perfectiones conditionum, quae requirebantur ad sacerdotium veteris legis;
secundo ostendit, quod sibi desunt imperfectiones eius, ibi qui non habet necessitatem. Ponit autem quatuor conditiones de ipso, quae debent esse in sacerdote legali.

Primo quod sit sanctus lev. Xxi, 6: incensum enim Domini et panes dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. Hanc autem perfecte habuit Christus. Sanctitas enim importat puritatem consecratam deo. Christus autem a principio conceptionis suae deo consecratus fuit. Lc. I, 35: quod enim ex te nascetur, sanctum vocabitur. Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est, et dan. Ix, 24: ungatur sanctus sanctorum.

Secundo quod sit innocens. Lev. Xxii, 9: custodiant praecepta mea, ut non subiaceant peccato. Proprie autem dicitur innocentia puritas ad proximum. Ps. Xxiii, 4: innocens manibus, etc.. Christus autem summe innocens fuit, utpote qui peccatum non fecit. Ps. Xxv, 1: ego in innocentia mea ingressus sum.

Tertio quod esset impollutus, et hoc quo ad se. Lev. Xxi, 17: homo de semine tuo, qui habuerit maculam, non offerat panes dei sui. De Christo autem dicitur in figura. Ex. C. Xii, 5: erit autem agnus sine macula, etc.. Quarto quod non commisceretur cum coinquinatis. Lev. Xxi, 15: non commisceat stirpem generis sui, vulgo gentis suae. Christus autem fuit perfectissime a peccatoribus segregatus. Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, etc.. Quod quidem verum est quantum ad similitudinem vitae. Sap. C. Ii, 15: dissimilis est aliis vita illius. Non tamen quantum ad conversationem, quia cum hominibus conversatus est, bar. 3, 38. Et hoc propter illorum conversationem. Matth. C. Ix, 11: quare cum peccatoribus manducat magister vester? et intantum segregatus est, quod etiam factus est excelsior caelis, id est, super omnem caelestem creaturam, sublimata est humana natura in ipso.

Supra i, 3: sedet ad dexteram maiestatis in excelsis, etc..

Ergo iste est sacerdos valde sufficiens.

Consequenter cum dicit qui non habet, etc., removet ab eo, quod erat imperfectionis in sacerdote legali. Hoc autem erat, quia ille indigebat sacrificio expiationis, ut patet lev. Xvi, 5: immolabit vitulum pro se, et hircum pro populo.

Ergo orabat pro se. Item, non tantum semel orabat pro se, sed frequenter. Et huius ratio est, quia lex instituit homines sacerdotes habentes infirmitatem. Sap. Ix, 5: homo infirmus et exigui temporis, etc.. Sed sermo, divinus, qui post legem est, interposito iureiurando, constituit filium, qui nullam de istis imperfectionibus habet, sed omnino perfectum, in aeternum, scilicet sacerdotem duraturum. Non enim obtulit pro peccatis suis, sed tantum pro nostris. Is. Liii, 5: vulneratus est propter iniquitates nostras. Item nec frequenter pro nobis, sed tantum semel. I pet. 3, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Unica enim eius oblatio sufficit ad exhaurienda peccata totius generis humani.


Thomae Aq - super Heb. 24