Thomae Aq - super Heb. 35

35
(
He 9,23-28)

LECTIO 5: Epistola ad Hebraeos 9,23-28

Supra ostendit apostolus, quid sit commune novo et veteri testamento, inquantum vetus et novum conveniunt, hic ostendit differentiam utriusque. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit, quod in novo est melior mundatio;
secundo quod perfectior, ibi neque ut saepe. Iterum prima in duas.

Primo enim ostendit, quod quantum ad illud quod mundatur, et quantum ad id quo mundatio efficitur, sit melior mundatio in novo;
secundo manifestat quod dixit, ibi non enim in manufacta. Dicit ergo necesse est ergo exemplaria caelestium, scilicet ipsum tabernaculum, quod, quoad nos, est exemplar, licet simpliciter sit exemplatum et figura illius, et ideo minoris dignitatis, quia figuratum nobilius est quam figura, sicut corpus quam umbra. His, scilicet sacrificiis, mundari, ipsa autem caelestia, scilicet novum testamentum, melioribus hostiis quam istis; melioribus quidem, quia alia mundabantur sanguine animalium, sed in novo testamento fit mundatio sanguine Christi. Semper autem meliora melioribus mundantur. Ista autem erant caelestia, id est, figura caelestium. Si ergo illa mundabantur sanguine, oportet ista caelestia mundari meliori sanguine. Sed contra. In caelo nulla est immunditia. Respondeo. Dicendum est, quod caelestia intelliguntur secundum glossam ea quae pertinent ad statum praesentis ecclesiae, quae dicuntur caelestia. Item homines fideles gerunt imaginem caelestium, inquantum mente conversantur in caelis. Vel aliter et melius, quod per caelestia intelligatur caelestis patria. Et loquitur hic apostolus eo modo quo in veteri testamento dicebatur emundari tabernaculum, non quod haberet in se aliquam immunditiam, sed quia mundabantur quaedam irregularitates, quibus impediebantur accedere ad sanctuarium. Et dicuntur mundari caelestia, inquantum per sacramentum novae legis purgantur peccata, quae impediunt ab ingressu caelestium. Item dicit hostiis, in plurali. Contra: quia tantum est una hostia Christi. Infra x, 14: una enim oblatione consummavit in aeternum sanctificatos. Respondeo. Licet una sit in se, tamen pluribus hostiis veteris legis figurabatur. Ex loco habetur, quod hostiae veteris legis erant bonae. Melius enim non dicitur, nisi respectu boni.

Deinde cum dicit non enim in manufactis, etc., ostendit, quod caelestia mundantur melioribus hostiis. Pontifex enim expiabat sanctuarium, quod erat manufactum, sed Christus intravit non in manufacta sancta, quae erant quo ad nos exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, quod non in se, sed quo ad nos expiavit, ut dictum est, sed non expiavit carnalibus hostiis, quia Christus non venit ad offerendum talia. Ps. Xxxix, v. 6: holocaustum et pro peccato non postulasti. Item: holocaustis non delectaberis. Item supra vii, 14: manifestum, quod de tribu iuda ortus est Dominus, de qua nullus praesto fuit altario, sed introivit in ipsum caelum. Mc. Ult.: Dominus quidem iesus assumptus est in caelum. Act. I, 11: hic iesus qui assumptus est a vobis in caelum. Sed quare? ut appareat pro nobis vultui dei. Et loquitur apostolus alludendo ritui veteris legis, secundum quam pontifex qui intrabat sancta sanctorum, stabat coram propitiatorio ut oraret pro populo: ita et Christus intravit caelum, secundum quod homo, ut astaret deo pro salute nostra. Sed ista differenter, quia sacerdos, impediente fumo qui ascendebat de thuribulo, non videbat sancta sanctorum, nec videbat aliquem vultum; sed Christus apparet vultui dei, non quod sit ibi facies corporalis, nec aliqua nebula, sed cognitio manifesta. Sed numquid Christus existens in terra, non poterat apparere vultui dei, cum Deus omnia videat? respondeo. Dicendum quod, sicut augustinus loquens deo dicit: mecum eras, et tecum non eram, quia scilicet Deus est in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam, mali autem non sunt cum deo per gratiam: ita dicitur Christus introisse ut appareat vultui dei, quia, licet semper videret eum clara visione, ut perfecte beatus, tamen status viatoris inquantum huiusmodi non habet hoc, sed tantum status caelestis.

Et ideo quando ascendit perfecte beatus in corpore et anima intravit, ut appareat vultui dei, id est, intravit locum ubi Deus manifeste videtur. Et hoc pro nobis. Ad hoc enim ascendit ut pararet nobis viam. Io. Xiv, 2 s.: vado parare vobis locum. Iterum autem veniam et assumam vos ad meipsum. Mich. Ii, 13: ascendit pandens iter ante vos. Corpus enim debet sequi caput suum. Matth. Xxiv, 28: ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.

Deinde cum dicit neque ut saepe, ostendit quod mundatio novi testamenti est perfectior quam veteris. Hoc autem ostendit per duo.

Primo per hoc quod illa reiterabatur quolibet anno, haec autem tantum semel. Item quantum ad effectum, quia illa non poterat auferre peccata, quod ista potest.

Circa hoc ergo duo facit.

Primo enim ostendit primum;
secundo secundum, ibi umbram habens.

Sciendum est autem quod apostolus supra dixerat tria de Christo.

Primo scilicet quod est pontifex;
secundo quae sit dignitas loci quem intravit; tertio quomodo introivit, scilicet cum sanguine; ista autem tria iam declaravit: hic declarat quando intravit, quia sicut pontifex legalis semel in anno, Christus semel tantum. Et hoc erat quartum.

Unde circa hoc tria facit.

Primo enim ostendit quid fiebat in veteri testamento;
secundo quod esset inconveniens istud fieri in novo testamento, ibi alioquin; tertio ostendit quid fiat in novo testamento, ibi nunc autem semel. In veteri enim testamento pontifex, licet non intraret nisi tantum semel in anno, tamen quolibet anno ex praecepto legis oportebat ipsum intrare cum sanguine alieno, sicut dicitur lev. Xvi, 14. Christus autem intravit non in manu facta, etc.. Nec ut saepe offerat seipsum, quemadmodum pontifex intrabat in sancta per singulos annos cum sanguine alieno.

Deinde cum dicit alioquin oportebat, etc., probat quod esset inconveniens istud fieri in novo testamento, quia sequeretur maximum inconveniens, quia cum Christus intraret per proprium sanguinem, sequeretur quod oportuisset eum frequenter pati ab origine mundi. Non sic autem est de veteri hostia, quia illa offerebatur pro peccatis filiorum israel. Ille autem populus incepit spiritualiter quando data fuit lex, et ideo non oportet eam offerri ab origine mundi. Christus autem seipsum obtulit pro peccatis totius mundi, quia ipse propitiatio nostra factus est pro peccatis nostris et totius mundi, i io. Ii, 2.

Et sic, si saepe offerretur, oportuisset ipsum nasci, et pati ab origine mundi, quod fuisset maximum inconveniens. Sed contra apoc. 13, 8: agnus, qui occisus est ab origine mundi. Respondeo. Verum est occisus, id est, praefiguratus ab origine mundi occidi, sicut in occisione abel.

Deinde cum dicit nunc autem, ostendit quid fiat in novo, et circa hoc facit duo.

Primo quare non iteratur hostia in novo testamento, dat duas causas;
secundo explicat eas, ibi et quemadmodum, etc.. Dicit ergo nunc ergo Christus semel apparuit in consummatione saeculorum. I cor. X, 11: nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Et hoc dicit propter numerum annorum, quia iam sunt plus quam mille anni ex quo hoc dixit. Aetates enim mundi accipiuntur secundum aetates hominis, quae principaliter distinguuntur secundum statum proficiendi, non secundum numerum annorum. Ita prima aetas fuit ante diluvium, in qua nec lex scripta, nec punitio, sicut infantia. Alia a noe usque ad abraham, et sic de aliis, ita quod ultima aetas est status praesens, post quem non est alius status salutis, sicut nec post senium. Sicut autem in aliis aetatibus hominis est numerus annorum determinatus, non autem in senio, quia senium incipit a sexagesimo anno, et aliqui vivunt per centum et viginti annos, ita non est determinatum, quantum iste status mundi debeat durare, tamen est consummatio saeculorum, quia non restat alius ad salutem. In isto autem Christus semel apparuit, cuius ponit duas rationes, quia scilicet semel tantum offerebatur.

Prima est, quia in veteri testamento non auferebantur peccata, quod fit per hostiam Christi. Alia est, quia sacerdos legalis non offerebat proprium sanguinem, sicut Christus.

Unde dicit, quod apparuit ad destitutionem peccati per hostiam, scilicet sui ipsius, et ideo illa reiteratur, non autem ista. I pet. 3, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.

Deinde cum dicit et quemadmodum, explicat istas rationes. Et primo secundam, secundo primam, ibi umbram habens lex. Secundam explicat per similitudinem aliorum hominum, unde circa hoc facit duo.

Primo enim ostendit, quid accidit aliis hominibus;
secundo ostendit, quid accidit in Christo, ibi sic et Christus semel. In quolibet enim homine duo invenimus, scilicet necessitatem moriendi; item quod resurgat, non ut emundetur, sed ut iudicetur de factis eius.

Primum tangit cum dicit et quemadmodum statutum est hominibus semel mori. Sed contra. Videtur quod hoc non sit statutum, sed magis homo peccando hoc fecerit, quia sap. I, 13, dicitur, quod Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Et paulo post: impii autem manibus et verbis accersierunt sibi illam. Respondeo. Dicendum est, quod in morte tria sunt consideranda, scilicet causa naturalis, et quantum ad hoc ex conditione naturae statutum est hominem semel mori, inquantum componitur ex contrariis.

Secundo donum inditum: et quantum ad hoc in conditionem datum est homini beneficium originalis iustitiae, per quam anima continebat corpus, ut posset non mori.

Tertio meritum mortis, et sic homo peccando meruit illud beneficium amittere, et sic mortem incurrit.

Unde dicit, quod impii manibus, scilicet pomum vetitum contrectando, accersierunt mortem. Homo ergo demerendo causa est mortis, sed Deus, ut iudex. Stipendia enim peccati mors, rom. Vi, 23. Semel; quod quidem verum est de communi consuetudine, licet aliqui fuerint resuscitati, sicut lazarus et filius viduae, qui postea mortui sunt. Quantum autem ad secundum dicit post hoc autem iudicium, quia postquam resurgent, non iterum morientur, sed statim iudicium sequetur. Omnes enim manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, ut dicitur ii cor. V, 10.

Deinde cum dicit sic et Christus, etc., ostendit quomodo haec conveniunt Christo. Et quantum ad primum dicit, quod sic et Christus semel oblatus est. Et in hoc convenit cum aliis. Sed differt in duobus: primo, quia cum Christus non descenderit ab adam per rationem seminalem, sed quantum ad corpulentam substantiam, non contraxit peccatum originale, et ideo non fuit debitor illius status. Gen. Ii, 17: in quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Sed propria voluntate mortem assumpsit. Io. X, 18: nemo tollit a me animam meam, etc.. Ideo dicit, quod oblatus est. Is. Liii, 7: oblatus est quia ipse voluit. Et i pet. 3, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.

Secundo differt, quia mors nostra est effectus peccati. Rom. Vi, 23: stipendia peccati mors. Sed mors Christi est destructiva peccati. Ideo dicit ad multorum exhaurienda peccata, id est, removenda. Nec dicit omnium, quia mors Christi, etsi sit sufficiens pro omnibus, non tamen habet efficaciam, nisi quantum ad salvandos. Non enim omnes subiiciuntur ei per fidem et bona opera. Quantum ad secundum dicit: secundo autem sine peccato apparebit. De secundo adventu dicit duo.

Primo ponit differentiam eius ad primum, quia secundus erit sine peccato. In primo enim, etsi peccatum non habuerit, tamen venit in similitudinem carnis peccati, rom. 8, 3. Item in primo factus est hostia pro peccato. Ii cor. V, 21: eum qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit. In secundo vero ista non erunt, ideo dicit, quod apparebit sine peccato.

Secundo ponit illud, quod est proprium secundo adventui, quia non apparebit ut iudicetur, sed ut iudicet, remunerans pro meritis.

Unde dicit, quod apparebit. Et quidem licet omnibus, etiam his qui eum pupugerunt secundum carnem, tamen secundum divinitatem solum electis, expectantibus se per fidem, in salutem eorum. Is. Xxx, 18: beati omnes, qui expectant eum. Phil. 3, 20 s.: salvatorem expectamus dominum iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae.

36

CAPUT 10

(He 10,1-18)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 10,1-18

Supra apostolus consideratis his, quae aguntur in utroque testamento, ostendit praeeminentiam novi testamenti ad vetus, hic probat unum quod supponit, scilicet quod vetus non poterat mundare peccata. Et hoc est ultimum illorum quinque, quae praemiserat de Christo. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit defectum veteris testamenti circa abolitionem culpae;
secundo ex hoc comparat sacerdotem novi testamenti ad sacerdotem veteris testamenti, ibi omnis quidem sacerdos. Iterum prima in duas.

Primo enim proponit, quod intendit;
secundo probat

37
() 1

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 10@)

Supra apostolus consideratis his, quae aguntur in utroque testamento, ostendit praeeminentiam novi testamenti ad vetus, hic probat unum quod supponit, scilicet quod vetus non poterat mundare peccata. Et hoc est ultimum illorum quinque, quae praemiserat de Christo. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit defectum veteris testamenti circa abolitionem culpae;
secundo ex hoc comparat sacerdotem novi testamenti ad sacerdotem veteris testamenti, ibi omnis quidem sacerdos. Iterum prima in duas.

Primo enim proponit, quod intendit;
secundo probat per auctoritatem scripturae, ibi ideo ingrediens mundum. Item prima in duas.

Primo enim proponit intentum suum;
secundo probat, ibi alioquin cessant.

Circa primum sciendum est, quod apostolus ex conditione et ritu veteris legis concludit ipsum defectum. Per peccatum autem fit privatio futurorum bonorum, et ideo quasi illud peccatum pertineat ad bona futura, scilicet caelestia, ad illa bona se habet lex vetus sicut umbra ad corpus, sed nova lex sicut imago. Umbra autem et imago quantum ad hoc conveniunt quod utrumque repraesentat, sed umbra in communi, et quantum ad naturam speciei, imago vero in particulari, et quantum ad naturam individui, et in speciali. Sic etiam nova lex quantum ad bona futura repraesentat expressius quam vetus.

Primo quia in verbis novi testamenti fit expressa mentio de bonis futuris et promissio, non autem in veteri, sed tantum de carnalibus.

Secundo quia virtus novi testamenti consistit in charitate, quae est plenitudo legis. Et ista charitas licet sit imperfecta, ratione fidei cui inhaeret, tamen est similis charitati patriae.

Unde nova lex dicitur lex amoris.

Et ideo dicitur imago, quia habet similitudinem expressam bonorum futurorum. Sed lex vetus illam repraesentat per quaedam carnalia, et valde a remotis: et ideo dicitur umbra. Col. C. Ii, 17: quae sunt umbra futurorum. Haec est ergo conditio veteris testamenti, quod habet umbram futurorum, non rerum imaginem. Ritus autem erat, quod per singulos annos offerebant in festo expiationis easdem hostias, scilicet sanguinem hircorum et taurorum pro eodem, scilicet pro peccato, sicut patet lev. Xxiii. Ex his duobus concludit intentum, scilicet quod lex habens umbram futurorum bonorum, non rerum imaginem, non potest facere perfectos accedentes, scilicet pontifices, eisdem hostiis, quas offerunt indesinenter, id est, per singulos annos.

Supra vii, 19: neminem ad perfectum adduxit lex. Sed ista perfectio reservatur novae legi, quae consistit in charitate, quae est vinculum perfectionis, col. 3, 14. Ideo dicitur matth. V, 48: estote ergo perfecti.

Deinde cum dicit alioquin cessassent, probat ex duobus intentum: et primo ex ritu;
secundo ex conditione oblatorum, ibi impossibile enim. Ad probandum autem quod lex non mundabat perfecte, assumit duo.

Primum est quod in ipsa fiebat frequens reiteratio earumdem hostiarum, et est ratio talis: cultores si fuissent per easdem hostias semel mundati, quia non haberent ultra conscientiam peccati, cessassent offerre, et si cessassent, non offerre indigerent. Tunc autem non cessabant, quia, ut dictum est, per singulos annos easdem hostias offerebant. Quia ergo non cessabant idem semper offerre, signum est quod non mundabantur. Matth. Ix, v. 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Sed contra quia posset dici, quod ratio non est efficax. Posset enim dici, quod mundabat illa oblatio a praeteritis, non a futuris, et ideo quia frequenter peccabant, oportebat frequenter iterari oblationem. Respondeo. Dicendum est, quod modus loquendi apostoli hoc excludit: quia cum peccatum sit quoddam spirituale, quod opponitur caelesti, oportet illud per quod mundatur peccatum, esse spirituale et caeleste, et per consequens habere virtutem perpetuam.

Unde supra loquens de virtute sacrificii Christi attribuit ei virtutem perpetuam, dicens aeterna redemptione inventa. Quod autem habet virtutem perpetuam sufficit ad committenda, et commissa, et ideo non oportet ipsum amplius iterari.

Unde Christus una oblatione mundavit in aeternum sanctificatos, sicut dicitur infra. Item hoc quod hic dicitur, quod non iteretur: contra, quia nos quotidie offerimus. Respondeo. Dicendum est, quod non offerimus aliam quam illam quam Christus obtulit pro nobis, scilicet sanguinem suum.

Unde non est alia oblatio, sed est commemoratio illius hostiae quam Christus obtulit. Lc. Xxii, v. 19: hoc facite in meam commemorationem. Secundum quod praemittit est, quia in veteri testamento fiebat commemoratio per singulos annos de peccatis suis et populi, ergo non erant abolita.

Unde dicit, quod in ipsis fit commemoratio, etc., quod verum est. In generali enim fiebat mentio de peccatis, scilicet quod erat conscius peccati, sed in speciali fit mentio in novo. Iac. V, 16: confitemini alterutrum peccata vestra.

Deinde cum dicit impossibile est enim, etc., probat idem ex conditione oblatorum. Solemnius enim quod erat inter ipsa, erat oblatio hircorum et vitulorum, quae fiebat in die expiationis. Et cum ista esset quaedam repraesentatio obscura et imperfecta caelestium, sicut umbra, impossibile est sanguine istorum auferri peccatum. Quod verum est propria virtute. Sed si alicui dimittebantur, hoc erat virtute sanguinis Christi, qui in illo praefigurabatur. Ier. Xi, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? quasi dicat: non.

Deinde cum dicit ideo ingrediens mundum, etc., inducit auctoritatem scripturae, et circa hoc facit duo.

Primo enim ponit eam;
secundo exponit eam, ibi superius dicens. Ista auctoritas potest dividi in duas, secundum glossam,
quia primo agit de incarnatione Christi praefigurata in legalibus;
secundo de passione Christi, ibi tunc dixi. Tamen, secundum intentionem apostoli potest aliter dici, quod primo tangit illud, quod pertinet ad reprobationem veteris testamenti;
secundo, illud quod pertinet ad acceptionem novi testamenti, ibi tunc dixi. Ista autem auctoritas convenit Christo secundum quod ingreditur in mundum; ergo quia illa non poterant auferre peccata, ideo filius dei ingrediens in mundum dicit. Contra, quia dicitur io. I, 10: in mundo erat. Respondeo. Dicendum est, quod verum est quod erat in mundo, quasi regens totum, inquantum dicitur esse in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam, sed est extra mundum, quia a mundo non comprehenditur, sed habet bonitatem separatam a toto mundo, a quo causatur bonitas universi. Sed quia propter nos factus est humanae naturae suppositum, dicitur ingredi in mundum propter eius assumptionem, sicut supra i, 6: cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, etc.. Ingrediens ergo in mundum dicit. Sed quid dicit? hostiam et oblationem noluisti. Ponit autem quatuor, quae erant in veteri testamento, quia sacrificium aut erat de inanimatis, puta pane vel thure, et tunc dicebatur oblatio. Vel de animatis, et tunc vel ad placandum deum, et dicitur holocaustum, quod erat dignissimum, quia totum comburebatur et cedebat in honorem dei. Aut erat pro emundatione peccati, et dicitur sacrificium pro peccato. Et istud habebat duplicem partem, quia una pars comburebatur in altari, altera cedebat in usum ministrorum. Aut erat pro beneficiis dei, et istud minus dignum, quia tantum tertia pars comburebatur, et dabatur ministris una, alia offerentibus. Et istud dicitur sacrificium pacificorum. Istis omnibus in novo testamento respondet oblatio corporis Christi, quia per corpus Christi placatus est Deus, scilicet in oblatione ipsius in cruce. Rom. V, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Item per ipsum ablatum est peccatum. I pet. 3, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Item per ipsum introducimur in bona aeterna, et promovemur ad beneficia dei. Dicit ergo hostiam, scilicet sacrificium, et oblationem noluisti; et interponit post corpus autem aptasti mihi, id est, aptum fecisti immolationi. Et hoc quantum ad duo.

Primo quia fuit purissimum, ut deleret omne peccatum. Ex. Xii, 5: erit agnus absque macula. Item quia fuit passibile, ut posset immolari. Rom. 8, 3: misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Istud autem corpus est vera hostia et vera oblatio. Eph. C. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis. Holocautomata et pro peccato non tibi placuerunt. Maius est placere quam velle, quia illa placent quae in se habent aliquid ut ea velimus. Volumus autem aliquando aliqua non propter se, sed propter aliud. Quia ergo holocausta digniora erant, de quibus tamen dicit, quod non placuerunt, ergo multo minus alia. Sed contra, quia lev. I, 9, dicitur quod adolebat ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino. Praeterea, si noluit ea, quare praecepit haec sibi offerri? respondeo. Dicendum est quod hoc, quod Deus dicit illa nolle, potest dupliciter intelligi. Uno modo, quod non vult ea pro tempore isto, in quo adveniente veritate cessat umbra, unde modo peccaret qui ea offerret. Alio modo quod non vult ea propter peccata offerentium. Is. I, 15: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

Tertia responsio ad quam apostolus tendit, est, quia ista numquam secundum se placuerunt deo, nec accepta fuerunt, sed propter duo dicuntur accepta.

Primo quia erant figura Christi, cuius passio deo accepta fuit. Non enim delectabatur in occisione animalium, sed in fide passionis eius. Omnia enim in figura contingebant illis, 1Co X, 11.

Secundo ut nos ab idololatria revocaret per ista sacrificia; unde in prima legis datione nulla fit mentio de sacrificiis, sed tantum postquam fecerunt vitulum.

Unde ier. Vii, 22: non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra aegypti, de verbo holocaustorum et victimarum.

Deinde cum dicit tunc dixi, etc., prosequitur de approbatione novi testamenti, et secundum glossam sic legitur: tunc, scilicet quando aptasti corpus mihi, scilicet in conceptione, dixi: ecce venio, id est, venire proposui, scilicet ad passionem. I io. V, 6: hic est qui venit per aquam et sanguinem iesus Christus. Vel melius est quod referatur ad adventum in mundum sic: tunc, scilicet quando holocausta non placuerunt tibi, dixi: venio per incarnationem. Io. Xvi, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Et hoc ut offerrem me ad passionem.

Et ideo dicit: ecce. Sed numquid istud sacrificium erit acceptum? certe sic, quia in capite libri scriptum est de me. Iste liber est Christus secundum humanam naturam, in quo scripta sunt omnia necessaria homini ad salutem. Is. 8, 1: sume tibi librum grandem. Caput autem Christi est Deus, 1Co Xi, 3. In capite libri, id est in ordinatione dei, qui est caput Christi, qui est liber, scriptum est quod filius dei incarnari deberet et mori. Vel liber, id est, psalterium, cuius primus psalmus est de Christo. Vel melius, liber vitae, qui nihil aliud est quam notitia, quam Deus habet de praedestinatione sanctorum, qui salvantur per Christum.

Ergo in isto libro scriptum est de me, quia sancti per me praedestinati sunt. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Rom. 8, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui. Si ergo praedestinatio dicitur liber, manifestum est quod Christus caput est libri. Apoc. Xxi, 27: qui non sunt scripti in libro vitae agni. Qui simpliciter est praedestinatus. Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius dei in virtute.

Ergo in capite libri, id est, in me, secundum divinam naturam, scriptum est de me secundum naturam humanam, ut faciam voluntatem, scilicet tuam, id est, hoc praeordinatum est, ut per gratiam tuam faciam voluntatem tuam, offerendo meipsum ad redemptionem humani generis.

Deinde cum dicit superius dicens, exponit auctoritatem praemissam. Et circa hoc facit duo.

Primo enim assignando ordinem dicendorum ponit differentiam inter novum et vetus testamentum;
secundo exponit specialiter quoddam suppositum in auctoritate, ibi in qua voluntate. Dictum est autem, quod duo tangebantur in auctoritate allegata.

Unum quod pertinet ad reprobationem veteris testamenti, aliud autem ad approbationem novi testamenti. Reprobatur autem vetus testamentum dupliciter, tum quia Deus sacrificia eius non vult, tum quia sibi non placent, et sic david propheta, dicens superius, id est, in principio. Et quid dicit? quia hostias, et oblationes, et holocautomata, et pro peccato noluisti. Is. I, 11: holocaustum arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui, etc.. Noluisti, verum est secundum se, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, id est, in his non delectaris, ps. L, 17: holocaustis non delectaberis, nisi quia sunt figura, vel inquantum per ipsa retrahebantur ab idololatria. Hoc ergo primo dicens, subiungit tunc dixi, scilicet quando carnem aptasti mihi ad passionem, vel quando ista non placuerunt: ecce venio, vel ad incarnationem vel ad passionem. Sed, ad quid? ut faciam voluntatem tuam. Io. Vi, 38: descendi de caelo, ut faciam voluntatem eius qui misit me. Io. Iv, v. 34: meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui misit me. Propheta ergo hoc dicens, aufert primum ut sequens statuat. In quo ostendit differentiam veteris et novi testamenti, quia loquens de veteri dicit, quod non vult, nec placent deo, scilicet secundum se; ergo auferuntur. Sed quando de novo loquitur, dicit quod vult, quia ad hoc venio ut faciam voluntatem tuam.

Ergo novum statuitur, id est, firmatur esse secundum voluntatem dei. Lev. C. Xxvi, 10: vetera, novis supervenientibus, proiicietis.

Deinde cum dicit in qua voluntate, exponit illud quod dixerat de voluntate dei, ad quam implendam venit Christus, scilicet quae sit illa voluntas. Haec autem est sicut dicitur i thess. Iv, 3: haec est voluntas dei, sanctificatio vestra. Ideo dicit in qua voluntate sanctificati sumus, et hoc, per oblationem corporis Christi iesu, scilicet factam. Eph. V, 2: obtulit semetipsum oblationem et hostiam deo. Et hoc, semel. I petr. 3, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est.

Deinde cum dicit et omnis quidem sacerdos, ostendit comparationem sacerdotis novi et veteris testamenti.

Sciendum autem, quod in lege erant duo solemnia sacrificia. Unum in die expiationis, quod fiebat per solum summum pontificem, de quo multa iam dicta sunt. Aliud erat iuge sacrificium, in quo unus agnus offerebatur in mane, et alius in vespere, de quo num. Xxviii, v. 4. De isto etiam intendit hic apostolus, et circa hoc tria facit.

Primo enim ponit illud quod pertinet ad sacerdotem veteris testamenti;
secundo ponit illud quod pertinet ad sacerdotem novi; tertio confirmat per auctoritatem. Secundum, ibi hic autem unam, tertium, ibi contestatur autem. Dicit ergo omnis sacerdos, etc.. Dicit omnis, ad differentiam sacrificii expiationis, quod tantum per summum sacerdotem fiebat; sed in isto omnis sacerdos praesto est, tota die ministrans, et saepe offerens easdem hostias, quia semper offerebat agnum. Quae, scilicet hostiae feriales, non poterant auferre peccata, quia iterabantur. Ier. Xi, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es? per istud iuge sacrificium figuratur Christus, et aeternitas eius qui est agnus immaculatus.

Deinde cum dicit hic autem unam pro peccatis, ostendit illud quod pertinet ad sacerdotium Christi. Et circa hoc facit duo.

Primo enim ponit intentum;
secundo assignat rationem, ibi una enim. Dicit ergo hic autem, scilicet Christus, offerens unam hostiam pro peccatis, auferentem scilicet peccata. Illa vero vetus lex multas offerebat hostias non expiantes peccata; hic ergo, scilicet Christus, offerens unam hostiam, quia semel pro peccatis nostris semetipsum obtulit, sedet, non tamquam minister, sicut sacerdos legalis qui semper praesto est, sed tamquam Dominus. Ps. Cix, v. 1: dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis. Mc. Ult.: sedet a dextris dei. In dextera dei patris, quantum ad aequalitatem potestatis secundum divinitatem, sed in potioribus bonis secundum humanitatem.

Supra i, 3: sedet ad dexteram maiestatis, etc.. Et hoc in sempiternum. Non enim iterum morietur, quia Christus resurgens ex mortuis, etc.. Rom. Vi, 9; dan. Vii, v. 14: potestas eius, potestas aeterna. De inimici eius scabellum pedum eius. Ista expectatio non innuit aliquam anxietatem in Christo, sicut in hominibus. Spes quae differtur affligit animam, ut dicitur prov. 13, v. 12. Sed designat voluntatem miserendi, quam Deus habet erga nos. Is. Xxx, 18: expectat Dominus, ut misereatur nostri. Subiiciuntur ergo pedibus eius, id est humanitati Christi aliqui volentes, et in hoc salus ipsorum consistit, scilicet in faciendo voluntatem eius. Ex. X, 3: usquequo non vis mihi subiici? sed mali nolentes ipsi subditi sunt, quia etsi voluntatem eius per se non implent, tamen de ipsis impletur quantum ad opus iustitiae.

Et sic omnia sunt ei subiecta aliquo istorum modorum. Ps. 8, 7: omnia subiecisti sub pedibus eius.

Deinde cum dicit una enim oblatione, assignat rationem, scilicet quare sedet tamquam Dominus, et non tamquam minister, sicut sacerdos legalis, quia ille per hostiam unam non auferebat peccata, et ideo oportebat plures alias offerre et frequenter.

Supra v, 1: omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Sed hostia, quam Christus obtulit, aufert omnia peccata.

Supra ix, 28: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata.

Et ideo dicit quod una oblatione consummavit, id est, perfecit, quod fecit reconciliando et coniungendo nos deo tamquam principio, sanctificatos in sempiternum, quia hostia Christi, qui Deus est et homo, habet virtutem aeternam sanctificandi. Infra 13, v. 12: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, etc.. Per Christum enim perficimur et coniungimur deo. Rom. V, 2: per quem accessum habemus ad deum.

Deinde cum dicit contestatur autem, confirmat quod dixerat per auctoritatem, quae sumpta est ex ier. Xxxi, 33, quae, quia supra cap. Octavo exposita est, ad praesens intermittitur. Et tamen potest dividi in duas partes.

Primo ponit auctoritatem;
secundo ex ea arguit, ibi ubi autem horum remissio. Et facit talem rationem: in novo testamento remittuntur peccata per oblationem Christi, quia in remissionem peccatorum effusus est sanguis Christi; ergo in novo testamento, in quo peccata et iniquitates remittuntur, ut dictum est in auctoritate, non est oblatio pro peccato, supple, amplius iteranda. Matth. Ix, 12: non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Ubi ergo est horum remissio, etc.. Fieret enim iniuria hostiae Christi.

38
(
He 10,19-25)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 10,19-25@)

Postquam ostendit apostolus multiplicem eminentiam sacerdotii Christi respectu sacerdotii legalis, hic iuxta consuetudinem suam concludit, monendo quod isti sacerdotio fideliter inhaerendum est. Hoc enim semper supra fecit, quod post commendationem ponit admonitionem, quia ad hoc susceperat commendare gratiam Christi, ut alliciat eos ad obediendum Christo, et recedendum a caeremonialibus legis.

Circa hoc ergo duo facit,
quia primo ponit monitionem;
secundo assignat rationem, ibi voluntarie enim.

Sciendum est autem circa primum quod duo dixerat de sacerdotio Christi, scilicet virtutem ritus eius, quia per proprium sanguinem; item dignitatem ipsius, quia pontifex in aeternum.

Et ideo in monitione sua resumit ista duo.

Unde monendo, quod fideliter obediendum est deo Christo, primo ponit illa duo;
secundo ponit suam monitionem, ibi accedamus cum bono corde. Item prima in duas,
quia primo resumit ritum sacerdotii eius;
secundo dignitatem, ibi et sacerdotem magnum. Dicit ergo itaque, fratres, scilicet per mutuam charitatem, habentes fiduciam in introitu, etc.. Eph. 3, 12: in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia, etc.. Ex. Xv, 17: introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae firmissimo habitaculo, etc.. Ps. Cxxi, 1: laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Et hoc in sanguine Christi, quia hic est sanguis novi testamenti, id est, novae promissionis, scilicet caelestium. Sed quomodo habeamus fiduciam introeundi ostendit, quia Christus per suum sanguinem initiavit, id est inchoavit, novam viam nobis. Mich. Ii, 13: ascendit pandens iter ante eos. Io. Xiv, 3: si abiero et praeparavero vobis locum, etc.. Is. Xxxv, 8: sancta via vocabitur, et pollutus non transibit per illam. Haec est ergo via eundi in caelum. Et est nova quia ante Christum nullus invenit eam, quia nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, io. 3, 13.

Et ideo qui vult ascendere, debet ipsi tamquam membrum capiti suo adhaerere. Apoc. Ii, 7: vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso dei mei. Et c. 3, 12: et scribam super eum nomen novum, et nomen civitatis novae ierusalem, quia scilicet de novo introducuntur. Viventem, id est, semper perseverantem, in quo apparuit virtus deitatis, quia semper vivit. Sed quae sit ista via ostendit subdens per velamen, id est, carnem suam. Sicut enim sacerdos per velum intrabat in sancta sanctorum, ita si volumus intrare sancta gloriae, oportet intrare per carnem Christi, qui fuit velamen deitatis. Is. Xlv, 15: vere tu es Deus absconditus. Non enim sufficit fides de deitate, si non adsit fides de incarnatione. Io. Xiv, 1: creditis in deum, et in me credite. Vel per velamen, id est, per carnem suam datam nobis sub velamento speciei panis in sacramento. Non enim proponitur nobis sub specie propria propter horrorem, et propter meritum fidei.

Consequenter commendat dignitatem sacerdotis, cum dicit et sacerdotem magnum, qui scilicet nobis initiavit viam, quasi dicat: habentes fiduciam intrandi per sacerdotem, scilicet iesum. Ps. Cix, 5: tu es sacerdos in aeternum. Qui dicitur magnus, quia sacerdotium eius non est tantum super unum populum, sicut aaron, sed super domum dei totam scilicet ecclesiam militantem et triumphantem. I tim. C. 3, 15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo dei, quae est ecclesia. Et dicit super, quia moyses fuit fidelis in omni domo, tamquam famulus, num. Xii, 7; sed Christus super totam domum, sicut filius, qui est Dominus omnium. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. De hoc etiam supra iii.

Deinde cum dicit accedamus, ponit monitionem suam, ut scilicet ex quo talis et tantus est, fideliter est ei adhaerendum. Quod fit tribus modis, scilicet per fidem, spem, et charitatem. I cor. 13, 13: nunc autem manent fides, spes, charitas.

Primo ergo monet ad ea, quae sunt fidei;
secundo ad ea, quae sunt spei, ibi teneamus spei; tertio ad ea, quae sunt charitatis, ibi et consideremus. Sed quantum ad primum duo sunt necessaria, scilicet ipsa fides, quia sine fide impossibile est placere deo, et fidei sacramentum. Quantum ad primum dicit accedamus, ad ipsum, cum vero, non ficto, corde. Iv reg. C. Xx, 3 et is. Xxxviii, 3: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto. Hoc autem fit quando opus concordat cordi. Accedamus etiam in plenitudine fidei. Infra xi, 6: accedentem ad deum oportet credere, etc.. Nec sufficit qualiscumque fides, sed requiritur fides plena, quod fit duobus modis, scilicet et quantum ad materiam fidei, ut credantur omnia quae proponuntur ad credendum, et quod sit fides formata, quod est per charitatem. Rom. 13, v. 10: plenitudo enim legis est dilectio. Quantum ad sacramentum fidei dicitur aspersi corda vestra, quod alludit ei, quod dicitur num. Xix, ubi ponitur ritus vitulae rufae, de cuius aqua aspergebatur mundandus die tertio, sed die septimo alia aqua lavabatur corpus eius, et vestimenta. Per aspersionem aquae vitulae rufae figurabatur passio Christi, quia die tertia, scilicet in fide trinitatis in baptismo mundamur a peccatis. Et quantum ad hoc dicit aspersi corda, non corpora. Infra xii, 24: accessistis ad sanguinis aspersionem. Aspersi ergo corda non a tactu mortui, sicut per aquam vitulae rufae, sed a conscientia mala. De ablutione autem, quae fiebat septima die, dicit et abluti corpus aqua munda. Non enim in baptismo operatur tantum virtus passionis, sed etiam infunduntur in ipso dona spiritus sancti.

Unde in septima die, id est in plenitudine donorum spiritus sancti, totus homo abluitur intus et extra ab omni peccato tam actuali quam originali, quod est quasi corporale, quia anima ipsum contrahit per unionem ad carnem foedam. Dicitur autem spiritus sanctus aqua quia mundat. Act. Xv, 9: fide purificans corda ipsorum. Ez. Xxxvi, 25: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Zach. 13, 1: erit fons patens domui david, et habitantibus ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Tit. 3, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti. Et in huius signum super Christum baptizatum descendit spiritus sanctus in corporali specie.

Deinde cum dicit teneamus spei nostrae, ponit illud quod pertinet ad spem. Et circa hoc facit duo.

Primo enim hortatur ad spei certitudinem;
secundo subdit rationem, ibi fidelis enim est qui.

Sciendum est autem, quod per fidem Christi datur nobis spes salutis aeternae, et introitus in caelum. I pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam.

Unde dicit teneamus, et non dicit spem, sed spei nostrae confessionem, quia non sufficit habere spem in corde, sed etiam oportet confiteri ore. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Item oportet confiteri eam non solum verbo, sed etiam factis, contra quosdam, de quibus tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant. Fit autem ista confessio per opera, per quae tenditur ad res speratas. Apoc. 3, 11: tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam. Indeclinabilem, id est, ut ab ista confessione non declinemus, neque per prospera, neque per adversa. Ps. Cxxiv, 5: declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Is. Xxx, v. 21: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Et ratio huius est, quia ille qui repromisit, est fidelis, et ideo mentiri non potest. Ps. Cxliv, 13: fidelis Dominus in omnibus verbis suis. Deut. Xxxii, 4: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate.

Consequenter cum dicit et consideremus, etc., ponit illud quod pertinet ad charitatem, et circa hoc facit tria.

Primo enim facit, quod dictum est;
secundo removet contrarium charitati, ibi non deserentes; tertio assignat rationem ex congruitate temporis, ibi et tanto magis, etc..

Circa primum sciendum est, quod licet charitas principaliter inhaereat deo, tamen manifestatur per charitatem proximi. I io. Iv, 20: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, deum quem non videt, quomodo potest diligere? ergo ad charitatem pertinet, quod diligatur proximus. Ideo dicit consideremus invicem, ut scilicet ea, quae proximi sollicite faciamus. Eccli. Xvii, 12: et unicuique mandavit Deus de proximo suo. Sed quia aliqui ea quae sunt proximi considerant zelo invidiae, aliqui vero zelo odii, contra quos dicitur prov. Xxiv, 15: ne quaeras impietatem in domo iusti, ideo dicit in provocationem charitatis, id est, ut provocemus eos ad charitatem. Rom. Xi, 13 s.: quamdiu apostolus gentium sum, ministerium meum honorificabo, si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. Ista autem provocatio procedit ex dilectione, quae extenditur ad opus exterius. I io. 3, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Sicut enim dicit gregorius, non est amor dei otiosus, operatur enim magna si est, si autem operari renuit, amor non est. Probatio ergo dilectionis, exhibitio est operis. Ideo subdit et bonorum operum. Col. I, v. 10: in omni opere bono fructificantes.

Deinde removet contrarium charitati, cum dicit non deserentes, etc.. Quia enim charitas est amor, proprium autem amoris est unire, quia, ut dicit dionysius, amor est vis unitiva io. Xvii, 22 s.: ut sint unum sicut et nos unum sumus, et cognoscat mundus, quia dilexisti eos, sicut et me dilexisti ideo recedere ab invicem, est directe oppositum charitati.

Et ideo dicit non deserentes collectionem nostram, scilicet ecclesiae, quam aliqui deserunt tripliciter. Scilicet propter persecutiones apostatantes a fide. Et isti significantur per illos, de quibus dicitur io. C. Vi, 67, quod abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant. Matth. 13, 21: facta tribulatione et persecutionibus propter verbum continuo scandalizantur. Lc. 8, 13: ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.

Secundo, mali praelati qui dimittunt oves in periculo. Io. X, 13: mercenarius fugit, quia mercenarius est. Aliqui vero ex superbia, quia cum possent esse utiles ad regendum, cum nota superbiae ab aliis se separant, iud. V, 19: hi sunt qui segregant se ab aliis, animales, spiritum non habentes, quasi sub specie maioris perfectionis. Et forte tales erant in tempore illo. Ideo sequitur sicut consuetudinis est quibusdam. Contra quos dicitur 1Co Xi, 16: si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus in ecclesia dei. Sed quid debent facere subdit sed consolantes, quasi dicat: si videas, quod socius tuus male se habet, non deseras eum, sed consolare, non sicut illi qui deserunt collectionem, de quibus dicit sicut est consuetudinis quibusdam, etc..

Consequenter cum dicit et tanto magis, assignat causam huius. Posset enim aliquis dicere: quare debemus nos in fide proficere? quia motus naturalis quanto plus accedit ad terminum, magis intenditur. Contrarium est de violento. Gratia autem inclinat in modum naturae; ergo qui sunt in gratia quanto plus accedunt ad finem, plus debent crescere.

Et ideo dixit non deserentes, sicut quidam, sed consolantes. Et hoc, tanto magis quanto videritis appropinquantem diem, id est terminum. Rom. 13, v. 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Prov. Iv, 18: iustorum semita, quasi lux splendens proficit, et crescit usque ad perfectum diem.


Thomae Aq - super Heb. 35