Thomae Aq - super Heb. 39

39
(
He 10,26-31)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 10,26-31

Supra apostolus posita commendatione excellentiae sacerdotii Christi, et subiuncta admonitione ut illius sacerdotio adhaereant per fidem et charitatem, hic probat monitionem suam per rationem. Et hoc facit dupliciter, primo terrendo, secundo demulcendo, ibi rememoramini autem pristinos dies.

Circa primum duo facit quia primo terret eos ad observandum monitionem suam propter subtractionem remedii;
secundo propter expectationem iudicii, ibi terribilis autem. Dicit ergo voluntarie, etc., quod dupliciter exponitur: uno modo secundum glossam quae videtur facere differentiam inter peccantes volentes et voluntarie; ita quod volens peccat, qui quasi passione ductus consentit in peccatum, de quo ante non cogitavit; voluntarie autem qui ex certa malitia, cuius voluntas prona est ad peccandum, ut statim cedat. Ier. 8, 6: omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus vadens impetu ad proelium, nec postea poenitet. Prov. Ii, 14: laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis.

Ergo voluntarie peccantibus, id est, in voluntate peccandi permanentibus. Et exaggerando subdit post acceptam notitiam veritatis. Ii pet. Ii, 21: melius erat illis viam iustitiae non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Iam non relinquitur hostia pro peccatis, id est, hostia quam Christus obtulit pro remissione peccatorum, non est nobis utilis, quia illis dimittuntur peccata, qui de ipsis poenitent. Matth. C. Xxvi, 28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur, scilicet efficaciter. Sed de malis dicitur is. Xlix, 4: in vacuum laboravi sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi. Ier. Vi, 29: frustra conflavit conflator, malitiae eius non sunt consumptae. Sed melius potest dici, et secundum intentionem apostoli, quia, secundum augustinum, liberum arbitrium habet multiplicem statum, quia in statu extra gratiam, antequam reparetur per gratiam, non est in potestate nostra peccare mortaliter vel non peccare, et hoc propter praeconceptionem finis, et habitum inclinantem; quod quidem verum est secundum magnum tempus, sed per aliquam moram, si operetur ex praemeditatione, potest vitare hoc peccatum vel illud. Sed postquam per gratiam reparatus est homo omnino, in potestate eius est vitare peccatum mortale, et etiam veniale in particulari, non autem omnino in universali, et hoc est propter auxilium gratiae salvantis.

Et ideo dicit nobis peccantibus voluntarie post acceptam notitiam veritatis, id est, post acceptam gratiam, per quam habetur notitia peccati, quia ante notitiam peccati peccatum nostrum a deo nobis non imputatur, unde quasi dicitur ipsum ignorare, quia non imputat nobis. Sed post, iam non est pro peccatis hostia. Ante enim reparationem, quae facta est per Christum, relinquebatur hostia ista quae expectatur, sed nunc iam non expectatur alia mors eius, ita nec post baptismum semel acceptum expectatur alius baptismus.

Deinde cum dicit terribilis autem, deterret expectatione divini iudicii. Et circa hoc duo facit: primo enim terret, secundo subdit rationem, ibi irritam quis faciens. Sic ergo dictum est, quod non relinquitur ultra hostia. Quid ergo? illud quod supra dictum est cap. Ix quod post mortem est iudicium. Iob xix, 29: scitote esse iudicium. Istius iudicii expectatio est valde terribilis, tum propter conscientiam peccatorum iac. C. 3, 2: in multis offendimus omnes, tum etiam propter imperfectionem iustitiarum nostrarum is. Lxiv, 6: iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae. Ps. Cxviii, 120: a iudiciis tuis timui. Abac. 3, 16: audivi et conturbatus est venter meus. Est afflictiva.

Unde dicit et ignis aemulatio, id est poena ignis, quae infligitur ex zelo et aemulatione divinae iustitiae. Ex. Xx, 5: ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes, etc.. Zelus autem est amor sponsi. Sicut ergo sponsus non parcit sponsae malae, sic nec Deus animae peccatrici. Prov. Vi, 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Sequitur quae consumptura est adversarios. Ps. C. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius, quia ignis qui praecedet faciem iudicis, corpora viventium incinerabit, et reprobos detrudet in infernum, et corpora eorum consumet, non totaliter consumendo, sed in perpetuum cruciando.

Consequenter cum dicit irritam quis faciens, probat quod dixerat de terrore iudicii, et primo per locum a minori;
secundo per auctoritatem, ibi scimus autem illum.

Primum accipit ex lege. Tanto enim aliquis est reus maioris poenae, quanto rem magis sacram contemnit.

Cum ergo vetus testamentum non sit ita sanctum sicut novum, et transgressor illius gravissime puniebatur; ergo transgressor novi longe gravius debet puniri.

Circa istud argumentum duo facit: primo enim ponit istud quod fiebat in veteri;
secundo illud quod fiendum est in novo, ibi quanto magis. Quantum ad vetus ponit culpam et poenam. Culpam, cum dicit irritam quis faciens legem moysi. Irritum dicitur quod non sortitur debitum finem. Lex autem non solum vetus, sed etiam quaelibet, datur ut inducat homines ad virtutem, et faciat abstinentes a vitiis.

Et ideo qui transgreditur legem, et vacat vitiis, quantum est in se, legem irritam facit. Matth. Xv, 6: irritum fecistis mandatum dei propter traditiones vestras. Gen. Xvii, 14: masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Et poenam ostendit, cum dicit sine ulla miseratione. Et ista poena est valde gravis, quia infligit mortem.

Unde dicit moritur. Ex. Xxii, 18: maleficos non patieris vivere. Item quia irremissibilis.

Unde dicit sine ulla miseratione. Deut. Xix, 12 s.: morietur, nec misereberis eius. Sed numquid lex dei excludit misericordiam? constat quod non. Os. Vi, 6: misericordiam volui, et non sacrificium. Respondeo. Dicendum est, quod differunt misericordia, clementia et venia: quia misericordia est quando homo ex quadam passione cordis et animi movetur ad remittendum poenam, et hoc aliquando est contra iustitiam, et istam prohibet. Venia autem est, quando propter aliquam utilitatem publicam remittit aliquid de poena debita. Clementia est quando non solum de poena aliquid, sed etiam de culpa remissius iudicat. Ista duo non prohibentur, sed misericordia primo modo dicta, quia est contra iustitiam, et inducit dissolutionem. Moritur ergo et hoc, duobus vel tribus testibus, supple convictus. Deut. Xvii, v. 6: in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Causa autem quare lex numerum testium determinat secundum augustinum est, ut per hoc designetur immobilitas veritatis, quae est in sancta trinitate. Nec refert si nominentur duae personae vel tres, quia semper in duabus intelligitur tertia, scilicet spiritus sanctus, qui est nexus amborum. Ista ratio mystica est. Sed litteralis est, ut quia in iudicio unus affirmat, alter negat, non plus credendum est uni quam alteri. Multitudini autem est credendum. Omnis autem multitudo completur numero ternario.

Et ideo sufficit, quod sint duo cum accusante, sed tertius testis superadditur ex abundanti.

Deinde cum dicit quanto magis, ponitur id quod spectat ad novum testamentum. Et primo ponit poenam;
secundo culpam, ibi qui filium dei. Quantum ad poenam dicit: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia. Quia enim in novo testamento per Christum praedicatum est, ideo peccans in ipso, gravius punitur. Matth. Xi, 22: verumtamen dico vobis, quod tyro et sidoni remissius erit quam vobis in die iudicii. Sed numquid plus punitur peccator Christianus, quam infidelis? quia si sic, melius esset quod omnes essent infideles. Respondeo. Dicendum est, quod aliud est de illis qui fidem contemnunt, quia isti proprie sunt contemptores; aliud de illis, qui ex ignorantia fidem non annuntiatam, non tenent, et talibus peccatum infidelitatis non imputatur. Sed qui fidem annuntiatam contemnit, gravius punitur, quia peccatum infidelitatis maximum est. Si ergo comparamus Christianum et iudaeum qui non contemnit, et uterque sit adulter, tunc gravius punietur Christianus quam iudaeus, quia non solum pro adulterio, sed etiam quia magis ingratus est. Sed numquid universaliter verum est, quod semper idem peccatum in specie gravius punitur in maiori? respondeo. Dicendum est, quod dupliciter peccatur. Uno modo ex surreptione.

Et sic quando aliquis dat se operibus divinis, si ex surreptione peccat, minus punitur. Ii par. C. Xxx, 18 s.: Dominus bonus propitiabitur cunctis, qui in toto corde requirunt deum patrum suorum. Ps. Xxxvi, 24: cum ceciderit, non collidetur. Sed si ex contemptu, magis peccat, quia cum sit in statu altiori, magis contemnit. Et de talibus loquitur hic, qui sunt magis ingrati. Quantum vero ad culpam dicit qui filium dei conculcaverit.

Sciendum vero est, quod apostolus gravitatem culpae eorum, qui peccant in novo testamento, ostendit ex beneficiis nobis a deo in illo collatis. Deus autem nobis dedit quicquid maximum et pretiosum habebat, scilicet filium suum unigenitum. Ii pet. I, 4: per quem maxima nobis et pretiosa promissa donavit. Dedit etiam spiritum sanctum. Ioel ii, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem. Rom. V, v. 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ingratitudo autem super tantis beneficiis aggravat peccatum.

Circa ingratitudinem vero super datione filii duo consideranda sunt ac ponderanda, scilicet mysterium incarnationis, in qua datus est nobis, et sacramentum passionis, in qua pro nobis se obtulit.

Supra ix, v. 14: sanguis Christi, qui per spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum deo, etc..

Et ideo quantum ad primum dicit qui filium dei, scilicet pro nobis incarnatum, conculcaverit, id est vilipenderit, scilicet non credendo quod fides filii dei sit sufficiens ad salutem, sicut illi qui legalia servabant, gal. C. 3, 1: ante quorum oculos Christus proscriptus est. Item non obediendo eius mandatis, nec vivendo secundum doctrinam eius. I reg. Ii, 30: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Quantum ad secundum dicit: et sanguinem testamenti, id est, Christi sanguinem confirmativum novi testamenti. Matth. Xxvi, 28: hic est sanguis meus novi testamenti, etc.. Pollutum duxerit, id est, reputaverit pollutum, ut scilicet non possit mundare, sicut pollutus in se non mundat. Eccli. Xxxiv, 4: ab immundo quis mundabitur? quasi dicat: nullus scilicet, secundum quod mundatio tantum fiebat per sanguinem animalium. Item pollutum duxit, qui virtute eius in baptismo ablutus, peccat redeundo ad vomitum. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

Et ideo dicit in quo sanctificatus est, id est, per quem sanctificatus est. I cor. Vi, 11: abluti estis, sanctificati estis in nomine Domini nostri iesu Christi. Mal. I, 11: in omni loco offertur oblatio munda nomini meo, quia magnum est nomen meum in gentibus. Item qui peccat post alia sacramenta, etiam potest dici sanguinem Christi pollutum ducere. Item aggravatur peccatum ex contemptu spiritus sancti.

Et ideo dicit et spiritui gratiae iniuriam fecerit, id est, contumeliam, quam facit qui non credit, quod gratia spiritus sancti sit data per Christum, ut habetur io. Xiv, 16: rogabo patrem, et alium paraclitum dabit vobis, et sufficiat ad salutem sine legalibus, ut scilicet remissionem peccatorum adscribat observantiis legis. Vel conculcat Christum, qui libere absque timore sanguinem Christi polluit, qui eo indigne communicat spiritui gratis dato. Eph. Ii, 8: donum enim dei est, et non ex operibus. Contumeliam, iniuriam, facit, qui Christum per peccatum a se abiicit. Sap. I, v. 5: corripietur, id est, expelletur, a superveniente iniquitate. Eph. Iv, 30: nolite contristare spiritum sanctum dei. I thess. 5, 19: spiritum nolite extinguere.

Deinde cum dicit scimus enim, etc., probat quod dixit per auctoritates. Et circa hoc facit duo: primo enim probat ponendo auctoritates;
secundo concludit ex eis, ibi horrendum est. Dicit ergo scimus, illum, qui dixit (deut. Xxxii, 35, secundum aliam litteram): mihi vindictam, supple servate. Littera nostra habet: mea est ultio. Et numquid reddes? immo et ego retribuam. Sed contra. Si soli deo servatur vindicta, quare iudices vindicant? respondeo. Ad hoc respondet apostolus, rom. 13, 4, quod iudex est minister dei.

Unde non iudicat propria auctoritate, sed dei. Secunda auctoritas est ibidem iudicabit Dominus populum suum. Si suum, ergo multo magis inimicos. I pet. Iv, 18: si iustus vix salvatur, impius et peccator ubi parebit? vel populum suum, id est qui fidem suam non contemnunt, quia infideles damnabuntur, et non iudicabuntur iudicio discussionis. In iudicio enim, ut dicit gregorius, quatuor erunt ordines. Quidam qui non iudicabuntur, sed iudicabunt et salvabuntur, scilicet apostoli, et apostolici viri. Quidam qui iudicabuntur et salvabuntur, ut mediocriter boni. Quidam, qui iudicabuntur et damnabuntur, ut mali fideles. Quidam, qui non iudicabuntur et damnabuntur, ut omnes infideles.

Deinde cum dicit horrendum est, ponit conclusionem. Ex quo enim vindicta reservanda est deo, qui iudicabit populum suum, horrendum est incidere in manus dei viventis. Quanto enim iudex iustior et fortior est, tanto magis timendum est. Ps. Vii, 12: Deus iudex iustus et fortis.

Ergo horrendum est incidere in manus eius. Dan. 13, 23: melius est mihi absque opere incidere in manus vestras. Eccli. Ii, 22: si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. Sed contra, ii reg. Ult., david tamquam melius praeelegit incidere in manus dei. Respondeo. Dicendum est, quod homo peccat offendendo hominem, et offendendo deum. Melius autem est incidere in manus hominis offendendo ipsum, quam in manus dei ipsum offendendo. Vel dicendum est, quod melius est peccantem et contemnentem incidere in manus hominis, peccantem vero sed poenitentem in manus dei.

Et sic elegit david. Vel dicendum est quod usque ad iudicium non est horrendum in manus dei incidere, qui iudicat misericorditer quamdiu est pater misericordiarum, sed post iudicium horrendum est incidere in manus dei, quando sicut Deus ultionum iustitias iudicabit. Modo enim sicut circumdatus infirmitate, quam aliquando expertus est, ex compassione misericorditer iudicat.

40
(
He 10,32-39)

LECTIO 4: Epistola ad Hebraeos 10,32-39

Supra apostolus monuit ad inhaerendum Christo per fidem, spem, et charitatem. Ad quod induxit per rationes terrentes, hic ponit rationes demulcentes, sicut bonus medicus postquam secuit, ponit unctiones lenientes. Inter omnia enim commendatio de bene gestis est unum quod maxime provocat ad bonum inceptum continuandum. Virtus enim laudata crescit in immensum. Pondus et immensum gloriae calcar habet. Et circa hoc facit duo: primo enim commemorat eis bona quae fecerant;
secundo hortatur ad implendum quod restat, ibi nolite itaque amittere.

Circa primum facit tria primo enim in generali commemorat tribulationes, quas pro fide passi sunt;
secundo describit tribulationum modos, ibi et in altero; tertio exponit eas in speciali, ibi nam et vinctis. Quia ergo ex bene gestis homo exercitatur ad melius, sicut aliquando ex malis e contrario desperat de seipso, ideo recitat bona eorum, dicens rememoramini. Ier. Ii, v. 2: recordatus sum tui, id est, bonorum, quae egisti. Dies pristinos, id est primordia conversionis vestrae, in quibus illuminati per fidem, quae illuminat animam et purgat. Act. Xv, 9: fide purificans corda eorum. Is. Lx, 1: surge, illuminare, ierusalem. Hoc autem est per fidem Christi. Eph. C. 3, 17: habitare Christum per fidem, etc.. Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent.

Primum enim lumen animae est fides. Sustinuistis magnum certamen passionum, id est, magnas passiones contra vos certantes, vobis illatas ab his qui Christum persequebantur in vobis. Act. Ix, 4: saule, saule, quid me persequeris? me, inquam, in membris meis, quia, ut dicit augustinus, in sermone super verbo isto, membris in terra positis caput de caelo clamat. Sap. X, 12: certamen forte dedit illi, ut vinceret. Ii tim. Iv, v. 7: certavi bonum certamen. Sicut enim dicitur act. 8, 1, facta est persecutio magna in ecclesia post mortem stephani. I thess. C. Ii, 14: vos enim imitatores facti estis ecclesiarum dei, quae sunt in iudaea, quoniam eadem passi estis vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a iudaeis. Si ergo a principio incepistis sustinere, vituperabile esset modo deficere.

Consequenter cum dicit et in altero, ostendit quae fuerint illae tribulationes. Dupliciter enim patitur aliquis, scilicet in se tribulationem sustinendo, et in alio alienae tribulationi compatiendo. Utroque autem modo illi passi sunt. Quantum ad primum dicit in altero, scilicet quantum ad vos, facti estis spectaculum opprobriis, quod gravissimum est sapienti. Quod enim unus fatuus irridetur, non est grave, etiam si multa ei irrisio ab aliis inferatur: sapienti vero grave est; sed si tribuletur et irrideatur a tribulante, hoc gravissimum est. In hoc ergo ostendit magnitudinem afflictionis ipsorum, quia facti erant spectaculum, id est, quia nullus eis compatiebatur, immo magis irrisori congaudebant in afflictionibus ipsorum, scilicet in opprobriis. Ps. Lxviii, 10: opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Et tribulationibus. Ps. Xxxiii, 20: multae tribulationes iustorum. I cor. Iv, 9: spectaculum facti sumus mundo, scilicet ad irrisionem, et angelis, ad congratulationem, et hominibus, scilicet ratione utentibus, ad imitationem. Quantum ad secundum dicit, quod in altero effecti sunt socii taliter conversantium, id est eorum, qui talia patiebantur; et hoc per compassionem, et per subministrationem. Rom. Xii, 13: necessitatibus sanctorum, etc..

Deinde cum dicit nam et vinctis compassi estis, ponit quod dixerat, et primo quantum ad secundum, scilicet quomodo sunt compassi. Inter iudaeos enim multi erant vincti, sicut de paulo dicitur act. 8, 3, quod devastabat ecclesiam tradens in custodiam viros et mulieres. Istis compassi sunt ministrando necessaria. Matth. Xxv, 36: in carcere eram, et venistis ad me. Quantum ad primum dicit et rapinam bonorum vestrorum, scilicet pro hac causa factam, quia scilicet vinctis ministrabant, cum gaudio suscepistis. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, etc.. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes, etc.. Sed quare cum gaudio? numquid amandae sunt tribulationes? certe videtur quod non, quia dicit augustinus: tolerari iubes eas, non amari. Respondeo. Dicendum est, quod non amantur propter se, sed propter aliud, et sic isti amabant eas.

Unde subdit cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam, scilicet alias divitias principaliores, quae augentur ex subtractione istarum, quibus dicuntur meliores. Temporales enim vanae sunt, quia sunt in his quae sunt infra hominem; spirituales autem in ipso deo, scilicet in fruitione dei. Is. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus eius. Item sunt manentes, quia istae deficiunt in se et auferri possunt, illae vero non. Matth. C. Vi, 19: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt, etc..

Deinde cum dicit nolite itaque, ostendit quid eis restat faciendum, scilicet confidentiam acceptam ex bonis operibus conservare. Et circa hoc facit tria: primo enim ponit monitionem;
secundo docet modum monitionem servandi, ibi patientia enim; tertio probat per auctoritatem, ibi adhuc enim modicum. Dicit ergo: ex quo tot bona in primordiis conversationis vestrae operati estis, ex quibus multam confidentiam debetis habere apud deum, nolite itaque amittere confidentiam vestram, quod profecto sequeretur si a bonis desisteretis, quae magnam habet remunerationem. Matth. V, 12: gaudete in illa die et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Gen. Xv, 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Modus servandi est patientia.

Unde dicit patientia enim vobis necessaria est. Sicut autem mansuetudo est moderativa irae, ita patientia ponit modum in tristitiis, ut scilicet non excedant modum rationis. Contingit autem aliquando tristitia ex malis illatis, aliquando vero ex bonis dilatis. Prov. C. 13, 12: spes quae differtur affligit animam. Quantum autem ad primum dicitur patientia, sed quantum ad secundum dicitur longanimitas. Hic accipitur patientia pro utroque, et quantum ad sufferentiam malorum, et quantum ad longanimitatem bonorum dilatorum. Dicit ergo, quod quantum ad utrumque patientia nobis necessaria est. Prov. Xvi, 32: melior est patiens forti viro. Lc. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet. Et ad quid est necessaria? ut voluntatem dei facientes reportetis repromissionem, id est, implentes voluntatem dei, quae fit per impletionem mandatorum dei, quia mandata sunt signa voluntatis dei, unde facientes voluntatem dei, scilicet voluntatem signi. Sic enim aliquando accipitur voluntas dei in scriptura. Ps. Cii, 21: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.

Et sic reportabitis promissionem, id est, rem promissam, quae operantibus datur. Matth. Xx, 8: voca operarios, et redde illis mercedem. Lc. Xxi, v. 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Matth. Xxiv, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ier. 18, 7: repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem et disperdam illud, etc..

Deinde cum dicit adhuc autem modicum, probat quod dixit, per auctoritatem. Et circa hoc facit duo: primo enim ponit eam;
secundo applicat ad propositum, ibi nos autem.

Prima in tres.

Primo enim proponit proximum adventum remunerationis;
secundo ostendit conditionem remunerationis, ibi iustus autem meus; tertio declarat periculum, ne perdatur remuneratio, ibi quod si subtraxerit.

Circa primum sciendum est, quod auctoritas ista sumpta videtur de hab. Ii, 4. Tamen principium sumptum est de aggaeo, ii cap.. Quod ideo forte fecit, quia utrumque intellexit de eodem adventu. Habacuc enim sic dixit adhuc visus procul. Aggaeus autem adhuc modicum.

Et ideo utitur verbis unius quasi verbis alterius. Vel melius, quia apostolus loquitur de tempore suo, scilicet post incarnationem et resurrectionem, a quo minus restat usque ad iudicium quam a tempore prophetae.

Et ideo magis utitur verbo aggaei quantum ad principium, tamen in fine auctoritates concordant. Vel etiam potest dici, quod loquitur quasi ex seipso, cui non minus credendum est, quam prophetae. Est autem duplex adventus Domini secundum duplex iudicium. Unus generalis, scilicet in fine in universali iudicio; alius specialis in morte uniuscuiusque. Quantum ergo ad utrumque dicit adhuc modicum, quantum ad brevitatem temporis. Et quidem quantum ad primum, et si multum sit quantum ad tractum temporis et quo ad nos, breve tamen est quantum ad aeternitatem. Ps. Lxxxix, 4: mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit. Apoc. Ult.: ecce venio cito. Sed quantum ad specialem, qui est in morte, de quo io. Xiv, 3: iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, non multum refert utrum sit parum, vel multum, quia talis erit unusquisque in iudicio qualis exibit.

Et ideo studendum est, ut in morte appareamus boni, quia ubi te invenero, ibi te iudicabo.

Et ideo dicit modicum et aliquantulum, quia tribulationes non sunt multum magnae duratione, quia si multum premunt, interimunt: si vero parum premunt, non cito finiuntur. Ii cor. Iv, 17: id enim quod in praesenti est tribulationis momentaneum et leve, supra modum operatur in nobis aeternum gloriae pondus. Veniet ergo cito, et non tardabit, sive in morte sive in iudicio. Iac. V, 9: ecce iudex ante ianuam assistit. Qui sunt etiam remunerandi, ostendit cum subdit iustus autem meus ex fide vivit. Haec eadem auctoritas habetur rom. C. I, 17 et gal. 3, 11. Solis autem iustis debetur remuneratio. Ps. Xxxvi, 39: salus autem iustorum a Domino. Est autem duplex iustitia. Una quo ad humanum iudicium. Rom. X, 3: ignorantes dei iustitiam, et suam quaerentes statuere. Alia quo ad divinum. Lc. I, 6: erant autem iusti ante deum. Istam autem iustitiam requirit Deus.

Et ideo dicit iustus meus, scilicet iustitia, quae ad me ordinatur, id est, qui est mihi iustus et propter me. Illud autem per quod homo iustificatur, est fides. Rom. 3, 22: iustitia dei est per fidem iesu Christi. Cuius ratio est, quia per hoc est homo iustus quod ordinatur in deum: illud autem per quod primo homo ordinatur in deum, est fides.

Et ideo dicit iustus meus ex fide. Infra xi, 6: accedentem ad deum oportet credere. Nec solum per fidem iustitia, sed etiam per fidem iustificatus vivit. Sicut enim per animam vivit corpus, ita anima per deum.

Unde sicut per illud per quod primo unitur anima corpori, vivit corpus, ita per id per quod primo unitur Deus animae, vivit anima, hoc autem est fides, quia fides est primum in vita spirituali. Is. Vii, 9: si non credideritis, non permanebitis, sicut domus non permanet, destructo fundamento. Gal. Ii, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei. Fides autem si non est formata charitate, mortua est, et ideo non vivificat animam sine charitate. Gal. V, 6: fides quae per charitatem operatur. I io. 3, 14: nos scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus. Vel: iustus meus ex fide vivit, id est, apud me reputatur et habet vitam gloriae, sine actuali passione, si non datur opportunitas patiendi.

Deinde cum dicit quod si subtraxerit se, ostendit periculum imminens non permanenti in iustitia fidei. Quia enim in potestate habentis fidem est ipsam perdere vel servare, ideo dicit si subtraxerit se, scilicet a fide et a iustitia, non placebit animae meae. Littera nostra habet non erit recta anima eius. Et est idem sensus. Dicit hieronymus quod ubicumque aliter scriptum est in hebraeo, quam in septuaginta, apostolus utitur sicut didicit a gamaliele, ad cuius pedes didicit legem. Non placebit ergo animae meae, id est, voluntati meae. Voluntas enim dei debet esse regula actionum nostrarum. Qui ergo non concordat voluntati dei, non est recta anima eius.

Deinde cum dicit nos autem non sumus adaptat ad propositum, quasi dicat: sic erit his, qui se fidei subtrahunt. Sed nos non sumus filii subtractionis in perditionem. Ille dicitur filius alicuius quod in ipso dominatur.

Et sic dicitur aliquis filius mortis, scilicet in quo dominatur illud per quod a deo reprobatur. Canonica iudae: hi sunt qui segregant semetipsos, animales spiritum non habentes. In perditionem, scilicet animae. Ps. Lxxii, 26: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Ps. I, 6: et iter impiorum peribit. Sed filii dei, id est, renati in Christo per fidem, in acquisitionem, id est in salutem, animae. Qui enim mandata dei custodit, salvat animam suam. Matth. Xix, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. I thess. V, 5: non sumus filii noctis, neque tenebrarum.

Ergo non deficiamus a fide.


CAPUT 11

(He 11,1)

41

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 11,1

Supra apostolus multipliciter ostendit excellentiam Christi, praeferens ipsum angelis, moysi et aaron, et monuit fideles debere coniungi ipsi Christo, quae coniunctio, quia praecipue et inchoative fit per fidem, eph. 3, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ideo apostolus procedit ad commendationem fidei. Et circa hoc facit tria: primo enim describit fidem;
secundo ponit exempla diversa de ipsa, ibi in hac enim; tertio hortatur ad ea quae sunt fidei, xii cap., ibi ideoque vos tantam. Cap., ibi ideoque vos tantam. Diffinitionem fidei ponit complete quidem, sed obscure.

Unde sciendum est, quod volens perfecte diffinire virtutem aliquam, oportet quod tangat materiam eius propriam, circa quam est, et finem eius, quia habitus cognoscitur per actum et actus per obiectum.

Et ideo oportet tangere actum et ordinem ad obiectum et finem. Sicut volens diffinire fortitudinem, oportet tangere propriam eius materiam circa quam est, scilicet timores et audacias, et finem, scilicet bonum reipublicae, ut dicatur quod fortitudo est virtus moderativa illorum, propter bonum reipublicae. Cum autem fides virtus theologica habeat idem pro obiecto et fine, scilicet deum: primo ergo ponit ordinem et finem;
secundo materiam propriam, ibi argumentum non apparentium.

Sciendum vero est, quod actus fidei est credere, qui est actus intellectus determinati ad unum, ex imperio voluntatis.

Unde credere est cum assensu aliquid cogitare, ut dicit augustinus in libro de praedestinatione his, quae sunt supra animam, idem est videre et habere, ut dicit augustinus, lxxiii quaest., sed tantum est sperata. Actus ad obiectum, quod idem est quod finis. Finis autem et bonum idem sunt, ut habetur ii physicorum. In ordine autem ad bonum voluntas, cuius est spes sicut subiecti, est prior. Quare autem non dicit diligendarum, sed sperandarum? ratio est, quia charitas est praesentium et absentium. Quia ergo finis non habitus, est obiectum fidei, ideo dicit sperandarum rerum. Nec obstat, quod res speranda est obiectum spei. Quia oportet, quod fides sicut ad finem ordinetur ad obiectum illarum virtutum quibus perficitur voluntas, cum fides pertineat ad intellectum secundum quod imperatur a voluntate. Sed cum fides sit una, quia ab unitate obiecti dicitur habitus unus, quare non dicitur rei evangelii, quod fides est de quibusdam quae videntur. Apostolus autem loquitur de prima. Et quidem de thoma dicendum est, quod, sicut dicit gregorius, aliud vidit, aliud credidit, quia vidit humanitatem, et credidit divinitatem. Ad istud de demonstratione, dicendum est quod nihil prohibet aliquid esse visum uni quod est creditum alteri, sicut patet in diversis statibus. Quod enim non est visum in via, videtur in patria.

Unde quod ego credo, angelus videt. Similiter quod est visum a prophetis, ut quod Deus est unus incorporeus, hoc est credendum ab idiotis, sicut idiota credit eclipsim, quam astrologus videt. Et de talibus est fides secundum quid tantum. Quaedam autem sunt, quae simpliciter excedunt statum praesentis viae, et de talibus est fides simpliciter.

42
(
He 11,2-7)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 11,2-7

Supra posuit descriptionem fidei, hic ostendit eam per exemplum. Et circa hoc facit duo.

Primo enim in generali manifestat propositum suum;
secundo in speciali, ibi fide intelligimus. Quantum ad primum sic continuatur: sic ergo describo et commendo fidem, nec hoc est de novo, in hac enim, scilicet fide, senes, id est sancti patres, testimonium consecuti sunt, id est, crediderunt, et per fidem instituti sunt. Gen. Xv, 6: credidit abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Ps. Cxv, 1: credidi propter quod locutus sum. Inter omnes autem patres veteris testamenti, illi duo specialiter, scilicet david et abraham, habent testimonium fidei. Fide intelligimus, etc.. In speciali declarat per exempla antiquorum. Et primo quantum ad id quod crediderunt et docuerunt;
secundo quantum ad id quod fecerunt, ibi fide abel; tertio quantum ad id quod passi sunt, ibi alii autem distenti sunt. Doctrina autem in veteri testamento duplex fuit. Una aperte posita; alia vero sub velamine figurarum et mysteriorum velata fuit.

Prima de unitate dei et creatione mundi; secunda de mysterio incarnationis et reparationis.

Unde sicut ipsi in memoriam creationis colebant sabbata, ita nos in memoriam resurrectionis servamus dominicam. Quantum ergo ad doctrinam de mundi creatione, dicit fide intelligimus, etc.. Quod potest dupliciter legi: uno modo, quod verbo dei sit ablativi casus. Et est sensus: nos sicut antiqui, fide, id est per doctrinam fidei, scilicet veteris testamenti gen. I, 3: dixit Deus: fiat, etc., ps. Xxxii, 9: ipse dixit, et facta sunt, intelligimus saecula esse aptata, id est disposita, verbo dei, id est, per imperium dei. Hoc autem pertinet ad fidem, quod scilicet hoc intelligimus, quia cum fides sit de invisibilibus, etiam saecula facta sunt de invisibilibus, scilicet de materia prima, quae nuda et privata omni forma invisibilis est, et omni specie et dispositione carens. Ideo dicit ut ex invisibilibus visibilia fierent.

Sed hoc est satis ruditer dictum, licet sit verum.

Secundo modo, quod verbo sit dativi casus. Et tunc est sensus: intelligimus per fidem ut prius saecula essent aptata, id est, convenientia et correspondentia verbo, ut ex invisibilibus, etc.. Propter quod sciendum est, quod verbum dei est ipse conceptus dei, quo seipsum et alia intelligit. Deus autem comparatur ad creaturam, sicut artifex ad opus suum. Hoc autem videmus quod artifex, illud quod producit extra, producit in similitudinem conceptus sui.

Unde facit domum in materia ad similitudinem domus, quam in mente sua formavit; quod si domus extra conveniat domui praeconceptae, est opus debito modo ordinatum; si non, non. Quia vero tota creatura optime disposita est, utpote producta ab artifice, in quo non potest cadere error, vel aliquis defectus, ideo plenissime secundum modum suum convenit divino conceptui.

Unde boetius de consolatione: pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens, similique imagine formans. Ideo dicit intelligimus fide saecula, id est, totam universitatem creaturae, aptata, id est, convenienter respondentia, verbo, id est conceptui dei, sicut artificiatum arti suae. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam suam, super omnia opera sua. Sequitur ut ex invisibilibus, etc.. Sed quia apud antiquos communis animi conceptus erat, quod ex nihilo nihil fit, ii physicorum, ideo quando videbant aliquod novum opus, dicebant quod esset factum ex aliquibus invisibilibus.

Unde vel ponebant quodlibet esse in quolibet, sicut empedocles et anaxagoras: de quo nihil ad praesens; alii vero latitationem formarum, sicut ipse anaxagoras; alii ab ideis, sicut plato; alii ab intelligentia, sicut avicenna.

Unde secundum omnes istos visibilia facta sunt ex invisibilibus rationibus idealibus. Nos autem dicimus secundum modum praedictum, quod ex invisibilibus rationibus idealibus in verbo dei, per quod omnia facta sunt, res visibiles sunt productae. Quae rationes, et si realiter idem sunt, tamen per diversos respectus connotatos respectu creaturae differunt secundum rationem.

Unde alia ratione conditus est homo, et alia equus, ut dicit augustinus in libro lxxxiii quaestionum. Quaestionum. Sic ergo saecula aptata sunt verbo dei, ut ex invisibilibus rationibus idealibus in verbo dei, visibilia, id est omnis creatura, fierent. Omnia autem ista verba expresse sunt contra manichaeos. Ipsi enim dicunt, quod non est curandum quid homo credat, sed tantum quid faciat. Sed apostolus principium omnis operis ponit fidem; unde dicit, quod est substantia, id est fundamentum. Sine fide ergo frustra sunt opera. Item dicunt, quod non est credendum nisi unde habetur ratio. Contra quod dicit non apparentium. Item damnant vetus testamentum, dicentes quod a malo principio, scilicet a diabolo, conditum sit. Contra quod dicit, quod in hac fide testimonium consecuti sunt senes.

Deinde cum dicit fide abel, etc., ostendit quid patres antiqui fecerunt. Et primo hoc ostendit de patribus qui fuerunt ante diluvium;
secundo de patribus, qui fuerunt ante legem, ibi fide qui vocatur abraham; tertio de his, qui fuerunt sub lege, ibi fide moyses. Ante diluvium fuerunt tres specialiter deo accepti, scilicet abel, enoch, noe.

Primo ergo ponit fidem abel;
secundo fidem enoch, ibi fide enoch; tertio fidem noe, ibi fide noe. De abel autem ostendit quid per fidem fecerit, et quid inde consecutus sit. Per fidem abel obtulit sacrificium.

Unde sicut confessio est testimonium fidei interioris, ita ex cultu exteriori in sacrificio commendatur fides eius. Et ex eo quod obtulit sacrificium electum, quia de primo genitis gregis et de adipibus eorum, ostenditur electa fides eius. Optimum enim sacrificium signum fuit electae fidei et probatae. Mal. I, v. 14: maledictus fraudulentus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino. De sacrificio autem cain nulla fit mentio quantum ad excellentiam, sed solum, quod obtulit de fructibus terrae. Dicit ergo, quod abel fide obtulit plurimam hostiam, non quantitate, sed pretiositate, quam cain, id est, meliorem hostiam obtulit quam cain, scilicet deo, quia ad honorem dei. Aliter enim non placuisset deo. Glossa dicit fide plurima, sed hoc non habetur in graeco, quia plurima est ibi accusativi casus; quod patet ex modo loquendi, qui est comparativus, nisi dicatur: fide plurima, id est, meliore et praestantiore quam cain obtulisse, quia ut dictum est, sacrificium exterius signum fuit fidei interioris. Ex fide autem duo consequuntur, unum in vita, scilicet testimonium iustitiae.

Unde dicit consecutus est testimonium esse iustus, scilicet per fidem. Matth. Xxiii, 35: a sanguine abel iusti, etc.. Tamen non propter hoc testimonium Christi dicit ipsum consecutum fuisse testimonium iustitiae, quia non intendit hic introducere nisi auctoritates veteris testamenti, scilicet propter id quod dicitur gen. Iv, 4: respexit Dominus ad abel et ad munera eius; quia respectus Domini est specialiter super iustos. Ps. Xxxiii, 15: oculi Domini super iustos. Et hoc, testimonium perhibente deo muneribus eius. Quod forte fuit, quia igne caelesti incendebantur munera. Et hoc fuit respectus dei. Prius tamen respexit ipsum offerentem, quam oblationem eius, quia ex bonitate offerentis acceptatur oblatio, quae non est sacramentalis, quia sacramentalem bonitatem non immutat malitia ministri: quantum autem ad offerentem, ut sibi prosit oblatio, requiritur bonitas in ipso. Aliud testimonium consecutus est post mortem.

Unde dicit et per illam defunctus adhuc loquitur, quia, ut dicit glossa, post mortem adhuc commendatur fides eius, quia datur nobis materia loquendi de ipso, ut de fide eius, et patientia, demus exempla ad alios ad patientiam. Sed haec non est intentio apostoli, quia omnia, quae accepit hic sumit ex scripturis.

Unde intelligitur de eo quod dicitur gen. Iv, v. 10: vos sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Infra xii, 24: melius loquentem quam abel. Hoc enim accepit per illam, id est, per meritum fidei, quod defunctus, id est, sanguis defuncti, clamet ad deum et loquatur deo.

Deinde cum dicit fide enoch, etc., commendat enoch. Et primo ponit intentum suum;
secundo probat, ibi et non inveniebatur. Non facit autem apostolus mentionem de operibus eius, quia scriptura modicum loquitur de hoc, sed tantum ostendit quid ei fecerit Deus, quia fide, id est, per meritum fidei, translatus a conversatione huius vitae, in alia conservatur a morte.

Unde dicit ne videret mortem. Gen. V, 24: non apparuit, quia tulit eum Deus. Et verum est, quod nondum est mortuus, sed tamen quandoque morietur, quia sententia, quam Dominus primis parentibus peccantibus inflixit quocumque die comederis, etc., in omnes qui quocumque modo nascuntur ex adam permanebit, sicut etiam in Christo. Ps. Lxxxviii, 49: quis est homo, qui vivet et non videbit mortem? mors autem duorum dilata est, scilicet enoch et eliae. Et ratio est, quia doctrina veteris testamenti ordinatur ad promissa novi testamenti, in quo nobis spes vitae aeternae promittitur. Matth. Iv, 17: poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum.

Et ideo data sententia mortis voluit Dominus ducere homines in spem vitae; quod fecit in patribus utriusque status, scilicet naturae, legis et gratiae.

Unde in primo statu dedit spem evadendi necessitatem mortis, et hoc in enoch; in lege, in elia; in tempore gratiae, in Christo, per quem datur nobis effectus huius promissionis.

Et ideo alii morientur, sed Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Sed duo primi morientur per antiChristum. Sic ergo translatus est ne videret mortem, non solum ut non sentiret mortem, et hoc in illa generatione.

Deinde cum dicit et non inveniebatur, etc., probat quod hoc habuit per meritum fidei et primo probat quod translatus est;
secundo quod hoc propter fidem habuit, ibi ante translationem enim. Et primum probat per auctoritatem gen. V, 24, quam sub aliis verbis ponit, quia ibi dicitur non apparuit, quia tulit eum Deus, hic autem dicit et non inveniebatur, quia transtulit eum Deus. Et idem est sensus. Sap. Iv, 10: placens deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Sicut enim conveniens fuit quod homo propter peccatum expelleretur de paradiso, ita quod iustus introduceretur. Iste enim per seth septimus ab adam optimus fuit, sic lamech per cain septimus ab adam pessimus fuit, utpote qui contra naturam primus introduxit bigamiam.

Deinde cum dicit ante translationem, probat quod propter meritum fidei fuerat translatus, quia antequam transferretur, dicit de ipso scriptura, quod ambulavit cum deo, quod est consentire et placere deo, propter hoc autem tulit eum Deus; sed sine fide impossibile est ambulare cum deo, et deo placere, ergo, etc.. Totam istam rationem quantum ad praemissas ponit. Et primo maiorem, quia habuit testimonium ante translationem placuisse deo, et ideo, transtulit eum Deus. Eccli. Xliv, 16: enoch enim placuit deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus sapientiam. Quod autem placuerit ostendit scriptura, quae dicit quod ambulavit cum deo. Mal. Ii, 6: in pace et aequitate ambulavit mecum. Ps. C, v. 6: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Minorem subdit, dicens sine fide autem impossibile est placere deo. Eccli. C. I, 34 s.: bene placitum est illi fide. Rom. C. 3, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem. Probat autem minorem cum dicit accedentem ad deum oportet credere. Nullus enim potest deo placere, nisi accedat ad ipsum. Iac. Iv, 8: appropinquate deo, et appropinquabit vobis. Ps. Xxxiii, 6: accedite ad eum et illuminamini. Sed nullus accedit ad deum nisi per fidem, quia fides est lumen intellectus.

Ergo nullus potest deo placere nisi per fidem. Accedentem autem per fidem oportet credere Domino. Sicut enim videmus in quolibet motu naturali, quod oportet quod mobile ex motu duo intendat ne motus sit frustra, scilicet aliquem certum terminum et certam causam, quare moveatur, prius autem est terminus, quam effectus motus consequatur, sic etiam in motu quo aliquis accedit ad deum, terminus motus est ipse Deus.

Unde dicit oportet credere accedentem, quia est. Quod dicit propter eius aeternitatem. Ex. 3, 14: qui est, misit me.

Secundo quod sciat, quod Deus habeat providentiam de rebus. Aliter enim nullus iret ad ipsum, si non speraret aliquam remunerationem ad ipso.

Unde dicit et inquirentibus se remunerator sit. Is. Xl, 10: ecce Dominus veniet, ecce merces eius cum eo. Merces autem est illud quod homo quaerit in labore. Matth. Xx, 8: voca operarios, et redde illis mercedem. Quae merces nihil est aliud quam Deus, quia nihil extra ipsum debet homo quaerere. Gen. Xv, 1: ego protector tuus sum et merces tua magna nimis. Deus enim nihil aliud dat nisi seipsum. Ps. Xv, 5: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei. Thren. 3, 24: pars mea Dominus, dixit anima mea, etc..

Et ideo dicit remunerator est inquirentibus eum. Non aliud. Ps. Civ, 4: quaerite dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper. Sed numquid duo haec sufficiunt ad salutem? respondeo. Dicendum est quod post peccatum primi parentis, nemo potuit salvari a reatu culpae originalis, nisi per fidem mediatoris; sed ista fides diversificata est quantum ad modum credendi secundum diversitatem temporum et statuum. Nos autem quibus est tantum beneficium exhibitum, magis tenemur credere, quam illi qui fuerunt ante adventum Christi: tunc etiam aliqui magis explicite, sicut maiores, et illi quibus facta fuit aliquando revelatio specialis. Illi etiam, qui sub lege, magis explicite quam ante legem, quia data fuerunt eis aliqua sacramenta, quibus quasi per figuram repraesentabatur Christus; sed gentiles, qui fuerunt salvati, sufficiebat eis, quod crederent deum esse remuneratorem, quae remuneratio non fit nisi per Christum.

Unde implicite credebant in mediatorem. Contra autem illud quod dicit, quod oportet credere quod Deus est, instatur, quia dictum est supra, quod creditum non potest esse scitum, nec visum, deum autem esse, est demonstratum. Respondeo. Dicendum est, quod de deo potest multipliciter haberi notitia. Uno modo per Christum, inquantum scilicet est pater unigeniti et consubstantialis, et alia quae specialiter Christus de deo patre et filio et spiritu sancto docuit, quantum ad unitatem essentiae, et trinitatem personarum. Et hoc tantum est creditum, nec in veteri testamento fuit explicite creditum nisi a maioribus tantum.

Secundo modo, quod solus Deus colendus est, et sic etiam erat creditum a iudaeis.

Tertio modo, quod est unus Deus, et hoc notum est etiam ipsis philosophis, et non cadit sub fide.

Deinde cum dicit fide noe, ostendit quid noe fecit per fidem et quid inde consecutus est, ibi et iustitiae. De ipso autem narrat quinque, quae fecit.

Primo quod dictis dei credidit de futuro iudicio, quod tamen nondum videbatur.

Unde dicit fide noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur, supple: crediderat.

Secundo ex fide timuit. Fides enim est principium timoris. Eccli. Xxv, 16: timor dei initium dilectionis eius, fidei autem initium agglutinandum est ei, scilicet timori.

Et ideo dicit metuens, scilicet diluvium promissum, quod tamen non videbatur.

Ergo fides est de invisibilibus.

Tertio mandatum dei implevit, faciendo arcam.

Unde dicit aptavit arcam, id est, secundum dispositionem dei convenientem fecit. Quarto a deo salutem speravit.

Unde dicit in salutem domus suae, id est, familiae suae, quia illi soli salvi facti sunt. I pet. 3, 20: pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. Quinto ex hoc quod propter fidem praedictam fecit, damnavit mundum, id est, mundanos damnabiles ostendit. Revelatio autem sibi de fabricanda arca, responsum fuit desiderio eius et iustitiae, quae est per fidem.

Deinde cum dicit et iustitiae quae, ostendit quid per fidem consecutus est. Sicut enim post mortem alicuius aliquis succedit in haereditatem eius, sic etiam quia a principio mundi non totaliter defecerat iustitia in mundo, quia adhuc durabat mundus, sed in diluvio quasi totus periit mundus, ideo ipse noe quasi haeres factus est propter fidem suam, vel iustitiae, quae habetur per fidem; vel sicut patres sui iustificati fuerunt per fidem, ita ipse factus haeres est iustitiae per fidem, scilicet imitator per fidem paternae iustitiae.


Thomae Aq - super Heb. 39