Thomae Aq - super Heb. 43

43
(
He 11,8-12)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 11,8-12

Supra posuit apostolus exemplum fidei in patribus, qui fuerunt ante diluvium, qui fuerunt communiter patres tam gentilium, quam iudaeorum, hic specialiter descendit ad patres, qui fuerunt post diluvium, qui specialiter fuerunt patres iudaeorum. Et primo ponit exemplum fidei abrahae, qui fuit pater credentium.

Unde et primus accepit signaculum fidei ante legem. Et primo ostendit quid fecerit abraham;
secundo quid fecerit isaac; tertio quid fecerit iacob; quarto quid fecerit ioseph. Secundum, ibi fide de futuris; tertium, ibi fide iacob; quartum, ibi fide ioseph. Iterum prima in duas.

Primo enim ponit quid fecerit quantum ad exteriorem et humanam cognitionem;
secundo quid fecerit quantum ad deum, ibi fide obtulit.

Circa primum tria facit.

Primo enim ostendit quid fecerit quantum ad habitationem;
secundo quid fecerit quantum ad generationem, ibi fide et ipsa sara; tertio quid fecerit quantum ad suam conversationem, ibi iuxta fidem. Item quantum ad habitationem duo ostendit primo quid fecerit quantum ad primam loci mutationem;
secundo quantum ad alterius inhabitationem, ibi fide moratus. Ut autem ostendat exemplum suum de abraham magnae auctoritatis esse, primo ponit celebritatem nominis eius, dicens: ille qui vocatur, scilicet a deo. Gen. Xvii, 5: vocaberis abraham. Item vocatur ab hominibus. Eccli. Xliv, 20: abraham magnus pater multitudinis gentium. Talis ergo a deo vocatus et ab hominibus praedicatus, dignus est exemplo.

Secundo ponit exemplum eius, dicens quia fide obedivit. Per fidem enim informamur ad obediendum deo de invisibilibus. Rom. I, 5: ad obediendum fidei, etc.. Exire in locum quem accepturus erat in haereditatem, de quo gen. Xii, 1: egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi. Dominus autem terram illam debebat sibi dare in haereditatem. Gen. 13, 15: omnem terram quam conspicis tibi dabo. Sed numquid non ipse cum patre suo thare exierat de terra sua? ergo non exivit ex praecepto Domini, sed per patrem. Respondeo. Dicendum est, quod cum patre exiverat reversurus iterum, sed ex praecepto Domini exiverat in mesopotamiam syriae, ubi mortuo patre intendebat remanere, sed ex mandato Domini venit in terram chanaan. Et numquid erat hoc mirabile, ut sic de hoc oporteret habere fidem, et credere deo? sic, quia exivit nesciens quo iret, id est, ut iret ad rem ignotam. Quod autem est ignotum, est invisibile. Per illam obedientiam abrahae nobis designatur, quod debemus ab omni affectione carnali exire, si volumus haereditatem nostram habere. Ps. Xliv, 11: obliviscere populum tuum et domum patris tui. Is. Lxiv, v. 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti expectantibus te.

Unde haereditas ista est nobis ignota.

Deinde cum dicit fide demoratus est, etc., ostendit quid per fidem fecerit quantum ad inhabitationem. Et primo quid fecerit, ostendit;
secundo subdit causam quare, ibi expectabat enim. Videmus enim, quod aliquando aliquis exiit de terra nativitatis suae, et vadit alibi, ut faciat mansionem suam perpetuam. Sic non fecit abraham; sed sicut advena fuit in terra chanaan, et sicut advena mortuus est in ipsa, quod patet quia non fecit ibi domum nec firmam mansionem, sed habitavit in casulis et tabernaculis, quae sunt habitacula mobilia.

Unde semper fit mentio de tabernaculis quando loquitur de abraham.

Unde ex praecepto Domini habitavit ibi ut advena. Act. Vii, 5: non dedit illi in ea haereditatem nec passum pedis. Gen. Xxi, 34: fuit colonus terrae philisthinorum diebus multis. Quod quidem verum est quantum ad id quod Dominus ei gratis donaturus esset, non quantum promissa, sicut patet gen. Xii usque ad xxi cap., tamquam in aliena, quod tamen, his non obstantibus, ipsa accepit virtutem in conceptione seminis fide, scilicet vel sua, vel abrahae, quia etsi erat impossibile secundum naturam, quod nonagenaria de centenario conciperet, tamen uterque credidit deo, cui nihil est difficile.

Unde dicit, quod fidelem credidit esse eum, qui repromiserat. Sed contra, quantum ad abraham, et videtur, quod non credidit, quia gen. Xvii, 17, dicitur, quod risit dicens in corde suo: putasne centenario nascetur filius, et sara nonagenaria pariet? iterum quantum ad saram, gen. 18, 12, dicitur, quod risit occulte, dicens: postquam ego consenui et Dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? respondeo. Dicendum est, quod quantum ad abraham, risus eius non fuit dubitationis sed saram, non tamen ad alias. Vel dicendum est, quod intelligitur ab uno, scilicet utero sarae, iam emortuo. Rom. Iv, 19: et emortuam vulvam sarae. Is. Li, 2: attendite ad abraham patrem vestrum et ad saram, quae peperit vos.

Tertio consideranda est differentia inter illos, qui ex abraham processerunt. Sicut enim non omnes, ut dicitur rom. Ix, 6 s., qui sunt ex israel, hi sunt israelitae, sic nec hi qui sunt ex semine abrahae omnes sunt filii, sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Ideo eius progenies dividitur in duas, scilicet in bonos et malos. Boni significantur per stellas, de quibus dicit, quod orti sunt tamquam sidera caeli in multitudinem. Bar. C. 3, 34: stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt. Mali vero significantur per arenam maris iudaei de semine abrahae conformantur gentilitati. Arena autem fluctibus maris undique concutitur, ita et mali turbinibus mundi. Is. C. Lvii, 20: cor impii quasi mare fervens. Iudaei autem non omnino fuerunt arena, sed quasi arena, quia communicabant cum gentibus in malis.

Unde possunt dici terminus maris. Ier. V, 22: posui arenam terminum mari. Item arena sterilis est et infructuosa, ita etiam peccatores sunt steriles ab omni opere boni fructus.

Unde dicit, quod etiam orti sunt sicut arena quae est ad oram maris innumerabilis. Et est sermo hyperbolicus. Vel dicitur innumerabilis, non quia non possit numerari, sed quia non de facili potest numerari. Gen. Xxii, 17: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam, quae est in littore maris.

44
(
He 11,13-19)

LECTIO 4: Epistola ad Hebraeos 11,13-19

Supra commendavit apostolus fidem abrahae quantum ad habitationem, et generationem, hic commendat ipsum quantum ad suam conversationem usque ad mortem. Et circa hoc facit tria primo enim ostendit quid per fidem fecit;
secundo ponit unum quod pertinet ad fidem, ibi qui enim hoc dicunt; tertio ostendit quid per fidem recepit, ibi ideo non confunditur Deus. Fidem abrahae et filiorum eius commendat ex perseverantia, quia usque ad mortem perseveraverunt in fide. Matth. X, 22 et xxiv, 13: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ideo dicit iuxta fidem omnes isti defuncti sunt, praeter enoch. Vel omnes isti, scilicet abraham, isaac et iacob. Et hoc est melius dictum, quia istis solum facta est promissio. Item commendat eos a longa promissorum dilatione.

Unde dicit non acceptis repromissionibus. Sed contra, videtur quod receperint promissionem. Ez. Xxxiii, 24: unus erat abraham, et haereditate possedit terram. Respondeo. Dicendum est, quod possedit, id est, possidendi primus promissionem accepit, non tamen actu possedit, ut patet act. C. Vii, 5. Sequitur sed a longe eas aspicientes, quod erat per fidem, quasi dicat: intuentes visu fidei. Et forte de loco isto sumptum est illud responsorium in prima dominica adventus: aspiciens a longe, etc.. Is. Xxx, 27: ecce nomen Domini venit de longinquo. Et salutantes, id est, venerantes. Et loquitur, secundum chrysostomum, ad similitudinem nautarum, qui quando primo vident portum prorumpunt ad laudem, et salutant civitatem ad quam vadunt. Ita sancti patres videntes per fidem Christum venturum, et gloriam quam per ipsum consecuturi erant, salutabant, id est, venerabantur ipsum. Ps. Cxvii, 26: benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, etc.. Io. 8, 56: abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Item commendat fidem ipsorum ex sincera confessione; quia, ut dicitur rom. X, v. 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Et ideo dicit et confitentes, quia peregrini et hospites sunt super terram; isti enim tres vocaverunt se advenas et peregrinos. Nam, gen. Xxiii, 4, dicit abraham: advena sum et peregrinus apud vos. Dicitur etiam a Domino ad isaac, gen. C. Xxvi, 2 s.: quiesce in terra quam dixero tibi, et peregrinare in ea. Iacob etiam, xlvii, v. 9, dicit: dies peregrinationis vitae meae. Dicitur autem peregrinus, qui est in via tendendi ad alium locum. Is. Xxiii, 7: ducent eam longe pedes sui ad peregrinandum. Sed advena est ille, qui habitat in terra aliena, nec intendit ulterius ire. Isti autem non solum confitebantur se esse advenas, sed etiam peregrinos. Sic etiam sanctus vir non facit mansionem suam in mundo, sed semper satagit tendere ad caelum. Ps. Xxxviii, v. 12: advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.

Deinde cum dicit qui enim hoc dicunt, ostendit quod ista confessio pertineat ad fidem. Nullus enim est hospes et peregrinus, nisi qui est extra patriam et tendit ad illam.

Cum ergo isti confitentur se esse hospites et peregrinos super terram, significant se tendere ad patriam suam, scilicet caelestem ierusalem. Gal. Iv, 26: illa quae sursum est ierusalem libera est. Et hoc est, quod dicit qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere. Sed quia forte posset aliquis dicere, quod verum est, quod ipsi erant peregrini in terra philisthaeorum et chananaeorum, inter quos habitabant, tamen intendebant redire in terram unde exierant, hoc removet, dicens et siquidem ipsius, scilicet patriae suae, meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi, quia prope erant. Nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem; unde gen. Xxiv, 6, dixit abraham servo suo: cave ne quando filium meum reducas illuc. Ps. Lxxxiii, 11: elegi abiectus esse in domo dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Item c. Xxvi, 4: unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Ipsi ergo patriam istam inquirebant, non domum paternam unde exierunt. In quo significatur, quod illi qui exeunt de vanitate saeculi, non debent illuc redire mente. Ps. Xliv, 10: obliviscere populum tuum et domum patris tui. Lc. Ix, 62: nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno dei. Phil. 3, 13: quae retro sunt obliviscens, in anteriora me extendens. Patet autem, quod ista eorum verbo et facto confessio, pertinet ad fidem, quia ipsi illud quod solum eis promissum fuerat nec exhibitum, firmissime crediderunt etiam usque ad mortem.

Unde iuxta fidem, id est, iuxta se habentes fidem suam quasi sociam et inseparabilem, defuncti. Apoc. Ii, 10: esto fidelis usque ad mortem.

Deinde cum dicit ideo non confunditur, ostendit quid ex fide sua meruerunt accipere, hoc autem fuit honor maximus. Reputatur autem maximus honor quando denominatur aliquis ab aliquo solemni officio, vel servitio, magni et excellentis Domini, vel principis, sicut notarius papae, vel cancellarius regis. Maior autem honor est quando ille magnus Dominus vult nominari ab his qui serviunt ei. Sic autem est de istis tribus, abraham, isaac et iacob, quorum Dominus rex magnus super omnes deos, specialiter vocat se eorum deum, unde ex. 3, 6: ego sum Deus abraham, Deus isaac, et Deus iacob; unde dicit ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum. Et huius potest triplex ratio assignari. Prima, quia Deus per fidem cognoscitur. Isti autem leguntur primo separasse se per cultum specialem ab infidelibus; unde et abraham primus accepit signaculum fidei, rom. Iv, 18: ut fieret pater multitudinis gentium.

Et ideo proponuntur nobis in exemplum, sicut illi per quos Deus primo cognitus est, et per eos Deus nominatus est, ut obiectum fidei. Et idcirco ab eis voluit nominari. Secunda, secundum augustinum in glossa, quia in istis latet aliquod mysterium. In istis enim invenimus similitudinem generationis qua Deus regeneravit filios spirituales. Videmus autem in ipsis quadruplicem modum generandi. Primus modus est liberorum per liberas, sicut abraham per saram genuit isaac, qui genuit per rebeccam iacob. Iacob autem octo patriarchas per liam et rachelem. Secundus modus fuit liberorum per ancillas, sicut iacob per balam et zelpham genuit dan, et nephtalim, gad, et aser. Tertius modus fuit servorum per liberas, sicut isaac genuit per rebeccam esau, de quo dictum est: maior serviet minori. Quartus modus fuit servorum per ancillam, sicut per agar genuit abraham ismael. In hoc ergo designatur diversus modus, quo Dominus spirituales filios generat, quia aliquando bonos per bonos, sicut timotheum per paulum; aliquando bonos per malos, et ista est generatio liberorum per ancillas; aliquando malos per bonos, sicut simonem magum per philippum. Et ista generatio servorum per liberas. Malorum autem generatio per malos reputatur in semine.

Unde gal. Iv, v. 30: eiice ancillam et filium eius.

Tertia ratio, et videtur magis secundum intentionem apostoli, quia consuetum est, quod rex vocatur a principali civitate, vel a patria tota, sicut rex ierusalem, romanorum, rex franciae.

Et ideo Deus proprie vocatur rex et Deus illorum, qui specialiter spectant ad civitatem illam ierusalem caelestem, cuius artifex et conditor est Deus. Et quia isti verbo et facto ostendebant se ad illam civitatem pertinere, ideo dicitur Deus illorum; unde dicit paravit enim illis civitatem, id est, conditor civitatis illius, quam ipse habebat propriam.

Deinde cum dicit fide obtulit, ponit unum aliud exemplum insigne circa fidem abrahae, inquantum respicit deum, scilicet illud maximum sacrificium eius, quando ad mandatum Domini voluit unigenitum suum immolare filium, gen. Xxii, 1 ss.. Et de hoc ostendit tria.

Primo quid fecerit;
secundo quod hoc ad fidem pertinet, ibi et unigenitum; tertio quid ex hoc recepit, ibi unde eum et in parabolam. Dicit ergo abraham cum tentaretur, obtulit, id est, offerre voluit, fide isaac, sicut patet per totum duodecimum cap. Gen.. Hic est duplex quaestio. Una quia innocentem occidere est contra legem naturae, et ita peccatum; ergo volendo offerre peccavit. Respondeo. Dicendum est, quod ille qui ex mandato superioris interficit, si ille licite praecipit, alius licite obedit, et potest licite exequi ministerium suum. Deus autem habet mortis et vitae auctoritatem. I reg. Ii, 6: Dominus mortificat et vivificat. Deus autem subtrahendo vitam alicui etiam innocenti, nulli facit iniuriam.

Unde et quotidie, dispositione divina, multi nocentes et innocentes moriuntur.

Et ideo dei mandatum licite poterat exequi. Item quaeritur de hoc quod dicit cum tentaretur. Deus enim nullum tentat, quia tentare est ignorantis. Respondeo. Dicendum est, quod diabolus tentat, ut decipiat. I thess. 3, 5: ne forte tentaverit vos, qui tentat. Hoc patet in tentatione qua tentavit Christum, matth. Iv, 1 ss.. Homo vero tentat, ut cognoscat. Iii reg. X, v. 1, dicitur de regina saba, quae venit ad salomonem, ut tentaret eum in aenigmatibus. Sic non tentat Deus, quia omnia novit, sed tentat ut homo sibi ipsi innotescat quantae fortitudinis et fragilitatis sit in se. Deut. 8, v. 2: ut tentaret te, et nota fierent quae in animo tuo versabantur; ii par. Xxxii, 31, de ezechia tentato, ut cognosceretur cor eius. Item ut alii tentatum cognoscant, qui ex hoc eis proponitur in exemplum, sicut abraham et iob. Eccli. Xliv, 21: abraham in tentatione inventus est fidelis.

Deinde cum dicit et unigenitum, etc., multum subtiliter ostendit, quod illa obedientia pertinebat ad fidem. Sicut enim supra dictum est, abraham licet multum senex credidit deo promittenti quod in isaac benedicturus esset ei in semine, credebat etiam deum posse mortuos suscitare.

Cum ergo praecipiebatur ei quod occideret, non erat spes ultra iam de sara iam valde antiqua, quia isaac erat iam adolescens, posse habere filium.

Et ideo cum crederet, obediendum mandato dei, non restabat nisi quod crederet resuscitari isaac per quem debebat ei vocari semen.

Unde dicit et unigenitum, scilicet sarae, in quo, scilicet filio nato, debebat Deus pactum promissum complere, sicut patet gen. Xvii, 19. Vel unigenitum, scilicet inter liberos. Gen. Xxii, 2: tolle filium tuum unigenitum isaac. In quo susceperat repromissiones. Ad quem etiam dictum est, id est, ratione cuius, etc.. Arbitrans, id est, firmiter credens, quia a mortuis potens est Deus eum suscitare. Hoc ergo fuit argumentum fidei maximum, quia articulus resurrectionis est unus de maioribus.

Deinde cum dicit unde eum et in parabolam accepit, ostendit quid per fidem meruit, quia cum iam non restaret aliud nisi immolari ipsum, vocavit eum angelus, et arietem haerentem cornibus, loco filii immolavit. Hoc autem fuit parabola, idest figura, Christi futuri. Aries enim haerens cornibus inter vepres, est humanitas confixa cruci, quae passa est. Isaac, id est, divinitas, evasit, cum Christus vere mortuus est et sepultus.

Et sic patet, quod ista figura valde complete adaequat figuratum. Accepit ergo eum, scilicet isaac in parabolam, id est, figuram Christi crucifigendi et immolandi.

45
(
He 11,20-26)

LECTIO 5: Epistola ad Hebraeos 11,20-26

Supra posuit apostolus exemplum de fide abrahae, hic ponit exemplum de fide isaac, iacob et ioseph. Et primo de fide isaac. Dicit ergo, quod isaac fide de futuris, id est quae se extendebat ad futura, benedixit iacob et esau. Vel benedixit de futuris, id est, pro futuris, vel benedictione, quae se extendebat ad futura. Verba enim sua non habebant efficaciam nisi ex virtute dei, per quam quidem benedictionem minor praelatus fuit maiori. Quod non fuit quantum ad personas eorum, sed quantum ad duos populos, qui ex ipsi exierunt. Ps. Cvii, 10: in idumaeam extendam calceamentum meum. Fuerunt enim idumaei, qui egressi sunt de esau subiecti filiis israel. In quo significabatur, quod minor populus, scilicet gentium, per fidem debebat praevenire populum maiorem, scilicet iudaeorum. Matth. 8, 11 s.: multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum abraham, isaac et iacob in regno caelorum, filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. Ista vero benedictio, quae erat de fide gentium futura, per fidem facta fuit, qua respicit aliquid futurum.

Deinde cum dicit fide iacob moriens singulos filiorum benedixit, prosequitur de fide iacob, et ponit illud quod ipse fecit in benedicendo duobus filiis ioseph, sicut habetur gen. Xlviii, 16-20, ubi dicitur, quod cum nuntiatum fuisset ioseph, quod pater eius aegrotaret, adduxit duos filios suos, quibus iacob benedixit cancellatis manibus, in hoc praeferens ephraim manasse quantum ad dignitatem, quia de ephraim fuit dignitas regalis, scilicet ieroboam. Haec autem benedictio fuit per fidem, quia revelatum ei fuit, quod ita futurum erat. Quae quidem benedictio referebatur ad populum, qui egressus est ab ipsis, non ad personas ipsorum. Item, per fidem adoravit fastigium virgae eius; hoc habetur gen. Xlvii, 31, ubi dicitur, quod fecit ioseph iurare, quod sepeliret eum in sepulchro patrum suorum, et post iuramentum, tamquam securus de promisso, adoravit ad caput lectuli, ut dicit littera nostra; vel fastigium virgae eius, ut dicunt septuaginta; vel super fastigium, ut habetur in graeco. Et totum hoc potest stare, quia ipse erat senex, et ideo portabat virgam, vel recepit sceptrum ioseph donec iurasset, et antequam redderet ei adoravit, non ipsam virgam, nec ioseph, ut quidam male putaverunt, sed ipsum deum innixum ad cacumen, vel super fastigium virgae eius. Ad quod motus fuit ex consideratione potestatis Christi, quam potestas ioseph praefigurabat. Ipse enim tamquam praefectus aegypto portabat sceptrum, in signum potestatis Christi. Ps. Ii, 9: reges eos in virga ferrea. Vel si adoravit fastigium, idem est sensus, quia adoravit Christum significatum per virgam illam, sicut et nos adoramus crucifixum et crucem, ratione Christi passi in ipsa.

Unde proprie non adoramus crucem, sed Christum crucifixum in ipsa.

Deinde cum dicit fide ioseph, prosequitur exemplum de fide ioseph, ubi ponit duo, quae habentur gen. Ult. Ubi dixit fratribus suis: visitabit vos Dominus, et mandavit ossa sua inde portari.

Unde fides eius fuit quantum ad duo, primo quia credidit promissionem factam debere impleri per reditum filiorum israel in terram promissionis;
secundo, quia in ipsa credebat Christum esse nasciturum et resurrecturum et multos cum ipso, unde desiderabat habere partem in illa resurrectione. Et hoc est quod dicit, quod ioseph moriens fide, id est, per fidem, memoratus est de profectione filiorum israel, et hoc quantum ad primum; et de ossibus suis mandavit, quantum ad secundum. Sed quare non fecit se statim portari sicut pater suus? respondeo. Dicendum est, quod hoc non potuit, quia non habebat tunc tantam potestatem sicut habebat in morte patris.

Et ideo tunc poterat hoc facere, quod tamen circa mortem suam non potuit.

Secundo, quia sciebat, quod multas afflictiones debebant sustinere filii israel post mortem eius. Ut ergo haberent certam spem de liberatione sua, et reditu ad terram promissionis, voluit ad solatium corpus suum remanere cum ipsis.

Unde et moyses tulit illud secum, sicut et quaelibet tribus corpus patris sui, ut dicit hieronymus.

Deinde cum dicit fide moyses, prosequitur de patribus, qui fuerunt sub lege. Hoc enim tempus incepit a moyse. Eccli. Xxiv, 33: legem mandavit moyses in praeceptis iustitiarum. Io. I, 17: lex per moysen data est. Istud autem tempus distinguitur in tria, scilicet ante exitum de aegypto, in exitu, et post exitum.

Unde tria facit.

Primo enim ostendit quid factum sit ante exitum;
secundo quid in exitu, ibi fide reliquit aegyptum; tertio quid in terra promissionis, ibi quid adhuc dicam.

Circa primum duo facit.

Primo enim ostendit quid sit factum in nativitate moysi;
secundo quod ipse fecit, ibi fide moyses. Ubi tangitur historia, quae ponitur ex. I, quod pharao mandavit occidi masculos ne multiplicarentur.

Secundo habetur quod parentes moysi videntes ipsum elegantem, absconderunt eum mensibus tribus, quod attribuit apostolus fidei ipsorum. Credebant enim aliquem nasciturum, qui liberaret eos ab illa servitute.

Unde ex elegantia pueri aestimabant aliquam virtutem dei esse in illo. Ipsi enim erant rudes et rustici, sudantes in operibus luti et lateris. Eccli. Xix, v. 26: ex visu cognoscitur vir. Ex quo habetur, quod licet fides sit de invisibilibus, tamen per aliqua signa visibilia possumus niti ad ipsam. Mc. Ult.: sermonem confirmante sequentibus signis. Quod autem ipsi hoc fecerunt ex fide, non ex affectu carnali, patet, quia non timuerunt regis edictum.

Unde exponebant se periculo personarum, quod non fecissent nisi credidissent aliquid magnum futurum de puero. Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus, etc.. Sed contra, quia ipsi postea exposuerunt ipsum; ergo non propter fidem servabant ipsum. Respondeo. Dicendum est, quod exposuerunt ipsum non ad necandum, sed ne surriperetur eis, unde posuerunt eum in fiscella, committentes eum divinae providentiae. Credebant enim probabiliter, quod fuisset interfectus si fuisset apud eos inventus.

Deinde cum dicit fide grandis effectus, ostendit quid ipse moyses per fidem fecerit, et primo quid fecit;
secundo ostendit, quod illud factum pertinebat ad fidem, ibi aspiciebat enim. Tangit enim historiam, quae habetur ex. Ii, 9 s., ubi dicitur, quod filia pharaonis fecit ipsum a matre pueri nutriri, et quod adoptavit eum in filium. Ipse autem negavit se esse filium eius, non quidem verbo, sed facto, quia contra voluntatem pharaonis interfecit aegyptium, qui laeserat hebraeum. Et hoc est, quod dicit grandis effectus per fidem, negavit se esse filium filiae pharaonis. Quo autem affectu hoc fecerit, ostendit cum subdit magis eligens. In quo ostenditur mirabilis virtus eius. Duo enim sunt quae maxime homines appetunt, scilicet iucunditatem et delectationem circa bona exteriora, et his contraria maxime fugiunt, scilicet dolorem et afflictionem, quae opponitur primo, paupertatem et abiectionem quae opponitur secundo. Ista autem duo elegit moyses, scilicet quia praeposuit dolorem et afflictionem iucunditati peccati temporalis, quae scilicet semper est cum peccato. Item paupertatem praeposuit divitiis propter Christum. Prov. C. Xvi, 19: melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. Psalmo lxxxiii, 11: elegi abiectus esse in domo dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quantum ergo ad primum dicit magis eligens affligi cum populo dei, scilicet quem pharao affligebat, quam habere iucunditatem peccati temporalis, id est, transitorii. Quod fuisset si cum aegyptiis afflixisset filios israel. Quantum autem ad secundum, scilicet quod praeelegit paupertatem, dicit maiores divitias aestimans improperium Christi, id est, pro fide Christi; eadem enim est fides antiquorum et nostra. Vel improperium Christi, quod scilicet sustinuit a fratribus suis, sicut dictum est: numquid interficere tu me vis, sicut occidisti heri aegyptium? quod improperium fuit figura, quod Christus suscipere deberet improperium a iudaeis. Ps. Lxviii, 21: improperium expectavit cor meum et miseriam. Maiores autem divitias, credidit esse duo praedicta, thesauris aegyptiorum. Is. Xxxiii, v. 6: divitiae salutis sapientia et scientia.

Deinde cum dicit aspiciebat enim, ostendit quod praedicta facta moysi pertinebant ad fidem Christi.

Sciendum est autem, quod quaedam sunt secundum se bona et delectabilia, quaedam autem secundum se tristia et mala. Mala autem nullus propter se praeelegit, sed propter finem; sicut infirmus praeelegit potionem amaram et tristia delectabilibus ratione alicuius maioris boni, quod per hoc potest consequi.

Et sic sancti, propter spem finis ultimi aeternae felicitatis, praeeligunt afflictiones et paupertatem divitiis et voluptatibus, quia per ista impediuntur a consecutione finis sperati. Matth. V, 11: beati eritis cum male dixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, etc.. Et sequitur: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Gen. Xv, v. 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

Et ideo dicit, quod hoc faciebat, quia aspiciebat, oculis scilicet fidei, in remunerationem, quam scilicet ex hoc sperabat.

Unde fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ut supra dictum est, etc..

46
(
He 11,27-31)

LECTIO 6: Epistola ad Hebraeos 11,27-31

Supra posuit apostolus fidem moysi, quantum ad id quod fecit in aegypto, hic quantum ad id quod fecit in exitu de aegypto. Et circa hoc facit tria.

Primo enim ostendit quid fecerit in exitu de aegypto;
secundo ostendit modum exeundi, ibi fide celebravit; tertio quid per fidem factum est cum populo infideli, ibi fide rahab. Dicit ergo, quod moyses fide, id est per fidem, reliquit aegyptum. Sicut autem habetur ex. Xii, 37, primo fugit de aegypto, interfecto aegyptio;
secundo autem exivit quando simul omnes filios israel eduxit. Glossa autem exponit de secundo exitu, quia sequitur non veritus animositatem, id est, indignationem, regis. In primo enim exitu legitur, ex. Ii, 14, eum timuisse. Prov. C. Xiv, 35: iracundiam regis inutilis sustinebit. In secundo vero non timuit. Prov. Xxviii, v. 1: iustus quasi leo confidens, absque terrore erit. Potest tamen referri ad primum. Sed numquid tunc non timuit? respondeo. Dicendum est, quod in timore duo consideranda sunt. Unum, quod aliquando potest esse vituperabile, scilicet quando propter timorem facit aliquid non faciendum, vel dimittit faciendum.

Et sic non timuit moyses, quia propter timorem non dimisit iuvare fratres suos. Aliud est, quod potest esse laudabile, quando scilicet salva fide, refugit periculum propter timorem instantem. Matth. X, 23: cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Si enim aliquis salva honestate sua posset vitare periculum et non vitaret, stultus esset et tentaret deum, quod est diabolicum.

Et sic iesus cessit volentibus ipsum lapidare, nec ad suggestionem diaboli voluit se praecipitare: ita et moyses confidens de divino auxilio, fugit propter timorem regis ad tempus. Et probat, quod hoc fecit ex fide, quia fides est de invisibilibus. Et iste sustinuit, id est, expectavit deum invisibilem, et eius adiutorium, tamquam videns. Ps. Xxvi, 14: confortetur cor tuum, et sustine dominum. I tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, etc.. Moyses enim in utroque exitu expectabat dei adiutorium, unde in primo dicit, ex. Ii, 22: Deus patris mei adiutor meus. In secundo vero, ex. Xiv, 14: vos tacebitis, et Dominus pugnabit pro vobis.

Deinde cum dicit fide celebravit pascha, ostendit quid fecerit quantum ad modum transeundi. Et primo ponit illud quod fuit factum ad praeparationem transitus;
secundo quantum ad ipsum transitum, ibi fide transierunt; tertio quantum ad id quod per fidem factum fuit quantum ad introitum terrae promissionis, ibi fide muri iericho. Quantum ad primum ponit historiam, quae habetur ex. Xii, ubi Dominus mandavit illis ante exitum filiorum israel, scilicet eadem nocte, immolari agnum et de sanguine eius utrumque postem et superliminare liniri, carnes eius assas cum azymis et lactucis agrestibus comedi, cum multis aliis, quae observanda erant, ut ibi habet videri. Et hoc vocabatur pascha, scilicet esus agni, et effusio sanguinis, quae duo concurrebant ad transitum illum quem facturi erant in proximo. Dicitur autem pascha a paschin graece, quod latine est passio, vel a phase, quod hebraice idem est quod transitus. In hoc autem figurabatur, quod Christus per passionem transiret ex hoc mundo. Io. 13, 1: ut transeat ex hoc mundo. Item quod nos per meritum mortis eius a terrenis ad caelestia, ab inferno transimus ad caelum. Eccli. Xxiv, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Quod quidem fuit per virtutem sanguinis Christi.

Supra x, 19: habentes itaque fiduciam, fratres, in introitu sanctorum in sanguinem Christi. Fuit autem in illo paschate duplex transitus. Unus quo transibat Dominus percutiens aegyptios; alius quo populus transibat. Sic etiam sanguine Christi, qui est agnus immaculatus, debent liniri postes fidelium, intellectus scilicet et affectus. Dicit ergo fide, id est per fidem, celebravit pascha, id est esum agni, et sanguinis effusionem, ad liniendum postes domorum. Et quare hoc faciebat? ne scilicet qui vastabat primogenita, aegyptiorum, tangeret eos. Ps. Lxxvii, 51: percussit omne primogenitum in terra aegypti. Sed quaeritur quorum ministerio hoc factum sit, utrum scilicet bonorum, vel malorum angelorum, quia videtur quod per malos. Ps. Lxxvii, 49: immissionem per angelos malos. Respondeo. Dicendum est, quod non est inconveniens de quibuscumque.

Unde sciendum est quod poenarum inflictio fit interdum per bonos angelos. Sicut enim dicit dionysius iv cap. De divinis nominibus, punire malum non est malum, sed malum facere est malum. Punitio enim est opus iustitiae, sicut patet de angelo, qui contrivit castra assyriorum, is. Xxxvii, 36, qui creditur fuisse bonus angelus.

Unde talis punitio indifferenter fit per bonos et malos; sed differenter a bono et a malo, quia bonus non punit nisi exercendo iustitiam divinam in malos. Et in scripturis operatio tam diaboli, quam boni angeli, cuiusmodi est haec, attribuitur deo. Malus autem etsi obsequatur divinae iustitiae, tamen non ex intentione iustitiae hoc agit, sed ex perversitate voluntatis suae affligit bonos et malos, et libentius bonos si permittatur, sicut patet de iob. Iste angelus, qui dixit moysi: transibit Dominus percutiens aegyptum, bonus angelus fuit, cum ipse aliquando loquatur in persona sua. Bono autem angelo aliquando subministrat spiritus nequam, unde adhibitum fuit ibi ministerium eius, licet ex intentione suae malae et perversae voluntatis, voluntarie operantis ad caedem.

Et ideo dicit iram et tribulationum immissionem per angelos malos. Non ergo tangebat eos, qui erant sanguine signati, malus angelus terrore et timore dei, utpote non permissus. Bonus autem inde terrebatur admirando virtutem dei.

Deinde cum dicit fide transierunt, etc., ostendit quid egit in ipso transitu. Et primo ostendit hoc, secundo ostendit quod illud pertinebat ad fidem, ibi quod experti. Dicit ergo, quod fide, id est, per fidem, transierunt mare rubrum tamquam per aridam terram. Duo enim ibi per fidem facta sunt. Unum, quod homo fecit, scilicet quod commiserunt se ad transeundum, quod non fuit nisi per fidem. Aliud fuit ex parte dei, scilicet quod aquae fuerunt eis pro muro. Hoc etiam fuit per fidem. Operatio enim miraculorum attribuitur fidei. Matth. Xvii, 19: si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis monti huic: transi hinc, et transibit.

Ergo hoc fide factum est, id est, hoc meruit fides. Et hoc habetur ex. Xiv et xv.

Deinde ostendit, quod hoc pertinet ad fidem, quia aegyptii hoc experti, id est, volentes experiri, devorati sunt, quia scilicet non habuerunt fidem. Ex. Xv, 12: extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

Deinde cum dicit fide muri iericho corruerunt, circuitu dierum septem. Agit de eo, quod per fidem factum est in introitu terrae promissionis. De hoc habetur iosue vi, ubi dicitur, quod ad mandatum Domini, sacerdotes septem diebus cum arca testamenti circuierunt primam civitatem ultra iordanem, scilicet iericho, et septima die septimo circuitu, muri eius corruerunt: hoc fuit aliquid ex parte hominis, scilicet quod ex mandato Domini circuierunt, credentes mandatum Domini debere impleri. Aliquid autem ex parte dei, scilicet quod sic ad circuitum eorum muri corruerunt. Moraliter iericho interpretatur luna, sive defectus, et significat mundum istum. Muri eius sunt impedimenta quibus aliquis detinetur in mundo. Per buccinas quibus levitae et sacerdotes intonabant, vox praedicatorum significatur. Per circuitum septem dierum totus designatur decursus praesentis temporis, qui per septem dies completur. Per quae datur intelligi, quod omnia impedimenta mundi cadunt ad continuam vocem praedicationis. Ii cor. X, 4 s.: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam dei.

Deinde cum dicit fide rahab meretrix, ostendit quid factum sit per fidem ab aliquo de populo infideli, scilicet a rahab, de qua iosue v et vi. Cum enim iosue misisset exploratores ad explorandum iericho, ipsi evaserunt auxilio istius mulieris, quae dicitur meretrix, id est, idololatra. Vel, ad litteram, meretrix erat, ad quam ingressi sunt non ad peccandum, sed ad latendum. Domus enim talium patent, maxime de nocte. Isti etiam venerant de nocte. Domus etiam eius coniuncta erat muro. Meretrices autem absque exceptione accipiunt indifferenter, et ideo melius poterant apud eam occultari. Ista ergo per fidem liberata fuit.

Unde dicit rahab meretrix, fide, id est, per fidem, recipiens exploratores cum pace, non periit cum incredulis, qui corporaliter perierunt, quia exploratores iuraverant ei ipsam liberare, et omnem domum patris sui, quod et fecerunt. Quare autem magis declinaverint ad ipsam, potest dici, quia ut ipsa minus posset inculpari, indifferenter omnes recipiens. Nec erat conveniens, ut salus ipsorum fieret alicui salvanti ipsos occasio mortis. In hoc autem quod ex ipsa receptione ipsorum liberata est designatur quod recipientes praedicatores evangelii liberantur a morte aeterna. Matth. C. X, 41: qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet.


Thomae Aq - super Heb. 43