Thomas Aq. s Johannis 2

Lectio 3 Evangelista supra insinuavit virtutem verbi,

secundum quam omnia produxit in esse; hic vero insinuat eius virtutem, secundum quam se habet ad homines, dicens, hoc verbum esse lucem hominibus. Ubi primo introducit nobis lucem quamdam, cum dicit et vita erat lux hominum; secundo lucis irradiationem, cum dicit et lux in tenebris lucet; tertio lucis participationem, cum dicit et tenebrae eam non comprehenderunt.
3
Potest autem totum dupliciter exponi. Uno modo secundum influxum cognitionis naturalis; alio modo secundum communicationem gratiae.

Dicit ergo quantum ad primum, quod vita erat lux hominum.

Ubi primo considerandum est quod, secundum Augustinum et plures alios, nomen lucis magis proprie dicitur in spiritualibus quam in sensibilibus. Ambrosius tamen vult quod splendor metaphorice dicatur de deo. Sed in hoc non est magna vis facienda: nam de quocumque nomen lucis dicatur ad manifestationem refertur, sive illa manifestatio sit in intelligibilibus, sive in sensibilibus.

Si ergo comparentur manifestatio intelligibilis et sensibilis, secundum naturam prius invenitur lux in spiritualibus; sed quoad nos, qui nomina rebus imponimus ex earum proprietatibus nobis notis, prius invenitur in sensibilibus, quia prius impositum est a nobis hoc nomen ad significandum lucem sensibilem, quam intelligibilem; quamvis secundum virtutem prius et verius conveniat spiritualibus quam sensibilibus.

Ad evidentiam autem eius quod dicitur et vita erat lux hominum, sciendum est quod multipliciter est gradus vitae. Quaedam namque vivunt, sed absque luce, quia nullam cognitionem habent, sicut sunt plantae: unde vita earum non est lux. Quaedam vero vivunt et cognoscunt; sed tamen eorum cognitio, cum sit sensus tantum, non est nisi particularium et materialium, sicut est in brutis: et ideo haec et vitam habent et lucem quamdam, sed non lucem hominum qui vivunt et cognoscunt non solum ipsa vera, sed ipsius veritatis rationem, sicut sunt creaturae rationales, quibus non solum manifestatur hoc vel illud, sed ipsa veritas quae manifestabilis est et manifestativa omnium.

Et ideo evangelista loquens de verbo dicit non solum esse vitam, sed etiam esse lucem, ne intelligas vitam sine agnitione; hominum autem ne tantum cognitionem sensibilem suspiceris, qualis est in brutis.

Sed quare dixit hominum, cum etiam sit lux Angelorum? ad hoc est duplex responsio. Chrysostomus enim dicit quod evangelista intendebat in isto evangelio tradere nobis cognitionem de verbo, secundum quod ad salutem hominum ordinatur; et ideo magis refert secundum suam intentionem ad homines quam ad Angelos.

Origenes vero dicit quod participatio huius lucis pertinet ad homines, inquantum sunt rationalis naturae; et ideo evangelista dicens erat lux hominum, voluit intelligi omnis rationalis naturae.

In hoc etiam ostenditur perfectio et dignitas huius vitae, quia est intellectualis seu rationalis.

Cum enim illa dicuntur viventia, quae se aliquo modo movent, illa dicuntur vitam habere perfectam, quae perfecte seipsa movent; movere autem seipsum perfecte et proprie, in inferioribus creaturis soli homini convenit.

Nam etsi alia ex seipsis ab aliquo principio intrinseco moveantur, non tamen illud principium se habet ad opposita; et ideo ex necessitate moventur, et non libere. Mota igitur a tali principio magis aguntur quam agunt.

Homo vero, cum sit dominus sui actus, libere se movet ad omnia quae vult; et ideo homo habet vitam perfectam, et similiter quaelibet intellectualis natura.

Vita ergo verbi, quae est lux hominum, est vita perfecta.

Attenditur etiam in praemissis verbis congruus ordo: nam in naturali rerum ordine primo invenitur esse, et hoc primo evangelista insinuavit, dicens in principio erat verbum, secundo vivere, et hoc est quod sequitur in ipso vita erat, tertio intelligere, et hoc consequenter adiunxit vita erat lux hominum.

Unde, secundum Origenem, convenienter vitae attribuit lucem, quia lux nonnisi viventi attribui potest.

Est tamen notandum quod lux ad viventem dupliciter comparari potest, vel ut obiectum, vel ut participata, ut patet in visu exteriori. Oculus enim lucem exteriorem cognoscit tamquam obiectum, sed oportet ad hoc quod eam videat, quod participet aliquam lucem interiorem, per quam aptetur et disponatur oculus ad lucem exteriorem videndam.

Sic ergo, quod hic dicit et vita erat lux hominum, dupliciter potest intelligi. Ut dicatur lux hominum per modum obiecti quasi a solis hominibus conspicabilis; quia ipsam sola rationalis creatura conspicere potest, cum ipsa sola divinae visionis sit capax (iob XXXV, V. 11: docet nos super iumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos); quia licet alia animalia cognoscant aliqua quae vera sunt, solus tamen homo ipsam rationem veritatis cognoscit.

Potest etiam dici lux hominum participata. Numquam enim ipsum verbum et ipsam lucem conspicere possemus nisi per participationem eius, quae in ipso homine est, quae est superior pars animae nostrae, scilicet lux intellectiva, de qua dicitur in ps. IV, 7: signatum est super nos lumen vultus tui, idest filii tui, qui est facies tua, qua manifestaris.

Introduxit supra evangelista lucem quamdam; nunc vero agit de ipsius irradiatione cum dicit lux in tenebris lucet.

Quod quidem dupliciter exponi potest, secundum duplicem acceptionem tenebrarum.

Primo vero accipiamus tenebras naturalem defectum, ac creatae mentis. Nam, ita se habet mens ad lucem istam, de qua hic loquitur evangelista, sicut se habet aer ad lucem solis: quia, licet aer capax sit lucis solis, tamen, in se consideratus, tenebra Est. Et secundum hoc sensus est: lux, idest vita illa, quae est lux hominum, in tenebris lucet, scilicet in animabus et mentibus creatis, irradiando semper omnes. Iob III, 23: viro cui abscondita est lux.

Sed tenebrae eam non comprehenderunt, idest includere non potuerunt. Illud enim dicitur comprehendi, cuius fines concluduntur et conspiciuntur. Quia, sicut dicit Augustinus, attingere deum mente, magna beatitudo est: comprehendere vero, impossibile Est. Tenebrae ergo eam non comprehenderunt. Iob XXXVI, 26: ecce deus magnus vincens scientiam nostram; Ier. XXXII, 19: magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu.

Et haec expositio habetur in illa homilia quae incipit vox spiritualis aquilae.

Alio modo potest exponi accipiendo tenebras, secundum Augustinum, pro naturali insipientia hominum, quae tenebra dicitur.

Eccle. II, 13: vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.

Ex eo ergo aliquis insipiens est quod privatur lumine sapientiae divinae. Sicut ergo mentes sapientum participatione istius divinae lucis et sapientiae lucidae sunt, ita eius privatione tenebrae sunt. Quod ergo quidam tenebrosi sint, non est ex defectu istius lucis; quia, inquantum est de se, in tenebris lucet et omnes irradiat; sed ideo insipientes privati sunt ea luce, quia tenebrae eam non comprehenderunt, idest non apprehenderunt, ad ipsius participationem eorum insipientia pertingere non valentes, ut post elati non durantes.

Iob XXXVI, 32: immanibus, idest superbis, abscondit lucem, idest lumen sapientiae, et annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad eam possit ascendere; baruch III, 23: viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas eius.

Licet autem aliquae mentes sint tenebrosae, idest sapida et lucida sapientia privatae, nulla tamen adeo tenebrosa est quin aliquid lucis divinae participet. Quia quidquid veritatis a quocumque cognoscitur, totum est ex participatione istius lucis, quae in tenebris lucet, quia omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto Est. Et tamen tenebrae, idest homines tenebrosi, eam non comprehenderunt, secundum veritatem.

Sic ergo exponitur ista clausula, secundum Origenem et secundum Augustinum.

Alio modo ab illo loco et vita erat lux hominum, exponitur secundum fluxum gratiae, qua irradiamur per christum; et continuatur sic ad praecedentia.

Supra egit evangelista de creatione rerum per verbum, hic vero tractat de restauratione rationalis creaturae facta per christum dicens: et vita, verbi, erat lux hominum, communiter, et non Iudaeorum tantum; quia filius dei carnem assumere venit in mundum, ut illuminaret gratia et veritate omnes homines. Io. C. XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati. Item, infra IX, 5: quamdiu in mundo sum, lux sum mundi. Et ideo non dicit lux Iudaeorum, quia licet olim tantum in Iudaea notus esset, tamen postea toti mundo innotuit; Is. XLIX, V. 6: dedi te in lucem gentibus, ut sis salus mundo usque ad extremum terrae.

Congrue etiam coniungit lucem et vitam dicens et vita erat lux hominum, ut ostendat ista duo, lucem scilicet et vitam, nobis provenisse per christum. Vitam quidem per participationem gratiae; infra: gratia et veritas per iesum christum facta est; lucem vero per cognitionem veritatis et sapientiae.

Hoc autem quod dicit lux in tenebris lucet, potest secundum hanc expositionem exponi tripliciter, secundum quod tripliciter possumus accipere tenebras.

Uno modo pro poena: nam quaelibet tristitia et afflictio cordis tenebra quaedam dici potest, sicut quodlibet gaudium lux; Mich. Ult., V. 8: cum sedero in tenebris et in afflictionibus, dominus lux mea est, idest gaudium et consolatio.

Dicit ergo Origenes: secundum hoc lux in tenebris lucet, idest christus in mundum veniens, et corpus passibile et absque peccato habens in similitudinem carnis, secundum quod dicitur Rom. VIII, 3. Lux in carne, quae scilicet caro christi, secundum quod in se habet similitudinem carnis peccati, tenebra dicitur.

Quasi dicat: lux, idest verbum dei circumvelatum tenebris carnis, luxit in mundum, secundum illud Ez. XXXII, 7: solem nube tegam.

Secundo, accipiendo per tenebras Daemones, iuxta illud Eph. Ult., 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum.

Secundum hoc dicit: lux, idest filius dei, in tenebris lucet, idest in mundum descendit, ubi tenebrae, idest Daemones, dominabantur.

Infra XII, 31: princeps huius mundi, eiicietur foras. Et tenebrae, idest Daemones, eam non comprehenderunt, idest eum obscurare non potuerunt tentando, ut patet Matth. IV.

Tertio accipiendo tenebras errores sive ignorantias, quibus totus mundus ante adventum christi plenus erat, secundum quod dicit apostolus: eratis aliquando tenebrae.

Dicit ergo quod lux, idest verbum dei incarnatum, in tenebris lucet, idest hominibus mundi, erroris et ignorantiae tenebris obscuratis.

Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent; et Is. IX, 2: populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam.

Et tenebrae eum non comprehenderunt, idest non vicerunt. Quia quantumcumque homines peccatis obscurati, invidia excaecati, superbia tenebrosi, contra christum pugnaverunt, ut patet ex evangelio, exprobrando scilicet, iniurias et contumelias inferendo, et tandem occidendo, non tamen eum comprehenderunt; idest non vicerunt eum obscurando, quin eius claritas per totum mundum fulgeret. Sap. VII, 29: luci comparata invenitur prior: illi enim succedit nox, sapientiam autem, idest filium dei incarnatum, non vincit malitia, Iudaeorum scilicet et haereticorum; quia, ut dicitur Sap. X, 12, certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.



Lectio 4 Supra evangelista egit de verbi divinitate; in parte vero ista incipit agere de verbi incarnatione:

et circa hoc duo facit.
4
Primo agit de teste verbi incarnati seu praecursore; secundo de adventu verbi, ibi erat lux vera.

Circa primum duo facit.

Primo describit praecursorem in testimonium venientem; secundo ostendit eum ad salvandum insufficientem, ibi non erat ille lux.

Praecursorem autem describit quadrupliciter.

Primo a naturae conditione, cum dicit fuit homo; secundo ab auctoritate, cum dicit missus a deo; tertio ab officii idoneitate, cum dicit cui nomen erat ioannes; quarto ab officii dignitate, ibi hic venit.

Considerandum autem est circa primum, quod statim cum evangelista incipit de aliquo temporali, mutat modum loquendi.

Cum enim supra loqueretur de aeternis, utebatur hoc verbo erat, quod est praeteriti imperfecti, ostendens per hoc, aeterna interminata esse; nunc vero, cum loquitur de temporalibus, utitur hoc verbo, fuit, ad ostendendum quod temporalia sic praeterierunt quod tamen terminantur.

Dicit ergo fuit homo; per quod in principio excludit perversam opinionem haereticorum, contra conditionem seu naturam ioannis, qui, propter id quod dominus, matth. C. XI, 10, dicit de ioanne: hic est de quo scriptum est: ecce mitto Angelum meum ante faciem meam, et etiam Mc. I, 2 dicitur de ipso, opinati sunt quod ioannes fuisset natura Angelus. Quod excludens evangelista dicit fuit homo, natura, non Angelus. Eccle. C. VI, 10: scitur quod sit homo, et quod non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.

Convenienter autem homo ad homines mittitur, per quem homines magis alliciuntur, utpote per sibi similem; unde dicitur hebr. C. VII, 28: lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes. Poterat enim deus homines gubernare per Angelos; sed maluit per homines, ut ipsorum exemplo magis instruerentur. Et ideo ioannes homo fuit, et non Angelus.

Ex auctoritate quidem describitur, cum dicit missus a deo.

Equidem, licet ioannes natura non fuerit Angelus, fuit tamen officio, quia missus a deo. Proprium enim Angelorum officium est quod a deo mittantur, et sint nuntii dei; Hebr. I, 14: omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, unde Angelus nuntius interpretatur. Possunt ergo homines, qui a deo ad aliquid annuntiandum mittuntur, Angeli dici, iuxta illud Aggaei I, 13: dixit Aggaeus, nuntius domini ex nuntiis domini.

Requiritur autem ad hoc quod aliquis testimonium de deo perhibeat, quod sit a deo missus; iuxta illud Rom. X, 15: quomodo praedicabunt nisi mittantur? et quia cum a deo mittuntur, non sua quaerunt, sed quae iesu christi II Cor. IV, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed iesum christum: qui vero mittitur a seipso, non a deo, sua quaerit, vel quae sunt hominis, non autem quae christi, ideo hic dicitur fuit homo missus a deo: ut intelligas quia non annuntiavit nisi divinum, non humanum.

Nota autem, quod tripliciter invenimus aliquos missos a deo. Scilicet per internam inspirationem, sicut Is. XLVIII, 16: et nunc misit me dominus, et spiritus eius; quasi dicat: per interiorem spiritus inspirationem sum a deo missus. Item, per expressam et apertam iussionem sive corporalem, sive imaginariam. Et sic iterum missus est Isaias; unde dicit ibid. VI, 8: audivi vocem domini dicentis: quem mittam, et quis ibit nobis? et dixi: ecce ego, mitte me.

Item, per praelati iniunctionem, qui gerit in hoc personam dei; II Cor. II, 10: nam et ego, si quid donavi propter vos in persona christi. Et inde est quod qui mittuntur a praelato, mittuntur a deo, sicut missi fuerunt ab apostolo barnabas et timotheus.

Cum autem dicitur hic fuit homo missus a deo, intelligendum est per interiorem inspirationem; vel etiam forte per exteriorem iussionem a deo eum missum fuisse. Infra: qui misit me, ipse dixit: super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.

Per hoc etiam quod dixit fuit homo missus a deo, non est intelligendum, sicut quidam haeretici ponebant, credentes animas hominum ante corpus fuisse cum Angelis ab initio creatas, et mitti animam cuiuscumque, quando nascitur, ad corpus; et quod ioannes sit missus ad vitam, idest eius anima ad corpus; sed quod fuit missus a deo ad officium baptizandi et praedicandi.

Ex idoneitate vero commendatur, cum dicit cui nomen erat ioannes.

Ad officium namque testimonii requiritur idoneitas: nam nisi testis sit idoneus, qualitercumque mittatur ab alio, non est sufficiens testimonium eius. Homo autem efficitur idoneus ex gratia dei; I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum; II Cor. III, 6: qui idoneos nos fecit ministros novi testamenti.

Satis ergo congrue evangelista idoneitatem praecursoris insinuat ex eius nomine, dicens cui nomen erat ioannes, quod interpretatur in quo est gratia. Quod quidem nomen non fuit frustra sibi impositum, sed ex divina praeordinatione, et antequam nasceretur, ut patet Lc. I, 13: et vocabis nomen eius ioannem, dixit Angelus ad zachariam. Unde potest dicere illud Is. XLIX, 1: dominus ab utero vocavit me; et Eccl. VI, 10: qui futurus est, iam vocatum est nomen eius. Quod etiam ostendit evangelista ex modo loquendi, cum dicit erat, quantum ad dei praeordinationem.

Ex officii etiam dignitate describitur, cum dicit hic venit in testimonium; ubi primo ponitur officium; secundo ratio officii, ibi ut testimonium perhiberet de lumine.

Officium autem huius est testificandi; unde dicit hic venit in testimonium.

Ubi notandum est quod deus et homines, et omnia quae facit, propter se operatur; Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus; non quidem ut aliquid ei accrescat, quia bonorum nostrorum non eget, sed ut eius bonitas manifestetur in omnibus a se factis, inquantum per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna eius virtus, et divinitas; Rom. I, 20. Fit ergo quaelibet creatura in testimonium dei, inquantum quaelibet creatura est testimonium quoddam divinae bonitatis. Et quidem magnitudo creaturae testimonium quoddam est divinae virtutis et omnipotentiae; pulchritudo vero divinae sapientiae. Speciali vero modo ordinantur a deo quidam homines; et non solum naturaliter inquantum sunt, sed etiam spiritualiter per sua bona opera deo testimonium ferunt. Unde omnes sancti viri testes sunt dei, inquantum propter eorum bona opera deus gloriosus apud homines efficitur; Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est.

Sed tamen illi, qui participant non solum dona dei in seipsis per gratiam dei bene operando, sed etiam diffundunt ad alios dicendo, movendo et exhortando, specialius sunt testes dei. Is. XLIII, 7: omnem qui invocat nomen meum, in laudem meam creavi illum.

Ioannes ergo venit in testimonium ad hoc, ut in alios diffunderet dona dei, et annuntiaret laudem.

Hoc autem officium ioannis, scilicet testificandi, est valde magnum, quia nullus potest de aliquo testificari, nisi eo modo quo illud participat; infra III, 11: quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur. Unde testimonium perhibere divinae veritati, indicium est cognitionis ipsius veritatis. Et inde est quod etiam christus hoc officium habuit; infra XVIII, 37: ad hoc veni, et in hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati.

Sed aliter christus, et aliter ioannes. Christus enim ut ipsum lumen comprehendens, immo ipsum lumen existens; ioannes vero, ut ipsum lumen participans tantum. Et ideo christus perfecte testimonium perhibet, et perfecte manifestat veritatem, ioannes vero et alii sancti inquantum ipsam veritatem divinam participant.

Est ergo magnum officium ioannis et ex participatione divini luminis et ex similitudine ad christum, qui hoc officio usus fuit.

Is. LV, 4: ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.

Ratio autem huius officii ponitur, cum dicit ut testimonium perhiberet de lumine.

Ubi sciendum est, quod alicui rei testimonium perhibetur duplici de causa. Una causa potest esse ex parte rei, cui testimonium adhibetur, puta si est dubia, vel incerta; alia causa est ex parte audientium, si sunt duri et tardi corde ad credendum. Ioannes vero in testimonium quidem venit non propter ipsam rem, cui testimonium perhibebat, quia lumen erat. Unde dicit ut testimonium perhiberet de lumine, non de re obscura sed de re manifesta.

Venit ergo in testimonium propter ipsos quibus testificabatur, ut omnes crederent per eum, scilicet ioannem. Nam sicut lumen non solum in seipso et per se visibile est, sed etiam omnia alia per ipsum videri possunt, ita verbum dei non solum in se lumen est, sed etiam est omnia manifestans quae manifestantur. Cum enim unumquodque manifestetur per suam formam et cognoscatur, omnes autem formae sint formae sint per verbum, quod est ars plena rationum viventium: est ergo lumen, non solum in se, sed omnia manifestans; Eph. V, 13: omne quod manifestatur, lumen Est. Congrue autem evangelista filium dicit lumen, quia venit lumen ad revelationem gentium, Lc. II, 32. Supra autem dixit filium dei verbum, quo pater dicit se, et omnem creaturam. Unde cum proprie sit lux hominum, et hic evangelista de eo agat secundum quod venit ad salutem hominum procurandam, congrue intermittit hoc nomen verbum, cum loquitur de filio, et dicit illud lumen.

Sed si istud lumen sufficiens est per se omnia manifestare, non solum seipsum, quid ergo indigebat ut testificaretur? non ergo necessaria sunt testimonia ioannis et prophetarum de christo.

Respondeo dicendum, quod haec obiectio est Manichaeorum, qui volunt destruere vetus testamentum. Unde a sanctis contra hos multiplex ratio assignatur, quare christus testimonium prophetarum voluit habere.

Origenes quidem assignat tres rationes ad hoc. Primo quidem quod deus vult aliquos testes habere, non quod ipse eorum testimonio indigeat, sed ut eos nobilitet quos constituit testes; sicut videmus etiam in ordine universi, quod deus producit aliquos effectus per causas medias, non quia ipse impotens sit ad eos immediate producendos, sed quia ad nobilitandas ipsas causas medias eis causalitatis dignitatem communicare dignatur. Sic ergo, etsi deus potuerit omnes homines illuminare per se et in cognitionem suam adducere, ut tamen debitus ordo servaretur in rebus, et ut aliquos homines nobilitaret, voluit divinam cognitionem ad homines per aliquos homines devenire. Is. XLIII, 10: vere vos testes mei estis, dicit dominus.

Secunda ratio est, quia christus illuxit mundo per miracula: quae quidem, quia in tempore facta erant, temporaliter transierunt, neque pervenerunt ad omnes. Verba vero prophetarum commendata Scripturae, poterant non solum ad praesentes, sed etiam ad posteros pervenire. Voluit ergo dominus homines ad cognitionem verbi venire per testimonia prophetarum, ut non solum praesentes, sed etiam futuri de ipso illuminarentur; et ideo signanter dicit ut omnes crederent per illum, non solum praesentes, sed etiam futuri.

Tertia ratio est, quia homines sunt diversae conditionis, et diversimode ad veritatis cognitionem perducti et dispositi. Quidam namque ad veritatis cognitionem magis perducuntur per signa et miracula; quidam vero magis per sapientiam; unde I Cor. I, 22: Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Ut ergo dominus omnibus ostenderet viam salutis, utramque viam pandere voluit, scilicet signorum et sapientiae, ut qui non perducerentur ad viam salutis per miracula in veteri et novo testamento facta, saltem per viam sapientiae, ut in prophetis et aliis sacrae Scripturae libris, ad veritatis cognitionem perveniant.

Quarta ratio est chrysostomi, quia scilicet homines infirmi intellectus, veritatem et cognitionem dei seipsa capere non possunt; unde voluit deus eis condescendere et illuminare quosdam homines de divinis prae aliis, ut ab eis humano modo cognitionem de divinis acciperent, quorum cognitionem in seipsis attingere non valebant. Et ideo dicit ut omnes crederent per illum. Quasi dicat: venit in testimonium, non propter ipsum lumen, sed propter ipsos homines, ut scilicet crederent per illum.

Sic ergo patet idonea esse et congruentia testimonia prophetarum, et ideo recipienda utpote nobis necessaria ad veritatis cognitionem.

Dicit autem crederent quia est duplex participatio divini luminis. Una scilicet perfecta, quae est in gloria, Ps. XXXV, V. 10: in lumine tuo videbimus lumen, alia est imperfecta, quae scilicet habetur per fidem, quia venit in testimonium. De istis duobus modis dicitur I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem; et ibidem dicitur: nunc cognosco ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Istorum autem modorum prior est modus participationis per fidem; quia per ipsam pervenitur ad speciem. Unde Is. VII, 9, secundum aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis; ubi nostra habet: si non credideritis, non permanebitis. II cor. C. III, 18: nos autem omnes revelata facie gloriam domini speculantes, in eamdem imaginem, scilicet quam perdidimus, transformamur a claritate in claritatem; Glossa: a claritate fidei, in claritatem speciei.

Dicit ergo ut omnes crederent per illum; non ut omnes viderent illum perfecte statim, sed ut primo per fidem credendo, et postea per speciem in patria perfruendo.

Dicit autem per eum, ut ostendat differentiam eius ad christum. Christus enim venit, ut omnes crederent in eum; infra VII, V. 38: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.

Ioannes vero ut omnes crederent, non quidem in eum, sed in christum per eum.

Sed contra. Non omnes crediderunt per illum.

Si ergo venit ut omnes crederent per illum, frustra venit.

Respondeo dicendum, quod quantum est ex parte dei mittentis, et ex parte ioannis venientis, sufficiens modus adhibitus est omnibus perveniendi ad finem; sed ex parte eorum qui oculos suos statuerunt declinare in terram, et noluerunt videre ipsum lumen, defectus fuit, quia non omnes crediderunt.

Licet autem ioannes, de quo tot dicta sunt, et quod missus a deo, magnus sit, nihilominus tamen eius adventus non est sufficiens hominibus ad salutem; quia salus hominis in hoc consistit, quod participet ipsam lucem. Unde, et si ioannes lux fuisset, suffecisset hominibus ad salutem eius adventus; sed ipse non erat lux; unde dicit non erat ille lux. Et ideo necessaria erat lux, quae sufficeret hominibus ad salutem.

Vel aliter. Ioannes venit ut testimonium perhiberet de lumine. Consuetum est autem testificantem esse maioris auctoritatis, quam ille cui perhibet testimonium. Ne ergo credatur ioannem esse maioris auctoritatis, quam christus, dicit evangelista non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Testatur enim non quia maior, sed quia notior, etiamsi sit minor.

Sed quaeritur de hoc quod dicit non erat ille lux. Contra dicitur Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino; et Matth. V, 14: vos estis lux mundi. Sunt ergo ioannes, et apostoli, et omnes boni, lux.

Respondeo. Quidam dicunt quod ioannes non erat lux cum articulo, quia hoc est solius dei proprium; sed si lux ponatur sine articulo, erat ioannes et omnes sancti facti lux. Quod est dictu: filius dei est lux per essentiam, ioannes vero et omnes sancti per participationem. Et ideo quia ioannes participabat verum lumen, congruenter testimonium perhibebat de lumine: ignis enim convenientius manifestatur per aliquod ignitum quam per aliquid aliud, et color per coloratum.



Lectio 5 Superius egit evangelista de praecursore, et teste verbi incarnati; in parte vero ista agit de ipso verbo incarnato:

et circa hoc tria facit.
5
Primo ostendit adventus verbi necessitatem; secundo ex adventu verbi collatam nobis utilitatem, ibi in propria venit; tertio veniendi modum, ibi et verbum caro factum est.

Necessitas autem adventus verbi videtur esse defectus divinae cognitionis, quae in mundo erat. Unde hanc necessitatem sui adventus assignat, dicens, infra XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni. Ad insinuandum ergo hunc divinae cognitionis defectum, duo facit evangelista.

Primo ostendit quod iste defectus non est ex parte dei, neque ex defectu verbi; secundo ostendit quod est ex parte hominum, ibi et mundus eum non cognovit.

Quod autem non fuerit defectus ex parte dei et verbi, quin homines deum cognoscerent et illuminarentur a verbo, ostendit ex tribus.

Primo ex ipsius divinae lucis efficacia, quia erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; secundo ex ipsius divinae lucis praesentia, quia in mundo erat; tertio ex eius evidentia, quia mundus per ipsum factus est.

Non fuit ergo defectus divinae cognitionis in mundo ex parte verbi, quia efficax est.

Unde primo ostendit rationem huius efficaciae, quia erat lux vera; secundo ipsam eius efficaciam, quia illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Est enim efficax divinum verbum ad illuminandum, quia erat lux vera. Quomodo autem verbum sit lux, et quomodo sit lux hominum, quia supra satis explanatum est, superfluum est ad praesens reiterare.

Istud tamen ad praesens est dicendum, quomodo sit lux vera.

Notandum est ergo ad huiusmodi evidentiam, quod verum in Scriptura tribus opponitur.

Aliquando enim dividitur contra falsum, sicut illud Eph. IV, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem. Aliquando autem dividitur contra figurale, sicut illud infra I, 17: lex per Moysen data est; gratia et veritas per iesum christum facta est, quia veritas figurarum legis facta est per christum.

Aliquando vero dividitur contra participans, sicut illud I Ioan. Ult., 20: ut simus in vero filio eius; qui scilicet non est filius per participationem.

Fuit autem ante adventum verbi in mundo quaedam lux, quam scilicet philosophi se habere iactabant; sed haec quidem falsa fuit, quia, ut dicitur Rom. I, 21: evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt; Ier. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua. Fuit etiam quaedam alia lux, quam gloriabantur se habere Iudaei ex doctrina legis; sed haec quidem lux erat lux figuralis; Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Erat etiam in Angelis et in sanctis hominibus lux quaedam, inquantum specialiori modo per gratiam deum cognoscebant; sed haec lux participata erat; iob XXV, 3: super quem non resplendet lumen illius? quasi dicat: quicumque lucidi sunt, intantum lucent inquantum participant lumen illius, idest dei. Sed verbum dei non erat lux falsa, non figuralis, non participata, sed lux vera, idest per essentiam suam. Et ideo dicit erat lux vera.

In quo quidem excluditur duplex error, scilicet Photini, qui christum opinatus est ex virgine initium sumpsisse. Et ideo ne aliquis hoc suspicari posset, evangelista loquens de incarnatione verbi, dicit erat lux vera, scilicet ab aeterno, non solum ante virginem, sed ante omnem creaturam.

Excluditur etiam error Arii et Origenis dicentium christum non fuisse verum deum, sed per participationem tantum. Quod si verum esset, non esset lux vera, ut evangelista dicit. Sicut enim dicitur I Io. I, 5: deus lux est, non per participationem, sed lux vera. Si ergo verbum erat lux vera, manifestum est illud esse deum verum.

Patet ergo ratio efficaciae divini verbi ad divinam cognitionem causandam.

Efficacia autem ipsius verbi est, quia illuminat omnem hominem venientem.

Omne enim quod est per participationem, derivatur ab eo quod est per essentiam suam tale; ut omne ignitum est hoc per participationem ignis, qui est ignis per suam naturam.

Quia ergo verbum est lux vera per suam naturam, oportet quod omne lucens luceat per ipsum, inquantum ipsum participat. Ipse ergo illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Sciendum est autem ad horum intellectum, quod mundus in Scriptura accipitur tribus modis. Aliquando enim ratione suae creationis, sicut hic inferius ait evangelista mundus per ipsum factus Est. Aliquando autem ratione suae perfectionis, ad quam per christum pertingit, sicut illud II cor.

V, 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi. Aliquando ratione suae perversitatis sicut illud I Io. V, 19: totus mundus in maligno positus est.

Illuminatio seu illuminari per verbum, intelligitur dupliciter: scilicet de lumine naturalis cognitionis, de quo dicitur in Ps. IV, 7: signatum est super nos lumen vultus tui, domine.

Item de lumine gratiae, de quo dicitur Is. LX, 1: illuminare, ierusalem.

His duabus distinctionibus suppositis, facile solvitur dubitatio quae ex istis oritur.

Cum enim dicit evangelista illuminat omnem hominem, videtur subesse falsum, cum adhuc multi sint in mundo tenebrosi.

Si ergo nos, memores dictarum distinctionum, accipiamus mundum secundum quod ponitur ratione suae creationis; et illuminare, secundum quod accipitur pro lumine naturalis rationis, verbum evangelistae nullam habet calumniam: quia homines omnes venientes in hunc mundum sensibilem illuminantur lumine naturalis cognitionis ex participatione huius verae lucis, a qua derivatur quicquid de lumine naturalis cognitionis participatur ab hominibus.

Utitur autem evangelista hoc modo loquendi, ut dicat venientem in hunc mundum, non quod homines vixissent aliquo temporis spatio extra mundum, et postea venirent in mundum, cum hoc sit contra sententiam apostoli, Rom. IX, 11: cum enim nondum nati essent, aut aliquid egissent boni, aut mali (ut secundum electionem propositum dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante dictum est etc.. Unde cum non egissent aliquid antequam nati essent, manifestum est quod anima non est antequam corpori coniungatur.

Dicit ergo venientem in hunc mundum, ut ostendat quod homines illuminantur a deo, secundum hoc scilicet quod veniunt in mundum, idest secundum intellectum qui est ab extrinseco. Homo enim ex duplici natura constituitur, corporali scilicet et intellectuali: et secundum corporalem quidem naturam, seu sensibilem, illuminatur homo lumine corporeo et sensibili; secundum animam vero et intellectualem naturam, illuminatur lumine intellectuali et spirituali. Cum ergo homo, secundum naturam corporalem non veniat in hunc mundum, sed sit ex mundo, sed secundum intellectualem naturam, quae est ab extrinseco, ut dictum est, sit a deo per creationem, unde dicitur Eccle. XII, 7: donec omnis caro in suam revertatur originem, et spiritus dirigatur ad deum qui fecit illum: ostendit evangelista quod haec illuminatio est secundum illud quod est ab extrinseco, scilicet secundum intellectum, cum dicit venientem in hunc mundum.

Si vero accipiatur illuminari pro lumine gratiae, sic hoc quod dicitur, illuminat omnem hominem potest tripliciter exponi.

Uno modo, secundum Origenem in illa Hom. Aquila grandis, exponitur hoc modo, ut accipiamus mundum ratione suae perfectionis, ad quam perducitur homo reconciliatus per christum. Et tunc dicitur illuminat omnem hominem venientem, per fidem, in hunc mundum, spiritualem, scilicet ecclesiam illuminatam lumine gratiae.

Alio modo, secundum chrysostomum, exponitur, accipiendo mundum ratione suae creationis, et talis est sensus: illuminat, scilicet verbum, quantum de se est, quia ex parte sua nulli deest, imo vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, ut dicitur I Tim. II, 4, omnem hominem venientem, idest qui nascitur in hunc mundum sensibilem.

Quod si aliquis non illuminatur, ex parte hominis est, avertentis se a lumine illuminante.

Tertio modo, secundum Augustinum, exponitur, ut ly omnem sit distributio accommoda.

Ut sit sensus illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, non simpliciter, sed omnem hominem, qui illuminatur, scilicet quia nullus illuminatur nisi a verbo. Dicit ergo, secundum Augustinum, venientem, ut assignet rationem quare homo indiget illuminari; accipiendo tamen mundum ratione suae perversitatis et defectus. Quasi dicat: ideo indiget illuminari, quia venit in hunc mundum, perversitate et defectibus tenebrosum et ignorantia plenum. De mundo spirituali primo hominis; Lc. I, 79: illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent.

Destruitur autem per verba praedicta error Manichaei ponentis, homines a principio contrario, idest diabolo, in mundo creatos fuisse: quia si homo fuisset creatura diaboli, veniens in mundum, non illuminaretur a deo, sive a verbo; quia christus venit in mundum, ut dissolvat opera diaboli; I Io. III.

Sic ergo patet ex efficacia divini verbi, quod defectus cognitionis in hominibus non est ex parte ipsius verbi: quia ad omnes illuminandos efficax est, cum sit lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sed ne credas defectum ipsum esse ex remotione seu absentia verae lucis, hoc excludens evangelista, subdit: in mundo erat.

Simile huic habetur Act. XVII, 27: non longe est ab unoquoque nostrum, scilicet deus, in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.

Quasi dicat evangelista: verbum divinum efficax est et praesens est ad illuminandum.

Notandum vero quod in mundo dicitur aliquid esse tripliciter. Uno modo per continentiam, sicut locatum in loco; infra c. XVII, 11: hi in mundo sunt. Alio modo, sicut pars in toto; nam pars mundi dicitur esse in mundo, etiamsi non sit locata; sicut substantiae supernaturales, licet localiter non sint in mundo, tamen sunt ut partes Ps. Cxlv, V. 6: qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.

Neutro autem istorum modorum lux vera in mundo erat, quia nec localis est, nec pars universi: immo quodammodo (ut ita liceat loqui), totum universum est pars, bonitatem eius partialiter participans. Erat ergo in mundo tertio modo, sicut causa efficiens et conservans; Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo.

Sed tamen aliter est de verbo agente et causante omnia, et aliter de aliis agentibus.

Nam alia agentia operantur ut extrinsecus existentia: cum enim non agant nisi movendo et alterando aliquo modo quantum ad ea quae sunt extrinseca rei, ut extrinseca operantur.

Deus vero operatur in omnibus ut interius agens, quia agit creando. Creare autem est dare esse rei creatae. Cum ergo esse sit intimum cuilibet rei, deus, qui operando dat esse, operatur in rebus ut intimus agens. In mundo ergo erat ut dans esse mundo.

Consuetum est autem dici deum esse in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam.

Ad cuius intellectum sciendum est quod per potentiam dicitur esse aliquis in omnibus quae subduntur potentiae eius: sicut rex dicitur esse in toto regno sibi subiecto, per suam potentiam; non tamen ibi est per praesentiam, neque per essentiam. Per praesentiam dicitur esse in omnibus quae sunt in conspectu eius, sicut rex dicitur esse per praesentiam in domo sua. Per essentiam vero dicitur esse in illis rebus, in quibus est sua substantia: sicut est rex in uno loco determinato.

Dicimus enim deum esse ubique per potentiam, quia omnia eius potestati subduntur; Ps. Cxxxviii, 8: si ascendero in caelum, tu illic es...p si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua. Per praesentiam vero, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, quae sunt in mundo, ut habetur Hebr. IV, 13. Per essentiam autem, quia essentia sua intima est omnibus rebus: oportet enim de necessitate omne agens, inquantum agens, immediate coniungi suo effectui, cum movens et motum oporteat simul esse. Deus autem actor est et conservator omnium secundum esse uniuscuiusque rei. Unde, cum esse rei sit intimum in qualibet re, manifestum est quod deus per essentiam suam, per quam omnia creat, sit in omnibus rebus.

Notandum autem quod evangelista signanter utitur hoc verbo erat, cum dicit in mundo erat, ostendens ab initio creaturae semper ipsum fuisse in mundo, causans et conservans omnia: quia si ad momentum subtraheret deus virtutem suam a rebus conditis, omnia in nihilum redigerentur, et esse desinerent.

Unde Origenes satis ad hoc congruo exemplo utitur, dicens quod sicut se habet vox humana ad verbum humanum in mente conceptum, sic se habet creatura ad verbum divinum: nam sicut vox nostra est effectus verbi concepti in mente nostra, ita et creatura est effectus verbi in divina mente concepti; dixit enim et facta sunt. Ps. Cxlviii, V. 5. Unde sicut videmus quod statim, deficiente verbo nostro, vox sensibilis deficit, ita si virtus verbi divini subtraheretur a rebus, statim res omnes in ipso momento deficerent; et hoc quia est portans omnia verbo virtutis suae, Hebr. I, 3.

Sic ergo patet quod defectus divinae cognitionis non est in hominibus ex verbi absentia, quia in mundo erat; non est etiam ex verbi indivisibilitate seu occultatione, quia fecit opus, in quo similitudo evidenter relucet, scilicet mundum. Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit eorum creator videri; et Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Et ideo statim evangelista subiungit et mundus per ipsum factus est, ut scilicet in ipso lux ipsa manifestaretur.

Sicut in artificio manifestatur ars artificis, ita totus mundus nihil aliud est quam quaedam repraesentatio divinae sapientiae in mente patris conceptae; Eccli. I, 10: sparsit illam super omnia opera sua.

Sic ergo patet quod defectus divinae cognitionis non est ex parte verbi, quia efficax est, cum sit lux vera; praesens est, quia in mundo erat; evidens est, quia mundus per ipsum factus est.

Unde autem sit huius defectus, ostendit evangelista consequenter, cum dicit et mundus eum non cognovit; quasi dicat, non est ex parte ipsius, sed ex parte mundi, qui eum non cognovit.

Dicit autem eum in singulari, quia supra verbum dixerat non solum lucem hominum, sed deum: unde cum dicit eum, intelligit deum.

Ponitur autem hic mundus pro homine: Angeli namque cognoverunt eum intelligendo; elementa cognoverunt eum obediendo; sed mundus, idest homo habitator mundi, eum non cognovit.

Et possumus hunc defectum cognitionis divinae referre vel ad naturam hominis, vel ad culpam.

Ad naturam quidem, quia licet omnia haec praedicta auxilia data sint homini, ut ducatur in cognitionem dei, tamen ratio humana in se deficiens est ab hac cognitione; iob XXXVI, V. 25: unusquisque intuetur eum procul; et iterum ibi: ecce deus magnus vincens scientiam nostram. Sed si aliqui eum cognoverunt, hoc fuit non inquantum fuerunt in mundo, sed inquantum fuerunt supra mundum, et tales quibus dignus non erat mundus, quia mundus eum non cognovit. Et est quasi ratio quare ab hominibus deus non cognoscitur.

Et sic mundus accipitur pro inordinato mundi amore; quasi dicat mundus eum non cognovit. Unde si aliquid aeternum in mente perceperunt, hoc fuit inquantum non erant de hoc mundo.

Si vero referatur ad culpam hominis, tunc hoc quod dixit mundus eum non cognovit, est quasi ratio quare ab hominibus deus non cognoscitur; et sic accipitur mundus pro inordinato mundi amatore. Quasi dicat mundus eum non cognovit, quia sunt mundi amatores.

Amor enim mundi, ut dicit Augustinus, maxime retrahit a dei cognitione; quia amor mundi inimicum dei constituit, iac. C. IV, 4. Qui autem non diligit deum, non potest eum cognoscere; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei.

Notandum autem quod ex hoc solvitur quaestio gentilium, qui vane quaerunt: si a paucis temporibus filius dei pro salute humana mundo innotuit, videtur quod ante tempus illud naturam humanam despiceret.

Quibus dicendum est quod non despexit, sed semper fuit in mundo, et quantum in se est, cognoscibilis est ab hominibus; sed quod aliqui eum non cognoverunt, fuit eorum culpa, quia mundi amatores erant.

Notandum etiam quod evangelista loquitur de incarnatione verbi, ut ostendat idem esse verbum incarnatum, et quod erat in principio apud deum et deus.

Resumit quae de ipso supra dixerat. Ibi enim dixerat quod verbum erat lux hominum; hic vero dicit quod erat lux vera. Ibi quod omnia per ipsum facta sunt; hic vero et mundus per ipsum factus Est. Supra vero dixit, quod sine ipso factum est nihil, idest, secundum unam expositionem, omnia conservans; hic vero dicit in mundo erat, mundum et omnia creans et conservans. Ibi dixit: et tenebrae eam non comprehenderunt; hic vero et mundus eum non cognovit.

Et ideo totum hoc quod sequitur ab illo loco erat lux vera, videtur quaedam explicatio superiorum.

Possumus etiam ex praedictis accipere triplicem rationem, quare deus voluit incarnari.

Una est perversitas humanae naturae, quae ex sui malitia iam obtenebrata erat vitiorum et ignorantiae obscuritate. Unde supra dixerat quod tenebrae eam non comprehenderunt.

Venit ergo in carnem deus, ut tenebrae possent apprehendere lucem, idest cognitionem eius pertingere. Is. IX, 2: populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.

Secunda propter insufficientiam prophetici testimonii. Venerunt enim prophetae, venerat ioannes; sed sufficienter illuminare non poterant, quia non erat ille lux. Unde necessarium erat ut post prophetarum vaticinia, post ioannis adventum, lux ipsa veniret, et sui cognitionem mundo traderet; et hoc est quod apostolus dicit, Hebr. I, 1: multifarie, multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis, novissime locutus est nobis in filio; et II Petr. I, 19: habetis propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, donec dies illucescat.

Tertia propter creaturarum defectum. Nam creaturae insufficientes erant ad ducendum in cognitionem creatoris; unde mundus per ipsum factus est, et ipsum non cognovit.

Unde necessarium erat ut ipse creator per carnem in mundum veniret, et per seipsum cognosceretur: et hoc est quod apostolus dicit, I Cor. I, 21: nam, quia in dei sapientia mundus non cognovit per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.




Thomas Aq. s Johannis 2