Thomas Aq. s Johannis 6

Lectio 6 - Io 1,1-13

6 (Jn 1,1-13)
Assignata necessitate incarnationis verbi, consequenter evangelista manifestat utilitatem ex ipsa incarnatione ab hominibus consecutam. Et primo insinuat lucis adventum, quia in propria venit; secundo hominum occursum, ibi et sui eum non receperunt; tertio fructum ex adventu lucis allatum, ibi dedit eis potestatem filios dei fieri.

Ostendit ergo quod lux quae erat praesens in mundo et evidens seu manifesta per effectum, non tamen cognoscebatur a mundo. Et ideo venit in propria, ut cognosceretur.

Sed ne, cum dicit venit, intelligeres motum localem hoc modo, ut scilicet venerit quasi desinens esse ubi prius erat, et denuo incipiens esse, ubi prius non erat, dicit evangelista in propria; idest in ea quae erant sua, quae ipse fecit; et venit ipse, ubi erat. Infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum.

Venit, inquam, in propria, idest in Iudaeam, secundum quosdam, quae quidem speciali modo sua erat; Ps. Lxxv, 2: notus in Iudaea deus; Is. V, 7: vinea domini exercituum, domus Israel Est. Sed melius est ut dicatur, propria, idest in mundum ab eo creatum; Ps. XXIII, 1: domini est terra.

Sed si prius erat in mundo, quomodo venit in mundum? respondeo, dicendum quod venire in aliquem locum dicitur dupliciter, scilicet vel quod aliquis veniat ubi nullo modo prius fuerat, vel quod ubi aliquo modo prius fuerat, incipiat esse quodam novo modo. Sicut rex, qui prius erat in civitate aliqua sui regni per potentiam, ad illam postmodum veniens personaliter, dicitur venire ubi prius erat: venit enim per suam substantiam ubi prius erat solum per suam potentiam. Sic ergo filius dei venit in mundum, et tamen in mundo erat. Erat quidem per essentiam, potentiam et praesentiam, sed venit per carnis assumptionem; erat invisibilis, venit ut esset visibilis.

Deinde cum dicit et sui eum non receperunt, sequitur hominum occursus, qui differenter se habuerunt ad venientem. Quia quidam eum receperunt, non sui; unde dicitur et sui eum non receperunt. Sui sunt homines, quia ab eo formati; Gen. II, 7: formavit deus hominem; Ps. Xcix, 3: scitote, quoniam dominus ipse fecit nos, quia ad eius imaginem facti: Gen. I, 26: faciamus hominem.

Sed melius est ut dicamus sui, idest Iudaei, eum non receperunt, per fidem credendo et honorando; infra V, 43: ego veni in nomine patris mei, et non recepistis me; et infra VIII, 49: ego honorifico patrem meum, et vos inhonorastis me. Sunt quidem Iudaei, sui, quia ab ipso in populum peculiarem electi; Deut. XXVI, 18: elegit te dominus in populum peculiarem. Sui secundum carnem coniuncti; Rom. IX, 5: ex quibus christus secundum carnem. Item sui, ab eo beneficiis promoti; Is. I, 2: filios enutrivi, et exaltavi.

Sed licet sui, Iudaei eum non receperunt.

Non defuerunt tamen, qui eum receperunt; unde subdit quotquot autem receperunt.

Utitur evangelista hoc modo loquendi, dicens quotquot, ut ostendat ampliorem esse factam solutionem, quam fuerit promissio, quae facta fuit solum suis, scilicet Iudaeis; Is. XXXIII, 22: dominus legifer noster, dominus rex noster; ipse salvabit nos.

Sed solutio non solum fuit facta suis, sed quotquot receperunt eum, idest omnibus in eum credentibus; Rom. XV, 8: dico autem christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei, ad confirmandas promissiones patrum, idest patribus factas. Gentes autem super misericordia, quia misericorditer sunt recepti.

Dicit quotquot, ut ostendat quod gratia dei indifferenter datur omnibus recipientibus christum; Act. X, 45: ergo in nationes gratia spiritus sancti effusa Est. Et non solum liberis, sed etiam servis, non solum masculis, sed etiam feminis; Gal. III, 28: in christo iesu non est masculus, nec femina, gentilis, vel Iudaeus, circumcisio et praeputium etc..

Deinde cum dicit dedit eis potestatem filios dei fieri, sequitur fructus eius adventus. Ubi primo ponit fructus magnificentiam, quia dedit eis potestatem; secundo ostendit quibus datur, quia his qui credunt; tertio insinuat modum dandi, quia non ex sanguinibus.

Est ergo fructus adventus filii dei magnus, quia homines fiunt per hoc filii dei; Gal. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere, ut adoptionem filiorum reciperemus.

Et hoc congrue, ut qui sumus filii dei, per hoc quod assimilamur filio, reformemur per filium.

Dicit ergo dedit eis potestatem filios dei fieri.

Ad cuius evidentiam sciendum est, quod homines fiunt filii dei per assimilationem ad deum; et ideo secundum triplicem assimilationem hominum ad deum homines sunt filii dei.

Primo enim per gratiae infusionem: unde quicumque habet gratiam gratum facientem, efficitur filius dei; Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis etc.; Gal. IV, 6: quoniam estis filii dei, misit deus spiritum filii sui.

Secundo assimilamur deo per operum perfectionem, quia qui facit opera iustitiae, est filius; Matth. V, 44: diligite inimicos vestros.

Tertio assimilamur deo per gloriae adeptionem, et quantum ad animam per lumen gloriae, I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, et quantum ad corpus, Phil. III, V. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae.

Unde de istis duobus dicitur Rom. VIII, 23: adoptionem filiorum dei expectantes.

Si ergo accipiamus potestatem filios dei fieri quantum ad operum perfectionem et gloriae adeptionem, nullam difficultatem habebit sermo, quia cum dicit dedit eis potestatem, intelligitur de potestate gratiae, qua habita, potest homo facere opera perfectionis, et adipisci gloriam; quia, ut dicitur Rom. VI, 23, gratia dei vita aeterna.

Et secundum hunc modum dicitur dedit eis, qui eum receperunt, potestatem, idest infusionem gratiae, filios dei fieri, bene operando, et gloriam acquirendo.

Si vero intelligatur de gratiae infusione, tunc dubitationem habet hoc quod dicitur dedit eis potestatem, quia non est in potestate nostra fieri filios dei, cum non sit in potestate nostra gratiam habere.

Hoc ergo quod dicit dedit eis potestatem, aut intelligitur de potestate naturae: et hoc non videtur esse verum, quia infusio gratiae est supra naturam nostram. Aut intelligitur de potestate gratiae: et tunc hoc ipsum est gratiam habere, quod habere potestatem filios dei fieri; et sic non dedit potestatem filios fieri dei, sed filios dei esse.

Ad quod dicendum quod in datione gratiae requiritur in homine adulto ad iustificationem suam consensus per motum liberi arbitrii: unde quia in potestate hominis est ut consentiat et non consentiat, dedit eis potestatem.

Dedit autem hanc potestatem suscipiendi gratiam dupliciter: praeparando, et hominibus proponendo. Sicut enim qui facit librum, et proponit homini ad legendum, dicitur dare potestatem legendi; ita christus, per quem gratia facta est, ut dicitur infra, et qui operatus est salutem in medio terrae, ut dicitur in Ps. Lxxiii, 12, dedit nobis potestatem filios dei fieri per gratiae susceptionem.

Secundo, quia hoc non sufficit, cum etiam liberum arbitrium indigeat ad hoc quod moveatur ad gratiae susceptionem, auxilio gratiae divinae, non quidem habitualis, sed moventis, ideo dat potestatem movendo liberum arbitrium hominis, ut consentiat ad susceptionem gratiae, iuxta illud Thren. Ult., V. 21: converte nos, domine, ad te, movendo voluntatem nostram ad amorem tuum, et convertemur. Et hoc modo vocatur interior vocatio, de qua dicitur Rom. VIII, 30: quos vocavit, interius voluntatem instigando ad consentiendum gratiae, hos iustificavit, gratiam infundendo.

Quia vero per hanc gratiam habet homo hanc potestatem conservandi se in divina filiatione, potest et aliter dici: dedit eis, idest eum recipientibus, potestatem filios dei fieri, idest gratiam, per quam potentes sunt in divina filiatione conservari; I Io. Ult., 18: omnis qui natus est ex deo, non peccat, sed gratia dei, per quam regeneramur in filios dei, conservat eum.

Sic ergo dedit eis potestatem filios dei fieri, per gratiam gratum facientem, per operum perfectionem, per gloriae adeptionem, et haec praeparando, movendo et conservando gratiam.

Deinde cum dicit his qui credunt in nomine eius, ostenditur quibus conferatur fructus eius adventus. Et hoc quidem potest accipi dupliciter, vel ut sit expositivum superiorum, vel determinativum. Expositivum quidem, quia evangelista dixerat quotquot autem receperunt eum; ut ergo ostendat quid est recipere eum, quasi exponendo, consequenter subiungit his qui credunt in nomine eius; quasi dicat: hoc est recipere eum, in eum credere, quia per fidem christus habitat in cordibus nostris, iuxta illud Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris.

Illi ergo receperunt eum, qui credunt in nomine eius.

Ut determinativum vero ponitur ab Origene in homilia quae incipit vox spiritualis.

Hoc modo multi recipiunt christum, dicentes se esse christianos, qui tamen non fiunt filii dei, quia non vere credunt in nomine eius, falsa dogmata de christo suggerendo, subtrahendo scilicet aliquid sibi de divinitate, vel de humanitate, iuxta illud I io. C. IV, 3: omnis spiritus qui solvit christum, ex deo non Est. Et ideo evangelista quasi determinando dicit dedit eis, scilicet recipientibus eum per fidem, potestatem filios dei fieri, illis tamen, qui credunt in nomine eius, idest qui nomen christi integrum servant, ut nihil de divinitate, vel humanitate christi diminuant.

Potest etiam hoc referri ad formationem fidei, ut dicatur his scilicet dedit potestatem filios dei fieri, qui credunt in nomine eius, idest per fidem charitate formatam opera salutis faciunt. Illi enim qui habent solum fidem informem, non credunt in nomine eius, quia non operantur ad salutem.

Sed prima expositio, quae accipitur ut expositivum praemissorum, melior est.

Deinde cum dicit qui non ex sanguinibus etc., ostenditur qualiter conferatur hominibus tam magnificus fructus.

Quia enim dixerat quod fructus advenientis lucis est potestas fieri filios dei hominibus data; filius autem dicitur aliquis ex eo quod nascitur: ne aestimes eos materiali generatione nasci, dicit non ex sanguinibus.

Et licet hoc nomen sanguis in Latino non habeat plurale, quia tamen in Graeco habet, ideo translator regulam grammaticae servare non curavit, ut veritatem perfecte doceret.

Unde non dicit ex sanguine, secundum Latinos, sed ex sanguinibus; per quod intelligitur quicquid ex sanguine generatur, concurrens ut materia ad carnalem generationem. Semen autem, secundum philosophum, est ultimi superfluitas cibi sanguinei. Unde sive semen viri, sive menstruum mulieris, intelligitur per sanguinem. Causa vero motiva ad actum carnalem est voluntas se commiscentium, scilicet maris et feminae, quia licet actus virtutis generativae secundum quod huiusmodi, non sit subiectus voluntati, praeambula tamen ad ipsum voluntati subiiciuntur; et ideo dicit neque ex voluntate carnis, pro persona mulieris, neque ex voluntate viri, ut ex causa efficiente sed ex deo nati sunt; quasi dicat: non carnaliter, sed spiritualiter filii dei fiunt.

Accipitur autem hic caro, secundum Augustinum, pro muliere, quia sicut caro obedit spiritui, sic mulier debet obedire viro; gen. C. II, 23 dixit Adam de muliere: hoc nunc os ex ossibus meis. Et attendendum, secundum Augustinum, quod sicut dissipatur possessio domus, in qua principatur mulier et subiicitur vir, ita dissipatur homo, cum caro dominatur spiritui; propter quod dicit apostolus, Rom. VIII, 12: debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. De modo autem dictae generationis carnalis dicitur Sap. VII, 1: in ventre matris figuratus sum caro.

Vel possumus dicere quod motivum ad carnalem generationem est duplex; unum scilicet ex parte appetitus intellectivi, quae est voluntas; aliud a parte sensitivi, quod est concupiscentia. Ad designandum ergo materialem causam, dixit non ex sanguinibus; sed ad designandum causam efficientem quantum ad concupiscentiam, dicit neque ex voluntate carnis; quamvis improprie voluntas dicatur concupiscentia carnis, quo tamen modo dicitur Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum etc.. Ad designandum vero appetitum intellectivum dicit non ex voluntate viri. Sic ergo generatio filiorum dei non est carnalis, sed est spiritualis, quia ex deo nati sunt.

I Io. V, 4: omne quod natum est ex deo vincit mundum.

Nota autem quod haec praepositio de semper denotat materialem causam, et efficientem, et etiam consubstantialem: dicimus enim quod faber facit cultellum de ferro, et pater generat filium suum de seipso, quia aliquid sui concurrit aliquo modo ad generationem. Haec vero praepositio a semper denotat causam moventem. Haec vero praepositio ex accipitur ut communis, quia importat causam materialem et efficientem, non tamen consubstantialem.

Unde quia solus filius dei, qui est verbum, est de substantia patris, imo cum patre est una substantia, alii vero sancti, qui sunt filii adoptivi, non sunt de eius substantia; ideo evangelista utitur hac praepositione ex, dicens de aliis ex deo nati sunt; de filio vero naturali, quod de patre est natus.

Notandum est etiam quod secundum ultimam expositionem carnalis generationis possumus accipere differentiam carnalis generationis ad spiritualem.

Quia enim illa est ex sanguinibus, ideo carnalis; ista vero, quia non est ex sanguinibus, ideo spiritualis; infra III, 6: quod natum est ex carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus Est. Item, quia materialis generatio est ex voluntate carnis, idest ex concupiscentia, ideo est immunda, et generat filios peccatores; Eph. II, 3: eramus natura filii irae. Item, quia illa est ex voluntate viri, idest hominis, facit filios hominum; haec vero, quia est ex deo, facit filios dei.

Si vero hoc quod dicit dedit eis potestatem, voluit referre ad baptismum, propter quod in filios dei regeneramur, possumus videre in hoc ordinem baptismi, ut scilicet primo requiratur fides, quod fit in catechumenis, qui debent primo instrui de fide, ut scilicet credant in nomine eius, et deinde regenerentur per baptismum, non quidem ex sanguinibus carnaliter, sed ex deo spiritualiter.



Lectio 7

7Jn 1,14

Posita necessitate adventus verbi in carnem et etiam utilitate, consequenter evangelista modum veniendi manifestat dicens et verbum caro factum est.

Et secundum hoc continuatur ad hoc quod dixerat: in propria venit; quasi dicat: verbum dei in propria venit. Sed ne credas ipsum venisse, locum mutando, ostendit modum quo venit, scilicet per incarnationem: eo enim modo venit, quo missus est a patre, a quo missus est, inquantum factus est caro.

Gal. IV, 4: misit deus filium suum, factum ex muliere etc., ubi dicit Augustinus: eo missum, quo factum.

Secundum chrysostomum autem continuatur ad illud dedit eis potestatem etc.; quasi dicat: si quaeris unde potuit dare hanc potestatem hominibus, ut filii dei fierent, respondet evangelista quia verbum caro factum est, dedit nobis quod possemus filii dei fieri.

Gal. IV, 5: misit deus filium suum, ut adoptionem filiorum dei reciperemus.

Secundum vero Augustinum continuatur sic ad hoc quod dixerat sed ex deo nati sunt: quasi enim dure videbatur, ut homines ex deo nascerentur, ideo quasi in argumentum huius dicti, ut scilicet verbum esse credatur, subdit evangelista illud de quo minus videtur, scilicet quod verbum caro factum Est. Quasi dicat: ne mireris si homines ex deo sunt nati, quia verbum caro factum est, idest deus factus est homo.

Notandum quod hoc quod dicitur verbum caro factum est, quidam male intelligentes, sumpserunt occasionem erroris.

Quidam namque posuerunt verbum ita carnem factum esse ac si ipsum vel aliquid eius sit in carnem conversum, sicut cum farina fit panis, et aer ignis. Et hic fuit eutiches, qui posuit commixtionem naturarum in christo, dicens in eo eamdem fuisse dei et hominis naturam.

Sed huius opinionis falsitas manifeste apparet, quia, sicut est dictum supra, verbum erat deus. Deus autem immutabilis est, ut dicitur Mal. III, 6: ego deus, et non mutor, unde nullo modo potest esse quod in aliam naturam convertatur. Est ergo dicendum contra eutichem verbum caro factum est: verbum carnem assumpsit, non quod ipsum verbum sit ipsa caro; sicut si dicamus: homo factus est albus, non quod ipse sit ipsa albedo, sed quod albedinem assumpsit.

Fuerunt etiam alii qui, licet crederent verbum non in carnem mutatum sed quod eam assumpsit, tamen dixerunt ipsum assumpsisse carnem sine anima; nam si carnem animatam assumpsisset, dixisset evangelista: verbum caro cum anima factum est.

Et sic fuit error Arii, qui dixit quod in christo non erat anima, sed verbum dei erat ibi loco animae.

Et huius positionis falsitas apparet, tum quia repugnat sacrae Scripturae, quae in pluribus locis mentionem facit de anima christi, sicut illud Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad mortem; tum etiam quia quaedam passiones animae recitantur de christo, quae in verbo dei nullo modo esse possunt, nec etiam in carne sola, sicut illud Matth. XXVI, 37: coepit iesus taedere, et maestus esse; tum etiam quia deus non potest esse forma alicuius corporis; nec etiam Angelus corpori uniri potest per modum formae, cum secundum naturam a corpore sit separatus; anima autem unitur corpori sicut forma. Non igitur verbum dei corporis forma esse potest.

Praeterea, constat quod caro non sortitur speciem carnis, nisi per animam: quod patet, quia recedente anima a corpore hominis, seu bovis, caro hominis vel bovis, non dicitur caro nisi aequivoce. Si ergo verbum non assumpsit carnem animatam, manifestum est quod non assumpsit carnem. Sed verbum caro factum est; ergo carnem animatam assumpsit.

Fuerunt autem alii, qui, ex hoc moti, dixerunt verbum carnem quidem animatam assumpsisse, sed anima sensitiva tantum, non intellectiva, loco cuius in corpore christi dixerunt verbum esse. Et hic fuit error Apollinaris, qui quandoque Arium secutus est, tandem propter auctoritates praedictas coactus fuit ponere aliquam animam in christo, quae posset harum passionum esse subiectum, ita tamen quod ratione et intellectu careret sed loco horum verbum esset in homine christo.

Sed hoc manifeste apparet esse falsum, quia repugnat auctoritati sacrae Scripturae, in qua quaedam dicuntur de christo, quae nec in divinitate, nec in anima sensitiva, nec in carne inveniri possunt: sicut illud quod admiratus est, ut dicitur Matth. VIII, 10; admiratio autem est passio animae rationalis et intellectivae, cum sit desiderium cognoscendi causam occultam effectus visi. Sic igitur, sicut tristitia cogit in christo ponere partem animae sensitivam, contra Arium, ita admiratio cogit ponere in ipso partem animae intellectivam, contra Apollinarem.

Idem etiam apparet per rationem. Sicut enim non est caro sine anima, ita non est vera caro humana sine anima humana, quae est anima intellectiva. Si ergo verbum assumpsit carnem animatam anima sensitiva tantum, et non rationali, non assumpsit carnem humanam: et ita non poterit dici: deus factus est homo.

Praeterea ad hoc verbum humanam naturam assumpsit, ut eam repararet. Ergo id reparavit quod assumpsit. Si ergo non assumpsit animam rationalem, non reparasset eam: et sic nullus fructus proveniret nobis ex verbi incarnatione, quod falsum Est. Verbum ergo caro factum est, idest carnem animatam anima rationali assumpsit.

Sed forte dicis: si verbum carnem sic animatam assumpsit, quare evangelista de anima rationali mentionem non fecit, sed de carne solum dicens verbum caro factum est? respondeo dicendum quod propter quatuor rationes evangelista hoc fecit. Primo ad ostendendum veritatem incarnationis contra Manichaeos, qui dicebant verbum non assumpsisse veram carnem, sed phantasticam tantum, cum non esset conveniens ut boni dei verbum assumeret carnem, quam ipsi dicebant diaboli creaturam. Et ideo evangelista, ut hoc excluderet, fecit de carne specialiter mentionem; sicut et christus, Lc. XXIV, 39, existimantibus discipulis eum esse phantasma, veritatem resurrectionis ostendit, dicens: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

Secundo ad demonstrandam dei erga nos magnitudinem benignitatis. Constat enim quod anima rationalis magis conformis est deo quam caro, et quidem magnum pietatis sacramentum fuisset si verbum assumpsisset animam humanam, utpote sibi conformem, sed assumere etiam carnem elongatam a simplicitate suae naturae, fuit multo amplioris, immo inaestimabilis pietatis indicium; secundum quod apostolus dicit I ad Tim. III, 16: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Et ideo ut hoc ostenderet evangelista, solum de carne mentionem fecit.

Tertio ad demonstrandam veritatem et singularitatem unionis in christo. Aliis enim hominibus sanctis unitur quidem deus, quantum ad animam solum; unde dicitur Sap. VII, V. 27: per nationes in animas sanctas se transfert, amicos dei et prophetas constituens.

Sed quod verbum dei uniretur carni, hoc est singulare in christo, secundum illud in ps. Cxl, 10: singulariter sum ego donec transeam; iob XXVIII, 17: non adaequabitur ei aurum. Hanc ergo singularitatem unionis in christo ostendere volens evangelista, de carne solum mentionem fecit, dicens verbum caro factum est.

Quarto ad insinuandam congruitatem humanae reparationis. Homo enim per carnem infirmabatur, et ideo evangelista volens insinuare adventum verbi congruum esse nostrae reparationi, mentionem de carne specialiter fecit, ut ostenderet quod caro infirma per carnem verbi reparata fuit; et hoc est quod apostolus dicit, Rom. VIII, 3: nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne.

Sed quaeritur, quare evangelista non dixit verbum carnem assumpsit, sed potius verbum caro factum est.

Respondeo dicendum, quod hoc ideo fecit, ut excluderet errorem Nestorii, qui dixit in christo fuisse duas personas, et duos filios, et alium esse filium virginis: unde non concedebat quod beata virgo esset mater dei.

Sed secundum hoc deus non esset factus homo; quia impossibile est quod duorum singularium, quae diversa sunt secundum suppositum, unum praedicetur de alio. Unde si alia est persona verbi, seu suppositum, et alia persona hominis, seu suppositum in christo, tunc non erit verum quod dicit evangelista verbum caro factum Est. Ad hoc enim fit aliquid, ut sit; si ergo verbum non esset homo, non posset dici quod verbum sit factum homo. Et ideo signanter evangelista dixit factum est, et non dixit assumpsit, ut ostendat quod unio verbi ad carnem non est talis qualis est assumptio prophetarum, qui non assumebantur in unitatem suppositi, sed ad actum propheticum: sed est talis quod deum vere faceret hominem, et hominem deum, idest quod deus esset homo.

Fuerunt et alii, qui non intelligentes modum incarnationis, posuerunt quidem assumptionem praedictam esse terminatam ad veritatem personae, confitentes in deo unam personam dei et hominis; sed tamen dicunt in ipso fuisse duas hypostases, sive duo supposita, unum naturae humanae creatum, et temporale, aliud divinae increatum, et aeternum. Et talis est prima opinio quae ponitur III Sent. Dist. VI.

Sed secundum hanc opinionem non habet veritatem ista propositio: deus factus est homo, et homo factus est deus. Et ideo haec opinio damnata est tamquam haeretica in quinto Concilio, ubi dicitur: si quis in domino iesu christo unam personam, et duas hypostases dixerit, anathema sit. Et ideo evangelista, ut omnem assumptionem excluderet, quae non terminatur ad unitatem personae, utitur hoc verbo factum est.

Si vero quaeris quomodo verbum est homo, dicendum quod eo modo est homo quo quicumque alius est homo, scilicet habens humanam naturam. Non quod verbum sit ipsa humana natura, sed est divinum suppositum unitum humanae naturae.

Hoc autem quod dicitur verbum caro factum est, non aliquam mutationem in verbo, sed solum in natura assumpta de novo in unitatem personae divinae dicit. Et verbum caro factum est, per unionem ad carnem. Unio autem relatio quaedam Est. Relationes autem de novo dictae de deo in respectu ad creaturas, non important mutationem ex parte dei, sed ex parte creaturae novo modo se habentis ad deum.

Sequitur et habitavit in nobis; quod quidem dupliciter distinguitur a praemissis.

Primo ut dicatur quod supra evangelista egit de verbi incarnatione, dicens verbum caro factum est; hic vero modum incarnationis insinuat, dicens et habitavit in nobis. Secundum enim chrysostomum et Hilarium, per hoc quod evangelista dicit verbum caro factum est, posset aliquis intelligere quod sit conversum in carnem, et non sint in christo duae naturae distinctae, sed una tantum natura ex humana et divina commixta; ideo evangelista hoc excludens, subiunxit et habitavit in nobis, idest in nostra natura, ut tamen in sua maneret distinctum. Illud enim quod in aliquid convertitur, non manet ab eo in quod convertitur secundum naturam distinctum; quod autem ab aliquo non distinguitur, non inhabitat illud; quia habitare distinctionem inhabitantis et in quo habitat importat. Sed verbum habitavit in nostra natura ergo naturaliter est ab ipsa distinctum.

Et ideo inquantum humana natura a natura verbi fuit in christo distincta, dicitur habitaculum divinitatis et templum, iuxta illud infra II, 21: hoc autem dicebat de templo corporis sui.

Et quidem, quamvis a praedictis sanctis hoc sane dicatur, cavenda est tamen calumnia quam aliqui ex hoc incurrunt. Nam antiqui doctores et sancti, emergentes errores circa fidem ita persequebantur, ut interdum viderentur in errores labi contrarios; sicut Augustinus contra Manichaeos, qui destruebant libertatem arbitrii, taliter disputat, quod videtur in haeresim Pelagii incidisse.

Hoc igitur modo evangelista ioannes, ne per hoc quod dixerat verbum caro factum est, intelligeretur in christo confusio vel transmutatio naturarum, subiunxit et habitavit in nobis: ex quo verbo Nestorius occasionem sumens erroris, dixit, filium dei sic esse unitum homini ut tamen dei et hominis non esset una persona: voluit enim quod verbum per solam inhabitationem per gratiam fuerit humanae naturae unitum. Ex hoc autem sequitur quod filius dei non sit homo.

Ad quorum evidentiam sciendum est quod in christo duo considerare possumus, scilicet naturam et personam.

Secundum naturam autem attenditur in christo distinctio, non secundum personam, quae una et eadem est in duabus naturis; quia humana natura in christo fuit assumpta in unitatem personae. Inhabitatio ergo, quam ponunt sancti, referenda est ad naturam, ut dicatur quod habitavit in nobis, idest natura verbi inhabitavit naturam nostram, non secundum hypostasim seu personam, quae est eadem utriusque naturae in christo.

Quod autem blasphemat Nestorius, auctoritate sacrae Scripturae evidenter refellitur.

Apostolus enim Phil. II, 6 unionem dei et hominis exinanitionem vocat, dicens de filio dei: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.

Non autem dicitur deus exinaniri deus ex eo quod creaturam rationalem per gratiam inhabitet, quia sic pater et spiritus sanctus exinanirentur, cum et ipsi inhabitare hominem dicantur per gratiam; dicit enim christus de se et de patre loquens, infra XIV, 23: ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.

De spiritu autem sancto dicit apostolus, I Cor. III, 16: spiritus dei habitat in nobis.

Praeterea, si christus personaliter deus non esset, praesumptuosissime dixisset: ego et pater unum sumus; et antequam Abraham fieret, ego sum. Ego autem personam loquentis demonstrat; homo autem erat, qui loquebatur; unum cum patre praeexistebat Abrahae.

Potest etiam aliter continuari, ut dicatur quod supra egit de verbi incarnatione, nunc autem agit de verbi incarnati conversatione, dicens et habitavit in nobis, idest inter nos apostolos conversatus est familiariter, secundum quod dicit Petrus, Act. I, 21: in omni tempore quo intravit et exivit inter nos dominus iesus. Baruch IV, 38: post haec in terris visus est.

Hoc autem evangelista addidit propter duo. Primo ut ostendat mirabilem conformitatem verbi ad homines, inter quos sic conversatus est, ut videretur quasi unus ex eis. Non solum enim in natura voluit assimilari hominibus, sed etiam in convictu et familiari conversatione absque peccato, cum eis voluit esse simul, ut sic homines suae conversationis dulcedine allectos traheret ad seipsum.

Secundo ut ostendat sui testimonii veritatem.

Evangelista enim supra de verbo magna quaedam dixerat et adhuc multa de eo mirabilia dicturus erat, et ideo ut eius testimonium credibilius fieret, accepit quasi in veritatis argumentum, se cum christo conversatum fuisse, dicens et habitavit in nobis. Quasi dicat: bene possum testimonium perhibere de ipso quia cum ipso conversatus sum; I io. C. I, 1: quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae etc., et Act. X, 40: dedit eum manifestum fieri, non omni populo, sed testibus praeordinatis a deo idest nobis qui manducavimus et bibimus cum illo.



Lectio 8 - Io 1,14

8
Posita verbi incarnatione, hic consequenter evangelista insinuat verbi incarnati evidentiam.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit modum manifestationis verbi incarnati; secundo utrumque modum exponit, ibi de plenitudine eius nos omnes accepimus.

Innotuit autem apostolis verbum incarnatum dupliciter. Primo quidem per visum acceperunt de eo notitiam; secundo per auditum ex testimonio ioannis baptistae.

Primo ergo manifestat quid de verbo viderunt; secundo quid a ioanne audierunt, ibi ioannes testimonium perhibet de ipso.

Dicit autem tria de verbo.

Primo eius gloriae manifestationem; unde dicit et vidimus gloriam eius; secundo eius gloriae singularitatem, cum subdit quasi unigeniti; tertio huius gloriae determinationem, quia plenum gratiae et veritatis.

Hoc autem quod dicit vidimus gloriam eius, potest continuari ad praecedentia tripliciter.

Primo ut sit argumentum eius quod dixerat verbum caro factum est: quasi dicat: ex hoc habeo et scio quod verbum dei est incarnatum, quia ego et alii apostoli vidimus gloriam eius. Infra III, 11: quod scimus, loquimur: et quod vidimus, testamur. Et I io. C. I, 1: quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris etc..

Secundo continuatur, secundum chrysostomum, ut sit expressivum multiplicis beneficii. Quasi dicat: non solum hoc beneficium collatum est nobis per incarnationem verbi, scilicet quod efficiamur filii dei, sed etiam quod videamus gloriam. Oculi enim debiles et infirmi lucem solis non possunt videre; sed tunc eam videre possunt, cum in nube vel in aliquo corpore opaco resplendet. Ante incarnationem enim verbi mentes humanae erant invalidae ad videndum in seipsa lucem divinam, quae illuminat omnem rationalem naturam; et ideo ut a nobis facilius cerni contemplarique posset nube nostrae carnis se texit, iuxta illud Ex. XVI, 10: respexerunt ad solitudinem, et viderunt gloriam domini in nube, idest verbum dei in carne.

Secundum Augustinum autem continuatur sic quod referatur ad beneficium gratiae.

Spirituales enim oculi hominum non solum naturaliter deficiebant a contemplatione divinae lucis, sed etiam ex defectu peccati, secundum illud Ps. LVII, 9: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae, et non viderunt solem, scilicet iustitiae. Ut ergo ipsa divina lux posset a nobis videri, sanavit oculos hominum, faciens de carne sua salutare collirium, ut sic oculos ex concupiscentia carnis corruptos verbum collirio suae carnis curaret. Et inde est quod statim cum verbum factum est caro, dixerunt et vidimus gloriam eius. Ad hoc significandum fecit dominus lutum ex sputo, et linivit oculus caeci nati, infra IX, 6. Lutum quidem de terra est, sputum autem a capite derivatur. Ita in persona christi, natura quidem humana assumpta de terra est; verbum vero incarnatum a capite est, scilicet a deo patre. Hoc ergo lutum statim cum appositum fuit oculis hominum, vidimus gloriam eius.

Hanc autem verbi gloriam Moyses videre optavit, dicens ostende mihi gloriam tuam (Ex. XXXIII, 18)p sed eam videre non meruit: immo dictum est ei a domino: posteriora mea videbis, idest umbras et figuras. Apostoli vero ipsam claritatem viderunt; II Cor. III, 18: nos autem revelata facie gloriam dei speculantes in eamdem imaginem transformamur de claritate in claritatem.

Moyses enim et alii prophetae verbi gloriam manifestandam mundo in fine temporum speculabantur in aenigmatibus et figuris; unde dicit apostolus, infra XII: haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius.

Apostoli autem ipsam verbi claritatem per praesentiam corporalem viderunt. II Cor. III, V. 18: nos autem revelata facie etc.; et lc. C. X, 23: beati oculi qui vident quae vos videtis.

Multi enim reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt.

Consequenter cum dicit gloriam quasi unigeniti, ostendit gloriae eius singularitatem.

Cum enim de quibusdam hominibus inveniatur quod fuerunt gloriosi, sicut de Moyse legitur Ex. XXXIV, 29: et facies eius facta est splendida, vel cornuta, secundum aliam litteram, posset aliquis dicere quod ex hoc quod viderunt eum gloriosum, non debet dici quod verbum dei sit factum caro. Sed hoc evangelista excludit, dicens gloriam quasi unigeniti a patre. Quasi dicat: gloria eius non est sicut gloria Angeli, vel Moysis, et eliae, vel elisei, vel cuiusque alterius, sed quasi unigeniti; quia, ut dicitur Hebr. III, 3: ampliori gloria iste prae Moyse dignus est habitus.

Ps. Lxxxviii, 7: quis similis deo in filiis dei? hoc autem quod dicit quasi est expressivum veritatis, secundum Gregorium, et est modus, ut chrysostomus dicit. Sicut si aliquis vidisset regem multiplici gloria incedentem, et interrogatus ab aliquo, qualiter regem vidisset, volens se expedire, illam multiplicem gloriam uno verbo exprimeret, dicens quod ipse incedebat sicut rex, idest sicut regem decebat; ita hic evangelista, quasi interrogaretur ab aliquo, qualis esset gloria verbi quam viderat, non valens eam plene exprimere, dicit eam esse quasi unigeniti a patre, idest talem qualem decebat unigenitum dei.

Attenditur autem singularitas gloriae verbi quantum ad quatuor. Primo quantum ad patris testimonium, quod filio reddidit.

Quia ioannes fuit unus de tribus qui viderant christum transfiguratum in monte, et audierunt vocem patris dicentis: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; et de ista gloria dicitur II Petr. I, 17: accepit a deo patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: hic est filius meus dilectus.

Secundo quantum ad Angelorum ministerium.

Nam ante incarnationem christi homines erant Angelis subiecti; postmodum vero, christo subiecti ministraverunt, Matth. IV, 11: tunc accesserunt Angeli et ministrabant ei.

Tertio vero quantum ad naturae obsequium.

Tota enim natura christo obediens ei obsequebatur ad nutum, utpote ab ipso instituta, quia omnia per ipsum facta sunt: quod quidem nec Angelis, nec alicui alii creaturae concessum est, nisi soli verbo incarnato. Et hoc est quod dicitur Matth. VIII, 27: qualis est iste, quia mare et venti obediunt ei? quarto quantum ad docendi, seu operandi modum. Moyses enim et alii prophetae non propria auctoritate praecepta dabant et homines instruebant, sed dei; unde dicebant: haec dicit dominus etc.; et: locutus est dominus ad Moysen etc.. Christus vero loquitur tamquam dominus et potestatem habens, idest propria virtute: unde dicebat, Matth. V, V. 22: ego dico vobis etc.; propter quod in fine sermonis eius in monte dicitur, quod erat docens quasi potestatem habens etc..

Item, alii sancti operabantur miracula virtute non sua; christus vero virtute propria; unde dicitur Mc. I, 27: quaenam est haec nova doctrina, quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei? sic ergo singularis est gloria verbi.

Nota autem quod aliquando dicimus in Scriptura christum unigenitum, sicut hic, et infra: unigenitus, qui est in sinu patris ipse enarravit. Aliquando vero dicimus ipsum primogenitum; Hebr. I, 6: et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes Angeli dei. Quod ideo est, quod sicut totius sanctae trinitatis proprium est esse deum, ita verbo dei proprium est quod sit deus genitus: et quandoque quidem nominamus deum, secundum quod est in se, et sic ipse solus singulariter est deus per essentiam suam. Unde hoc modo dicimus quod est tantum unus deus, secundum illud Deut. VI, 4: audi Israel, dominus deus tuus, unus Est. Quandoque nomen deitatis derivamus etiam ad alios, secundum quod aliqua similitudo divinitatis ad homines derivatur: et sic dicimus multos deos, secundum illud I Cor. VIII, 5: siquidem sunt dii multi, et domini multi.

Eodem modo ergo, si consideremus proprietatem filii qua genitus est, quantum ad modum quo sibi ista filiatio attribuitur, scilicet per naturam, dicimus ipsum unigenitum dei: quia cum ipse solus sit naturaliter genitus a patre, unus tantum est genitus dei.

Si vero consideremus ipsum filium, secundum quod per similitudinem ad ipsum filiatio derivatur ad alios, sic sunt multi filii dei per participationem. Et quia per eius similitudinem dicuntur filii dei, ideo ipse dicitur primogenitus omnium. Rom. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

Sic ergo christus dicitur unigenitus dei per naturam, primogenitus vero inquantum ab eius naturali filiatione per quamdam similitudinem et participationem filiatio ad multos derivatur.

Consequenter cum dicit plenum gratiae et veritatis, ipsam gloriam verbi determinat, quasi dicat: talis est eius gloria quod plenus est gratia et divinitate.

Possunt autem haec verba exponi de christo tripliciter.

Primo secundum unionem. Ad hoc enim alicui datur gratia, ut per ipsam uniatur deo.

Ille ergo gratia plenus est qui perfectissime deo unitur. Et alii quidem coniunguntur deo per participationem similitudinis naturalis, Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, alii per fidem, Eph. III, 17: habitare per fidem christum etc., alii per caritatem, quia, qui manet in caritate, in deo manet, ut dicitur I Io. IV, V. 16. Sed omnes isti modi particulares sunt: quia neque per participationem naturalis similitudinis perfecte aliquis deo coniungitur, neque videtur deus per fidem sicuti est, neque per caritatem diligitur, quantum diligibilis est: quia enim ipse est infinitum bonum, ideo sua amabilitas est infinita, ad quam infinite amandam non potest pertingere alicuius creaturae amor; et ideo non potest esse plena coniunctio.

In christo autem, in quo humana natura est unita divinitati in unitate suppositi, est invenire plenam et perfectam coniunctionem ad deum, quia talis fuit illa unio, ut omnes actus tam divinae quam humanae naturae essent actus suppositi. Fuit ergo plenus gratia, inquantum non accepit a deo aliquod donum gratuitum speciale, sed quod esset ipse deus; Phil. II, 9: dedit illi nomen, scilicet deus pater filio, quod est super omne nomen; Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius dei in virtute. Fuit etiam plenus veritatis, quia humana natura in christo pervenit ad ipsam veritatem divinam, scilicet quod ille homo esset ipsa divina veritas: in aliis enim hominibus sunt multae veritates participatae, secundum quod ipsa veritas prima per multas similitudines in mentibus eorum relucet, sed christus est ipsa veritas. Unde dicitur Col. II, 3 quod in ipso sunt absconditi omnes thesauri sapientiae.

Secundo possunt exponi secundum animae perfectionem, secundum quam dicitur plenus gratiae et veritatis, secundum quod in anima eius fuit plenitudo omnium gratiarum absque mensura aliqua; Io. III, 34: non enim datus est spiritus ad mensuram, qui tamen mensurate datus est omnibus creaturis rationalibus, tam Angelis, quam hominibus.

Nam, secundum Augustinum, sicut in singulis membris corporis est unus sensus communis, scilicet sensus tactus, in capite vero sunt sensus omnes, ita in christo, qui est caput omnis rationalis naturae, et specialiter sanctorum, qui ei uniuntur per fidem et caritatem, superabundanter omnes virtutes, et gratiae, et dona inveniuntur: in aliis vero sanctis participationes sunt donorum et gratiarum, quamvis commune donum omnium sanctorum sit caritas. De plenitudine gratiae christi dicitur Is. XI, 1: egredietur virga de radice iesse et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris domini.

Fuit etiam christus veritate plenus, quia eius pretiosa et beata anima omnem veritatem, tam divinam quam humanam, ab instanti conceptionis cognovit; unde dicit ei Petrus: tu omnia scis, et in ps. Lxxxviii, 25: veritas mea, idest cognitio omnis veritatis et misericordia mea, idest omnium gratiarum plenitudo cum ipso.

Tertio modo possunt exponi secundum capitis dignitatem, scilicet inquantum christus est caput ecclesiae. Et sic sibi competit gratiam communicare aliis, tam in mentibus hominum operando virtutem per gratiae infusionem, quam merendo per doctrinam et opera et passiones mortis superabundantem gratiam infinitis mundis, si essent.

Inquantum igitur nobis largitus est perfectam iustitiam, quam non poteramus habere per legem, quae infirmabatur, quae nullum iustificare posset, neque ad perfectum adducere, intantum gratia plenus est, ut dicitur rom. C. VIII, 3: quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne.

Item fuit veritate plenus, inquantum figuras veteris legis et promissiones factas patribus adimplevit; Rom. XV, 8: dico christum iesum ministrum fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum; II Cor. I, V. 20: quotquot promissiones dei sunt in illo est.

Item dicitur plenus gratia, quia eius doctrina et conversatio gratiosissima fuit; ps. XLIV, 3: diffusa est gratia in labiis tuis. Unde dicitur Lc. XXI, 3, quod omnes mane ibant, idest mane ire studebant. Sed plenus veritate, quia non docebat in aenigmatibus et figuris, nec palpabat vitia hominum, sed veritatem omnibus aperte sine ulla fraude praedicabat; infra XVI, 29: ecce palam loqueris etc..




Thomas Aq. s Johannis 6