Thomas Aq. s Johannis 9

Lectio 9 - Io 1,15

9
Posita evidentia verbi, qua ipsis apostolis innotuit per visum, consequenter evangelista ponit eius evidentiam, secundum quod aliis quam apostolis innotuit per auditum, per testimonium ipsius ioannis etc..

Et circa hoc tria facit.

Primo enim testis introducitur; secundo testificandi modus innuitur, ibi et clamat; tertio testimonium ponitur, ibi hic erat quem dixi etc..

Dicit ergo: nos quidem gloriam eius vidimus, sicut unigeniti a patre, sed hoc nobis non creditur, quia forte habemur suspecti: accedat illius testis, scilicet ioannes baptista, qui testimonium christo perhibuit; est enim testis fidelis, qui non mentietur; Prov. XIV, 5: testis fidelis non mentietur etc..

Infra V, 33: vos misistis ad ioannem, et testimonium perhibuit veritati.

Hic enim ioannes testimonium perhibet; quasi dicat, perseveranter suum officium implet, quia ipse venit in testimonium. Prov. C. XII, 19: labium veritatis firmum erit in perpetuum.

Deinde cum dicit et clamat dicens, ponitur modus testificandi, qui fit cum clamore. Et ideo dicit clamat, inquantum libere sine timore; Is. XL, 9: exalta in fortitudine vocem tuam... Ecce deus noster. Ardenter et ex magno fervore; quia, ut dicitur Eccli. XLVIII, 1, verbum eius ut facula ardebat; Is. VI, 3: seraphim clamabant alter ad alterum, per quod intimior ardor mentis exprimitur.

Per manifestationem etiam clamoris ostenditur, quod non sub figuris, neque occulte ad paucos sermo testificantis dirigitur; sed aperte et ostensive declaratur et denuntiatur veritas iam non paucis, sed multis; Is. LVIII, V. 1: clama, ne cesses.

Deinde cum dicit hic erat quem dixi, quid sit testificatus subiungit. Ubi duo facit.

Primo enim describit continuitatem sui testimonii; secundo describit eum, cui testimonium perhibet, ibi qui post me venturus est, ante me factus est.

Fuit ergo testimonium baptistae continuum, quia non semel tantum sed multoties, et etiam antequam christus ad ipsum venisset, ioannes testimonium ei perhibuit: et ideo dixit hic erat quem dixi, idest antequam vidissem eum corporaliter, testimonium ei perhibui. Lc. I, 76: tu puer propheta altissimi vocaberis. Et hoc ideo quia praesentem et futurum ostendit.

Est etiam eius testimonium certum, quia non solum futurum esse praedixit, sed praesentem digito demonstravit, dicens ecce agnus dei. Ex quo insinuatur quod christus corporaliter praesens erat ioanni; nam solitus erat saepe ad ioannem venire, antequam baptizatus fuisset.

Describit autem consequenter eum, cui testimonium perhibet, dicens qui post me venturus est, ante me factus est.

Ubi notandum est, quod ioannes non statim praedicat discipulis christum esse filium dei, sed paulatim eos ad altiora provehit: primo praeferens eum sibi, qui tamen tantae famae et auctoritatis erat ut crederetur esse christus, vel aliquis de magnis prophetis.

Comparat autem christum sibi primo quantum ad ordinem praedicationis; secundo quantum ad ordinem dignitatis; tertio quantum ad ordinem durationis.

Quantum ad ordinem praedicationis, ioannes praecessit christum sicut famulus dominum, et sicut miles regem, et sicut Lucifer solem; Mal. III, 1: ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Qui igitur post me venit, scilicet in notitiam hominum praedicando.

Et notandum, quod ly venit est temporis praesentis, quia in Graeco ponitur participium praesentis temporis.

Praecessit autem ioannes christum duplici ratione.

Primo, secundum chrysostomum, quia ioannes erat consanguineus christi secundum carnem; Lc. I, 36: et ecce elisabeth cognata tua etc.. Si ergo testimonium perhibuisset christo postquam eum cognoverat, potuisset suum testimonium suspectum habere, et ideo ioannes venit ad praedicandum, nondum habens familiaritatem cum christo, ut eius testimonium efficacius esset. Unde dicebat infra: ego nesciebam eum; sed ut manifestetur in Israel propterea veni ego, in aqua baptizans.

Secundo quia in his quae de potentia procedunt ad actum, imperfectum naturaliter praecedit perfectum: unde dicitur I Cor. XV, 46: non prius quod spirituale est, sed quod animale.

Et ideo perfectam christi doctrinam debuit praecedere imperfectior doctrina ioannis, quae quodam modo fuit media inter doctrinam legis et prophetarum, quae annuntiabat de longinquo christum futurum, et doctrinam christi, quae manifesta erat, et christum manifeste annuntiabat.

Comparat sibi quantum ad ordinem dignitatis, cum dicit ante me factus est: unde sciendum est, quod ex hoc Ariani sumpserunt occasionem erroris. Dicebant enim quod hoc quod dixit post me venit, intelligitur de christo secundum carnem assumptam, sed hoc quod addit ante me factus est, non potest intelligi nisi de verbo dei, quod carni praeexistebat; et propterea christum, inquantum est verbum, factum esse, et non esse patri coaeternum.

Sed, secundum chrysostomum, haec expositio stulta est, quia si hoc esset verum, non dixisset baptista ante me factus est, quia prior me erat, cum nullus ignoret, quod si prior eo erat, ante eum factus est; sed potius e converso dixisset: prior me erat, quia factus est ante me. Et ideo, secundum chrysostomum, intelligendum est de prioritate dignitatis, idest mihi praelatus est, et antepositus.

Quasi dicat: quamvis iesus post me ad praedicandum venerit, tamen factus est ante me, idest dignior, et superior auctoritate, et hominum reputatione; iob XXVIII, 17: non adaequabitur ei aurum etc.. Vel ante me factus est, idest coram me, ut habetur in Glossa, et littera in Graeco hoc sonat. Quasi dicat coram me, idest in conspectu meo, quia mihi apparuit, et innotuit.

Item comparat eum sibi quantum ad ordinem durationis, dicens quia prior me erat. Quasi dicat: ipse est ab aeterno deus, ego ex tempore homo fragilis; et ideo, licet eum praedicando praecesserim, tamen rationabiliter praelatus est mihi in fama et opinione hominum, qui sua aeternitate praecedit omnia. Hebr. Ult., 8: iesus christus heri et hodie, ipse et in saecula; et infra VIII, 58: antequam Abraham fieret, ego sum.

Potest etiam exponi quod dictum est ante me factus est ut referatur ad ordinem temporis secundum carnem. Christus enim in instanti suae conceptionis fuit perfectus deus et perfectus homo, habens rationalem animam perfectam virtutibus, et corpus omnibus lineamentis distinctum, non tamen secundum quantitatem perfectam; Ier. XXXI, 22: mulier circumdabit virum, scilicet perfectum. Constat autem quod christus ante fuit conceptus quam ioannes esset natus, et perfectus homo; et ideo dicit ante me factus est quia ipse prius fuit homo perfectus, quam natus fuisset ex utero.



Lectio 10 - Io 1,16-17

10
Sequitur et de plenitudine eius nos omnes accepimus.

Verba ista usque ad locum illum et hoc est testimonium ioannis, dupliciter inseruntur.

Nam, secundum Origenem, sunt verba prolata a ioanne baptista, et subduntur ab eo quasi in argumentum praemissorum; quasi dicat: vere prior me erat, quia de plenitudine eius, scilicet gratiarum, non solum ego, sed etiam omnes, prophetae et patres, accepimus, quia omnes gratiam quam habuerunt, habuerunt per fidem incarnati verbi. Et secundum hoc, ab illo loco ioannes testimonium perhibet etc., incepit texere exordium suae incarnationis.

Secundum Augustinum autem et chrysostomum, sunt verba ioannis evangelistae ab hoc quod dicitur ioannes testimonium perhibet; et tunc continuatur ad hoc quod dixerat plenum gratiae et veritatis, ut dicatur sic: supra evangelista ostendit evidentiam verbi, quae innotuit et per visum, et per auditum, hic vero utrumque explicat: et primo quomodo apostolis innotuit visu, quasi a christo accipientibus; secundo quomodo ioannes testificatus est de eo, ibi et hoc est testimonium ioannis.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit christum esse fontalem originem omnis spiritualis gratiae; secundo ostendit derivatam in nos gratiam per ipsum et ab ipso, ibi et gratiam pro gratia.

Dicit ergo primo. Experimento patet, quod vidimus eum plenum gratiae et veritatis, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus.

Est autem plenitudo sufficientiae, qua aliquis est sufficiens ad actus meritorios et excellentes faciendos, sicut in stephano. Item est plenitudo redundantiae, qua beata virgo excellit omnibus sanctis, propter eminentiam, et abundantiam meritorum. Est etiam plenitudo efficientiae et effluentiae, quae soli homini christo competit, quasi auctori gratiae.

Sic enim beata virgo redundavit gratiam in nos, ut tamen auctrix gratiae nequaquam esset, sed ab anima eius gratia redundavit in carnem; nam per spiritus sancti gratiam, non solum mens virginis fuit deo per amorem perfecte unita, sed eius uterus a spiritu sancto est supernaturaliter impraegnatus. Et ideo statim cum dixisset gabriel, ave gratia plena, subiunxit de plenitudine ventris, dicens dominus tecum.

Ut ergo evangelista hanc singularem plenitudinem redundantiae et efficientiae de christo ostenderet, dixit de plenitudine eius omnes accepimus, scilicet omnes apostoli, et patriarchae, et prophetae, et iusti, qui fuerunt, sunt et erunt, et etiam omnes Angeli.

Nota, quod haec praepositio de aliquando quidem denotat efficientiam, seu originalem causam, sicut cum dicitur, radius est vel procedit de sole; et hoc modo denotat in christo efficientiam gratiae, seu auctoritatem, quia plenitudo gratiae, quae est in christo, est causa omnium gratiarum quae sunt in omnibus intellectualibus creaturis. Eccli. C. XXIV, 26: venite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis, quae scilicet de me procedunt, adimplemini, participatione sufficientis plenitudinis.

Aliquando autem haec praepositio de denotat consubstantialitatem, ut cum dicitur, filius est de patre; et secundum hoc plenitudo christi est spiritus sanctus, qui procedit ab eo consubstantialis ei in natura, in virtute et maiestate. Quamvis enim dona habitualia alia sint in anima christi quam ea quae sunt in nobis, tamen spiritus sanctus, qui est in ipso, unus et idem replet omnes sanctificandos.

I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus; Ioel. II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem; rom. C. VIII, 9: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius. Nam unitas spiritus sancti facit in ecclesia unitatem; Sap. I, 7: spiritus domini replevit orbem terrarum.

Tertio modo haec praepositio de denotat partialitatem, sicut cum dicimus, accipe de hoc pane, vel vino, idest partem accipe, et non totum; et hoc modo accipiendo, notat in accipientibus partem de plenitudine derivari.

Ipse enim accepit omnia dona spiritus sancti sine mensura, secundum plenitudinem perfectam; sed nos de plenitudine eius partem aliquam participamus per ipsum; et hoc secundum mensuram, quam unicuique deus divisit.

Eph. IV, 7: unicuique autem nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis.

Deinde cum dicit et gratiam pro gratia ostendit derivationem gratiarum in nos per christum. Ubi duo facit.

Primo ostendit quod accepimus gratiam a christo, eo auctore; secundo accepimus ab eo sapientiam, ibi deum nemo vidit unquam.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quod de plenitudine eius accepimus; secundo necessitatem accipiendi ostendit, ibi quia lex per Moysen data est etc..

Dicit autem primo quod accepimus de plenitudine christi hoc quod dico et gratiam pro gratia.

Sed per hoc quod ponitur, cogimur intelligere quod de plenitudine eius accepimus gratiam, et pro illa gratia accepimus aliam; et ideo videndum est quae sit prima gratia, pro qua secundam accepimus, et quae ipsa secunda.

Secundum chrysostomum autem, prima gratia, quam totum genus humanum accepit, fuit gratia veteris testamenti accepta in lege, quae quidem magna fuit, iuxta illud Prov. IV, V. 2: donum bonum tribuam vobis etc.. Magnum enim fuit quod hominibus idolatris data sunt praecepta a deo, et unius veri dei vera cognitio; Rom. III, 1: quid amplius Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis? multum quidem per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt eis eloquia dei. Pro gratia ergo ista, quae prima fuit, secundam longe meliorem accepimus; Zach. IV, 7: exaequabit gratiae.

Sed numquid non sufficiebat prima gratia? respondeo dicendum, quod non, quia per legem solum cognitio peccati datur, non ablatio.

Neminem enim ad perfectum adduxit lex, Hebr. VII, 19. Et ideo erat necesse quod alia gratia peccata auferens, et reconcilians deo, veniret.

Et ideo dicit quia lex per Moysen data est; gratia et veritas per iesum christum facta Est. Ubi evangelista praefert christum legislatori Moysi, quem baptista sibi praetulerat. Moyses autem reputabatur maximus prophetarum; Deut. Ult., 10: non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses.

Praefert autem eum Moysi, quantum ad excellentiam et dignitatem operum quia per Moysen lex data est; et horum duorum, tantum unum excellit alium, quantum figuratum excellit figuram et veritas ipsam umbram. Umbram enim habuit lex futurorum bonorum etc.; Hebr. X, 1. Item excellit quantum ad modum operandi: quia lex data est per Moysen, sicut ut per proponentem, non per facientem; quia, solus dominus est legifer noster: Is. XXXIII, V. 22. Gratia autem, et veritas facta est per christum, sicut per dominum et auctorem veritatis et gratiae, ut supra expositum est.

Secundum Augustinum vero, prima est iustificans et praeveniens, quae non datur nobis ex operibus; Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex operibus. Pro ista ergo gratia, scilicet imperfecta, accepimus aliam gratiam consummatam, scilicet aeternae vitae.

Et quamvis aeterna vita aliquo modo meritis acquiratur, tamen quia principium merendi in omnibus est gratia praeveniens, ideo vita aeterna dicitur gratia; Rom. VI, 23: gratia dei vita aeterna. Et, ut breviter concludatur, quicquid praevenienti gratiae de gratia additur, totum gratia pro gratia dicitur.

Necessitas autem secundae gratiae est ex insufficientia legis, quae ostendebat quid faciendum et quid cavendum erat; sed ad implendum ea quae praecipiebat, non praebebat auxilium; immo per occasionem operabatur mortem quae tamen videbatur fuisse ad vitam; apostolus, Rom. VII, 10, et II Cor. III, V. 9, dicit, legem ministram fuisse mortis: nam si ministratio damnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria. Item promittebat auxilium gratiae, sed non solvebat, quia neminem ad perfectum adducit lex, ut dicitur Hebr. VII, 19. Item per sacrificia et caeremonias veritatem novae gratiae figurabat, ipso suo ritu clamans eam figuram; et ideo necesse fuit quod christus veniret, qui per mortem propriam alienas mortes perimeret, et conferret auxilium novae gratiae, ut faciliter et delectabiliter adimpleremus praecepta, et moreremur transgressioni et conversationi antiquae; Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est etc..

Item ut manifestaretur veritas figurarum contentarum in lege, et ut promissiones factae patribus solverentur; II Cor. I. Vel aliter, veritas per christum facta est, quantum ad sapientiam et veritatem occultam a saeculis, quam veniens in mundum aperte docuit, infra XVIII, V. 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.

Sed si ipse christus est veritas, ut infra XIV, 6 dicitur, quomodo per ipsum facta est veritas, cum nihil possit fieri a seipso? respondeo, dicendum est, quod ipse est per suam essentiam veritas increata; quae aeterna est, et non facta, sed a patre est genita; sed per ipsum factae sunt omnes veritates creatae, quae sunt quaedam participationes et refulgentiae primae veritatis, quae in animabus sanctis relucent.



Lectio 11 - Io 1,18

11
Supra evangelista ostendit quomodo gratiam apostoli acceperunt a christo, eo faciente; hic ostendit quomodo acceperunt ab ipso eam docente.

Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit huius doctrinae necessitatem, dicens deum nemo vidit unquam; secundo doctoris ad docendum eam facultatem, ibi unigenitus qui est in sinu patris; tertio ipsam doctrinam declarat, ibi enarravit.

Necessitas autem huius doctrinae erat defectus sapientiae in hominibus, quem quidem defectum evangelista insinuabat per ignorantiam dei, quae in hominibus abundabat, dicens deum nemo vidit unquam.

Et hoc facit congrue: nam sapientia proprie in cognitione dei, et divinorum consistit. Unde Augustinus dicit, quod sapientia est divinarum rerum cognitio, sicut et scientia humanarum.

Quod autem hic dicit evangelista deum nemo vidit unquam contrariari videtur pluribus auctoritatibus divinae Scripturae. Dicitur enim Is. VI, 1: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; II Reg. VI, 2, fere idem habetur: nomen domini sedentis super cherubim etc.; Matth. V, V. 8, dicit dominus: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt.

Sed si aliquis responderet ad hoc ultimum, dicens, verum esse quod in praeterito nullus vidit, sed in futuro videbit, sicut dominus promittit, apostolus hoc excludit, dicens I Tim. Ult., 16: lucem habitat inaccessibilem, quam nullus hominum vidit, sed nec videre potest.

Sed quia apostolus dicit: nullus hominum vidit, posset aliquis dicere, quod si non ab hominibus videri possit, saltem videtur ab Angelis; praesertim cum deus dicat Matth. XVIII, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris.

Sed nec isto modo dici potest: quia, ut dicitur Matth. XXII, 30: filii resurrectionis erunt sicut Angeli dei in caelo. Si ergo Angeli vident deum in caelo, manifestum est etiam quod et filii resurrectionis eum vident; I io.

III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicut est.

Quomodo ergo intelligendum est hoc quod dicit evangelista deum nemo vidit unquam? ad huius ergo intellectum sciendum est, quod deus dicitur videri tripliciter. Uno quidem modo per subiectam creaturam, visui corporali propositam; sicut creditur Abraham vidisse deum, quando tres vidit, et unum adoravit, Gen. XVIII; unum quidem adoravit, quia tres, quos prius homines reputaverat, et postmodum Angelos credidit, recognovit mysterium trinitatis. Alio modo per repraesentatam imaginationem; et sic Isaias vidit dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Plures visiones huic similes in Scripturis reperiuntur. Alio vero modo videtur per aliquam speciem intelligibilem a sensibilibus abstractam, ab his qui per considerationem magnitudinis creaturarum, intellectu intuentur magnitudinem creatoris, ut dicitur Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri, et Rom. I, 20: invisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.

Alio modo per aliquod spirituale lumen a deo infusum spiritualibus mentibus in contemplatione; et hoc modo vidit Iacob deum facie ad faciem, Gen. XXXII, 30 quae visio, secundum Gregorium, facta est per altam contemplationem.

Sed per nullam istarum visionum, ad visionem divinae essentiae pervenitur: nulla enim species facta, sive qua informatur sensus exterior, sive qua informatur imaginatio, sive qua informatur intellectus, est repraesentativa divinae essentiae sicut Est. Illud autem homo per essentiam cognoscit quod species quam habet in intellectu, repraesentat ut est: per nullam ergo speciem ad visionem divinae essentiae pervenitur.

Quod autem nulla creata species divinam essentiam repraesentet, patet: quia nullum finitum potest repraesentare infinitum ut est; omnis autem species creata est finita: ergo etc.. Praeterea, deus est suum esse; et ideo eius sapientia et bonitas, et quaecumque alia, idem sunt; per unum autem creatum non possent omnia ista repraesentari: ergo cognitio qua deus per creaturas videtur, non est ipsius essentia, sed aenigmatica et specularis, et a remotis. Iob XXXVI, 25: omnes homines vident eum, aliquo dictorum modorum, sed unusquisque intuetur procul, quia per omnes illas cognitiones non scitur de deo quid est, sed quid non est, vel an Est. Unde dicit dionysius libro mysticae theologiae, quod perfectus modus quo deus in vita praesenti cognoscitur, est per privationem omnium creaturarum, et intellectorum a nobis.

Fuerunt autem aliqui dicentes, quod divina essentia numquam videbitur ab aliquo intellectu creato, et quod nec ab Angelis vel beatis videtur. Sed haec propositio ostenditur esse falsa et haeretica tripliciter.

Primo quidem, quia contrariatur auctoritati divinae Scripturae; I Io. III, 2: videbimus eum sicuti est; et infra XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum deum verum, et quem misisti iesum christum. Secundo quia claritas dei non est aliud quam eius substantia: non enim est lucens per participationem luminis, sed per seipsam. Tertio quia impossibile est quod aliquis perfectam beatitudinem consequatur, nisi in visione divinae essentiae: quia naturale desiderium intellectus est scire et cognoscere causas omnium effectuum cognitorum ab eo; quod non potest impleri nisi scita et cognita prima universali omnium causa, quae non est composita ex effectu et causa, sicut causae secundae.

Et ideo auferre possibilitatem visionis divinae essentiae ab hominibus, est auferre ipsam beatitudinem.

Necesse est ergo ad beatitudinem intellectus creati, ut divina essentia videatur, matth.

V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt.

Quo ad visionem autem divinae essentiae, oportet tria attendere.

Primo, quia numquam videbitur oculo corporali, vel aliquo sensu, vel imaginatione, cum per sensus non percipiantur nisi sensata corporea; deus autem incorporeus est; infra IV, V. 24: deus spiritus est.

Secundo, quia intellectus humanus quamdiu corpori est coniunctus, deum videre non potest, quia aggravatur a corruptibili corpore, ne possit ad summum contemplationis pertingere.

Et inde est quod anima quanto magis est a passionibus libera, et purgata ab affectibus terrenorum, tanto amplius in contemplationem veritatis ascendit, et gustat quam suavis est dominus. Summus gradus autem contemplationis est videre deum per essentiam; et ideo quamdiu homo in corpore subiecto ex necessitate passionibus multis vivit, deum non potest per essentiam videre. Ex. C. XXXIII, 20: non videbit me homo et vivet.

Ad hoc ergo quod intellectus humanus divinam essentiam videat, necesse est ut totaliter deserat corpus; vel per mortem, sicut apostolus dicit II Cor. V, 8: audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad dominum; vel quod totaliter abstrahatur per raptum a corporis sensibus, sicut de Paulo legitur II cor. C. XII, 3.

Tertio modo, quod nullus intellectus creatus quantumcumque abstractus, sive per mortem, vel a corpore separatus, videns divinam essentiam, ipsam nullo modo comprehendere potest. Et ideo communiter dicitur, quod, licet divina essentia tota videatur a beatis, cum sit simplicissima et partibus carens, tamen non videtur totaliter, quia hoc esset eam comprehendere. Hoc enim quod dico totaliter, dicit modum quemdam. Quilibet autem modus dei est divina essentia; unde qui non videt eum totaliter, non comprehendit eum. Comprehendere autem proprie dicitur aliquis aliquam rem cognoscendo, qui cognoscit rem illam quantum in se cognoscibilis est; alias, quamvis cognoscat eam, non tamen comprehendit. Sicut qui cognoscit hanc propositionem: triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, syllogismo dialectico, non cognoscit eam quantum cognoscibilis est, et ideo non cognoscit totaliter; sed qui cognoscit eam syllogismo demonstrativo, totaliter scit eam. Unumquodque enim tantum cognoscibile est, quantum habet de ente et veritate; sed ipse cognoscens tantum cognoscit quantum habet de virtute cognoscitiva. Omnis autem substantia intellectualis creata est finita: ergo finite cognoscit.

Cum ergo deus sit infinitae virtutis et entitatis, et per consequens infinite cognoscibilis, a nullo intellectu creato cognosci potest quantum est cognoscibilis; et ideo omni intellectui creato remanet incomprehensibilis; iob XXXVI, 26: ecce deus magnus vincens scientiam nostram. Solus autem ipse comprehendendo contemplatur seipsum, quia tanta est eius virtus in cognoscendo quanta est eius entitas in essendo. Ier. XXXII, 18: fortissime, magne, potens dominus exercituum nomen tibi, magnus consilio, incomprehensibilis cogitatu.

Sic ergo, secundum praemissa, intelligitur deum nemo vidit unquam. Primo sic: nemo, idest nullus hominum, vidit deum, idest essentiam divinam, oculo corporali et imaginario. Secundo nemo, in hac mortali vita vivens, vidit divinam essentiam in seipsa. Tertio nemo, homo vel Angelus, vidit deum, visione comprehensionis.

Quod autem de aliquibus dicitur, quod deum viderunt oculo, seu viventes in corpore, intelligitur non per essentiam, sed per subiectam creaturam, ut dictum est.

Sic ergo necessarium erat quod reciperemus sapientiam, quia deum nemo vidit unquam.

Huius autem sapientiae sufficiens doctor nobis proponitur ab evangelista, cum subdit unigenitus filius qui est in sinu patris, in quo ostendit nobis doctoris ipsius facultatem per tria. Scilicet per naturalem similitudinem, et per singularem excellentiam, et per perfectissimam consubstantialitatem.

Per naturalem similitudinem, quia filius naturaliter similitudinem patris habet.

Et inde est etiam quod intantum aliquis dicitur filius dei, inquantum similitudinem filii naturalis participat; et intantum cognoscit, inquantum de similitudine eius habet: quia cognitio fit per assimilationem. I Io. III, 2: nunc filii dei sumus, et sequitur: cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti Est. Et ideo in hoc quod evangelista dicit filius, importatur similitudo, et aptitudo ad cognoscendum deum.

Sed quia iste doctor specialius quam alii filii deum cognoscit, ideo evangelista hoc insinuat per excellentiam singularem, cum dicit unigenitus; quasi dicat: iste cognoscit deum prae aliis filiis. Ideo dicitur unigenitus, quia est filius naturalis, eamdem habens cum patre naturam et cognitionem; Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu.

Quamvis autem singulariter cognosceret, posset tamen sibi deesse facultas docendi, si non cognosceret totaliter; et ideo addit tertium, scilicet consubstantialitatem eius ad patrem, cum dicit in sinu patris: ut non accipiatur sinus prout in hominibus veste praecinctis dici consuevit, sed pro patris occulto. Illud enim in occulto gerimus, quod in sinu portamus. Occultum autem patris est, quia superexcedit omnem virtutem, et cognitionem, cum divina essentia sit infinita.

In illo ergo sinu, idest in occultissimo paternae naturae et essentiae, quae excedit omnem virtutem creaturae, est unigenitus filius; et ideo consubstantialis est patri.

Et quod evangelista hic significavit per sinum hoc David expressit per uterum, dicens Ps. Cix, 3: ex utero ante Luciferum, idest ex intimo et occulto meae essentiae, incomprehensibili omni intellectui creato, genui te, et consubstantialem mihi, et eiusdem naturae et virtutis et potestatis et cognitionis; I Cor. II, V. 11: quae sunt hominis, nemo novit nisi spiritus hominis... Et quae sunt dei, nemo novit nisi spiritus dei. Comprehendit ergo divinam essentiam, quae sua est.

Anima autem christi deum cognoscendo non comprehendit, quia hoc non dicitur, nisi de unigenito, qui est in sinu patris.

Unde et dominus dicit Matth. XI, 27: nemo novit patrem, nisi filius, et cui voluerit filius revelare; ut utrumque intelligatur de notitia comprehensionis, de qua hic videtur loqui evangelista. Nullus enim divinam comprehendit essentiam, nisi solus deus pater, et filius, et spiritus sanctus.

Sic ergo patet facultas doctoris ad docendum.

Notandum etiam, quod per hoc quod dicit qui est in sinu patris, excluditur error quorumdam, dicentium, patrem invisibilem esse, filium vero visibilem, et non visum fuisse in veteri testamento. Nam, ex hoc quod est in abscondito patris, manifestum est quod naturaliter invisibilis est, sicut pater. Et propter hoc dicebat de ipso Is. XLV, 15: tu es vere deus absconditus. Et ideo in Scriptura divina fit mentio de incomprehensibilitate filii; Matth. XI, 27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius; Prov. XXX, 4: quod nomen filii eius, si nosti? consequenter evangelista modum tradendi ipsam doctrinam insinuat, cum dicit ipse enarravit. Olim enim unigenitus filius manifestavit dei cognitionem per prophetas, qui eum intantum annuntiaverunt inquantum aeterni verbi fuerunt participes. Unde dicebant: factum est verbum domini etc.. Sed nunc ipse unigenitus, filius, enarravit fidelibus.

Is. LII, 6: ego ipse qui loquebar, ecce adsum; Hebr. I, 1: multifariam, multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio.

Et haec doctrina ideo omnibus aliis doctrinis supereminet dignitate, auctoritate et utilitate, quia ab unigenito filio, qui est prima sapientia, immediate est tradita. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est.

Sed quid narravit nisi unum deum? hoc ipsum et Moyses enarravit, Deut. VI, 4: audi, Israel: dominus deus tuus, dominus unus Est. Quid ergo amplius Moyse? multum per omnem modum, quia mysterium trinitatis, et multa alia, quae nec Moyses, nec aliquis prophetarum narravit.



Lectio 12 - Io 1,19-23

12
Supra ostendit evangelista quomodo christus innotuit testimonio ioannis ipsis apostolis; hic plenius explicat ipsum testimonium. Et primo ponit testimonium ioannis ad turbas; secundo vero testimonium quod perhibuit de christo discipulis suis, ibi altera die iterum stabat.

Si autem bene considerentur quae dicta sunt, duplex testimonium ioannis ad christum invenitur.

Unum quod tulit christo in eius praesentia, aliud in eius absentia: nisi enim in eius praesentia testimonium ioannes tulisset, non dixisset hic erat, et nisi in eius absentia, non diceret quem dixi vobis.

Primo ergo evangelista explicat testimonium ioannis quod tulit de christo in eius absentia; secundo quod tulit in eius praesentia, ibi altera die vidit.

Differunt autem haec duo testimonia, quia primum tulit interrogatus, alterum spontaneus; et ideo in primo testimonio non solum ponitur testimonium quod tulit, sed etiam ipsa interrogatio.

Primo autem fuit interrogatus de persona; secundo de officio, ibi et qui missi fuerant.

Ostenditur ergo primo quomodo ioannes confessus est se non esse quod non erat; secundo quomodo non negavit se esse quod erat, ibi dixerunt ergo ei: quis es? circa primum ponuntur tres interrogationes est tres responsiones, sicut patet in littera.

In prima autem interrogatione est magna Iudaeorum reverentia ad ioannem, qui mittunt ad eum, eius testimonium inquirentes.

Ubi magnitudo reverentiae ex quatuor colligitur.

Primo ex mittentium dignitate: non enim Galilaei miserunt, sed illi qui praecipui fuerunt in populo Israel, scilicet Iudaei, qui sunt de tribu Iuda, habitantes iuxta ierusalem; I Paral. V, de Iuda elegit dominus principes populi; infra IV, 22: salus ex Iudaeis Est. Secundo ex loci praeeminentia, quia ab ierusalem, quae est civitas sacerdotalis, et divino cultui mancipata; infra IV, 20: vos dicitis, quia ierosolymis est locus ubi adorare oportet. Is. XIX, 21: et colent eum in hostiis et in muneribus. Tertio ex nuntiorum auctoritate, qui solemnes erant, et sanctiores in populo, quia sacerdotes et Levitae; Is. Lxi, 6: vos sacerdotes domini vocabimini. Quarto ex hoc quod miserunt ut ioannes de se testimonium perhiberet, quasi tantam fidem habentes dictis suis, ut crederent ioanni de seipso etiam testimonium perhibenti. Unde dicitur ut interrogarent eum, tu quis es? quod christo non faciebant; immo dicebant ei, Io. VIII, 13: tu testimonium perhibes de teipso etc..

Consequenter cum dicit et confessus est, et non negavit, ponitur ioannis responsio.

Ideo autem evangelista ingeminat hoc quod dicit et confessus est, ut ostendat humilitatem ioannis: quia licet esset tantae auctoritatis apud Iudaeos ut eum crederent christum, non tamen honorem sibi non debitum usurpabat; immo confessus est, quia non sum ego christus.

Sed quid est hoc quod dicit confessus est, et non negavit? videtur autem quod negavit, quia dicit se non esse christum.

Sed dicendum est, quod ideo non negavit veritatem, quia dixit se non esse christum: alias negasset veritatem. Iob XXXI, 26: si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare; et laetatum est cor meum in abscondito et osculatus sum manum meam ore meo: quae est iniquitas maxima, et negatio contra deum altissimum. Non negavit ergo veritatem quia quantumcumque haberetur magnus, non est elatus in superbiam, usurpans sibi honorem alienum. Et confessus est, quia, non sum ego christus: quia vere non erat.

Supra: non erat ille lux etc..

Sed cum hi qui missi erant non quaererent an esset christus, sed quis esset; quare ioannes respondit non sum ego christus? sed dicendum, quod magis respondet ad mentem quaerentium, quam ad quaestionem; et hoc potest accipi dupliciter. Secundum Origenem enim intelligendum est, quod sacerdotes et Levitae bona intentione venerant ad ipsum. Cognoverant enim ex Scripturis, et praecipue ex prophetia Danielis, quia iam venerat tempus adventus christi. Unde videntes sanctitatem ioannis, suspicabantur eum esse christum: unde miserunt ad ioannem, quasi scire volentes per hoc quod dicunt ei tu quis es? an ipse se christum fateretur. Et ideo eorum respondit menti non sum ego christus.

Chrysostomus vero dicit, quod isti fraudulenter interrogabant. Nam ioannes cognatus erat sacerdotum, utpote principis sacerdotum filius, erat etiam sanctus; et tamen testimonium perhibebat christo, cuius genus humile videbatur. Unde et dicebant: nonne iste est fabri filius? et ignotus erat eis.

Et ideo cupientes magis habere magistrum ioannem quam christum, mittunt ad eum volentes eum per blanditias allicere, et inducere ut sibi honorem hunc attribuens, confiteatur se esse christum. Quam quidem malitiam videns ioannes, dicit non sum ego christus.

Secunda interrogatio ponitur consequenter, cum dicitur et interrogaverunt eum: quid ergo? elias es tu? sciendum est autem, quod a populo Iudaeorum sicut expectabatur dominus venturus, ita expectabatur elias christum praecessurus; Mal. Ult., 5: mittam vobis eliam etc.. Et ideo videntes, qui missi erant quod ioannes non confitebatur se esse christum, instant quod saltem confiteatur si est elias. Et hoc est quod dicunt quid ergo? elias es tu? quidam autem haeretici dicunt, quod anima de corpore transmittitur in corpus.

Et hoc dogma tunc temporis erat in auctoritate apud Iudaeos, unde credebant quod propter similitudinem operum ioannis ad eliam, anima eliae esset in corpore ioannis.

Et dicunt quod quaerebant isti a ioanne, an esset elias; idest, an anima eliae esset in ioanne; et adducunt pro eis, quod dicit dominus, Matth. XI, 14, de ioanne: si vultis scire, ipse est elias.

Sed tamen contrariatur eis responsio ioannis dicentis non sum elias.

Ad quod ipsi respondent, quod ioannes ex ignorantia respondit, nesciens, an anima sua esset anima eliae. Sed contra hoc dicit Origenes, quod valde irrationabile videtur, quod ioannes tamquam propheta a spiritu illuminatus, et de dei unigenito tanta narrans, ignoraret de seipso, an numquam eius anima fuerit in elia.

Non hac ergo intentione quaerebant elias es tu? sed quia habentes ex Scripturis, IV Reg. II, 11 quod elias non fuit mortuus, sed vivus raptus est per turbinem in caelum, credebant eum subito inter eos apparuisse.

Sed contra hoc est quod ioannes ex notis parentibus natus erat, et nativitas eius omnibus nota erat. Unde dicitur Lc. I, 63, quod mirati sunt universi, et ponebant in corde suo, dicentes: quis putas puer iste erit? ad quod potest dici, quod non est incredibile quod ita aestimarent de ioanne, sicut dictum Est. Quia et simile habetur Matth. XIV, 1 quod Herodes credebat de christo quod esset ioannes, quem ipse decollaverat, et tamen diu antequam ioannes decollatus esset, christus praedicaverat, et notus fuerat. Et ideo, ex simili amentia et crassitudine, Iudaei quaerebant a ioanne an ipse esset elias.

Sed quid est hoc quod dicit ioannes non sum, scilicet elias cum christus dixerit, Matth. XI, 14, ipse est elias? hanc autem quaestionem solvit Angelus, Lc. I, 17: ipse praecedet ante eum in spiritu et virtute eliae, in suis scilicet operibus. Non fuit ergo elias in persona, sed in spiritu, et virtute: quia scilicet similitudinem eliae in suis operibus ostendebat.

Potest autem attendi similitudo quantum ad tria. Primo quantum ad officium: quia sicut elias secundum domini adventum praeveniet, ita iste praecessit primum etc.. Unde et Angelus dixit: ipse praecedet ante ipsum etc..

Secundo quantum ad vivendi modum: quia elias in desertis morabatur, parco utebatur cibo et duris vestibus operiebatur, ut dicitur III Reg. XIX, 3 ss. Et IV Reg. I, 8. Et ioannes in desertis erat, cibus eius locustae et mel silvestre, et zona eius de pilis camelorum.

Tertio quantum ad zelum: quia maximi zeli fuit; unde dicebat III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino. Sic et ioannes zelo veritatis mortuus est, ut patet Matth. XIV, V. 6 ss..

Consequenter cum dicit propheta es tu? ponitur tertia quaestio.

Ubi primo quaeritur. Cum dicatur Lc. I, V. 76: tu puer propheta altissimi vocaberis etc. Quid est quod ioannes interrogatus si esset propheta, respondit se non esse prophetam? ad quod tripliciter respondetur. Uno modo quod ioannes non est propheta simpliciter, sed plusquam propheta. Alii namque prophetae solum futura praedicebant a remotis; Hab. II, 3: si moram fecerit, expecta illum; ioannes vero christum praesentem annuntiavit, quasi digito ostendens; infra: ecce agnus dei. Et ideo, Matth. XI, 9, dominus dicit eum esse plus quam prophetam.

Item alio modo, secundum Origenem, quia Iudaei ex malo intellectu tres excellentes personas futuras credebant circa adventum christi, scilicet ipsum christum, eliam et quemdam alium maximum prophetam, de quo Deut. XVIII, 15: prophetam suscitabit nobis dominus etc.. Et licet hic maximus propheta, secundum veritatem, non sit alius quam christus, tamen secundum Iudaeos alius est a christo; et ideo non quaerunt simpliciter utrum sit propheta, sed an sit ille propheta maximus. Quod quidem ex ordine quaestionis apparet. Nam primo, quaerunt an sit christus; secundo, an sit elias; tertio, an sit propheta ille. Et ideo in Graeco ponitur hic articulus, ut dicatur ly propheta, quasi anthonomastice dictum.

Tertio modo quia Pharisaei movebantur contra ioannem, quod sibi baptizandi officium praeter ordinem legis et traditionem eorum assumpsisset. De tribus autem habetur in veteri testamento quibus competere poterat baptizare, scilicet de christo; Ez. XXXVI, 25, ex persona christi dicitur: effundam super vos aquam mundam etc.. Item de elia, de quo dicitur IV Reg. II, 8, quod divisit aquas iordanis, et transiens raptus Est. Item de eliseo, qui Naaman syrum lavari fecit septies in iordane, ut lavaretur a lepra: ut dicitur IV reg. C. V, 9. Videntes ergo Iudaei ioannem baptizare, credebant eum aliquem istorum esse, scilicet christum, vel eliam, vel eliseum; et ideo cum dicunt hic propheta es tu? interrogant an sit eliseus. Et dicitur singulariter propheta, propter multa miracula quae fecerat; unde et ipse dicit IV Reg. V, 8: sciat prophetam esse in Israel. Et secundum hoc respondet non sum, scilicet eliseus.

Consequenter cum dicit dixerunt ergo ei, quis es? ostendit quomodo confessus est se esse quod erat, et primo ponitur interrogatio nuntiorum; secundo responsio, ibi ego vox clamantis in deserto.

Dixerunt ergo: quis es tu ut responsum demus his qui miserunt nos? quasi dicant: ad hoc missi sumus, ut sciamus quis es; ideo dicas nobis quid dicis de te ipso? sed attende ioannis devotionem: iam implevit quod apostolus dicit, Gal. II, 20, vivo ego, iam non ego, vivit vero in me christus.

Et ideo non respondet: ego sum filius zachariae, vel talis, et talis; sed solum illud in quo christum sequebatur.

Unde dicit: ego vox clamantis in deserto.

Dicit autem se vocem esse, quia vox origine posterior est verbo, sed notitia prior.

Nam verbum in corde conceptum, per vocem prolatam cognoscimus, cum sit signum eius.

Deus autem pater praecursorem misit ioannem in tempore factum, ut verbum suum ab aeterno conceptum annuntiaretur; et ideo congrue dicit ego vox.

Quod autem addit clamantis, potest intelligi dupliciter, ut scilicet sit vel ioannis in deserto clamantis et praedicantis, vel christi clamantis in ipso, secundum illud II Cor. Ult., 3: an experimentum eius quaeritis qui in me loquitur christus? clamat autem propter quatuor. Primo namque clamor manifestationem importat; et ideo ut ostendat quod christus in ioanne et in se manifeste loquebatur, clamat; infra VII, 37: in novissimo die magno festivitatis stabat iesus, et clamabat dicens: si quis sitit, veniat ad me et bibat. In prophetis autem non clamavit, quia prophetiae in aenigmate et figuris datae sunt; unde in Ps. XVII, 12 dicitur: tenebrosa aqua in nubibus aeris. Secundo quia clamor fit ad distantes; Iudaei autem elongati erant a deo, ideo necesse erat quod clamaret. Ps. Lxxxvii, 19: elongasti a me amicum et proximum. Tertio clamat, quia surdi erant. Is. XLII, 19: quis surdus, nisi servus meus? quarto clamat, quia cum indignatione loquitur, quia ipsi iram dei meruerunt.

Ps. II, 5: loquetur ad eos in ira sua etc..

Sed attende quod clamat in deserto, quia, Lc. III, 2, factum est verbum domini super ioannem zachariae filium in deserto.

Et potest esse huiusmodi ratio et litteralis et mystica.

Litteralis quidem, ut in deserto manens, immunis esset ab omni peccato, ut sic dignior esset christo testimonium ferre, et ex vita sua testimonium suum credibilius esset hominibus.

Mystica autem causa duplex Est. Nam per desertum gentilitas designatur, iuxta illud is. C. LIV, 1: multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Ut ergo ostenderet quod doctrina dei de cetero non debet esse in ierusalem tantum, sed in gentibus, clamavit in deserto. Matth. XXI, 43: auferetur a vobis regnum dei, et dabitur genti facienti fructus eius. Item, per desertum intelligitur Iudaea, quae iam deserta erat; matth. C. XXIII, 38: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Clamavit ergo in deserto, idest est in Iudaea, ut per hoc daretur intelligi, quod populus cui praedicabat, iam desertus erat a deo; Ps. Lxii, 3: in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi.

Sed quid clamat? dirigite viam domini: quia ad hoc missus fuit; Lc. I, 76: tu puer propheta altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem domini parare vias eius.

Via autem ad recipiendum deum parata et recta, est via iustitiae, secundum illud is. C. XXVI, 7: semita iusti recta est etc.. Tunc enim semita iusti est recta quando homo totus subiicitur deo, ut scilicet intellectus per fidem, voluntas per amorem, operatio per obedientiam deo subdantur. Et hoc, sicut dicit Isaias propheta; idest, sicut praedixit.

Quasi dicat: ego sum ille in quo ista complentur.




Thomas Aq. s Johannis 9