Thomas Aq. s Johannis 13

Lectio 13 - Io 1,14-28

13
Supra ioannes interrogatus perhibuit testimonium christo de seipso quantum ad personam; hic vero quantum ad officium.

Et circa hoc ponuntur quatuor.

Primo interrogantes; secundo interrogatio, ibi et interrogaverunt eum; tertio responsio, in qua testimonium perhibuit, ibi respondit eis ioannes etc..

Quarto locus ubi haec facta sunt, ibi haec in bethania facta sunt.

Interrogantes autem sunt Pharisaei.

Unde dicit et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. Et quidem, secundum Origenem, quod dicitur ex hoc loco, ad aliud testimonium pertinet: et isti qui missi sunt ex Pharisaeis, non sunt iidem cum sacerdotibus et Levitis, qui missi sunt a Iudaeorum universitate, sed alii specialiter missi a Pharisaeis.

Et secundum hoc dicitur: et qui missi sunt, non a Iudaeis scilicet, sicut fuerunt sacerdotes et Levitae, sed alii erant ex Pharisaeis.

Et ideo dicit quod, quia sacerdotes et Levitae disciplinati erant et reverentes, humiliter et cum reverentia ioannem interrogant de eius dignitate, utrum scilicet christus esset, an elias, an propheta; isti vero, qui ex Pharisaeis erant, secundum nomen suum divisi et importuni, contumeliosas voces praetendunt baptistae, unde dixerunt ei: quid ergo baptizas, si tu non es christus, neque elias, neque propheta? secundum alios vero, Gregorium scilicet, chrysostomum et Augustinum, isti qui ex Pharisaeis, sunt illi iidem qui missi fuerant a Iudaeis sacerdotes et Levitae. Quaedam enim secta erat inter Iudaeos, qui propter exteriorem cultum divisi erant ab aliis: unde et Pharisaei, idest divisi vocabantur; in qua quidem erant aliqui de sacerdotibus et Levitis, et aliqui de populo. Ut ergo nuntii maioris auctoritatis essent, miserunt sacerdotes et Levitas, qui erant ex Pharisaeis, ut eis nec sacerdotalis ordinis dignitas, nec religionis deesset auctoritas.

Ideo autem evangelista addit hoc quod dicitur et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis, ut primo quidem rationem quaestionis baptismi ioannis, pro qua missi non fuerunt, assignet; quasi dicat: missi fuerunt, ut interrogarent a ioanne quis esset. Sed quod quaerunt quid ergo baptizas? fecerunt, quia erant ex Pharisaeis, quibus eorum religio ausum praebebat.

Secundo, ut dicit Gregorius, ut ostendat qua intentione quaesierunt a ioanne tu quis es? Pharisaei enim inter omnes alios insidiose, et calumniose se habebant ad christum.

Unde ipsi dixerunt ei, Matth. XII, 24: in beelzebub principe Daemoniorum Daemonia eiicit. Ipsi etiam inierunt cum Herodianis consilium, ut caperent iesum in sermone.

Matth. XXII, 15. Et ideo per hoc quod dicit qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis, ostendit, quod calumniose se habebant, et ex invidia eum interrogaverunt.

Interrogatio autem est de officio baptizandi, unde dicitur et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: quid ergo baptizas? etc..

Unde notandum est, quod non quaerunt ut sciant, sed ut impediant. Quia enim videbant multitudinem populi ad ioannem currere, propter novum ritum baptizandi, et extraneum a ritu Pharisaeorum et legis, invidebant ioanni, et conabantur pro posse impedire baptismum eius; et ideo, se continere non valentes, suam manifestant invidiam, et dicunt quid ergo baptizas, si tu non es christus, neque elias, neque propheta? quasi dicant: non debes baptizare, ex quo negas te esse aliquem illorum trium in quibus praefiguratus est baptismus, ut dictum est supra. Scilicet, si tu non es christus, qui habiturus est fontem in ablutionem peccati; et si non es elias, sive propheta, idest eliseus, qui sicco vestigio iordanem transiverunt, ut dicitur IV Reg. II, 8, quomodo audes baptizare? similes istis sunt invidi, animarum profectum impedientes, qui dicunt videntibus: nolite videre etc.: Is. XXX, 10.

Responsio autem est vera: unde dicit respondit eis ioannes, dicens: ego baptizo in aqua. Quasi dicat: non debetis mirari, si ego, qui non sum christus, nec elias, nec propheta, baptizo: quia baptismus meus non est completivus, sed imperfectus.

Nam ad perfectionem baptismi exigitur lotio corporis et animae; et corpus quidem secundum naturam lavatur aqua, anima vero non nisi spiritu. Unde ego baptizo in aqua, idest, corpore lavo corpus; veniet autem alius, qui perfecte baptizabit, scilicet in aqua et spiritu sancto; deus et homo, qui et corpus aqua et spiritum spiritu lavabit, ita quod sanctificatio spiritus derivabitur ad corpus.

Act. I, 5: ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies.

Testimonium autem perhibet de christo, cum dicit medius autem vestrum stetit etc., et primo per comparationem ad Iudaeos; secundo per comparationem ad seipsum, ibi ipse est qui post me venturus est.

Ad Iudaeos autem comparat eum, dicens medius autem vestrum stetit; quasi dicat: ego imperfectum opus feci; sed est alius qui perficiet opus meum, qui medius vestrum stetit.

Quod quidem exponitur multipliciter. Uno siquidem modo, secundum Gregorium, chrysostomum et Augustinum, ut referatur ad communem christi conversationem inter homines, quia, secundum naturam humanam, aliis hominibus similis apparuit; Phil. II, 6: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et secundum hoc dicit medius vestrum stetit, idest multoties conversatus est quasi unus ex vobis; Lc. XXII, V. 27: ego in medio vestrum sum. Quem vos nescitis, idest, hoc quod deus factus est homo, capere non potestis. Item, nescitis quam magnus sit secundum naturam divinam, quae in eo latebat; iob XXXVI, 26: ecce dominus magnus vincens scientiam vestram.

Et ideo, ut Augustinus dicit, accensa est lucerna, scilicet ioannes, ut inveniatur christus. Ps. Cxxxi, 17: paravi lucernam christo meo.

Alio modo exponitur, secundum Origenem, et hoc dupliciter. Primo ut referatur ad christi divinitatem; et secundum hoc medius vestrum, idest in medio omnium rerum, stetit, scilicet christus: quia ipse secundum quod verbum a principio creaturae implevit universam creaturam. Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo. Quem tamen vos nescitis, quia, ut dicitur supra, in mundo erat... Et mundus eum non cognovit. Alio modo ut referatur ad causalitatem humanae sapientiae, et dicatur medius vestrum stetit; idest, in intellectu omnium relucet: quia quicquid lucis et sapientiae est in hominibus, provenit eis ex participatione verbi. Et dicit in medio, quia in medio hominis corporaliter est cor, cui attribuitur quaedam sapientia et intellectus: unde, licet intellectus non habeat organum corporale, tamen quia cor est principale organum, consuevit accipi pro intellectu; unde in medio stare dicitur secundum hanc similitudinem, inquantum illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Quem tamen vos nescitis; quia, ut dicitur supra, lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

Quarto modo exponitur ut referatur ad propheticam christi praenuntiationem, ut sic respondeatur principaliter Pharisaeis, qui continue Scripturas veteris testamenti, in quibus praenuntiabatur christus, inquirebant, et tamen eum non cognoscebant. Et secundum hoc dicitur medius vestrum stetit; idest, in sacra Scriptura, quam vos semper revolvitis; infra V, 39: scrutamini Scripturas. Quem tamen vos nescitis, quia cor vestrum induratum est propter infidelitatem et oculi vestri excaecati sunt, ut non agnoscatis praesentem, quem creditis futurum.

Comparat autem christum ad se ioannes, cum dicit ipse est qui post me venturus Est. Ubi primo ponit excellentiam christi ad seipsum; secundo vero excellentiae immensitatem ostendit, ibi cuius non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti.

Excellentiam autem christi ad seipsum ostendit et quantum ad ordinem praedicationis, et quantum ad ordinem dignitatis.

Quantum quidem ad ordinem praedicationis, ioannes primo innotuit. Et ideo dicit ipse est qui post me venit, ad praedicandum, baptizandum et moriendum; quia, ut dicitur Lc. I, 76, praeibis ante faciem domini, parare vias eius. Sed ioannes quidem praecessit christum, sicut imperfectum perfectum, et sicut dispositio formam; sicut dicitur I cor. C. XV, 46: non prius quod spirituale, sed quod animale. Nam tota vita ioannis fuit quoddam praeparatorium ad christum; unde dixit supra ego vox clamantis in deserto.

Sed christus praecessit ioannem et nos omnes, sicut perfectum imperfectum, et sicut exemplar exemplatum. Matth. XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; I pet. C. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum.

Quantum vero ad ordinem dignitatis, cum dicit qui ante me factus est, idest, mihi praelatus est, et dignitate praepositus; quia, ut dicit infra III, 30, me oportet minui, illum autem crescere.

Immensitatem autem excellentiae assignat cum dicit cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti.

Quasi dicat: non intelligatis ipsum mihi in dignitate praepositum sicut unus homo praefertur alteri, sed tam excellenter, quod nihil sum in comparatione ad ipsum. Et hoc patet, quia non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti eius: quod est minimum obsequium quod hominibus fieri potest.

Ex quo patet quod ioannes multum accesserat ad dei cognitionem, inquantum ex consideratione infinitae magnitudinis dei se totaliter vilipendebat, et nihil se esse dicebat.

Sicut Abraham, cum deum cognovisset, dicebat, Gen. XVIII, 27: loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Sic iob c. XLII, 5, cum dominum vidisset, dixit: nunc oculus meus videt te; idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Sic Is. XL, 17, postquam vidit gloriam dei dixit: omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Et haec quidem expositio est litteralis.

Exponitur autem et mystice. Uno modo secundum Gregorium, ut per calceamentum, quod fit de pellibus mortuorum animalium, intelligatur humana natura mortalis, quam christus assumpsit; Ps. LIX, 10: in idumaea extendam calceamentum meum etc..

Corrigia autem calceamenti eius, est ipsa unio divinitatis et humanitatis, quam nec ioannes, nec aliquis, potest solvere nec potuit plene investigare, cum talis esset quod hominem faceret deum, et deum hominem. Et ideo dicit cuius non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti; idest, ut explicem mysterium incarnationis etc.. Intelligendum est plene et perfecte: nam quoquo modo et ioannes et alii praedicatores, licet imperfecte, solvunt corrigiam calceamenti.

Alio modo exponitur, quia in veteri lege praeceptum erat, Deut. XXV, 5-10 quod quando aliquis moriebatur sine liberis, frater defuncti uxorem defuncti recipere tenebatur, et ex ea semen fratri suo suscitare; quod si nollet eam in uxorem recipere, tunc aliquis propinquus defuncti eam recipere volens, debebat eum discalceare in signum huius cessionis, et illam in uxorem recipere, et domus eius debebat vocari domus discalceati. Secundum hoc ergo dicit cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; idest, non sum dignus habere sponsam, quae sibi debetur, ecclesiam. Quasi dicat: non sum dignus ut vocer sponsus ecclesiae, quae consecratur christo in baptismo spiritus; ego autem baptizo in aqua tantum. Infra III, 29: qui habet sponsam, sponsus est etc..

Locus autem, ubi praedicta facta sunt, subditur consequenter, cum dicit haec in bethania facta sunt trans iordanem.

Sed circa hoc primo consurgit quaestio.

Cum bethania sit in monte oliveti quod est iuxta ierusalem, sicut dicitur Io. XI, 1 et Matth. XXVI, 6 quomodo dicit quod facta sunt trans iordanem, qui multum distabat ab ierusalem? sed dicendum, secundum Origenem et chrysostomum, quod non debet dici bethania, sed bethabora, quae est quaedam villa ultra iordanem: et hoc quod dicit bethania, corruptum est vitio scriptorum. Sed quia tam libri Graeci quam Latini habent bethania, ideo dicendum est aliter, quod est duplex bethania: una quae est prope ierusalem in latere montis oliveti, alia trans iordanem, ubi erat ioannes baptizans.

Quod autem mentionem facit de loco, habet rationem litteralem et mysticam.

Litteralem quidem secundum chrysostomum, quia ioannes scribebat evangelium istud viventibus forte aliquibus qui et tempus quo ista facta sunt, et locum viderunt, et ideo quasi ad maiorem certitudinem illos testes facit illorum quae viderant.

Mysticam vero, quia haec loca conveniunt baptismo. Nam, si dicatur bethania, quae domus obedientiae interpretatur, significat quod necesse est per obedientiam fidei ad baptismum pervenire; Rom. I, 5: ad obediendum fidei in omnibus gentibus. Si vero dicatur bethabora, quae interpretatur domus praeparationis, significat quod per baptismum praeparatur homo ad vitam aeternam.

Nec vacat mysterio quod trans iordanem sit. Iordanis enim interpretatur descensus eorum; et, secundum Origenem, significat christum, qui descendit de caelis, ut dicit ipse: descendi de caelo, ut facerem voluntatem patris mei. Unde dicitur eccli.

XXIV, 41: ego quasi fluvius dorix. Per ipsum autem omnes ingredientes in hunc mundum, mundari convenit, secundum illud Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

Convenienter etiam iordanis baptismum significat.

Ipse enim confinium est inter illos qui acceperunt sortes hereditatis a Moyse ex una parte iordanis, et illos qui acceperunt a iosue ex alia; et ita baptismus quasi quoddam confinium est inter Iudaeos et gentiles, qui proficiscuntur illuc, ut se lavent ad christum venientes, ut opprobrium peccati deponant. Sicut enim filios Israel terram promissionis intrantes oportuit transire iordanem, ita et per baptismum oportet patriam caelestem intrare. Dicit autem trans iordanem, ut insinuet quod etiam transgressoribus et peccatoribus baptismum poenitentiae praedicabat ioannes; unde et dominus, matth. C. IX, 13: non veni vocare iustos, sed peccatores.



Lectio 14 - Io 1,29-34

14
Supra ioannes perhibuit testimonium christo interrogatus; hic vero perhibet aliud testimonium christo spontaneus.

Et primo quidem fert ipsum testimonium; secundo testimonium latum confirmat, ibi et testimonium perhibuit ioannes.

Circa primum autem primo quidem describuntur circumstantiae testimonii; secundo ponitur ipsum testimonium, ibi ecce agnus dei; tertio excluditur suspicio testis, ibi et ego nesciebam eum.

Describuntur autem circumstantiae.

Una quidem ex parte temporis. Unde dicit altera die: in quo quidem commendatur ioannis constantia, quia non uno die, non semel tantum, sed pluribus diebus et multoties christo testimonium perhibebat. Ps. Cxliv, 2: per singulos dies benedicam tibi.

Commendatur etiam eius profectus: quia non debet nobis succedere una dies sicut alia; sed quae succedit debet esse altera, idest melior; iuxta illud Ps. Lxxxiii, 8: ibunt de virtute in virtutem.

Alia circumstantia ponitur ex parte modi testificandi, quia vidit ioannes iesum: in quo insinuatur certitudo. Nam testimonium de visu certissimum est.

Alia vero circumstantia ponitur ex parte eius cui testimonium perhibetur. Unde dicit iesum ad se venientem, scilicet de Galilaea, ut dicitur Matth. III, 13: venit iesus a Galilaea.

Nec tamen intelligendum est de adventu quo venit ad baptismum, de quo ibi loquitur matthaeus, sed de alio adventu quo iam baptizatus, et circa iordanem aliquamdiu commoratus, venit ad ioannem, alias non dixisset: super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Et ego vidi etc..

Iam ergo viderat eum, et spiritum super eum descendentem quasi columbam etc., ut infra dicit.

Huius autem christi ad ioannem adventus post baptismum una causa fuit ut testimonium ioannis certificaretur. Dixerat enim ioannes de christo: ipse est qui post me venturus est: nam aliquis posset errare in cognitione venturi, cum adesset; venit ad ioannem, ab eo digito ostendendus, dicente ioanne ecce agnus dei etc..

Alia ratio ut excluderet errorem. Posset enim aliquis credere quod christus prima vice, cum venit ad baptismum, venerit ad ioannem sicut a peccatis purgandus. Christus ergo, ut hoc excluderet, venit etiam ad eum post baptismum. Unde signanter dicit ioannes ecce qui tollit. Peccatum nullum fecit, sed venit peccatum tollere. Venit etiam ut praeberet humilitatis exemplum: quia, ut dicitur Eccli. III, 20, quanto maior es, humilia te in omnibus.

Et advertendum, quod sicut christo iam concepto, quando virgo mater ascendit in montana cum festinatione, elisabeth matrem ioannis visere, ioannes in utero matris existens, nec loqui valens, reverentiam christo et tripudium faciens, exultavit in utero; ita et nunc, christo ex humilitate ad eum venienti testimonium et reverentiam praebet, et in vocem prorumpit, dicens ecce agnus dei etc..

Ubi testimonium ioannis ponitur: in quo quidem ostendit virtutem christi, et dignitatem eius, ibi hic est de quo dixi.

Virtutem quidem ostendit dupliciter.

Primo proponendo figuram; secundo exponendo eam, ibi ecce qui tollit peccata mundi.

Circa primum sciendum est, quod, sicut dicit Origenes, in veteri lege consueverunt quinque animalia offerri in templo: tria de terrestribus, scilicet vitulus, capra et ovis, sed ovium quidem aries, ovis et agnus; de volatilibus vero duo, turtur scilicet, et columba: quae quidem omnia praefigurativa fuerunt veri sacrificii, quod est christus, qui semetipsum obtulit oblationem deo, ut dicitur Eph. V, 2.

Quare ergo baptista christo testimonium perhibens, agnum specialiter nominavit? huius ratio est, quia sicut dicitur Num. XXVIII, V. 3 s., licet alia fierent sacrificia in templo ceteris temporibus, unum tamen erat quotidianum, in quo iugiter unus agnus mane, et alius vespere offerebatur; nec hoc mutabatur unquam, sed tamquam principale observabatur, alia vero ex adiuncto. Et ideo per agnum, qui erat principale sacrificium, significatur christus, qui est principale sacrificium.

Nam licet omnes sancti, qui pro fide christi passi sunt, prosint ad salutem fidelium, hoc tamen non habent nisi inquantum super oblationem agni, quasi oblatio adiuncta principali sacrificio, immolantur. Offertur quidem mane et vespere, quia per christum patet aditus ad intelligibilia divinorum contemplanda et fruenda, quod pertinet ad cognitionem matutinam; et instruimur quomodo utamur terrenis absque inquinamento, quod pertinet ad vespertinam. Et ideo dicit: ecce agnus dei, etc., idest per agnum significatus.

Dicit autem dei, quia in christo sunt duae naturae, humana scilicet et divina. Et quod hoc sacrificium esset virtuosum ad purgandum et sanctificandum a peccatis, habet ex virtute divinitatis, inquantum scilicet deus erat in christo mundum reconcilians sibi, II Cor. V, V. 19.

Vel dicitur agnus dei, quasi oblatus a deo, scilicet ab ipso christo, qui est deus; sicut dicitur oblatio hominis, quam homo offert.

Vel dicitur agnus dei, scilicet patris: quia ipse providit homini oblationem ad offerendum pro peccatis sufficientem, quam homo per se habere non potest. Unde gen. C. XXII, 7, cum Isaac quaereret ab Abraham: ubi est victima holocausti? respondit: deus providebit sibi victimam holocausti. Rom. VIII, V. 32: proprio filio suo non pepercit deus; sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Dicitur autem christus agnus primo propter puritatem; Ex. XII, 5: erit agnus anniculus etc.; I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis. Secundo propter mansuetudinem; Is. LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutuit.

Tertio propter fructum, Prov. XXVII, 26: agni sunt tibi ad vestimentum tuum. Et hoc quantum ad indumentum, iuxta illud Rom. XIII, V. 14: induimini dominum iesum christum.

Et quantum ad cibum, infra VI, 52: caro mea est pro mundi vita. Et ideo dicebat Isaias, c. XVI, 1: emitte agnum, domine, dominatorem terrae.

Consequenter propositam figuram exponit cum dicit qui tollit peccata mundi, idest aufert; quod in lege nec per agnum, nec per alia sacrificia auferri poterat, quia, ut dicitur Hebr. X, 6: impossibile est per sanguinem taurorum et hircorum auferri peccata.

Sanguis iste tollit, idest aufert, peccata mundi. Oseae ult., 3: omnem aufert iniquitatem.

Vel tollit, idest in se accipit, peccata totius mundi; quia, ut dicitur I Petr. II, V. 24, qui peccata nostra pertulit in corpore suo. Is. LIII, 4: dolores nostros ipse tulit, et languores nostros ipse portavit.

Dicit autem, secundum Glossam, peccatum, et non peccata, ut ostendat in universali, quod abstulit totum genus peccati; I Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris.

Vel quia pro uno peccato, scilicet originali, mortuus; Rom. V, 12: per unum hominem peccatum intravit in mundum etc..

Supra perhibuit baptista testimonium christo quantum ad eius virtutem; hic vero perhibet testimonium quantum ad eius dignitatem, comparans eum sibi tripliciter.

Et primo quantum ad officium et ordinem praedicationis; unde dicit hic, scilicet agnus, digito eum demonstrans, est ille de quo dixi, scilicet in eius absentia, post me venit vir, ad praedicandum et baptizandum, qui post me venit nascendo. Dicitur autem vir christus ratione perfectae aetatis: quia quando incepit docere post baptismum, iam erat in aetate perfecta; Lc. III, 23: iesus erat incipiens quasi annorum triginta. Item, ratione perfectionis omnium virtutum quae in eo fuerunt; Is. IV, 1: apprehendent septem mulieres, idest virtutes, virum unum, scilicet christum perfectum. Zach. VI, 12: ecce vir, oriens nomen eius: quia ipse est origo omnium virtutum in aliis. Item, ratione desponsationis; quia ipse sponsus est ecclesiae; Oseae II, 16: vocabis me virum etc.; II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro.

Secundo quantum ad ordinem dignitatis, cum dicit qui ante me factus est.

Quasi dicat: licet post me venerit ad praedicandum, tamen ante me idest praelatus mihi factus est dignitate. Cant. II, 8: ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.

Collis unus fuit ioannes baptista, quem christus transilivit: quia, ut dicitur infra III, 30: me oportet minui, illum autem crescere.

Tertio quantum ad ordinem durationis, cum dicit quia prior me erat. Quasi dicat: non mirum si praefertur mihi dignitate, quia, etsi posterior sit tempore, est tamen prior aeternitate quia prior me erat.

Ex hoc autem duplex error destruitur. Error Arii: quia non dicit prior me factus est ut sit creatura, sed prior me erat, ab aeterno ante omnem creaturam; Prov. VIII, 25: ante omnes colles generavit me dominus.

Item error Pauli Samosateni: quia dixit prior me erat, ut ostendat, quod non ex maria sumpserat exordium. Nam, si essendi principium sumpsisset ex virgine, non extitisset utique prior praecursore, qui christum in sex mensibus secundum generationem praecedebat humanam.

Consequenter cum dicit et ego nesciebam eum, excludit falsam suspicionem a suo testimonio.

Posset enim aliquis dicere, ioannem testimonium perhibuisse christo propter affectionem specialis familiaritatis quam ad ipsum habebat; et ideo hoc excludens ioannes, dicit ego nesciebam eum: nam ioannes in deserto a pueritia sua conversatus Est. Licet autem miracula multa facta sint in nativitate christi, puta de magis et de stella, et huiusmodi, tamen non erant nota ioanni: tum quia infans erat secundum aetatem, tum quia ad desertum secedens, christi familiaritatem non habuit.

Medio vero tempore a nativitate usque ad baptismum, nullum miraculum christus operatus est; sed conformis conversatione aliis erat, et sua virtus ignota omnibus existebat.

Quod autem medio tempore non fuerit miracula operatus usque ad triginta annos, patet per hoc quod dicitur infra II, 11: hoc fecit initium signorum iesus etc.. Ex quo apparet falsitas libri de infantia salvatoris.

Ideo autem non fecit miracula medio tempore, ut non putaretur mysterium circumcisionis et incarnationis phantasma esse, si non se habuisset aetate sicut alii infantes. Et ideo demonstrationem scientiae et virtutis suae in aliud distulit tempus, in quo alii homines scientia et virtute vigere consueverunt. Iuxta quod dicitur Lc. II, 52: puer autem proficiebat gratia et sapientia; non quod ipse virtutem et sapientiam ante non habitam susciperet, cum in eis fuerit ab instanti suae conceptionis perfectus, sed quia virtus eius et sapientia magis innotescebat hominibus. Is. C. XLV, 15: vere tu es deus absconditus.

Ideo ergo ioannes nesciebat eum, quia nulla signa adhuc de eo viderat, neque aliis per signa innotuerat. Unde subdit sed ut manifestetur in Israel, propterea ego veni in aqua baptizans. Quasi dicat: totum ministerium meum est ad manifestationem. Supra, non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Dicit autem veni in aquam baptizans, ad differentiam baptismi christi.

Quia christus non in aqua solum baptizavit, sed in spiritu, conferens gratiam; unde et baptismus ioannis fuit significativum tantum, non effectivum.

Manifestavit autem baptismus ioannis christum tripliciter. Primo scilicet per ioannis praedicationem. Licet enim ioannes etiam sine baptismo potuisset praedicando parare viam domino, et inducere turbas ad christum, tamen propter novitatem officii plures ad eum concurrebant quam si sine baptismo praedicatio facta esset. Secundo profuit baptismus ioannis propter christi humilitatem, quam demonstravit, baptizari volens a ioanne; Matth. III, 13: venit christus ad ioannem ut baptizaretur ab eo. In quo quidem exemplum humilitatis praebuit, ut scilicet nullus, quantumcumque magnus, dedignetur a quocumque ad hoc ordinato, sacramenta suscipere. Tertio, quia christo baptizato a ioanne, affuit virtus patris in voce, et spiritus sanctus in columba, per quam virtus christi et dignitas magis manifestata fuit.

Lc. III, 22: et vox patris intonuit: hic est filius meus dilectus.

Consequenter cum dicit et testimonium perhibuit ioannes ipse magna quae testatus est de christo quod totius orbis terrarum solus peccata tolleret, confirmat auctoritate dei.

Et circa hoc tria facit.

Primo proponit visionem; secundo praebet de intellectu visionis instructionem, ibi et ego nesciebam eum; tertio suam ex ipsa visione conceptionem ostendit, ibi et ego vidi, et testimonium perhibui.

Visionem quidem proponit cum dicit vidi spiritum descendentem quasi columbam de caelo. Quod quidem quando factum fuerit, ioannes evangelista non refert; sed matthaeus et Lucas dicunt hoc factum fuisse quando christus baptizatus est a ioanne.

Et quidem congruebat quod spiritus sanctus adesset baptizato et baptismo. Baptizato namque congruebat, quia sicut filius existens a patre, manifestat patrem infra XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum etc., ita et spiritus sanctus a filio existens, filium manifestat.

Infra XVI, 14: ille me clarificabit, quia de meo accipiet etc.. Baptismo autem congruit, quia baptisma christi est inchoativum et consecrativum nostri baptismatis. Nostrum autem baptisma consecratur per invocationem sanctae trinitatis; Matth. Ult., 19: baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti etc.. Quod ergo nos invocamus in baptismo nostro, affuit baptismo christi, scilicet pater in voce, spiritus sanctus in columba, filius in humana natura.

Dicit autem descendentem, quia cum descensus duos terminos habeat, scilicet principium sursum et terminum deorsum, quantum ad utrumque convenit baptismo.

Est enim duplex spiritus, unus mundi et alius dei. Et spiritus quidem mundi est amor mundi, qui non est desursum, sed ab inferiori ascendit in hominem, et eum descendere facit; spiritus autem dei, scilicet dei amor, desursum descendit ad hominem, et eum ascendere facit. I Cor. II, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum dei. Quia ergo ille spiritus de supernis est, ideo dicit descendentem.

Similiter etiam, quia impossibile est creaturam recipere dei bonitatem in tanta plenitudine, secundum quod convenit deo, ideo bonitatis ipsius ad nos derivatio, est quasi quidam descensus; Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.

Sed quia spiritus sanctus in sua natura videri non potest, ut dicitur infra III, 8: spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat, aut quo vadat, spiritus etiam non est descendere, sed ascendere. Ez. VIII, 3: elevavit me spiritus etc.. Ideo consequenter evangelista modum visionis et descensus exponit, dicens, hic non fuisse in spiritu, idest natura sed in specie columbae, in qua apparuit: unde dicit quasi columbam.

Et hoc quidem congrue, ut scilicet filius dei per carnem visibilis factus, manifestaretur per spiritum sanctum visibili specie columbae.

Quae quidem columba non est assumpta a spiritu sancto in unitatem personae, sicut humana natura assumpta est a filio dei.

Cuius ratio est, quia filius apparuit non solum ut manifestator, sed ut salvator. Et ideo, secundum quod dicit leo Papa, oportuit quod esset deus et homo: deus quidem, ut afferret remedium; homo vero, ut praeberet exemplum. Spiritus vero sanctus apparuit solum ad manifestandum, ad quod sufficiebat speciem corporalem assumere solum ad significationem quamdam.

Utrum autem columba illa fuerit verum animal, et utrum praeexistens apparitioni: sciendum, quod rationabiliter dicitur illa fuisse vera columba. Venit enim spiritus sanctus ad manifestandum christum, qui cum sit veritas, non nisi per veritatem manifestandus erat.

Quantum vero ad secundum, dicendum, quod non praeextitit apparitioni; sed tunc virtute divina absque commixtione maris et feminae formata fuit, sicut et corpus christi virtute spiritus sancti conceptum, non ex virili semine.

Et tamen fuit vera columba, quia, ut Augustinus dicit in libro de agone christiano, omnipotenti deo, qui universam creaturam ex nihilo fabricavit, non erat difficile verum corpus columbae sine aliarum columbarum ministerio figurare, sicut non fuit difficile verum corpus in utero b. Virginis sine naturali semine fabricare. Cyprianus in libro de unitate ecclesiae: idcirco et in columba dicitur spiritus sanctus apparuisse, quia columba simplex animal et innocens est, non felle amarum, non morsibus ferum, non unguium laceratione violentum: hospitia humana diligere, unius domus consortium nosse, cum generat simul filios edere, cum conveniat volantibus invicem cohaerere, communi conversatione vitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unanimitatis implere.

Quare autem potius in columba, quam in alia specie apparuit, multipliciter ratio assignatur. Primo quidem propter columbae simplicitatem. Nam columba simplex est; Matth. X, 16: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Spiritus autem sanctus, quia facit respicere unum, scilicet deum, simplices facit; et ideo in specie columbae apparet. Et quidem, secundum Augustinum, apparuit etiam super discipulos congregatos per ignem, quia quidam sunt simplices, sed tepidi; quidam autem ferventes, sed malitiosi. Ut ergo spiritu sanctificati dolo careant, spiritus in columbae specie demonstratur; et ne simplicitas frigiditate tepescat, demonstratur in igne.

Secundo, propter caritatis unitatem. Nam columba amore multum fervet; Cant. VI, 8: una est columba mea. Ut ergo ostendat ecclesiae unitatem, in specie columbae spiritus sanctus apparet. Nec te moveat quod discipulis dispartitae linguae apparuerunt, quando sedit supra singulos eorum spiritus sanctus, qui et dispartitus apparet, secundum diversa donorum officia, et tamen unit per caritatem; et sic propter primum apparuit in dispartitis linguis, ut dicitur I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt, in columbae specie propter secundum.

Tertio, propter gemitum. Columba enim habet gemitum pro cantu; sic spiritus sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, ut dicitur Rom. VIII, 26, et Nahum II, 7: ancillae eius mirabantur.

Quarto, propter fecunditatem. Columba enim animal fecundissimum est, idcirco ad designandum fecunditatem gratiae spiritualis in ecclesia, in specie columbae spiritus sanctus apparuit. Hic est quod Levit. V, 7 dominus pullos columbarum offerre praecepit.

Quinto, propter columbae cautelam. Sedet enim super rivos aquarum, in quibus respiciens, falconem volitantem conspicit, et sibi ab eo cavet; Cant. V, 12: oculi tui sicut columbae etc.. Unde, quia in baptismo est nostra tutela et defensio, congrue in specie columbae spiritus sanctus apparuit.

Respondet igitur figurae veteris testamenti.

Sicut etenim columba deferens ramum virentis olivae, ostendit signum clementiae dei his qui residui fuerant ex aquis diluvii; ita et in baptismo veniens spiritus sanctus in columbae specie, ostendit signum divinae clementiae, quae baptizatis et peccata remittit, et gratiam confert.

Dicit autem manentem super eum, quia in mansione quies designatur.

Et quod spiritus sanctus in aliquo non quiescat, duplici de causa contingit. Una est ex peccato. Omnes enim alii homines, praeter christum, vel sauciantur vulnere peccati mortalis, per quod effugatur spiritus sanctus, vel obfuscantur macula veniali, per quam aliqua operatio spiritus sancti impeditur. In christo autem neque mortale, nec veniale, nec originale peccatum fuit: unde nec in eo fuit spiritus sanctus inquietatus; sed super eum mansit, idest quievit.

Alia causa: quia quantum ad gratias gratis datas, non semper adest aliis sanctis potestas operandi. Sicut non semper adest sanctis potestas operandi miracula, nec prophetis spiritus prophetiae. Christus vero semper habuit potestatem ad omnem operationem virtutum et gratiarum: et ideo ad hoc designandum, super eum mansit.

Unde hoc proprium signum fuit agnoscendi christum, ut dicitur in Glossa Is. XI, 2: requiescet super eum spiritus domini. Quod intelligendum est de christo, inquantum est homo, secundum quod est minor patre et spiritu sancto.

Consequenter cum dicit et ego nesciebam eum, instruit de intellectu visionis praedictae.

Quidam enim haeretici, scilicet ebionitae, dicebant, christum a principio nativitatis suae, neque christum fuisse, nec filium dei, sed ex tunc filius dei et christus esse incepit quando in baptismo oleo spiritus sancti unctus fuit. Sed hoc falsum, quia in ipsa hora nativitatis Angelus dixit pastoribus, Lc. II, 11: natus est vobis hodie salvator, qui est christus dominus in civitate David. Ne ergo aliquis crederet spiritum sanctum in baptismo supra christum descendisse, quasi de novo christus indigeret spiritu ad sui sanctificationem, ideo causam sui descensus baptista ostendit, dicens quod non descendit propter sui necessitatem, sed propter nos, ut scilicet gratia eius nobis manifestaretur. Et ideo dicit ego nesciebam eum. Sed ut manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.

Sed hic oritur quaestio. Dicit enim qui misit me baptizare etc., si dicatur quod pater misit eum, verum est; similiter si dicatur quod filius, manifestius, cum dicatur quod et pater et filius misit eum, quia ioannes non est de illis de quibus dicit ierem. C. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant.

Quomodo ergo dicit ego nesciebam eum, si filius misit eum? si dicatur, quod licet cognosceret eum secundum divinitatem, non tamen cognoscebat eum secundum humanitatem, nisi postquam vidit spiritum descendentem super eum, contra: spiritus enim sanctus descendit super christum quando baptizatus Est. Ioannes autem cognovit christum antequam baptizaretur, alias non dixisset ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me? est ergo dicendum, quod tripliciter potest ad hanc quaestionem responderi. Uno modo, secundum chrysostomum, ut referatur ad cognitionem familiaritatis, ut sit sensus ego nesciebam eum, scilicet familiariter. Et si obiiciatur, quod dicit ioannes ego a te debeo baptizari etc., dicitur quod ista duo sunt ad diversa tempora referenda, ut hoc quod dicit ego nesciebam eum, referatur ad tempus diu ante baptismum, in quo nondum christo familiaris erat; hoc vero quod dicit ego a te debeo baptizari, referatur ad tempus illud in quo baptizatus est christus, quando iam propter frequentem visitationem eius, christus familiaris erat. Alio modo, secundum Hieronymum, dicendum quod erat christus filius dei et salvator mundi, et hoc quidem sciebat ioannes; sed nesciebat eum per baptismum mundi salvatorem: et ideo hoc quod nescivit addidit, scilicet quod hic est qui baptizat in spiritu sancto. Sed melius dicendum est, secundum Augustinum, quod aliquid scivit et aliquid nescivit, et hoc quod nescivit addidit, scilicet quod potestatem baptizandi, quam potuit fidelibus suis communicare, sibi soli retinuit. Et hoc est quod dicit qui misit me baptizare in aqua... Hic est, singulariter scilicet, et solus, qui baptizat in spiritu sancto, et nullus alius: quia hanc potestatem sibi soli retinuit.

Notandum autem, quod triplex potestas christi attenditur in baptismo. Una est efficientiae, qua mundat interius animam a macula peccati; quam quidem potestatem habet christus inquantum est deus, non autem inquantum homo; et haec potestas nulli alii potest communicari.

Alia potestas est ministerii, quam quidem communicavit fidelibus; Matth. Ult., 19: baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Et ideo sacerdotes, ut ministri, potestatem habent baptizandi; christus autem, inquantum homo, minister dicitur, ut apostolus dicit sed tamen caput est omnium ministrorum ecclesiae.

Et quantum ad hoc habet singulariter potestatem excellentiae in sacramentis: quae quidem excellentia apparet in quatuor. Primo in sacramentorum institutione: quia nullus homo purus, nec etiam tota ecclesia, posset sacramenta instituere, vel sacramenta mutare, aut a sacramentis absolvere. Nam sacramenta invisibilem gratiam conferunt ex eorum institutione; conferre autem gratiam solius dei est: et ideo solus qui est verus deus potest sacramenta instituere. Secundum est quantum ad meriti christi efficaciam: nam ex merito passionis christi sacramenta virtutem habent; Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus.

Tertium est quia christus potest conferre effectum baptismi sine sacramento: quod solius christi Est. Quarto quia aliquo tempore baptismus conferebatur ad invocationem nominis christi; sed modo non ita fit.

Quae quidem quatuor nulli hominum communicavit; licet aliquid eorum communicare potuisset, puta quod in nomine Petri, vel alicuius alterius, conferretur baptismus, et forte aliquid aliorum. Sed hoc ideo non fuit factum ne fieret schisma in ecclesia, si baptizati spem suam ponerent in illis in quorum nominationem baptizarentur.

Et ideo didicit ioannes per hoc quod spiritus sanctus descendit super eum, quod christus solus est qui sua virtute interius baptizat.

Et forte posset dici, quod cum dixit ego a te debeo baptizari etc. Cognovit eum per internam revelationem; sed cum vidit spiritum sanctum descendentem super eum, cognovit eum per exterioris signi manifestationem.

Et ideo utrumque modum cognitionis tangit. Primum, cum dicit qui me misit baptizare, ille mihi dixit, idest interius revelavit.

Secundum, quando addidit super quem videris spiritum descendentem... Hic est qui baptizat.

Consequenter ostendit quid baptista ex hac visione intellexit, scilicet quod christus esset filius dei; et hoc est quod dicit et ego vidi, scilicet spiritum descendentem super eum, et testimonium perhibui, quia hic, scilicet christus, est filius dei, scilicet verus et naturalis.

Filii enim adoptivi patris fuerunt ad similitudinem filii dei naturalis; Rom. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui. Ille ergo debet filios dei facere qui baptizat in spiritu sancto, per quem filii adoptantur; Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis... Sed spiritum adoptionis etc.. Quia ergo iste, scilicet christus, est qui baptizat in spiritu sancto, ideo recte concludit baptista, quod est filius dei verus et purus.

I Io. Ult., 20: ut simus in vero filio eius etc..

Sed si alii viderunt spiritum sanctum descendentem super eum, quare non crediderunt? respondeo, quia non erant dispositi ad hoc, vel forte quia soli baptistae visio illa demonstrata Est.




Thomas Aq. s Johannis 13