Thomas Aq. s Johannis 15

Lectio 15 - Io 1,35-42

15
Supra evangelista posuit testimonia baptistae ad turbas; hic consequenter ponit eius testimonia ad discipulos ioannis.

Et primo ponitur testimonium; secundo ostenditur testimonii fructus, ibi et audierunt eum duo discipuli loquentem etc..

Circa primum tria facit.

Primo describitur testis; secundo assignatur modus testificandi; tertio ponitur eius testimonium.

Sed testis describitur, cum dicit altera die iterum stabat ioannes, et ex discipulis eius duo.

In hoc autem quod dicit stabat, tria notantur circa ioannem. Scilicet doctrinae ipsius modus, qui differens fuit a modo doctrinae christi, et discipulorum eius. Christus enim circumeundo docebat; unde dicitur, Matth. IV, 23, quod circuibat iesus totam Galilaeam etc..

Similiter et apostoli discurrendo per mundum, docebant; Mc. Ult., 15: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae.

Sed ioannes stando docebat; unde dicitur stabat ioannes, scilicet in uno loco trans iordanem, et instruebat de christo omnes ad eum venientes. Ratio autem quare christus et eius discipuli discurrendo docebant, est quia praedicatio christi facta erat credibilis per miracula, et ideo circuibant diversa loca, ut miracula et virtutes christi innotescerent.

Praedicatio vero ioannis non est confirmata miraculis, unde dicitur infra X, 41: ioannes signum fecit nullum: sed merito et sanctitate vitae. Et ideo stabat in loco uno, ut diversi ad eum confluerent, et per eius sanctitatem ducerentur ad christum. Similiter etiam si ioannes sine miraculis discurrisset ad praenuntiandum christum, eius testimonium incredibilius redderetur, cum videretur importune, et quasi ingerendo se hoc facere.

Secundo notatur ioannis constantia in veritate, quia ioannes non fuit arundo vento agitata, sed firmus in fide, secundum illud I Cor. X, 12: qui se existimat stare videat ne cadat. Hab. II, 1: super custodiam meam stabo.

Tertio allegorice notatur, quod stare allegorice idem est quod deficere; IV Reg. IV, 6: stetitque oleum, idest defecit. Stabat ergo ioannes veniente christo, quia cum venit veritas, defecit figura. Ioannes stat, quia lex transit.

Modus autem testificandi ponitur certus, quia cum aspectu. Unde dicit et respiciens iesum ambulantem. Ubi sciendum est, quod prophetae perhibuerunt testimonium christo, Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Similiter et apostoli per mundum discurrentes, Act. I, 8: eritis mihi testes in ierusalem, et in omni Iudaea etc.. Sed tamen non per visum, neque de praesente, sed de absente. Prophetae quidem ut de futuro, apostoli vero ut de praeterito. Sed ioannes, christo sibi praesente et a se viso, testimonium perhibuit: et ideo dicit et respiciens, oculis corporis, et mentis, iuxta illud Ps. Lxxxiii, 10: respice in faciem christi tui; Is. LII, 8: oculo ad oculum videbunt.

Sed dicit ambulantem, ut designet incarnationis mysterium, per quod dei verbum mutabilem naturam assumpsit; infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum.

Consequenter ponitur testimonium, cum dicit ecce agnus dei, quod non solum est demonstrativum, sed admirativum virtutis ipsius; Is. IX, 6: vocabitur nomen eius admirabilis.

Et vere admirabilis virtutis est iste agnus, qui occisus, leonem interfecit: illum, inquam, leonem de quo dicitur I Petr. Ult., 8: adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret. Et ideo ipse agnus leo vocari meruit victor et gloriosus; Apoc. V, 5: ecce vicit leo de tribu Iuda.

Breviter autem testimonium profert, dicens ecce agnus dei, tum quia discipuli quibus hoc testimonium perhibebat, ex his quae audierant a ioanne, iam satis instructi erant de christo; tum etiam quia per hoc satis intelligitur tota intentio ioannis, quae ad hoc solum erat ut eos ad christum duceret.

Nec dicit: ite ad eum, ne videantur discipuli gratiam praestare christo, si eum sequerentur; sed commendat christi gratiam, ut quasi in beneficium sibi computent, si christum sequuntur. Et ideo dicit ecce agnus dei; idest, ecce in quo est gratia, et virtus purgativa peccatorum: agnus enim offerebatur pro peccatis, ut dictum est.

Consequenter ponitur fructus testimonii, cum dicit et audierunt eum duo discipuli loquentem, et primo ponitur fructus proveniens ex testimonio ioannis et discipulorum eius; secundo vero ponitur fructus proveniens ex praedicatione christi, ibi in crastinum autem voluit exire in Galilaeam.

Circa primum primo ponitur fructus proveniens ex testimonio ioannis; secundo fructus proveniens ex praedicatione unius discipulorum eius, ibi erat autem Andreas frater simonis Petri etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponitur inchoatio huius fructus ex testimonio ioannis facta.

Secundo ponitur consummatio facta per christum, ibi conversus autem iesus etc..

Dicit ergo primo et audierunt eum, scilicet ioannem, duo discipuli, qui erant cum eo, loquentem (ecce agnus dei) et secuti sunt iesum, ad litteram: euntes cum eo.

Ubi quatuor, secundum chrysostomum, considerari possunt. Primo quia hoc quod ioannes loquitur et christus tacet, et verbo ioannis discipuli congregantur ad christum, competit mysterio: christus enim est sponsus ecclesiae, ioannes vero amicus et paranymphus sponsi. Officium autem paranymphi est sponsam tradere sponso, et loquendo, pacta tradere; sponsi autem est quasi prae verecundia tacere, et de sponsa iam habita pro velle disponere. Sic ergo discipuli traduntur a ioanne christo quasi desponsati per fidem. Ioannes loquitur, christus tacet; sed tamen susceptos diligenter instruxit.

Secundo vero quod cum ioannes dignitatem christi commendans dixit ante me factus est, et quoniam non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius, nullus conversus est; sed quando humilia de christo, et incarnationis mysterio locutus est, tunc secuti sunt eum discipuli: quia humilia, et quae pro nobis passus est christus, magis movent nos; et ideo dicitur Cant. I, 2: oleum effusum nomen tuum, idest misericordia, qua salutem omnium procurasti; et ideo statim sequitur adolescentulae dilexerunt te nimis.

Tertio, quia verbum praedicationis est sicut semen cadens in diversas terras: in una quidem fructificat, in alia non. Ita et ioannes cum praedicat, non omnes discipulos convertit ad christum, sed duos tantum, scilicet qui bene dispositi erant; alii vero e contrario invidia moventur ad christum: unde et quaestionem ei movent, ut dicitur Matth. IX, 14.

Quartum est quod discipuli ioannis audito eius testimonio de christo, non statim ingesserunt se ad loquendum cum eo ex abrupto, sed quasi studiosi cum quadam verecundia singulariter loqui cum eo, et in secreto loco studuerunt. Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus est, et opportunitas.

Consequenter ponitur consummatio fructus, cum dicit conversus autem iesus.

Quod enim ioannes inchoavit, consummatur per christum, quia neminem ad perfectum adduxit lex, ut habetur Hebr. VII, 19.

Et circa hoc christus duo facit: primo enim examinavit discipulos sequentes; secundo eos instruxit, ibi dicit eis: venite, et videte.

Circa primum primo ponitur christi examinantis interrogatio; secundo discipulorum examinatorum responsio, ibi qui dixerunt ei: Rabbi, ubi habitas? dicit ergo conversus autem iesus, et videns eos sequentes se, dixit eis. Et quidem per litteralem sensum intelligendum est quod christus eos praeibat, et hi duo discipuli eum sequentes, faciem eius minime videbant: et ideo christus ut daret eis fiduciam, convertit se ad eos. In quo datur nobis intelligi, quod omnibus, qui christum sequi incipiunt puro corde, dat fiduciam vel spem misericordiae; Sap. VI, 14: praeoccupat eos qui se concupiscunt.

Convertit autem se iesus ad nos, ut videatur a nobis: hoc erit in illa beata visione, quando ostendet nobis faciem suam, ut dicitur in Ps. Lxxix, 4: ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus. Quamdiu enim in mundo isto sumus, videmus posteriora eius, quia per effectus in eius cognitionem venimus; unde dicitur Ex. XXXIII, 23: posteriora mea videbis.

Item convertit se ut opem suae misericordiae nobis impendat. Hoc petebat ps. Lxxxix, 13: convertere, domine, aliquantulum etc.. Quamdiu enim christus opem suae miserationis non impendit, videtur a nobis aversus. Conversus est ergo iesus ad discipulos ioannis eum sequentes, ut faciem suam eis ostenderet, et gratiam eis infunderet.

Examinat autem eos specialiter de intentione. Sequentium namque christum non eadem intentio est: quidam enim eum sequuntur propter bona temporalia; alii vero propter bona spiritualia. Et ideo quid isti intendant, dominus quaerit, dicens quid quaeritis? non quidem ut discat, sed ut rectam intentionem aperientes, magis familiares faciat, et ostendat eos auditione dignos.

Notandum autem, quod hoc est primum verbum quod christus in isto evangelio loquitur. Et congrue, quia primum quod quaerit deus ab homine, est recta intentio.

Et secundum Origenem, post sex verba quae ioannes dixerat, christus septimum locutus Est. Primum namque ioannes baptista locutus est, quando testimonium perhibens de christo, clamabat dicens hic est de quo dixi. Aliud quando dixit non sum dignus solvere corrigiam calceamenti eius. Tertium quando dixit ego baptizo in aqua, medius autem vestrum stetit quem vos nescitis. Quartum ecce agnus dei.

Quintum vidi spiritum descendentem quasi columbam etc.. Sextum, cum hic dicit ecce agnus dei. Et christus septimum loquitur, ut intelligas mystice, quod quies, quae designatur per septimum diem, nobis est futura per christum, et quod in ipso est plenitudo septiformis gratiae spiritus sancti.

Consequenter respondent discipuli qui dixerunt ei etc.. Et quidem interrogati de uno, duo respondent.

Primo quidem quare christum sequuntur, scilicet ut addiscant, unde et magistrum eum vocant Rabbi (quod dicitur interpretatum magister) quasi dicerent: quaerimus, ut nos doceas.

Iam enim praecognoscebant quod dicitur Matth. XXIII, 10, unus est magister vester christus.

Secundo vero quod sequendo quaerunt, scilicet ubi habitas? et quidem litteraliter dici potest quod in veritate domum christi quaerebant.

Propter enim mira et magna, quae a ioanne de eo audierant, nolebant eum perfunctorie interrogare, nec semel tantum, sed frequenter et seriose; et ideo domum eius scire volebant, ut frequenter ad eum accederent, iuxta consilium sapientis, Eccli. VI, 36: si videris sensatum, evigila ad illum, et prov. C. VIII, 34: beatus qui audit me, et vigilat ad fores meas quotidie.

Allegorice autem in caelis est habitaculum dei, secundum illud Ps. Cxxii, 1: ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis. Quaerunt ergo ubi christus habitet, quia ad hoc debemus christum sequi ut per eum ducamur ad caelos, idest ad gloriam caelestem.

Moraliter autem interrogant ubi habitas? quasi vellent scire, quales debent esse homines qui digni sunt quod christus habitet in eis; de quo habitaculo dicitur Eph. II, 22: aedificamini in habitaculum dei, et Cant. I, V. 6: indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.

Consequenter cum dicit venite, et videte, ponitur instructio discipulorum a christo, et primo describitur ipsa instructio discipulorum a christo; secundo commendatur discipulorum obedientia venerunt, et viderunt; tertio determinatur tempus quia hora erat quasi decima.

Dicit ergo primo venite, et videte, scilicet ubi habitem.

Sed hic est quaestio. Cum dominus dicat, Matth. VIII, 20, filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, quare dicit venite, et videte ubi habito? respondeo dicendum, secundum chrysostomum, quod per hoc quod dixit dominus: filius hominis non habet ubi caput suum reclinet, demonstravit quod non habuit proprium habitaculum, non quod in domo alicuius alterius non maneret. Et ad hanc videndum istos invitabat, dicens venite, et videte.

Mystice autem dicit venite, et videte quia habitatio dei, sive gloriae, sive gratiae, agnosci non potest nisi per experientiam: nam verbis explicari non potest; Apoc. II, 17: in calculo nomen novum etc.. Et ideo dicit venite, et videte. Venite, credendo et operando, et videte, experiendo et intelligendo.

Notandum autem, quod quatuor modis pervenitur ad hanc cognitionem. Primo per bonorum operum actionem: unde dicit venite. Ps. XLI, 3: quando veniam, et apparebo ante faciem domini. Secundo per mentis quietem, seu vacationem; Ps. XLV, 11: vacate, et videte tertio per divinae dulcedinis gustationem; Ps. XXXIII, 9: gustate, et videte, quoniam suavis est dominus.

Quarto per operationem devotionis; Thren. III, V. 41: levemus corda nostra cum manibus orando etc.. Et ideo dicit dominus Lc. XXIV, V. 39: palpate, et videte etc..

Consequenter ponitur discipulorum obedientia, quia statim sequitur venerunt, et viderunt, quia veniendo viderunt, et videntes non deseruerunt, unde dicitur et manserunt ibi die illo quia, ut dicitur infra c. VI, 45, omnis qui audit a patre, et didicit, venit ad me. Qui enim recedunt a christo, non viderunt eum adhuc, sicut videre oportet.

Isti autem qui perfecte credendo, eum viderunt, manserunt ibi die illo; audientes et videntes beatum diem, beatam noctem duxerunt; III Reg. X, 8: beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper. Et ideo, ut dicit Augustinus, aedificemus et nosmetipsi in corde nostro, et faciamus domum quo veniat ille, et doceat nos.

Et dicit die illo, quia nox esse non potest ubi est lumen christi, ubi est sol iustitiae.

Tempus autem determinatur consequenter, cum dicit hora autem erat quasi decima. Quod quidem evangelista determinat, ut, secundum litteram, insinuet commendationem christi, et discipulorum. Hora enim decima est in occasu diei: ex quo et christus commendatur, qui tam studiosus erat ad docendum, quod nec propter temporis tarditatem eos docere distulit, sed in hora decima docuit eos; Eccle. XI, 6: mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua.

Similiter etiam commendatur et discipulorum temperantia. Quia etiam hora decima qua consueverunt homines comedisse et esse minus sobrii ad perceptionem sapientiae, ipsi et sobrii et apti erant ad sapientiam audiendam, nec propter cibum, aut vinum impediebantur.

Nec mirum, quia discipuli eius fuerant, scilicet ioannis, cuius potus erat aqua, esca autem locusta et mel silvestre.

Secundum autem Augustinum, per horam decimam lex signatur, quae in decem praeceptis data Est. Erat ergo hora decima quando isti venerunt, et manserunt cum christo, et ab eo erudiuntur, ut impleretur lex per christum quae a Iudaeis impleri non poterat.

Et ideo etiam in ipsa hora vocatus est Rabbi, idest magister.

Consequenter cum dicit erat autem Andreas frater simonis Petri etc. Ponitur fructus quem fecit discipulus ioannis conversus ad christum. Et super hoc primo describitur discipulus; secundo fructus ab ipso inchoatus, ibi invenit hic primum fratrem suum simonem; tertio ponitur consummatio fructus facta per christum, ibi intuitus autem eum iesus dixit.

Describitur autem discipulus primo a nomine, cum dicit erat autem Andreas, idest virilis. Ps. XXX, 25: viriliter agite, et confortetur cor vestrum. Exprimit autem nomen, ut ostendatur eius privilegium: tum quia prior conversus est ad fidem christi perfecte, tum etiam quia christum praedicavit: unde sicut stephanus fuit primus martyr post christum, ita et Andreas fuit primus christianus.

Secundo describitur a cognatione, quia frater simonis Petri: quia iunior erat. Et hoc quidem est ad commendationem suam, ut qui aetate posterior, fide efficiatur primus.

Tertio a disciplina, quia unus ex duobus qui audierant a ioanne. Et huius quidem nomen describitur ad ostendendum Andreae privilegium quod insignis fuerit. Alterius enim nomen tacetur: aut quia ille alius fuit ioannes evangelista, cuius consuetudo est in suo evangelio cum de eo agitur, nomen suum non exprimere propter humilitatem; aut, secundum chrysostomum, non fuit aliquis insignis, nec fecit aliquid magnum: unde non fuisset utilitas nomen eius ponere. Sic enim et Lucas, cap. X, nomina septuaginta duorum discipulorum, quos dominus binos misit ante faciem suam, non posuit, quia non erant solemnes personae et insignes, sicut apostoli fuerunt. Aut, secundum Alcuinum, ille discipulus fuit Philippus: et hoc patet, quia statim postquam evangelista prosecutus est de Andrea, prosequitur de Philippo, dicens: in crastinum autem voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum etc..

Quarto commendatur a devotionis studio: unde dicitur et secuti fuerant eum, idest iesum. Iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus.

Fructus autem inchoatus per Andream ponitur, cum dicit invenit hic primum simonem fratrem suum. Et primo insinuat apud quem fructum fecit, scilicet apud fratrem suum, ut commendet suae conversionis perfectionem: sicut enim Petrus dicit in itinerario clementis, evidens signum perfectae conversionis alicuius est, cum conversus, quanto aliquis sibi est magis coniunctus, tanto magis satagit eum convertere ad christum.

Et ideo Andreas perfecte conversus non detinuit apud seipsum inventum thesaurum, sed festinat et currit cito ad fratrem, traditurus ei bona quae suscepit.

Et ideo dicit invenit hic, scilicet Andreas, primum, idest primo adverbialiter, fratrem suum simonem, quem quaerebat, ut sicut erat sanguine, ita faceret eum germanum fide.

Prov. XVIII, 19: frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma; Apoc. Ult., 17: qui audit, dicat, veni.

Secundo ponit verba quae dicit Andreas invenimus messiam (quod interpretatur christus); ubi, secundum chrysostomum, tacite respondet cuidam quaestioni. Scilicet, si quis eum interrogaret de quo instructi fuissent a christo, in promptu est responsio, scilicet quod per testimonia Scripturae instruxit eum intantum quod cognosceret eum esse christum.

Et ideo dicit invenimus. Per quod etiam innuit quod diu cum desiderio eum quaesierat; Prov. III, 13: beatus homo qui invenit sapientiam. Messia Hebraice, quod Graece interpretatum est christus, idest unctus Latine: quia specialiter unctus est oleo invisibili, idest spiritus sancti. Ideo signanter nomine isto manifestat eum: unde in Ps. XLIV, 8 dicitur: unxit te deus tuus oleo laetitiae prae consortibus, idest prae omnibus sanctis: nam omnes sancti isto oleo unguntur; sed iste singulariter unctus est, et singulariter sanctus. Ideo secundum chrysostomum, non dicit messiam simpliciter, sed cum adiectione articuli.

Tertio ponit fructum quem fecit, quia adduxit eum ad iesum, scilicet Petrum.

In quo Petri obedientia commendatur: confestim enim occurrit, in hoc non tardans. Et Andreae devotionem considera: quia duxit eum ad iesum, non ad se (sciebat enim se infirmum), et ideo eum ad christum adducit, ut ipse eum instruat; instruens simul per hoc, quod hic debet esse praedicatorum conatus et studium, ut fructus praedicationis et studium non sibi vindicent, seu ad utilitatem et honorem proprium convertant, sed ut adducant ad iesum, idest ad eius gloriam et honorem referant.

II Cor. IV, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed iesum christum.

Consummatio autem huius fructus ponitur cum dicit intuitus autem eum iesus dixit, etc.. Ubi christus, ad fidem divinitatis eum elevare volens, incipit quae divinitatis sunt opera facere, occulta praedicans.

Et primo quidem quantum ad occulta praesentiae; unde intuitus eum, idest, statim cum vidit eum virtute divinitatis, consideravit, et dixit ei nomen suum: unde dicit tu es simon.

Nec mirum, quia, ut dicitur I Reg. XVI, V. 7, homines vident ea quae apparent, deus autem intuetur cor.

Congruit autem hoc nomen mysterio. Nam simon interpretatur obediens; ut insinuet quod obedientia necessaria est ei qui conversus est ad christum per fidem. Act. V, 32: dat spiritum sanctum obedientibus sibi.

Secundo vero quantum ad occulta praeterita. Unde dicit filius ioanna, quia hoc nomine vocatus est pater suus, vel, secundum matthaeum, filius iona, cum dicit simon bariona.

Et utrumque congruit mysterio. Ioanna enim interpretatur gratia, ut insinuet quod homines per gratiam veniunt ad fidem christi; Eph. II, 5: gratia salvati estis etc.. Iona vero interpretatur columba, ut insinuet quod per spiritum sanctum, qui datus est nobis, firmamur in amore dei, ut dicitur Rom. V, 5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris.

Tertio vero quantum ad occulta futura; unde dicit tu vocaberis cephas, quod interpretatur Petrus, et in Graeco caput.

Et congruit mysterio, ut ille qui debet esse aliorum caput et christi vicarius, firmitati inhaereret.

Matth. XVI, 18: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.

Sed hic est quaestio litteralis. Et primo quare christus imposuit ei in principio suae conversionis nomen, et non voluit quod a principio nativitatis suae hoc nomine vocaretur? ad hoc respondetur dupliciter. Secundum chrysostomum, primo quidem quia nomina divinitus imposita aliquam eminentiam gratiae spiritualis designant. Quando autem deus confert specialem gratiam alicui, ab ipsa nativitate nomen gratiam illam significans imponitur; sicut patet de ioanne baptista, qui ante a deo est nominatus quam natus, quia fuit sanctificatus in utero matris. Aliquando autem aliter confertur eminentia gratiae specialis tempore procedenti; et talia nomina divinitus imponuntur non a principio nativitatis, sed in ipso processu temporis; sicut patet de Abraham et Sara, quibus nomina mutata sunt quando promissionem multiplicandi germinis acceperunt. Eodem modo et Petrus nominatur divinitus quando ad fidem christi, et gratiam apostolatus vocatur, et specialiter quia constitutus est princeps apostolorum totius ecclesiae; quod in aliis apostolis non est factum.

Secundum Augustinum autem, quia si a principio fuisset nominatus cephas, non apparuisset mysterium. Et ideo voluit dominus quod tunc nomen haberet, ut mutatione nominis, ecclesiae mysterium appareret, quae in confessione fidei eius fundata erat. Petrus enim a petra dicitur; petra autem erat christus.

In Petri ergo nomine figurata est ecclesia, quae supra firmam petram immobilem, idest christum, aedificata est.

Secunda quaestio est utrum hic fuerit impositum hoc nomen simoni, an in matthaeo cum dicitur tu es Petrus.

Et ad hoc respondet Augustinus dicens, quod istud nomen hoc loco fuit simoni impositum; sed quod dicit ei dominus in matth.

Tu es Petrus etc. Non est nominis impositio, sed impositi nominis commemoratio, ut quasi utatur illo nomine tamquam iam imposito.

Alii autem dicunt, quod hoc nomen fuit impositum simoni quando dominus dixit ei tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Hic vero non imponit ei hoc nomen, sed praesignat quod sit ei postmodum imponendum.

Tertia quaestio est de vocatione Petri et Andreae: quia hic dicitur, quod fuerunt vocati iuxta iordanem, quia fuerunt discipuli ioannis; et Matth. IV, 18 dicitur, quod christus vocavit eos iuxta mare Galilaeae.

Et ad hoc dicendum, quod triplex fuit vocatio apostolorum. Prima fuit ad cognitionem, seu familiaritatem, et fidem; et de hac dicitur hic. Secunda fuit in officii praesignatione, de qua habetur Lc. V, 10: ex hoc eris homines capiens. Tertia fuit ad apostolatum, de qua dicitur Matth. IV, 18 s., quae fuit perfecta, quia postea non redierunt ad propria.



Lectio 16 - Io 1,43-51

16Jn 1,43-51

Posito fructu qui provenit ex praedicatione ioannis, et eius discipuli, consequenter evangelista manifestat fructum qui provenit ex praedicatione christi, et primo agit de conversione unius discipuli ad praedicationem christi; secundo de conversione aliorum ad praedicationem discipuli ad christum conversi, ibi invenit Philippus Nathanaelem etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponitur discipuli vocandi occasio; secundo subditur ipsius discipuli vocatio; tertio describitur vocati discipuli conditio, ibi erat autem Philippus a bethsaida.

Occasio quidem vocationis fuit exitus iesu a Iudaea. Et ideo dicitur in crastinum autem voluit exire, scilicet iesus a Iudaea, in Galilaeam, et invenit Philippum.

Ratio autem exitus iesu in Galilaeam assignatur triplex: duae videlicet litterales, quarum una est quia postquam baptizatus fuerat a ioanne, volens honorem deferre baptistae, exivit in Galilaeam, a Iudaea recedens, ne sua praesentia offuscaret, et minueret ioannis magisterium, dum adhuc statum haberet: docens nos honore invicem praevenire, ut dicitur Rom. XII, 10.

Secunda ratio est quia in Galilaea non sunt insignes personae, infra VII, 52: a Galilaea propheta non surgit etc. Et ideo voluit exire illuc iesus, et eligere inde principes orbis terrae, qui sunt prophetis maiores, ut per hoc suam virtutem ostendat. Ps. Cvi, 35: posuit desertum in stagna aquarum.

Tertia ratio est mystica: quia Galilaea interpretatur transmigratio. Voluit ergo exire a Iudaea in Galilaeam ut insinuaret quod in crastinum, idest in die gratiae, scilicet evangelii, exiret a Iudaea in Galilaeam, idest ad gentes salvandas; infra VII, 35: numquid hic iturus est in dispersionem gentium? vocatio ergo discipuli est ad sequendum; et ideo dicit invenit Philippum, et dicit ei: sequere me.

Et nota, quod aliquando homo invenit deum, sed quasi ignotum; Prov. VIII, 35: qui invenerit me, inveniet vitam, et hauriet salutem a domino. Aliquando deus invenit hominem, sed ut eum manifestet, et magnificet; Ps. Lxxxviii, 21: inveni David servum meum. Et sic christus invenit Philippum, ut eum ad fidem et gratiam vocet: et ideo statim dicit sequere me.

Quaestio est quare iesus a principio non vocavit discipulos.

Ad quod respondet chrysostomus, quod noluit a principio aliquem vocare, antequam aliquis spontaneus ei adhaereret per praedicationem ioannis: quia homines magis exemplo trahuntur quam verbis Ex. XXVI, cortina trahit cortinam.

Quaeritur etiam quare Philippus statim ad unum verbum secutus est christum, cum Andreas eum secutus fuerit audiens a ioanne de christo, Petrus autem ab Andrea.

Ad hoc est triplex responsio. Una, quia Philippus iam instructus erat a ioanne; quia, secundum unam expositionem supra positam, ille alius, qui cum Andrea secutus est christum, erat Philippus. Alia ratio est quia vox christi virtutem quamdam habebat ut non solum exterius, sed etiam interius cor moveret; Ier. XXIII, 29: verba mea sunt quasi ignis.

Non enim vox christi solum exterioribus dicebatur, sed fidelium interiora ad eius inflammabat amorem. Tertio, quia forte Philippus iam de christo fuerat instructus ab Andrea et Petro, quia ex eadem villa erant; quod evangelista videtur innuere per hoc quod subdit erat autem Philippus a bethsaida civitate Andreae et Petri.

In quo discipuli vocati conditio exprimitur: quia erat a bethsaida.

Et sic congruit mysterio. Bethsaida enim domus venatorum interpretatur: ut ostendat quales tunc animo erant Philippus, Petrus et Andreas, et quod de domo venatorum, congrue venatores ad capiendas animas ad vitam vocaret. Ier. XVI, 16: mittam meos venatores etc..

Consequenter ponitur fructus discipuli ad christum conversi, et primo ponitur inchoatio fructus facta a discipulo; secundo consummatio facta per christum, ibi vidit iesus Nathanaelem.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur Annuntiatio Philippi; secundo responsio Nathanaelis, ibi et dixit Nathanael; tertio consequens admonitio Philippi, ibi dicit ei Philippus.

Circa primum attende, quod sicut Andreas perfecte conversus studuit adducere fratrem suum ad christum, ita et Philippus fratrem suum Nathanaelem. Et ideo dicit invenit Philippus Nathanaelem, quem forte quaerebat, sicut Andreas Petrum quaesierat: quod fuit signum perfectae conversionis.

Et dixit ei. Nathanael interpretatur donum dei; et quod aliquis ad christum convertatur, ex dono dei Est. Annuntiat autem ei omnes prophetias et legem complementum habere, et desideria sanctorum patrum non esse frustrata, sed esse verificata, et quod eorum desideriis erat promissum a deo, iam adimpletum esse. Quem scripsit Moyses in lege et prophetis, invenimus iesum; per quod datur intelligi quod Nathanael erat satis peritus in lege, et quod etiam Philippus iam instructus de christo, voluit Nathanaelem ex sibi notis, scilicet ex lege et prophetis, inducere ad christum, et ideo dicit quem scripsit Moyses etc.. Moyses enim de christo scripsit; infra V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Similiter prophetae de christo scripserunt; act. C. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent.

Etiam attende, quod tria dicit de christo Philippus, legi et prophetis consona.

Primo quidem nomen; unde dixit invenimus iesum. Et hoc consonat prophetis: Is. XIX, V. 20: mittam eis salvatorem etc.; Hab. Ult., V. 18: exultabo in deo iesu meo.

Secundo vero genus, unde duxit originem humanam cum dicit filium ioseph, scilicet qui erat de domo David et familia. Et quamvis ex eo christus originem non duxerit, tamen ex virgine duxit, quae erat de eadem progenie cum ioseph. Vocat autem filium ioseph, quia eius filius aestimabatur esse, cui scilicet desponsata erat mater eius. Unde dicitur lc. C. III, 23: ut putabatur filius ioseph. Nec mirum, si Philippus vocabat eum filium ioseph, cum et mater eius divinae incarnationis conscia, ipsum eius filium diceret; Lc. II, 48, pater tuus, et ego dolentes quaerebamus te.

Et si quidem aliquis filius alicuius vocatur, quia nutritur ab ipso, ioseph multo amplius pater iesu dici poterat, licet secundum carnem pater non esset: quia et eum nutriverat, et sponsus matris virginis erat. Dicitur autem hic a Philippo non tamquam de commixtione ioseph et virginis natus esset, sed quia sciebat christum de generatione David nasciturum, de cuius domo et familia erat ioseph, cui desponsata erat maria. Et hoc etiam consonat prophetis: Ierem. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum etc..

Tertio commemorat patriam, dicens a Nazareth: non quia in ea natus esset, immo in bethlehem, sed quia in ea erat nutritus. Quia enim nativitas eius multis erat incognita, locus autem ubi nutritus erat, cognitus erat multis, ideo Philippus bethlehem tacuit, et posuit Nazareth. Et hoc quidem consonat dictis prophetarum; nam, Is. XI, 1: egredietur virga de radice iesse, et flos, sive Nazaraeus, secundum aliam litteram, de radice eius ascendet.

Consequenter cum dicit et dixit ei Nathanael etc. Ponitur responsio Nathanaelis: quod quidem potest legi et assertive et interrogative; et utroque modo eiusmodi responsio congruit verbis Philippi.

Si enim, secundum quod Augustinus vult, legatur assertive, est sensus: a Nazareth potest aliquid boni esse. Idest, a civitate, tanti nominis, potest esse quod aliquid summae gratiae nobis oriatur, seu aliquis doctor eximius, qui florem virtutum et munditiam sanctitatis nobis praedicet. Nazareth enim flos interpretatur.

Ex quo datur intelligi quod Nathanael doctissimus in lege, scrutatus Scripturas, praenoscebat quod de Nazareth expectandus esset salvator, quod non facile alii Scribae et Pharisaei noverant; et ideo, cum Philippus diceret invenimus iesum a Nazareth, erectus in spem, respondit: vere a Nazareth potest esse etc..

Si vero legatur, secundum chrysostomum, interrogative, tunc est sensus: a Nazareth potest aliquid boni esse? quasi dicat: omnia alia quae dicis credibilia videntur esse, quia et nomen et genus prophetis consonat, sed hoc quod dicis a Nazareth, non videtur possibile.

Nathanael enim habuerat per Scripturas, quod a bethlehem oportet christum venire, secundum illud Matth. II, 6: et tu, bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Et ideo, non inveniens convenire enunciationem Philippi cum prophetica praedicatione, prudenter et mansuete de veritate dicti interrogat a Nazareth potest aliquid boni esse? consequenter ponitur admonitio Philippi: dixit ei Philippus: veni et vide; quae quidem admonitio utrique responsioni Nathanaelis convenit. Assertive quidem, ut dicatur: tu dicis quod a Nazareth potest aliquid boni esse, sed ego dico, quod illud bonum quod tibi annuntio, tantum et tam magnificum est quod ego exprimere non valeo; et ideo veni, et vide. Interrogative autem legitur sic. Tu admirando dicis: a Nazareth potest aliquid boni esse? reputans hoc esse impossibile secundum Scripturas; sed si experiri volueris quae ego expertus sum, intelliges vera esse quae dico; et ideo veni, et vide.

Trahit quidem Philippus Nathanaelem ad christum, eius interrogationibus non fractus, qui scit de reliquo eum non contradicturum, si verba et doctrinam christi gustaverit: et in hoc Philippus christum secutus est, qui superius interrogantibus eum de habitaculo, respondit: venite, et videte. Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini.

Consequenter cum dicit vidit iesus Nathanaelem, ponitur consummatio fructus per christum.

Sciendum autem, quod aliqui dupliciter convertuntur ad christum: quidam per miracula visa, et experta in se, sive in aliis; quidam vero per spirationes internas, et per prophetiam et praenoscentiam occultorum futurorum.

Sed efficacior est modus per prophetias et praenoscentiam futurorum converti, quam per miracula. Ipsi enim Daemones, et aliqui homines eorum auxilio, aliqua mira praetendere possunt: sed futura praedicere solius divinae virtutis opus est; Is. XLI, 23: ventura quoque annuntiate, et dicemus quod dii estis; I cor. C. XIV, 22: prophetiae datae sunt fidelibus.

Et inde est quod dominus non per miracula, sed per praenuntiationem occultorum Nathanaelem ad fidem trahit; et ideo dicit de eo ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

Ubi tria occulta ei insinuat, scilicet occulta praesentia, quae sunt in corde, praeterita facta, et futura caelestia: quae quidem tria scire, divinum est, non humanum opus.

Occulta quidem praesentia insinuat ei, cum dicit ecce vere Israelita, in quo dolus non est: ubi quidem primo ponitur christi praenuntiatio; secundo vero Nathanaelis inquisitio, ibi unde me nosti? dicit ergo circa primum vidit iesus Nathanaelem venientem ad se, quasi dicat: antequam ad ipsum perveniret, dixit de eo: ecce vere Israelita etc.. Dixit autem hoc de eo antequam ad ipsum perveniret, quia si dixisset hoc postquam ad iesum pervenisset, potuisset credere Nathanael quod hoc iesus audivisset a Philippo.

Dixit autem ecce vere Israelita, in quo dolus non est: Israel autem duas interpretationes habet. Uno enim modo interpretatur rectissimus; Is. XLIV, 2: noli timere, serve meus rectissime, quem elegi, ubi dicit Glossa, quod Israel interpretatur rectissimus. Alio modo Israel interpretatur vir videns deum. Et secundum utrumque, Nathanael est vere Israelita: quia enim ille dicitur rectus in quo non est dolus, ideo dicitur vere Israelita, in quo dolus non est; quasi dicat: vere repraesentas genus tuum, quia tu es rectus et sine dolo.

Quia vero per munditiam et simplicitatem homo deum videt, ideo dixit vere Israelita; idest, tu es vir vere videns deum, quia tu es simplex et sine dolo.

Dixit autem in quo dolus non est, ne credatur quod malitiose dixerit: a Nazareth potest aliquid boni esse? quasi interrogans.

Augustinus autem aliter exponit.

Manifestum est enim quod omnes sub peccato nascuntur. Illi ergo dicuntur dolosi qui peccatum habentes in corde, exterius fingunt se iustos; qui vero peccator est, et se peccatorem confitetur, non est dolosus. Dixit ergo ecce vere Israelita, in quo dolus non est, non quod peccatum non haberet, non quod illi medicus necessarius non esset, quia nemo sic natus est ut nullo medico indigeat; sed in eo confessionem peccati laudavit.

Consequenter cum dicit unde me nosti? ponitur Nathanaelis inquisitio.

Admirans enim Nathanael virtutem dei in occultorum manifestatione, quia hoc solius dei est: Ier. XVII, 9, pravum est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud? ego dominus scrutans cor et probans renes; et I Reg. XVI, 7, homines vident ea quae parent, deus autem intuetur cor, ideo quaerit unde me nosti? in quo commendatur Nathanaelis humilitas: quia licet laudaretur, non est elatus; sed laudem propriam suspectam habuit: contra quod dicitur Is. III, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt.

Praeterita vero absentia insinuat, cum dicit priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te, ubi primo ponitur denuntiatio christi; secundo confessio Nathanaelis, ibi respondit et Nathanael, et ait: Rabbi, tu es filius dei.

Circa primum sciendum est, quod Nathanael posset habere duplicem suspicionem de christo: unam quod dixisset christus praemissa, volens ei blandiri et ad amicitiam suam trahere; aliam quod ea quae dixit supra, ab alio cognovisset. Ut ergo suspicionem auferat, et ad altiora erigat, illa occulta manifestat quae nullus nisi divinitus scire potuisset, ea videlicet quae statim circa ipsum Nathanaelem contigerant: et hoc est quod dicit priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Ad litteram enim, sub arbore fici fuerat Nathanael, cum a Philippo vocaretur: quod christus virtute divinitatis coniecerat, quia, ut dicitur Eccli. XXIII, V. 28, oculi domini multo lucidiores super solem.

Mystice autem per ficum designatur peccatum: tum quia invenimus arborem fici maledictam folia sola habentem, et non fructum, Matth. XXI, 19 quod factum est in figuram peccati; tum quia Adam et eva cum peccassent, de foliis ficus perizomata fecerunt. Dicit ergo cum esses sub ficu, idest, sub umbra peccati antequam ad gratiam vocatus esses, ego vidi te, scilicet oculo misericordiae: nam ipsa dei praedestinatio oculo pietatis respicit praedestinatos sub peccatis viventes; Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem etc.. Et de isto oculo loquitur hic. Vidi te, praedestinando scilicet ab aeterno.

Vel, secundum Gregorium, cum esses sub ficu, idest sub umbra legis, vidi te. Hebr. X, V. 1: umbram habens lex futurorum bonorum etc..

Statim autem Nathanael ad hoc conversus, et virtutem divinitatis in christo cognoscens, in vocem confessionis et laudem prorumpit, dicens Rabbi, tu es filius dei.

Ubi tria considerat de christo, scilicet plenitudinem scientiae, cum dicit Rabbi, quod interpretatur magister; ac si dicat, perfectus es in scientia. Iam praesentiebat quod dicitur Matth. XXIII, 10: magister vester unus est, christus.

Secundo excellentiam singularis gratiae, cum dicit tu es filius dei. Nam quod homo sit filius dei per adoptionem, non est nisi gratiae; et etiam esse filium dei per unionem, quod est proprium homini christo, per gratiam est: quia non ex aliquibus praecedentibus meritis, sed per gratiam unionis homo ille est filius dei.

Tertio vero immensitatem potentiae, cum dicit tu es rex Israel, idest expectatus ab Israel in regem et defensorem; Dan. VII, 14: potestas eius, potestas aeterna etc..

Sed circa hoc insurgit quaestio, secundum chrysostomum. Cum Petrus, qui post multa miracula, post magnam doctrinam confessus fuit quod hic confitetur Nathanael de christo, tu es filius dei, meruit beatificari, dicente domino: beatus es, simon bariona etc., cur et Nathanael, qui simile dixerat ante visa miracula et perceptam doctrinam, beatificatus non fuit? et ad hoc respondet chrysostomus, quod huius causa est, quia licet eadem verba Nathanael et Petrus protulerint, non tamen fuit eadem intentio utriusque. Petrus quidem confessus fuit, christum esse filium dei verum per naturam, ut scilicet sic esset homo quod tamen esset verus deus; hic autem confessus est esse filium dei per adoptionem, secundum illud Ps. Lxxxi, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. Et hoc patet per verba sequentia.

Si enim intellexisset eum esse filium dei per naturam, non dixisset, tu es rex Israel solum, sed totius mundi. Hoc etiam patet, quia ad fidem Petri christus nihil addidit, quasi perfectam existentem, sed ecclesiam dixit se fabricaturum esse in confessione illius.

Sed Nathanaelem, quasi maiori parte suae confessionis deficiente, elevat ad maiora, scilicet ad cognitionem divinitatis suae.

Unde dixit maius his videbis.

Ubi notatur tertium, scilicet insinuatio futurorum, quasi dicat: quia dixi tibi praeterita, credis me esse filium dei per adoptionem et regem Israel tantum, sed ducam te ad maiorem cognitionem, ut scilicet credas me filium dei naturalem et regem omnium saeculorum. Et ideo sequitur amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis, ubi, secundum chrysostomum, vult probare dominus quod sit verus dei filius, et deus. Angelorum enim est proprium ministrare, et subiici, Ps. Cii: benedicite domino, omnes Angeli eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Cum ergo videbitis quod Angeli administrabunt mihi, certum erit vobis quod sum verus filius dei. Hebr. C. I, 6: cum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes Angeli dei.

Sed quando viderunt hoc apostoli? viderunt, inquam, in passione, quando Angelus affuit illi, confortans eum, Lc. XXII, 43.

Item in resurrectione, quando apostoli invenerunt duos Angelos stantes supra sepulcrum.

Similiter in ascensione, quando dixerunt apostolis, Act. I, 11: viri Galilaei, quid admiramini aspicientes in caelum? hic iesus qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.

Et quia de praeteritis ei vera iam dixerat, magis ei credibile fuit quod praenuntiat de futuro, cum dicit videbitis. Evidens enim argumentum est vera dicere de futuris qui de occultis praeteritis manifestaverat veritatem. Dicit autem super filium hominis Angelos ascendentes et descendentes, quia secundum carnem mortalem Paulo minoratus est ab Angelis: et intantum Angeli ascendunt et descendunt super eum; sed secundum quod est filius dei, ipse super Angelos est, ut dictum est.

Secundum Augustinum autem, pulchre in verbis praedictis suam divinitatem manifestat. Legitur enim Gen. XXVIII, 12 quod Iacob vidit scalam, et Angelos ascendentes et descendentes. Et Iacob intelligens quid vidit, surgens unxit lapidem oleo, et deinde dixit: vere dominus est in loco isto. Lapis iste christus est, quem reprobaverunt aedificantes; et est unctus oleo invisibili spiritus sancti; sed erigitur in titulum, quia futurus erat ecclesiae fundamentum, ut dicitur I ad cor. C. III, 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum Est. Angeli autem ascendunt et descendunt, inquantum ei adsunt obsequendo et ministrando. Dixit ergo: amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum etc., quasi dicat: quia vere Israelita es, attende ad id quod Israel vidit, ut scilicet credas me illum esse qui est significatus per unctum lapidem a Iacob: nam tu etiam videbis super ipsum Angelos ascendentes et descendentes.

Vel Angeli sunt praedicatores, secundum Augustinum, praedicantes christum; Is. XVIII, 2: ite veloces Angeli ad gentem convulsam et dilaceratam; qui quidem ascendunt per contemplationem, sicut Paulus ascenderat usque ad tertium caelum, ut dicitur II cor. C. XII, 2, et descendunt per proximorum eruditionem super filium hominis, idest ad honorem christi: quia, ut dicitur II Cor. IV, V. 5: non enim praedicamus nos ipsos, sed iesum christum dominum nostrum. Sed ut ascendant et descendant, apertum est caelum, quia oportet quod gratia caelestis detur praedicatoribus, ut ascendant et descendant. Ps. Lxvii, 9: caeli distillaverunt etc.; Apoc. IV, V. 1: postea vidi caelum apertum etc..

Ratio autem quare Nathanael non eligitur in apostolum post tantam fidei confessionem, ista est, quia christus noluit quod mundi conversio ad fidem ascriberetur humanae sapientiae, sed solum potentiae dei.

Et ideo non voluit Nathanaelem in lege peritissimum, in apostolum eligere; sed simplices et indoctos elegit; ut dicitur I Cor. I, 26: non multi sapientes... Sed quae stulta sunt mundi elegit deus.


Thomas Aq. s Johannis 15