Thomas A. in Isaiam 65


Capitulus 46

66
(
Is 46)

Confractus est bel etc.. Hic praedicit destructionem hostium eos captivantium, scilicet Babyloniorum, quantum ad duo in quibus gloriabantur. Primo quantum ad idolorum destructionem; secundo quantum ad regni cessationem, infra 47: descende, sede in pulvere.

Prima in duas. In prima praedicit idolorum Babylonis destructionem quantum ad confractionem statuarum confractus Est. Ezech. 6: demoliar aras vestras, et quantum ad asportationem metallorum: quia Persae frusta auri et argenti secum detulerunt. Ponens ex parte asportantium, lassitudinis incommodum, bestiis et jumentis, scilicet equis et camelis, in quibus metalla gravia deferebant.

Ier. 10: portata tollentur, vel cultoribus vestris, qui sunt bestiae, imagines bestiarum adorantes. Jer. 16: servietis ibi diis alienis etc.; ponens subventionis defectum ex parte idolorum, contabuerunt, idest defecerunt, scilicet idola. Portantem, scilicet bestiam, vel colentem hominem se. Sap. 14: quod factum est cum illo etc.; ponens etiam captivitatis opprobrium, nomina eorum, scilicet idolorum, metaphorice, idest numen eorum; vel gentilium, quia idola sicut animam suam amabant. Oseae 10: siquidem et ipse in Assur etc.. Secundo revocat Judaeos ad suam venerationem, relictis idolis, audite me: et primo revocat eos ad suum cultum; secundo revertentibus promittit liberationis beneficium, annuntians ab exordio etc.. Circa primum tria.

Primo ostendit eis suam dilectionem ex affectuosa supportatione. A meo utero; idest, ita supportavi vos in mea misericordia affectuose, in deserto, et in aliis locis in quibus contra me peccastis, sicut mater filium. Prov. 31: quid dilecte mi etc., job 38: de cujus utero etc., Hebr. 1: portans omnia verbo etc.; ex supportationis continuitate, usque ad senectam, vestram, idest usque in finem mundi. Psal. 70: usque ad senectam et senium etc.; ex supportationis ratione, ego feci etc., dignum est ut qui fecit conservet. Deut. 32: expandit alas suas etc.. Secundo ostendit idolorum vilitatem, ostendens operantium idola fatuitatem; et quantum ad intentionem, quia volunt aliquid aequale deo facere, cui assimilastis, supra 40: idem; et quantum ad operationem, quia conducebant artifices ad faciendum deum ex auro; quod sicut avari in sacculis reposuerant, qui confertis etc., jerem. 10: opus manus artificis etc.; ostendens etiam operum, scilicet idolorum ipsorum, imbecillitatem, quia per se nec moveri nec stare possunt: portant illum etc.. Baruch ult.: videbitis in Babylonia deos etc.; ostendens etiam eorum inutilitatem: sed et cum clamaverint etc., sapien. 13: pro vita quidem mortuum deprecatur etc.. Tertio concludit revocationem: mementote istud praedictum de dilectione mea et vilitate idolorum, prioris saeculi, in quo multa vobis beneficia contuli. Psalm. 76: cogitavi dies antiquos etc..

Annuntians ab exordio etc.. Hic promittit conversis ad ipsum liberationem a captivitate. Et circa hoc duo facit. Primo promittit liberationem, ponens praenuntiandi potestatem, annuntians novissimum, quodcumque futurum in novissimis temporibus.

Eccl. 42: annuntians quae praeterierunt etc.; ponit etiam praenuntiationis firmitatem, dicens, stabit, implebitur, voluntas, beneplaciti. Eccl. 21: consilium ejus sicut fons vitae etc., Psal. 113: omnia quaecumque voluit etc.; et ponit liberationis ordinem. Vocans ab oriente, avem, Cyrum, propter velocitatem victoriae, vel christum.

Supra 41: quis suscitavit ab oriente etc.. Secundo ibi, audite me, promittit liberationis propinquitatem, ponens primo eorum indignitatem, ne suis meritis ascribant: duri corde, ad bene operandum, longe, per multitudinem peccatorum.

Eccl. 3: cor durum male etc.; secundo praedicit propinquitatem: prope feci, faciam (praeteritum pro futuro) justitiam, de Babyloniis pro vobis per Cyrum, vel justitiam christi.

Infra 56: juxta est salus mea etc.; tertio ponit loci determinationem: dabo in sion etc., gloriam, beneficia, unde gloriosus apparebo: vel christum, qui est gloria patris. Aggaei 2: magna erit gloria hujus domus etc.. (collationes cap. 46.

Peccatum fatigat: propter sollicitudinem in excogitando, Prov. 4: non enim dormiunt etc., propter laborem in exequendo, Sap. 5: lassati sumus in via etc., propter confusionem in recogitando, Rom. 5: quem ergo fructum etc., propter frustrationem in expectando, Prov. 11: expectatio iustorum etc..

Redite ad cor: quasi ad iudicii solium, ut te discutias, Ps.: meditatus sum nocte etc., quasi ad vitae principium, ut custodias, Prov. 4: omni custodia etc., quasi ad divinae locutionis auditorium, ut diligenter attendas, Os. 2: ducam eam in solitudinem etc., quasi ad divinorum eloquiorum thesaurum, Ps.: in corde meo abscondi etc., quasi ad divinae pacis et refectionis cenaculum, Ps.: loquetur pacem in plebem etc..



Capitulus 47

67
(
Is 47)

Descende sede etc..

Hic praedicit regni Babylonis deiectionem: et circa hoc tria facit. Primo comminatur dejectionis poenam; secundo ostendit culpam, iratus sum etc.; tertio aufert evasionis fiduciam, sta cum incantatoribus etc.. Circa primum tria. Primo praedicit eorum dejectionem quantum ad gloriam, quam amiserunt: descende, de altitudine tuae potentiae, sede, sicut vilis et abjecta, virgo, quia non ante vastata; vel propter teneritudinem deliciarum. Solium, dignitas regia, mollis etc., sicut reginae solent esse. Esther ult.: prae teneritudine corpus suum etc., quasi: non eris ulterius regina. Luc. 1: deposuit potentes etc., supra 23: dominus cogitavit ut detraheret etc.. Secundo quantum ad ignominiam, quam incurrit: tolle molam, quod erat opus ancillarum, quasi: ancilla eris, vel significat coitum, sicut Iud. 16 de Samson: denuda turpitudinem, idest membra turpia, vel ad libidinem hostium, vel transiens pedibus tuis flumina. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam etc.; et ostendit hujus ignominiae auctorem, ultionem capiam, quamvis sis potens. Redemptor, vox populi de ejus servitute liberati. Supra 35: dominus ultionem adducet etc.. Tertio quantum ad confusionis verecundiam, sede, sicut ille qui erubescit non audet loqui, nec coram hominibus apparere. 1 Reg. 2: impii in tenebris conticescent etc..

Iratus sum etc.. Hic ponit eorum culpam, quae est causa talis poenae: et ponit tres culpas. Primo dominii crudelitatem circa Judaeos, ponens concessam potestatem: iratus sum, propter peccata eorum, valens eos punire: contaminavi, a te contaminari permisi, hereditatem, populum Israel. Supra 19: hereditas mea Israel. Jerem. 12: reliqui domum meam etc.; et ponit potestatis abusionem: non posuisti etc..

Super senem, qui etiam hostibus miserendus. Thren. 4: facies senum etc.. Secundo cordis elationes: et dixisti, ponens superbam cogitationem: in sempiternum, Apoc. 18: in corde suo dicit: sedeo regina etc.; ponens etiam superborum fatuitatem, quia non recogitabant futura: non posuisti haec, quae tibi supervenient. Eccl. 11: in die bonorum etc., 7: in omnibus operibus tuis etc.; et ponit spei frustrationem. Et nunc audi. Vidua, per privationem regis; sterilitatem, id est amissionem populi, qui in me natus est subito, ex insperato. Supra 30: subito dum non speratur etc., Oseae 9: da eis domine etc.. Tertio maleficiorum multitudinem, universa.

Et ponit tria. Primo maleficia quibus intendit, maleficiorum: quia hujusmodi artes ibi abundabant.

Deut. 18: non sit in te qui divinos consulat etc.. Secundo errorem quem ex his incurrit, scilicet poenae immunitatem ab his qui negabant divinam providentiam, et fiduciam, ut secure peccares. Non est, deus, qui videat me, peccantem ut puniat. Job 24: oculus adulteri etc.; et potentiae aeternitatem a divinis, qui hoc promittebant. Sapientia tua, quantum ad eos qui de divinis se intromittebant; scientia tua, quantum ad illos qui de humanis. Jerem. 10: stultus factus est omnis homo etc.. Tertio ponit poenam quam ex hoc promeruit: veniet super te cuius ortum: loquitur more astrologorum, qui docent considerare ortus regnorum secundum ortus planetarum. 1 thessal. 5: cum enim dixerint, pax et securitas etc..

Sta cum incantatoribus etc.. Hic excludit evasionis fiduciam; et circa hoc duo.

Primo excludit spem de sapientibus, excludens eorum auxilium, quantum ad maleficos: sta cum incantatoribus, ab adolescentia, a quo condita fuit, artibus magicis plena fuit. Supra 8: cum dixerunt ad vos: quaerite etc.. Et quantum ad astrologos, stent, contra hostes, si possint: his enim artibus etiam abundabat. Jerem. 10: a signis caeli nolite etc.; et comminatur etiam sapientibus incendium: ecce facti sunt, illos sapientes vobiscum. Non sunt prunae, quibus calefiant; sed quibus tota civitas comburatur; vel quia tempore frigoris combusta fuit civitas, ut simul frigore et igne punirentur.

Vel non sunt in te prunae divinae sapientiae.

Eccli. 21: stupa collecta etc.. Secundo excludit spem de negotiatoribus, negotiatores, quibus etiam abundabat; vel magi, qui sibi mendacia pro veritate vendebant. Supra 13: unusquisque ad populum suum etc..



Capitulus 48

68
(
Is 48)

Audite hoc domus Iacob etc.. Hic promittit populi liberationem. Et dividitur in duas. In prima promittit liberationem; in secunda exequitur liberationis ordinem, infra 49: audite insulae etc.. Prima in duas. In prima excitat attentionem, commemorans tria in quibus gloriabantur; scilicet dignitatem generis, quia ex sanctis patribus: de aquis, idest semine.

Contra quod Mt 3: ne velitis dicere etc.; privilegium divinae cognitionis: qui juratis, invocantes nomen ejus, recordamini, quantum ad cognitionem ipsius, in veritate, cordis, neque in justitia, operis. Supra 29: populus hic labiis me etc.; cultum sacrae religionis: de civitate, scilicet jerusalem, in qua cultus sacrificiorum, vocati, ierosolymitae, 2 machab. 5: non propter locum gentem etc.. Secundo promittit liberationem: priora ex tunc, et circa hoc tria facit. Primo ostendit dei promittentis maiestatem; secundo Ciri exequentis prosperitatem: congregamini omnes vos etc.; tertio promittit liberationem: accedite ad me etc.. Circa primum duo. Primo ostendit dei maiestatem ex praenuntiatione futurorum; secundo ex creatione rerum: audi me Iacob etc.. Circa primum tria. Primo assignat praenuntiationis quorumdam futurorum rationem, ponens ipsam praenuntiationem: priora, quae scilicet jam praeterierunt, ex tunc, quando adhuc erant futura, repente, quantum ad alios quibus non sunt praenuntiata. Eccli. 42: annuntians quae praeterierunt etc.; ponens etiam hujus rationem quae sumitur ex eorum conditione: quam primo ponit, scivi enim, ab aeterno. Durus ad resipiscendum a malis; cervix, idest cervicositas proprii sensus; nervus ferreus, qui non potest flecti, frons tua, propter inverecundiam. Act. 5: dura cervice etc., deuter. 31: ego scio contentionem etc., jerem. 3: frons meretricis etc.; et deinde ex hoc elicit rationem, praedixi etc., quasi: quia pronus eras ad idolatriam, praedixi tibi, ne beneficia mea idolis ascriberes. Oseae 2: vadam post amatores etc.; ponens etiam praenuntiatorum manifestationem, quae audisti, a me praedicta tibi, vide, impleta. Psalm. 47: sicut audivimus sic vidimus etc.. Secundo assignat rationem absconsionis quorumdam futurorum, ponens primo ipsam absconsionem. Sicut dictum est, quaedam futura tibi praedixi; sed quaedam futura conservata sunt, in mea praescientia, quae nescis, quia non tibi revelavi. Nunc, idest in tempore, creata sunt, idest in effectu producta, et non ex tunc, quando praescivi ea; et ante diem, impletionis ipsorum, et non audisti, nec a me, nec ab idolis. 4 Reg. 4: dominus celavit a me etc.. Assignat etiam hujus rationem, ne forte; quasi: ideo non revelavi ut sentires defectum tuum, et deorum tuorum, in hoc quod de futuris non potes praescire, nisi quae tibi revelo. Cognovi, propria industria, neque audisti, ab idolis, aperta a me. Psal. 63: accedet homo ad cor altum etc.. Ponit etiam eorum conditionem, ex qua dicta ratio elicitur, scio enim. Ex ventre, idest a tempore quando portabam te per desertum sicut in ventre. Exod. 32: cerno quod populus iste etc., supra 24: praevaricatione transgressorum etc.. Tertio excludit quamdam objectionem, propter nomen meum. Posset enim aliquis quaerere: ex quo tam duri sunt, quare ergo eis bona promittis, et fecisti? et hujus objectionis primo ponit responsionem, commemorans tria beneficia eis exhibita: propter nomen, non propter meritum tuum, longe faciam, vel feci, liberando a poenis. Ezech. 36: non propter vos faciam etc., et laude, idest obligavi te ad caeremonias et laudes meas, ne sacrificia idolis offerens interires. Psalm. 31: in camo et freno etc..

Ego excoxi, volens purgare per tribulationes, sed non quasi argentum, quod purgatur. Tu autem non correptus es. Jerem. 6: frustra conflavit etc.. Elegi, purgans scilicet te per paupertatem, puniens te spoliatione rerum. Gregorius: quos infirmitas morum vulnerat, medicina paupertatis sanat. Et hoc paterne corrigendo.

Secundo ponit responsionis expositionem: propter me ut non blasphemer, quasi impotens salvare populum quem mihi elegi; et gloriam, ut scilicet idola me fortiora judicentur. Supra 42: gloriam meam etc..

Audi me (Is 48,12).

Hic ostendit divinam majestatem ex creatione rerum. Vocabo, imponens unicuique proprium opus: stabunt, parati ad obediendum. Supra 40: quis appendit tribus digitis etc..

Congregamini (Is 48,14) etc.. Hic praedicit ipsius Ciri prosperitatem;
et primo ostendit hujus facti aliis absconsionem, quis de eis? scilicet idolis; quasi: nullus. Supra 41: quis annuntiavit ab exordio etc..
Secundo ipse praedicit ipsius prosperitatem: dominus dilexit eum, scilicet Cyrum, promovens ipsum in regnum, in Babylone, capiens ipsam, brachium, idest per virtutem suam interficiens eos. 1 Reg. 27: et quidem faciens etc..
Tertio assignat prosperitatis rationem ex divino auxilio: ego ego etc.; directa, non simpliciter, sed ad hoc quod Babylonem destrueret; alias non posset exponi de Cyro, sed tantum de christo, ut dicit Hieronymus, quia ille idolatra fuit. Psalm. 106: deduxit eos in viam etc..

Accedite ad me (Is 48,16) etc.. Hic promittit liberationem: et circa hoc tria facit.
Primo excitat attentionem, ponens divinam auctoritatem: in abscondito, sed cunctus populus videbat voces: Exod. 20. A principio, legis datae. Ex tempore, praeterito, antequam fierent, quae praedico, ibi eram, praesens illis futuris, per idem nunc aeternitatis manens in tota successione temporis. Vel in persona filii, ibi eram, scilicet in patre secundum divinitatem, Prov. 8: quando appendebat fundamenta etc.; ponens prophetae veritatem; qui a deo missus, et nunc me. Isaiam, vel me christum hominem factum, deus, pater, unde tres personae designantur. Infra 61: spiritus domini super me etc..

Secundo, ibi, haec dicit dominus (Is 48,17), ponit captivitatis rationem, ostendens ex parte dei paratum auxilium. Docens, contra ignorantiam, et gubernans in via, operum, contra infirmitatem operandi. Ps 31: intellectum dabo tibi, et instruam etc.; ostendens etiam ex culpa Judaeorum damnum. Utinam attendisses (Is 48,18), servans ea, sicut flumen abundans, sicut gurgites. Idem, Ps 80: si populus meus audisset etc..

Tertio ibi, egredimini, praedicit liberationem: et circa hoc tria facit.
Primo indicit eis a captivitate exitum, ita certus de liberatione ac si esset praesens. Egredimini etc., Apoc. 18: exite de illa etc.; et indicit quod annuntient dei beneficium. Annuntiate etc., jer. 50: vox fugientium, et eorum qui evaserunt etc..
Secundo designat liberatis consolationis praestitum beneficium, non sitierunt: idest, ita in omnibus dominus eis providebit sicut quando egressi sunt de Aegypto. Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt etc., Nb 21.
Tertio aufert impiis pacis solatium, non est pax, infra 57, 4 Reg. 9: quid tibi et paci etc.. (collationes cap. 48) paupertas confert: peccatorum recognitionem: si fuerint vincti etc., virtutum conservationem, Eccli. 10: pauper gloriatur etc., cordis quietem, Tob. 5: sufficiebat nobis etc., desiderii impletionem, Ps.: desiderium pauperum etc., divinae dulcedinis participationem, Ps.: parasti in dulcedine etc., exaltationem, 1 Reg. 2: suscitans de pulvere etc., caelestem haereditatem, Mt 5: beati pauperes etc..

Verba dei utilia: ad intellectus illustrationem, Prov. 6: mandatum lucerna etc., ad affectus delectationem, Ps.: quam dulcia faucibus etc., ad amoris accensionem, Ier. 20: factum est in corde etc., Ps.: eloquium domini, ad operis rectitudinem, Ps.: dirige me in veritate etc., ad gloriae adeptionem, Prov. 3: custodi legem, ad aliorum instructionem, 2 Tim. 3: omnis doctrina divinitus etc..



Capitulus 49

69
(
Is 49)

Audite insulae etc..

In parte ista exequitur magis in speciali liberationis ordinem: et circa hoc duo facit. Primo populus confitetur accepta beneficia; secundo accipit promissionem de futuris, ibi, ego dixi: in vacuum etc.. Circa primum quatuor beneficia confitentur.

Primo privilegium divinae electionis; et continuatur cur indixerat supra propheta populo, ut annuntiaret. Unde statim subjungitur vox populi annuntiantis, et dicentis, audite. Ab utero, eligens me in ipsis patribus. Ps. 21: de ventre matris meae deus etc.. Secundo efficaciam orationis: et posuit os, orationem, quasi gladium, penetrantem usque ad aures dei et viscera misericordiae ipsius, Eph. Ult.: gladium spiritus etc.. Tertio auxilium divinae protectionis: in umbra, idest sub protectione potentiae suae, sicut sagittam electam, sagittarius abscondit ad conservandum. Psal. 16: sub umbra alarum tuarum etc., Psal. 26: abscondit me in tabernaculo suo etc.. Quarto gloriam divinae virtutis: et dixit mihi: in te gloriabor; per magnalia in te ostensa gloriosus apparebo.

Supra 43: omnem qui invocat nomen meum etc.. Secundum alios haec est vox Cyri, cujus nomen praenuntiatum ab Isaia supra 45: antequam nasceretur, cujus verba comminatoria quasi gladius erant, et protectus est ne avus suus eum interficeret, et servatus quasi electa sagitta ad tempus statutum; cui annuntiatum est, populum Israel dei servum esse. Aliter exponitur de christo; cujus nomen ab Angelo praenuntiatum; verbum praedicationis, gladius penetrans corda; protectus pro infirmitate carnis a potentia divinitatis, et electus inter omnes ad salutem generis humani implendam.

Et dicitur Israel, quia ex populo Israel secundum carnem natus Est. Ego dixi: hic dominus promittit futura beneficia: et primo promittit prophetae Isaiae exaltationem; secundo populo liberationem, haec dicit dominus redemptor etc.. Circa primum duo. Primo ponitur prophetae allegatio proponentis laborem suum in praedicando, quamvis ex culpa audientium non sit fructus secutus: et concludit: ergo judicium meum, pro me, cum domino, coram ipso, et opus meum, quasi gratum ipsi. Jer. 6: frustra conflavit conflator etc.. Secundo ponit dei responsionem: et nunc haec dicit dominus: et primo significatur allegationis acceptatio, ut reducam, quasi dicat: ad hoc me ex ventre matris eligens, ut revocem populum suum ad ipsum. Et tamen Israel non usquequaque congregabitur, ad ipsum per meam praedicationem. Et tamen glorificatus sum etc., Habac. 3: deus dominus fortitudo mea etc.. Secundo ponitur ipsa responsio, et dixit: parum est, quasi dicat: intantum ministerium tuum honorificabo ut non solum in Judaeis, sed in omnibus gentibus per te salus mea annuntietur. Roman. 3: an Judaeorum deus tantum? etc.. Hoc etiam plane de christo exponitur, qui sua praedicatione et mortis consumptione parvum fructum in Judaeis fecit, sed gentes illuminavit et salvavit. Similiter etiam de Cyro, licet magis extorte, qui per beneficia secundum intentionem domini populum ad dei cultum revocavit et tamen non profecit, cui a deo datum est dominium super multas gentes.

Haec dicit dominus redemptor etc. (Is 49,7). Hic promittit liberationem: et circa hoc duo facit. Primo promittit liberationem: secundo excludit eorum dubitationem, et dixit sion etc.. Circa primum tria.

Primo liberationem praecedentia, scilicet Judaeorum veneratio, quae fuit causa liberationis; commemorans pristinam despectionem: "contemptibilem" (Is 49,7), propter populi imbecillitatem, "abominandam" (Is 49,7), propter cultus singularitatem, "servum" (Is 49,7), propter subjectionem diversis gentibus supra 18: ad gentem divulsam etc.; et ponit ipsam venerationem: reges videbunt magnalia mea quae pro te ostendam, et adorabunt, sicut, ad litteram, Nabuchodonosor Dan. 2 et Cyrus, et alii principes ejus honoraverunt esdram. Aliud praeambulum est regis liberantis exaltatio, scilicet Cyri: "in tempore placito" (Is 49,8), et non determinat exaltationis tempus: "placito", quando placuerit mihi salvare populum meum, "exaudivi", exaltans te in regnum, secundum desiderium tuum, et exaltationis fructum: "et servavi" etc., in foedus implendum populi mei.

"Revelamini" (Is 49,9), idest illuminamini. Vel de christo, qui fuit in passione contemptus, et quasi servus judicatus. Infra Is 53: vidimus eum despectum etc., sed postmodum a regibus ad litteram adoratus.

Psalm. 71: adorabunt eum omnes reges etc., "in tempore placito" (Is 49,8), scilicet tempore gratiae. 2Co 6: ecce nunc tempus etc..

Secundo ponit liberationem consequentia, promittens liberatis bonorum copiam: "super vias pascentur" (Is 49,9); idest, ita abundanter consolationibus perfruentur sicut oves pascuis, quando etiam in via praeter solitum invenirentur.

Ez 34: requiescent in herbis etc., quantum ad malorum carentiam, et defectus, "non esuriet" (Is 49,10) etc., et nocumenti illati, "aestus", tribulationis; "et sol" (Is 49,10), tyrannus faciens ipsam.

Psalm. 120: per diem sol non uret etc.; et assignat utriusque causam. Quia miserator etc., aquarum, consolationum.

Psalm. 22: dominus regit me.

Tertio promittit ipsam liberationem, ponens viarum praeparationem: "et ponam omnes montes" (Is 49,11); idest, principes auxiliabuntur vobis ad revertendum. Supra Is 40: omnis vallis implebitur, etc.;

ponens etiam captivorum reversionem: "ecce isti de longe" (Is 49,12), ab oriente, mari, occidente. Jr 31: adducam eos ab Aquilone etc.;

ponit etiam gratiarum actionem: "laudate caeli" (Is 49,13) etc., psalm. 68: laudent illum caeli etc..

"Et dixit sion" (Is 49,14) etc.. Hic excludit eorum dubitationem: et primo illam quae oriebatur ex divina indignatione; secundo illam quae ex eorum dejectione, et dices in corde etc.; tertio illam quae ex hostium potestate, ibi, numquid tolletur etc.. Circa primum duo. Primo ponit dubitationem, dereliquit, sine auxilio; et ideo non possum sperare liberationem. Baruch 4: derelicta sum etc.; secundo excludit eam per similitudinem matris: numquid potest etc., Ier. 31: si filius honorabilis etc.; tertio adhibet promissionem de civitatis restauratione: et primo quantum ad reaedificationem murorum, ponens divinum propositum, ecce in manibus; quasi: ita teneo te in memoria sicut qui scribit, aut facit aliquod signum in manu sua, ut sit memor alicujus rei. Muri tui; quasi, jam video reaedificationem murorum tuorum.

Iob 37: in manibus abscondit etc., psalm. 89: mille anni ante oculos etc.; et expletionis modum: venerunt structores, idest reaedificatores, scilicet zorobabel, et jesus, et alii, jam in oculis meis, dissipantes, chaldaei. Zach. 4: manus zorobabel etc.. Secundo quantum ad habitationem virorum: et circa hoc tria facit. Primo civium adunationem: leva in circuitu etc., baruch 4: circumspice, jerusalem etc.. Secundo civitatis rehabitationem, ostendens quod habitabitur. Vivo ego, modus juramenti, velut ornamento, sicut sponsa vestibus, sic urbs ornatur civibus. Infra 61: induit me vestimento salutis etc.; ostendens quod habitatoribus implebitur: quia deserta, quantum ad habitatores, solitudines, quantum ad cultores; ruinae, quantum ad muros destructos.

Zach. 2: absque muro habitabitur etc.; ostendit etiam quod hostibus vacuabitur: et longe etc.. Tertio praedicit habitatorum multitudinem: adhuc dicent filii sterilitatis, idest qui nati sunt quando te sterilem credebas, vacuata habitatoribus. Infra 54: dilata locum tentorii etc.. Et dices in corde etc.. Hic excludit secundam dubitationem: et primo ponit admirationem, et dices, prae admiratione: sterilis, quia non erant in me viri, qui filios generarent; destituta, divino auxilio. Infra 66: quis audivit unquam tale etc.. Secundo excludit dubitationem, ponens modum multitudinis habitatorum: haec dicit dominus: quantum ad quatuor. Primo quantum ad divinam inspirationem: ecce levabo manum, quasi innuens, supra 11: levabit signum in nationibus etc.. Secundo quantum ad honorificam reductionem: et afferent in ulnis, in quo significatur auxilium quod a gentibus habuerunt. Reges nutritii, providentes tibi in necessariis. Baruch 5: adducet dominus illos ad te etc.. Tertio quantum ad liberatorum exaltationem: vultu in terra, hoc praecipue tempore Machabaeorum, infra 40: venient ad te curvi etc.. Quarto assignat huius rationem: et scies quia ego etc., Psal. 70: in te domine speravi, non confundar etc..

Numquid tolletur. Hic excludit tertiam dubitationem: et primo ponit ipsam, a forti, Nabuchodonosor; Mt 12: aut quomodo potest quis intrare etc.. Secundo excludit eam: quia haec dicit, primo ponens liberationis beneficium, captivitas, scilicet Judaeorum. Job 29: conterebam molas iniqui etc.; secundo liberationis modum, ponens hostium destructionem. Eos vero, scilicet chaldaeos, judicaverunt, injuste. Soph. 3: ego interficiam etc.; et ponit poenae determinationem, et cibabo: vel propter dissensionem, sicut supra 9: unusquisque carnem brachii etc., vel propter mortuorum multitudinem, dum os unius cadebat super sanguinem alterius, ac si vellet bibere: vel propter famem. Tertio ponit liberationis fructum: et sciet omnis caro etc., supra 40: videbit omnis caro etc..



Capitulus 50

70
(
Is 50)

Haec dicit dominus: quis est hic etc.. Hic incipit removere impedimenta liberationis: et primo removet impedimenta; secundo apponit remedia, cap. 53: quis credidit auditui etc.. Circa primum removet tria impedimenta. Primo defectum divinorum beneficiorum; secundo abjectionem personarum, cap. 51: audite me qui sequimini etc.; tertio inopiam rerum, cap. 52: consurge, consurge etc.. Circa primum tria. Primo excludit impedimentum; secundo ponit seipsum in exemplum: dominus dedit mihi etc.; tertio concludit salubre consilium, quis ex vobis timens etc.. Circa primum duo. Primo excludit defectum divinorum beneficiorum ex parte divinae voluntatis, secundo ex parte divinae potestatis: numquid abbreviata etc.. Circa primum tria. Primo excludit divinae voluntatis defectum, quasi non vellet ex seipso deus benefacere: excludens duplicem modum alienationis; scilicet modum alienandi uxorem, qui erat per libellum repudii, sicut dicitur Deut. 24: quod quidem eis permissum est ad duritiam cordis ipsorum, Mt 19: quis est hic etc..

Sed contra. Jer. 3: pro eo quod moechata esset etc.. Et dicendum, quod dominus, quantum est in se non repudiavit eos; sed ipsi per peccata sua deum dimiserunt.

Excludit etiam modum alienandi possessionem: aut quis est creditor etc., quasi: vos qui estis mea hereditas. Supra 19: ei vendiderim, non habens aliud quid solvam, unde patet quod ex quo non alienavi vos a meo dominio, quod paratus sum benefacere quantum ex me Est. Secundo ostendit humanae voluntatis peccatum: ecce enim in iniquitatibus, Rom. 7: ego enim homo carnalis sum, venumdatus sub peccato. Tertio ponit argumentum: quia veni, per inspirationem; vocavi, per prophetas. Prov. 1: vocavi, et renuistis.

Numquid abbreviata? hic excludit defectum ex parte divinae potestatis, excludens primo potestatis defectum, abbreviata, ut etiam longinquos non subjicere mihi possim: parvula, contra potestates. Infra 59: ecce non est abbreviata manus domini. Secundo ponit divinae potentiae signum, ecce. Primo in aquis: in increpatione, idest jussione, faciam, si volo, sicut feci in exitu Israel de Aegypto: Exod. 14, ponam flumina, sicut Arnon, numer. 21, et jordanem, Josue 4: computrescent, sicut Exod. 7, quando aquae versae sunt in sanguinem. Psalm. 105: increpuit mare rubrum et exsiccatum est.

Secundo ostendit signa potentiae suae in caelis: induam caelos, aereos, tenebris; sicut in Aegypto, Exod. 10. Psal. 146: qui operit caelum nubibus.

Dominus dedit. Hic ponit seipsum in exemplum: et primo quantum ad beneficii percepti gratiam; tum quantum ad eloquentiam: linguam eruditam, sustentare, confortationibus: job 4: vacillantes confirmaverunt; tum etiam quantum ad sapientiam, erigit, ad attendendum, mane, a principio praedicationis meae, vel a principio aetatis.

Vel quia tunc solitus erat orare. Psal. 62: in matutinis meditabor in te. Aperuit, ad intelligendum.

Psal. 84: audiam quid loquatur in me dominus deus. Mt 23: magister vester unus est, christus. Secundo ponit seipsum in exemplum quantum ad obedientiam, ponens perfectam oboedientiam: ego autem non contradico, sed recipio, et accepto ipsius inspirationem, retrorsum non abii, a bono proposito.

Supra 45: vae qui contradicit factori suo. Ponit etiam obediendi constantiam, quia obedientiam pro nullo periculo dimisit: corpus meum dedi; idest, exposui me ut talia paterer. Vel forte ad litteram haec passus Est. Sed in christo plene impletum, Mt 26 et 27. Jer. 12: dedi dilectam animam meam in manus inimicorum. Tertio ponit seipsum in exemplum quantum ad fiduciam quam in deo habebat, primo ponens paratam defensionem: dominus deus auxiliator, jer. 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis.

Secundo fiduciae securitatem: et posuit, ut timore vel rubore non moverer. Ezech. 3: ut adamantem et silicem dedi te. Tertio assignat securitatis rationem ex potestate adjuvantis: juxta est qui justificat, scilicet deus. Quis contradicet? verbis.

Stemus simul. Job 17: pone me, domine, juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Adversarius, factis. Condemnet, falsis judiciis. Rom. 8: deus qui justificat, quis est qui condemnet? iterum ex infirmitate impugnantis: ecce omnes quasi vestimentum, vetustate, in quo naturalis defectus; tinea, in quo violentus. Job 13: qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Ac si diceret: ex omnibus his sicut ego post accepta beneficia deo obedio, et in ipso confido, ita et vos.

Quis ex vobis? hic concludit ex exemplo suo salubre consilium: et primo ponit consilium; secundo ponit consilii contemptum, ecce omnes vos.

Consilium autem dat ut in deo confidant: unde tria facit. Primo requirit confidentium idoneitatem, quae est ex timore et obedientia, servi, Isaiae, vel cujuscumque alterius. Psalm. 24: quis est homo qui timet dominum? secundo ostendit confidentiae necessitatem: qui ambulavit in tenebris, erroris, vel adversitatis. Joan. 11: qui ambulat in nocte, offendit. Tertio ponit ipsum consilium: speret in nomine, supra 10: residuum Israel etc.. Ecce omnes. Hic ponit consilii contemptum, ponens tria. Primo culpam: accendentes, peccatis vestris, ignem, vobis merentes, accincti, quasi ligati in peccatis vestris: vel expediti ad peccatum. Supra 1: erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Secundo ponit poenam, ambulate, quasi dicat, recipite poenam. Ps. 9: in laboribus manuum suarum comprehensus est peccator. Tertio ponit punientis potentiam, de manu, scilicet potentiae dei. Dormietis, somno mortis.

Nota super illo verbo, in iniquitatibus venditi estis, quod homo pro peccato vendit multa. Primo animi virtutem. Thren. 1: dederunt pretiosa quaeque pro vili. Secundo caelestem hereditatem. 3 Reg. 21: propitius sit mihi dominus, ne vendam hereditatem patrum meorum. Tertio animae libertatem. Eccl. 10: nihil est iniquius quam amare pecuniam. Quarto divini amoris honorem. Oseae 3: diligit dominus.

Item super illo verbo, ego autem non contradico, nota quod deo contradicunt primo infideles divinae veritati. Eccl. 4: ne contradicas verbo veritatis. Secundo impatientes divinae correptioni.

Job 9: quis contradicit ei (etc.); tertio impoenitentes divinae bonitati.

Supra 41: et erunt quasi non sint: quarto inoboedientes divinae auctoritati, Oseae 4: populus tuus.

Item super illo verbo, in doloribus dormietis, quod peccatores dolent in morte. Primo propter corporalium amissionem. Job 27: dives cum dormierit, nihil secum afferet. Secundo propter conscientiae contradictionem. Sap. 5: poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes.

Tertio propter futurae gloriae desperationem. Thren.

Ult.: cecidit corona capitis nostri. Vae nobis, quia peccavimus. Quarto propter poenae timorem.

Psal. 47: ibi dolores ut parturientis etc..



Thomas A. in Isaiam 65