Aquinatis - IN JOB 15

Capitulus 14

15
(
Jb 14)

Breves dies hominis sunt etc.. Admiratus fuerat iob de dignatione divina circa homines, cum tamen homo sit tam fragilis et miserae condicionis considerato statu vitae praesentis, sed haec admiratio cessat si consideretur quod post hanc vitam homini alia vita reservatur in qua in aeternum permaneat: et ideo ad hoc ostendendum ex nunc conatur.

Praemittit ergo, quasi supponens quod ostendere intendit, et brevitatem praesentis vitae, cum dicit breves dies hominis sunt; et quod ipsa mensura vitae humanae determinatur a deo, cum dicit numerus mensium eius apud te est, sicut apud nos numerum illorum esse dicimus quorum numerus a nobis stabilitur; et iterum immutabilitatem divinae determinationis, cum dicit constituisti terminos eius qui praeteriri non poterunt: divina enim dispositio non fallitur, unde hominem vel diutius vel minus vivere quam divina dispositio habet est impossibile, licet hunc hominem nunc vel prius mori sit contingens si in se consideretur. Sunt autem et termini humanae vitae praestituti ex aliquibus corporalibus causis, puta ex complexione vel ex aliquo huiusmodi, ultra quos vita hominis protendi non potest, quamvis ante possit deficere ex aliqua accidentali causa, sed terminos praestitutos secundum divinam providentiam, sub qua omnia cadunt, nec in plus nec in minus vita hominis potest praeterire.

Praemittit etiam alterius vitae expectationem cum dicit recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat et sicut mercennarii dies eius. Ubi considerandum est quod sicut sol est causa diei, ita deus est auctor vitae; recedente autem sole, dies finitur et nox venit: per recessum ergo dei intelligit terminationem praesentis vitae quae est homini a deo.

Vita autem praesens multis turbationibus repletur, secundum hanc enim dictum est de homine quod repletur multis miseriis; et quia quies finis laboris esse videtur ideo mortem quietem vocat: dicit ergo recede paululum ab eo ut quiescat, idest subtrahe virtutem tuam qua hominem vivificas, ut moriatur.

Sed mors hominis non est in perpetuum, sed iterum reparabitur ad vitam immortalem; status ergo mortis humanae, quantocumque tempore resurrectio differatur, brevis est in comparatione ad statum futurae immortalitatis, unde signanter dicit paululum: ab aliis enim rebus quae non reditura intereunt non paululum sed in aeternum deus recedit, sed ab hominibus qui sic intereunt ut resurgant, per modicum tempus. Dictum est autem supra quod vita hominis super terram est sicut dies mercennarii desiderantis tempus mercedis; tempus autem retributionis hominis non est in hac vita, ut amici iob opinabantur, sed in illa vita ad quam homo resurgendo reparatur: dicit ergo ut quiescat, idest ut moriatur, non tamen in perpetuum sed donec veniat optata dies eius, sicut mercennarii dies est optata in qua mercedem recipit, ubi primo iob suam intentionem aperuit: non enim sic negat adversitates praesentes esse punitiones quasi deus hominum actus non remuneret vel puniat, sed quia tempus retributionis proprie est in alia vita.

Lignum habet spem si praecisum fuerit. Posita sententia sua, hic iob ad eius manifestationem procedit, et primo ostendit quod homo secundum ea quae apparent in hac vita est peioris condicionis quibusdam etiam infimis creaturis quae post interitum reparantur, ut praecipue apparet in lignis. Dupliciter autem vita arboris deficit, sicut et vita hominis, scilicet per violentiam et per naturam: quantum ergo ad violentum defectum arboris dicit lignum si praecisum fuerit habet spem, idest naturalem aptitudinem ut iterum reparetur, quia rursum virescit ipsum in se ipso si plantetur; et rami eius pullulant, in quo ostenditur perfectam vitam recuperare sicut et prius. Quantum autem ad defectum naturalem arboris subdit si senuerit in terra radix eius, cum non possit attrahere alimentum propter defectum virtutis naturalis, et sic consequenter in pulvere emortuus fuerit truncus illius, idest per putredinem in pulvere sit redactus secundum aliquam partem, ad odorem aquae germinabit, idest veniente pluvia, ex putredine ligni habente vim sementinam, et faciet comam, scilicet frondium, quasi cum primo plantatum Est. Hoc autem in homine non invenitur secundum decursum praesentis vitae, unde subdit homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est? et ponit tria quae gradatim homo amittit: primo enim anima separatur a corpore, et ad hoc pertinet quod dicit cum mortuus fuerit; secundo vero tegumenta et ornatus corporis, quae interdum post mortem homini remanent sed postea etiam his nudatur, et ad hoc pertinet quod dicit et nudatus; ad ultimum vero etiam ipsa compago corporis solvitur, et ad hoc pertinet quod dicit atque consumptus. Quae cum peracta fuerint, nihil sensibiliter apparet de homine remanens, unde apud illos qui nihil nisi sensibilia et corporalia esse credunt videtur totaliter in nihilum redactus: horum igitur dubitationem exprimens dicit ubi, quaeso, est? considerandum est autem quod ea quae non totaliter pereunt reparari posse videntur, sicut de ligno praeciso vel senescente dictum est, sed ea quorum nihil remanet impossibile videtur iterum reparari, sicut si totaliter aqua maris aut fluminis desiccaretur; homo autem, sicut iam dictum est, videtur sic per mortem consumi ut nihil eius remaneat, unde secundum hanc rationem apparet quod impossibile sit ipsum iterum reparari ad vitam, et hoc est quod subdit quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat, sic homo cum dormierit, idest cum mortuus fuerit, non resurget a morte.

Eiusdem autem impossibilitatis esse videtur ut incorruptibilia corrumpantur et ut totaliter corrupta iterum reparentur; caelum autem incorruptibile est, et ideo subdit donec atteratur caelum, non evigilabit, quasi reviviscens, nec consurget de somno suo, ad opera vitae peragenda, quasi dicat: sicut impossibile est caelum atteri, idest corrumpi, ita impossibile est hominem mortuum resurgere; et hoc quidem dicitur, ut dictum est, supposito quod de homine nihil remaneat post mortem, secundum hoc quod dictum est ubi, quaeso, est? vel potest hoc referri ad opinionem illorum qui ponebant totum universum corporale istud corrumpendum et iterum reparandum, in qua quidem reparatione ponebant eosdem homines redituros, ut sit sensus: durante isto mundo, homo a morte non resurget; fides autem catholica non ponit substantiam mundi perituram, sed huius mundi statum qui nunc est, secundum illud I Cor. VII 31 praeterit figura huius mundi; haec ergo mundi immutatio secundum figuram potest hic intelligi per caeli attritionem: resurrectio enim mortuorum communis in fine mundi expectatur, secundum illud iob XI 24 scio quia resurget in resurrectione, in novissimo die.

Quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me etc..

Postquam iob ostenderat quid ex his quae sensibiliter apparent de resurrectione hominis conici possit, hic suam sententiam circa resurrectionem ponit. Esset autem valde horrendum et miserabile si homo per mortem sic deficeret quod numquam esset reparandus ad vitam, quia unumquodque naturaliter esse desiderat: unde iob suum desiderium ostendit de resurrectione futura, dicens quis mihi hoc tribuat ut etiam post mortem in inferno protegas me, idest sub speciali cura qua homines protegis me contineas, donec pertranseat furor tuus, idest tempus mortis - quia, sicut supra dictum est, mors hominis accidit per subtractionem divinae operationis conservantis vitam, unde dixerat recede paululum ab eo -: videtur enim deus homini esse iratus quando beneficium vitae ei subtrahit, et praecipue cum credamus mortem ex peccato primi hominis provenisse. Quomodo autem se protegi velit etiam in inferno, exponit subdens et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? videtur enim deus hominis esse oblitus quando ei subtrahit beneficium vitae, tunc ergo eius recordatur cum ipsum ad vitam reducit: constituere ergo tempus in quo deus hominis mortui recordetur nihil est aliud quam constituere tempus resurrectionis.

Et satis convenienter hoc nominat protectionem: cum enim artifex, dissoluto artificio, ex eadem materia non intendit iterum aedificium reparare, utpote domum vel aliquid huiusmodi, de materia dissoluti aedificii nullam curam agere videtur; sed quando ex ea intendit aedificium reparare, diligenter custodit ne pereat: hanc ergo custodiam protectionem vocat.

Postquam igitur desiderium suum de resurgendo expressit, quia desideria quandoque sunt etiam impossibilium consequenter sub quaestione ponit utrum hoc quandoque futurum sit quod ipse desideravit, unde subdit putasne mortuus homo rursum vivet? et super hoc quid ipse sentiat, ostendit dicens cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat immutatio mea. Ubi considerandum est quod supra vitam hominis super terram militiae comparaverat et diebus mercennarii, quia tam milites quam mercennarii aliquid post statum praesentem expectant, et ideo sicut supra resurrectionis statum per diem optatam mercennarii expressit, ita et nunc sub similitudine militis idem ostendit. Et notandum est quod optatum finem non expectat in aliqua parte temporis huius vitae, quia cunctos dies huius vitae statui militiae deputat dicens cunctis diebus quibus nunc milito. Item notandum est quod non expectat aliam vitam huic similem, quia tunc et illa esset militia, sed expectat vitam in qua non militet sed triumphet et regnet, et ideo dicit expecto donec veniat immutatio mea, quasi dicat: in hac tota vita milito, mutabilitati, laboribus et angustiis subiectus, sed expecto immutari in statum alterius vitae quae sit sine labore et angustia; et de hac immutatione dicit apostolus 1Co 15,51 omnes quidem resurgemus sed non omnes immutabimur.

Et ne aliquis crederet quod naturali virtute homo in statum alterius vitae immutaretur, hoc excludit subdens vocabis me et ego respondebo tibi, quasi dicat: futura immutatio ex virtute tuae vocis sive ex tuo imperio procedet, secundum illud Jn 5,28 omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei, et qui audierint vivent; vocare enim ad imperium pertinet, sed respondere ad oboedientiam qua creatura creatori oboedit. Sed quia mortui ad imperium dei non solum resurgent ad vitam sed in quendam altiorem statum immutabuntur, et hoc virtute divina, propter hoc subdit operi manuum tuarum porriges dexteram, quasi dicat: homo resurgens non erit opus naturae sed opus tuae virtutis, cui quidem operi adiutricem dexteram tuam porriges dum per auxilium tuae gratiae in gloriam novitatis exaltabitur.

Vel quod dicit vocabis me et ego respondebo tibi, potest referri ad corporis reparationem, quod autem subdit operi manuum tuarum porriges dexteram, ad animam quae naturaliter appetit uniri suo corpori, cui deus adiutricem dexteram porriget dum quod sua virtute non potest consequi virtute divina consequetur.

Posita ergo sententia sua de resurrectione mortuorum futura, redit ad id quod supra admiratus fuerat, quod deus tam sollicite opera hominum considerat, cum dixit observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti, unde subdit tu quidem gressus meos dinumerasti, quasi dicat: iam non est mirum si facta hominum sic diligenter examinas ex quo eum ad aliam vitam reservas. Considerandum est autem quod circa humanos actus divina providentia secundum duo attenditur: primo quidem secundum hoc quod ea examinat et discutit, quod quidem significatur in hoc quod dicit tu quidem gressus meos dinumerasti: dinumeramus enim ea de quibus diligentiam habemus; et ne videretur alicui esse magnae severitatis quod deus hominis fragilis facta tanta diligentia examinaret, innuit consequenter eius pronitatem ad parcendum cum dicit sed parce peccatis meis, quasi dicat: licet dinumeres tamen hanc spem retineo quod parcas. Secundo vero secundum hoc quod facta hominum bona vel mala in sua memoria conservat ad retribuendum pro eis bona vel mala, unde subdit signasti quasi in sacculo delicta mea: ea enim quae signantur in sacculo diligenter conservantur; et ne ista signatio divinam misericordiam excluderet, subdit sed curasti iniquitatem meam, quasi dicat: sic pro peccatis reservas poenam quod tamen per poenitentiam delicta curas.

Mons cadens defluit et saxum transfertur de loco suo. Postquam iob suam sententiam de futura resurrectione posuerat, hic probabilibus rationibus eam munit, et prima ratio sumitur ex comparatione hominis ad inferiores creaturas, quae totaliter consumuntur absque spe reparationis. Omnia enim quae generantur corruptioni subiecta sunt, unde et montes, licet videantur firmissimi, tamen ex certis causis post aliqua temporum curricula dissolvuntur, et hoc est quod dicit mons cadens defluit; saxa etiam, licet videantur fortissima, tamen vel per violentiam vel ex aliqua causa naturali exciduntur, et hoc est quod sequitur et saxum transfertur de loco suo; lapides etiam, licet videantur durissimi, tamen aquis excavantur, et hoc est quod subditur lapides excavant aquae; terra etiam, licet videatur stabilissima, tamen a sua dispositione paulatim immutatur, et hoc est quod subditur et abluvione paulatim terra consumitur.

Inconveniens autem esset si esset eadem ratio corruptionis hominis et rerum praedictarum, et ideo concludit, quasi inconveniens, et homines ergo similiter perdes? quasi dicat: non est conveniens quod similiter corrumpantur homines sicut aliae creaturae corporales; nam praedictae creaturae totaliter corrumpuntur, unde non reparantur eaedem numero; homo vero, licet corrumpatur secundum corpus, remanet tamen incorruptibilis secundum animam quae totum genus corporalium transcendit, ut sic remaneat spes reparationis.

Deinde inducit ad idem rationes sumptas ex proprietatibus hominis. In duobus autem excellit homo omnes inferiores creaturas, quorum unum est virtus operativa: est enim dominus sui actus per liberum arbitrium, quod nulli alii creaturae corporali competit, et secundum hoc homo est potentior qualibet creatura corporali, unde et aliis utitur propter se ipsum; aliud autem in quo excellit est cognitio intellectiva, quae cum sit in mente, aliquod tamen eius indicium apparet in corpore, et praecipue in facie quam habet homo valde diversam ab aliis animalibus; et ex his duobus apparet quod homo non sic corrumpitur sicut alia ut in perpetuum non sint.

Quantum ergo ad primum horum dicit roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret? quasi dicat: non est conveniens quod tantum robur homini praestiteris ad modicum tempus, sic quod postea in perpetuum non esset; stultum enim videretur si aliquis faceret fortissimum instrumentum ut ad modicam horam eo uteretur, et postea ipsum omnino proiceret; virtus autem cuiuscumque creaturae corporeae est determinata ad finitos effectus, sed virtus liberi arbitrii se habet ad infinitas actiones: unde hoc ipsum attestatur virtuti animae ad hoc quod in infinitum duret. Quantum autem ad secundum, scilicet ad intellectum, dicit immutabis faciem eius et emittes eum? quasi dicat: non est conveniens quod tu faciem eius immutaveris, idest diversificaveris ab aliis animalibus, et tamen emittas eum a statu vitae in perpetuum non rediturum sicut alia animalia. Per faciem autem intellectiva cognitio accipi solet propter hoc quod est proprium rationalis creaturae; intellectualis autem cognitio non potest convenire nisi substantiae incorruptibili, ut a philosophis probatur.

Posset autem aliquis dicere quod, licet homo post mortem ad vitam non redeat, tamen non in perpetuum pertransit, inquantum quodammodo vivit in suis filiis: quod etiam verba baldath sonant, cum supra dixit haec est laetitia viae eius ut rursum alii de terra germinentur. Sed hanc responsionem excludit iob subdens sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget, quasi dicat: homo per intellectum capit aeternum bonum, unde et naturaliter ipsum desiderat; bonum autem quod est in successione filiorum non potest satiare appetitum intellectualem, si homo totaliter per mortem consumatur ut in perpetuum non sit, quia appetitus intellectualis non quiescit nisi in bono intellecto; bonum autem quod est in successione filiorum non intelligit homo neque dum vivit neque post mortem si totaliter desinat esse per mortem. Non ergo ad aeternitatem huius boni tendit appetitus intellectivus hominis sed ad bonum vel malum quod in se ipso habet, unde subdit attamen caro eius dum vivet dolebit, et anima illius super semet ipso lugebit, ubi duplicem dolorem distinguit: unum quidem carnis in apprehensione sensus, alium autem animae ex apprehensione intellectus vel imaginationis qui proprie dicitur tristitia et hic luctus nominatur.

Capitulus 15

16
(
Jb 15)

Respondens autem eliphaz themanites dixit. Auditis verbis iob, eliphaz non ad profunditatem sententiarum eius respondet sed nititur ad calumniose reprehendendum aliqua verba a iob prolata, secundum superficiem ipsorum verborum ea considerans et non secundum profunditatem intellectus eorum. Et primo quidem reprehendit hoc quod iob dixerat in principio suae locutionis et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum, in quo quidem de duobus eum notat: primo quidem de inani gloria quia se ipsum commendat, et hoc est quod dicit numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens: in ventum enim loqui videtur qui ad gloriam captandam verba componit; secundo autem de iracundia, propter hoc quod obiurgando loqui inceperat cum dixerat ergo vos estis soli homines etc., et ideo subdit et implebit ardore stomachum suum, idest iracundia animum suum? deinde reprehendit eum de hoc quod dixerat disputare cum deo cupio, et iterum duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar etc., in quo quidem eum notat multipliciter: primo quidem de superbia quia contra maiorem se contendit, et hoc est quod dicit arguis eum verbis qui non est aequalis tui; secundo de stultitia quia eliphaz talem disputationem nocivam reputabat, unde subdit et loqueris quod tibi non expedit, disputando scilicet cum deo. Et quare non expediat cum eo disputare, ostendit per hoc quod huiusmodi disputatio duo valde necessaria excludere videtur, quorum primum est timor dei: qui enim timet aliquem non praesumit cum eo contendere, unde etiam et iob supra dixerat fortitudo tua non me terreat, et ideo eliphaz hic subdit quantum in te est evacuasti timorem, quia scilicet conatus es a te timorem dei excludere; secundum est oratio ad deum: non enim est eiusdem contendere cum aliquo et eum rogare, et ideo subdit et tulisti, idest abstulisti, preces coram domino, contra id quod supra eliphaz dixerat quamobrem ego deprecabor dominum. Disputaverat autem iob cum deo non ex superbia sed ex fiducia veritatis, sed eliphaz temerarie iudicavit hoc ex iniquitate procedere, unde subdit docuit enim iniquitas tua os tuum; et hoc ex effectu apparet quia blasphemas, unde sequitur et imitaris linguam blasphemantium.

Blasphemans enim est qui dei iustitiam negat, sed linguam blasphemantis imitari videtur qui cum deo disputat de eius iustitia: disputare enim de aliquo videtur esse dubitantis de illo, dubitans autem propinquus est neganti.

Volens ergo eliphaz contra disputationem iob loqui, primo dicit quod iob tam manifeste male locutus est quod non indiget alio reprehensore sed ipsa verba eius indicant eius malitiam, et hoc est quod dicit condemnabit te os tuum et non ego, et labia tua respondebunt tibi, quasi dicat: non indigent verba tua alio respondente sed ipsa se interimunt.

Ostendit tamen multipliciter disputationem praedictam non fuisse convenientem: primo quidem per comparationem eius ad omnes creaturas; si enim aliqua creatura cum deo contendere posset, hoc praecipue competeret primae et excellentissimae creaturae: quod non conveniebat iob, unde dicit numquid primus homo tu natus es et ante omnes colles formatus, ut ex hoc scilicet competat tibi pro toto humano genere vel pro tota creatura disputare cum deo? secundo per comparationem ad deum: ille enim potest cum aliquo de factis eius disputare convenienter qui cognoscit rationem qua ille cum quo disputat operatur, quam quidem cognoscere potest dupliciter: uno modo ut ab eo addiscens, alio modo ut per superiorem sapientiam de factis alterius iudicans; sed neutrum competit iob in comparatione hominis ad deum, et hoc est quod dicit numquid consilium dei audisti, quantum ad primum, et inferior te erit eius sapientia, quantum ad secundum, ut sic cum deo disputare possis? tertio per comparationem ad alios homines, quibus non magis sciens apparet ut ex fiducia maioris scientiae cum deo disputare praesumat, unde dicit quid nosti, scilicet per fidem vel revelationem, quod ignoremus? quid intelligis, naturali cognitione, quod nesciamus? sed quia posset se iob iactare de scientia accepta ab aliis, subdit et senes, scilicet dignitate scientiae et vitae, et antiqui tempore sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui, idest quam magistri tui a quibus scientiam accepisti vel, ad litteram, quam tui progenitores; per maiorem autem vetustatem maiorem sapientiam vult intelligi, quia per experimentum longi temporis aliquis sapientior redditur. Quarto ex parte ipsius iob ostendit disputationem eius cum deo fuisse inconvenientem, et primo quidem quia fuit ei nociva, explicans quod supra dixerat loqueris quod tibi non expedit, unde dicit numquid grande est ut consoletur te deus? quasi dicat: facile est deo ut te ad statum prosperitatis reducat, quia ipse vulnerat et medetur, ut supra dixerat, sed verba tua prava hoc prohibent, quibus iram dei magis contra te provocas. Secundo ostendit quod fuit vana et superba, quasi exponens quod supra dixerat numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens? unde subdit quid te elevat cor tuum, scilicet per superbiam, ut intantum de tua sapientia praesumas? et signum superbiae ostendit subdens et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? cum enim aliquis aliqua magna et mirabilia considerat, in stuporem adducitur et exinde contingit quod oculos attonitos habet. Tertio ostendit quod disputatio eius fuit praesumptuosa et impia, exponens quod supra dixerat arguis eum verbis qui non est aequalis tui, unde subdit quid tumet contra deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo huiuscemodi sermones, quibus scilicet deum ad disputationem provocas? quid est homo ut immaculatus sit etc.. Postquam eliphaz reprehenderat iob de hoc quod deum ad disputandum provocaverat, quod videbatur ad praesumptionem sapientiae pertinere, nunc reprehendit eum de praesumptione iustitiae quia dixerat si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar. Quod quidem eliphaz impugnat, primo quidem ex fragilitate condicionis humanae per quam homo, et difficulter vitat peccatum, unde dicit quid est homo ut immaculatus sit? et etiam difficulter operatur bonum, unde subdit et ut iustus appareat natus de muliere? quia, ut dicitur Prov., in abundanti iustitia virtus maxima est, quae non videtur competere ei qui ex infirma re originem habet. Secundo impugnat idem ex comparatione sublimiorum creaturarum, unde subdit ecce inter sanctos eius, idest Angelos, nemo est immutabilis, scilicet per naturam propriam sed solum dono divinae gratiae, quin possit in peccatum deflecti; et caeli, qui tenent supremum locum puritatis inter corpora, non sunt mundi, in conspectu eius, idest per comparationem ad ipsum, quia sunt materiales et corporei et mutabiles. Tertio impugnat idem ex propria condicione ipsius iob, quasi a maiori concludens: quanto magis abominabilis, per peccatum, et inutilis, per defectum iustitiae, homo qui bibit quasi aquam iniquitatem, idest qui pro nihilo et absque aliqua observatione iniquitatem committit; qui enim bibit vinum cum aliqua observatione bibit ne inebrietur, quod in potu aquae non observatur: in hoc ergo ipsum iob notat quod de facili ad iniquitatem declinaret, sicut aliquis de facili et in promptu habet quod aquam bibat.

Ostendam tibi, audi me etc.. Postquam eliphaz reprehenderat iob quod deum ad disputationem provocaverat et quod de sua iustitia praesumebat, nunc reprehendit eum de verbis quae disputando dixerat, et praecipue de illis arbitraris me inimicum tuum; contra folium quod vento rapitur ostendit potentiam tuam, et posuisti in nervo etc.. Et primo excitat attentionem dicens ostendam tibi, scilicet illud quod a deo quaerebas, audi me attente; unde autem ostendere possit, manifestat subdens quod vidi, scilicet ex proprio intellectu inveniens, narrabo tibi; et iterum non erubescam dicere quod ab aliis audivi, eos in auctoritatem inducens, quia sapientes confitentur et non abscondunt patres suos, a quibus scilicet sapientiam perceperunt: hoc enim insipientium et superborum est ut quae ab aliis acceperunt sibi ascribant.

Et quare non sint abscondendi, ex eorum dignitate ostendit cum subdit quibus solis data est terra; et potest hoc indifferenter et sub eodem sensu referri vel ad sapientes vel ad patres sapientum, quos vult intelligi etiam sapientes: sapientibus enim solis terra data esse dicitur quia bonorum terrenorum ipsi sunt domini, utentes eis ad suum bonum, insipientes autem utuntur eis ad suum damnum, secundum illud Sg 14,11 creaturae factae sunt in muscipulam pedibus insipientium. Et iterum ad eorundem dignitatem ostendendam subdit et non transibit alienus per eos, quia videlicet hi qui sunt a sapientia alieni consortio sapientum annumerari non possunt; vel quia sapientes ab extraneis non suppeditantur: per illos enim alienus transire dicitur qui ab aliquo alieno vincuntur et subiciuntur.

Postquam ergo auditorem attentum reddiderat, iam contra verba iob disputantis respondere conatur, ex quibus duo intellexit: primo quidem quod iob in angustia et timore vivebat, quasi deo eum persequente et insidias ei ponente, quia dixerat arbitraris me inimicum tuum et observasti omnes semitas meas; secundo quia de sua consumptione credebat eum dubitare, quia dixerat Scribis contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae: primo ergo loquitur contra primum et secundo contra secundum, ibi habitabit in civitatibus desolatis. Ostendit ergo primo ex qua radice praedicta suspicio in corde iob oriatur: quia ex eius impietate et voluntate nocendi, unde dicit cunctis diebus suis impius superbit, idest extollitur contra deum et in nocumentum hominum. Dies autem suos dicit non dies vitae eius sed dies potestatis vel prosperitatis; sed quia voluntas nocendi est homini a se ipso, potestas autem a deo, non potest scire quanto tempore ei detur potestas implendi suam impiam voluntatem, unde subditur et numerus annorum incertus est tyrannidis eius. Et ex ista incertitudine sequitur suspicio et timor, quam consequenter describit dicens sonitus terroris semper in auribus illius, quia scilicet ad quemlibet rumorem timet aliquid contra se parari, quasi de nullo confidens, propter quod subdit et cum pax sit, ille insidias suspicatur, idest cum nullus contra eum aliquid moliatur, ipse tamen de omnibus formidat propter suam impiam voluntatem qua paratus esset omnibus nocere.

Cum autem aliquis de aliquibus suis inimicis timet, potest sperare liberationem, etiam si ad horam succumbat, per adiutorium amicorum; sed ille qui de nullo confidit sed de omnibus timet, non potest sperare quod post oppressionem relevetur, et ideo subdit non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, idest de statu adversitatis in statum prosperitatis, circumspectans undique gladium, idest ex omni parte inimicos sibi imminere videns; et hoc specialiter dicit propter hoc quod iob dixerat quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea, per quod intellexit eliphaz iob desperare de sua liberatione. Contingit autem quandoque quod aliquis tyrannus etsi ab omnibus extraneis timeat, habet tamen aliquos familiares et domesticos cum quibus secure conversatur; sed quando est superabundans malitia eius, etiam a domesticis suis timet cum quibus vivit, unde sequitur cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies, idest mortis, quasi dicat: non solum insidias suspicatur in actibus exterioribus in quibus necesse habet cum extraneis conversari, sed etiam in actibus domesticis comedendo et bibendo et huiusmodi, a domesticis suis mortem sibi parari credens. Et cum ipse sic timeat de omnibus, non quiescit sed contra eos quos timet semper aliquid machinatur, et sic crescit ei timoris occasio, unde subdit terrebit eum tribulatio, scilicet ab aliis sibi imminens, et angustia vallabit eum, scilicet per cordis timorem ex omni parte, sicut regem qui praeparatur ad proelium: rex enim qui praeparatur ad proelium sic angustiatur timore ne perdat quod tamen molitur inimicos destruere.

Quo autem merito in tantam miseriam timoris impius et tyrannus deveniat, ostendit subdens tetendit enim adversus deum manum suam, contra deum agendo, et contra omnipotentem roboratus est, idest potentia sibi data usus est contra deum. Et quomodo contra deum egerit, ostendit subdens cucurrit adversus eum erecto collo, idest superbiendo: per superbiam enim maxime homo deo resistit cui per humilitatem subici debet, secundum illud Si 10,14 initium superbiae hominis apostatare a deo; et sicut ille qui deum diligit in via eius currere dicitur propter promptitudinem voluntatis ad serviendum ei, ita et superbus propter praesumptionem spiritus contra deum currere dicitur. Superbia autem ex abundantia temporalium rerum oriri solet, et ideo sequitur et pingui cervice armatus est, scilicet contra deum superbiendo: pinguedo enim ex abundantia humorum causatur, unde abundantiam temporalium significat. Sicut autem humilitas principium est sapientiae, ita et superbia sapientiae est impedimentum, unde sequitur operuit faciem eius crassitudo: per operimentum enim faciei impedimentum cognitionis designatur. Nec solum opulentia quae est superbiae causa in ipso invenitur, sed etiam ad collaterales eius derivatur, unde sequitur et de lateribus eius arvina dependet. Per quae omnia significare intendit quod iob ex opulentia in superbiam incidit, per quam contra deum se erexit et tyrannidem in homines exercuit, et ideo in hanc suspicionem devenit ut deum sibi adversarium et insidiatorem suspicaretur.

Habitabit in civitatibus desolatis etc.. Postquam ostendit eliphaz angustias timoris quas impius patitur etiam in statu prosperitatis existens, nunc loquitur de amaritudinibus quibus in adversitatem deiectus consumitur, propter hoc quod iob dixerat Scribis contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae. Inter alias amaritudines primam ponit quod efficitur fugitivus; est autem fugitivorum consuetudo quod loca occulta et inhabitata quaerunt, et ideo dicit habitabit in civitatibus desolatis et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae: huiusmodi enim loca consueverunt esse fugitivorum receptacula. Secundam, quod suis divitiis spoliatur, unde dicit non ditabitur, ut scilicet de novo divitias acquirat, nec perseverabit substantia eius, ut divitias prius acquisitas retinere possit. Tertiam ponit impossibilitatem recuperandi, dicens nec mittet in terra radicem suam: arbor enim si extirpetur et iterum plantetur, convalescit si in terram mittat radicem, sed si in terram radicem mittere non possit, non potest iterum convalescere.

Et quasi hoc exponens subdit non recedet de tenebris, idest de statu adversitatis; et rationem non redeundi ad lucem assignat subdens ramos eius arefaciet flamma: arbor enim si extirpata fuerit, ramis virentibus adhuc remanet spes reparationis quia possunt inseri vel plantari, sed si rami comburantur, nulla spes ultra remanet recuperationis; rami autem hominis sunt filii et aliae personae coniunctae per quas homo interdum a statu adversitatis resurgit, sed filii iob occisi erant et eius familia perierat; et ipsemet infirmitate oppressus erat, quod innuit subdens et auferetur spiritu oris sui, idest superbia verborum suorum, ut non posset aliquo modo recuperationem sperare, nec etiam a deo quem superbia verborum offendit, unde subdit non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit, idest quod aliquo auxilio liberandus sit de tribulatione.

Quartam amaritudinem ponit abbreviationem vitae, unde subdit antequam dies eius impleantur peribit, idest morietur antequam perficiatur tempus aetatis eius, et manus eius arescent, idest eius filii et propinqui deficient. Et subdit exemplum dicens laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, quae quidem laesio ex frigore solet accidere, unde significat exteriorem persecutionem; et quasi oliva proiciens florem suum, quod solet accidere ex aliqua interiori causa, unde significat meritum adversitatis ex parte ipsius qui patitur. Unde de hoc merito subdit congregatio enim hypocritae sterilis, idest illa quae congregantur ab hypocrita infructuosa redduntur, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt: fit enim interdum ex divino iudicio ut ea quae male acquisita sunt de facili consumantur; et hoc dicit notans iob de rapacitate et hypocrisi quasi propter huiusmodi peccata ei adversitas acciderit.

Et addit tertium peccatum, scilicet dolositatem, unde sequitur concepit dolorem, idest praeexcogitavit in corde suo qualiter alii dolorem inferret; cuius quidem conceptus partus est nocumentum iniuste illatum, unde sequitur et peperit iniquitatem.

Adiungit consequenter modum quo hoc perficiat dicens et uterus eius praeparat dolos: hypocritarum enim est non manifeste sed dolose aliis nocumentum inferre; per uterum autem cor intelligitur in quo fiunt conceptus spirituales, sicut in utero conceptus corporales.


Aquinatis - IN JOB 15