Aquinatis - IN JOB 33

Capitulus 32

33
(
Jb 32)

Omiserunt autem tres viri isti etc.. Finita disputatione iob et trium amicorum eius, subditur disputatio eliud contra iob, qui quidem acutioribus rationibus contra iob utitur quam priores et magis ad veritatem accedit, unde et iob ei non respondet, licet tamen in aliquo a veritate deviet et verba iob sinistre interpretetur, ut infra patebit.

Praemittitur autem causa ex qua motus fuit ad loquendum, scilicet ex indignatione contra iob et contra amicos eius. Praemittit ergo ante amicorum silentium cum dicit omiserunt autem tres viri isti, scilicet de quibus supra habitum est, respondere iob, ubi notandum est quod eos viros non nominaret si non fuisset res gesta sed parabola conficta. Causam autem silentii ostendit subdens eo quod iustus sibi videretur: multa enim dixerat iob quae ad suae iustitiae ostensionem pertinebant, quibus praedicti tres viri contradicere non valebant. Et ex utroque horum, scilicet ex silentio amicorum et ex hoc quod iob iustus sibi videbatur, commotus fuit eliud, qui astabat, ad iram, et ideo subditur et iratus, scilicet in corde, indignatusque, ostendendo irae signa exterius, est eliud, in quo describitur ex nomine, filius barachiel, in quo describitur ex origine, buzithes, in quo describitur ex patria, de cognatione Ram, in quo describitur ex genere: quae tota descriptio ad hoc valet ut ostendatur ad rem gestam pertinere.

Causam autem irae explicat consequenter, et primo quidem contra iob cum dicit iratus est adversus iob eo quod iustum se esse diceret coram deo, idest secundum divinum testimonium, quod maxime accipi potest ex eo quod dixerat supra Jb 23,10 ipse scit viam meam, et postea subdit vestigia eius secutus est pes meus. Quantum autem ad amicos subdit porro adversus tres amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem, qua scilicet responderent verbis eius quibus se iustum asserebat, sed tantummodo condemnassent iob, dicentes scilicet eum esse iniquum.

Ostendit autem consequenter causam quare eliud prius in nullo responderat iob, cum subdit igitur eliud expectavit iob loquentem, in nullo scilicet contradicens eius sermonibus, eo quod seniores essent qui loquebantur, eis scilicet deferens quasi sapientioribus, quod aetas senectutis requirebat. Sed quia non videbatur ei quod alicui deberet reverentiam exhibere in praeiudicium veritatis, iratus contra tres seniores ipse iunior respondere incepit, unde dicitur cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, scilicet rationibus iob, iratus est vehementer, quasi aestimans quod per illorum ignaviam veritas deperiret; et ideo loco illorum voluit veritatem, ut credebat, defendere, et hoc est quod subditur respondensque eliud, filius barachiel, buzithes, scilicet sermonibus et rationibus iob.

In hac autem sua responsione primo excusat pristinum silentium, tum ex sua aetate, unde sequitur dixit: iunior sum tempore, tum etiam ex illorum antiquitate, unde subdit vos autem antiquiores; iuvenes autem debent reverentiam deferre senioribus, unde sequitur idcirco demisso capite, scilicet in signum reverentiae et humilitatis, veritus sum indicare vobis meam sententiam, ne scilicet praesumptuosus viderer impediendo meis sermonibus sapientiorum verba. Probabile autem videtur quod senes sapientius loquantur propter duo: primo quidem quia iuvenes ex fervore animi frequenter multa et inordinate proponunt, senes autem propter gravitatem aetatis maturius loquuntur, unde subdit sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, scilicet gravius et efficacius; secundo vero quia senes per experientiam longi temporis multa cognoscere potuerunt et per consequens sapientius loqui, unde sequitur et annorum multitudo, propter quam scilicet experimentum accipi potest, doceret sapientiam, scilicet ex experimento acceptam.

Consequenter excusat se quare nunc loqui incipiat, quia scilicet expertus est quod aetas non est sufficiens sapientiae causa sed magis inspiratio divina, unde subdit sed ut video, idest per effectum considero, spiritus, scilicet dei, est in hominibus, inquantum scilicet in eis operatur, et hoc est quod subdit et inspiratio omnipotentis, qua scilicet hominibus inspirat spiritum sanctum qui est spiritus sapientiae et intellectus, dat intelligentiam, scilicet veritatis quae est sapientiae principium his quibus inspiratur.

Quod autem haec inspiratio sit sapientiae praecipua causa ostendit per hoc quod aetas non perfecte sapientiam causat, unde subdit non sunt longaevi sapientes, quantum scilicet ad cognitionem divinae veritatis, nec senes intelligunt iudicium, quantum scilicet ad ordinationem humanorum actuum; et quia licet non esset senex confidebat tamen se inspiratum a deo, ideo loqui audebat, unde subdit ideo dicam.

In hac autem sua locutione primo inducit eos ad audiendum ex auctoritate dei cuius inspiratione loquebatur, unde dicit audite me, ut scilicet eius sermonem non interrumperent. Audientibus autem promittit scientiae dogmata, unde subdit et ostendam vobis etiam ego, scilicet quamvis sim iuvenis, scientiam meam, ex qua scilicet respondebo rationibus Iob. Iustum autem erat quod ipsi eum audirent quia etiam ipse eos audierat, unde subdit expectavi enim, scilicet diu, sermones vestros, quos scilicet contra iob protulistis. Et quia reputabat se posse discernere quid ab eis bene dictum esset et quid non bene, subdit audivi prudentiam vestram, quasi dicat: audiendo diiudicavi quid in verbis vestris ad prudentiam pertineret. Non autem parum sed diu expectaverat; terminum autem expectationis suae determinat ex duobus: primo quidem ex illorum voluntate, unde subdit donec disceptaretis in sermonibus vestris, idest donec placuit vobis contra iob disceptare; secundo ex spe quam de eorum sapienti doctrina habebat, unde subdit et donec putabam vos aliquid dicere expectabam. Non est autem amplius audiendus de quo non speratur quod aliquid utile sit dicturus; videbat autem quod verba eorum quibus contra iob utebantur efficacia non erant, primo quidem quia eum rationibus convincere non poterant, unde subdit sed ut video, non est qui possit arguere iob, scilicet eum convincendo rationibus; secundo quia non poterant eius rationibus obviare, unde subdit et respondere, scilicet sufficienter, ex vobis, idest ex vestro sensu - vel non est qui possit ex vobis, idest ex vestro numero -, sermonibus eius, quibus scilicet contra vos utitur. Praecipuae autem eorum rationes contra iob fundabantur in hoc quod adversitates iob attribuebant divino iudicio quod errare non potest, quam quidem responsionem esse insufficientem consequenter ostendit dicens ne forte dicatis: invenimus sapientiam, idest istud sufficit ad sapientem responsionem, deus proiecit eum, scilicet in adversitates, qui errare non potest, et non homo, qui potest decipi et decipere; ipse autem intendebat efficacius respondere, unde subdit nihil locutus est mihi, ex quo scilicet vult ostendere quod non loquitur quasi provocatus, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi, idest non sequar vias vestras in respondendo sed alias efficaciores ad respondendum vias inveniam.

Intendit autem se de futura responsione excusare non solum apud ipsos sed etiam apud alios, et ideo ad alios convertit sermonem suum dicens extimuerunt, scilicet ulterius loqui ne manifestius convincerentur, nec responderunt ultra, scilicet rationibus Iob. Et ut ostendat hoc fuisse propter eorum ignaviam, non propter efficaciam rationum iob, subdit abstuleruntque a se eloquium, scilicet negligenter tacendo: quando autem homo efficaci ratione convincitur, non ipse a se aufert eloquium sed potius ei ab alio aufertur. Quia ergo illi defecerant dicit se velle eorum supplere defectum, unde subdit quoniam igitur expectavi, scilicet diu ut eis deferrem, et non sunt locuti, scilicet respondentes sermonibus iob, respondebo et ego partem meam, quia scilicet defensio veritatis pertinet ad omnes et unusquisque debet ibi ponere quasi pro parte sua quod potest.

Non autem solum zelo veritatis defendendae sed etiam ex inani gloria movebatur, unde subdit et ostendam scientiam meam: quaerit enim inanis gloriae cupidus ut si quid in se excellens est manifestet; et ideo consequenter ostendit maximam sibi facultatem adesse ad respondendum cum subdit plenus sum enim sermonibus, quasi abundanter occurrit mihi quid respondeam; et quia facultas non sufficit ad agendum nisi homo ab aliquo incitetur, ideo subdit et coartat me spiritus uteri mei: uterus est locus conceptionis, unde per uterum hic metaphorice significatur intellectus intelligibilia diversa concipiens; spiritus ergo uteri est voluntas impellens hominem ad manifestandum conceptiones cordis per sermonem.

Est autem homini molestum cum non implet quod desiderat, et ideo anxietatem quam patiebatur tacendo exponit per similitudinem subdens en venter meus, idest mens mea, quasi mustum, scilicet quod fervet, absque spiraculo quod lagunculas novas dirumpit: nisi enim vapor musti ferventis ex parte aliqua evaporet, multiplicatur vapor interius quandoque usque ad vasis confractionem; ita etiam se musto propter iuventutem comparat, et ideo ex magno desiderio loquendi periculum sibi aestimat imminere nisi loquatur, unde subdit loquar et respirabo paululum, quasi scilicet per verba evaporabo interiorem fervorem ut ab anxietate desiderii quiescam.

Quid autem loqui velit ostendit subdens aperiam labia mea et respondebo, scilicet verbis Iob. Quem autem modum in respondendo observare debeat ostendit subdens non accipiam personam viri: ille enim in respondendo personam hominis accipit qui veritatem relinquit ut homini deferat. Quare autem hoc ipse facere nolit ostendit subdens et deum homini non aequabo: talis enim sibi videbatur esse disputatio praesens ut, si homini deferret, excellentiae divinae reverentiam debitam non servaret. Quod quidem quare facere timeat ostendit subdens nescio enim quandiu subsistam, scilicet in hac mortali vita, ut possim mihi diuturna spatia temporis ad paenitendum repromittere, et si post modicum tollat me factor meus, scilicet per mortem assumat ad suum iudicium; ex quo patet quod eliud in hoc concordabat cum iob quod retributio peccatorum esset post mortem: alias enim frustra videretur timuisse deum offendere propter vicinitatem mortis.

Capitulus 33

34
(
Jb 33)

Audi igitur, iob, eloquia mea etc.. Dictum est supra quod eliud indignatus fuit contra iob et contra amicos eius; postquam locutus fuerat contra ignaviam amicorum iob, nunc contra ipsum iob incipit loqui, et ideo primo eum ad attentionem excitat dicens audi igitur, iob, eloquia mea, quia scilicet ego iam respondere intendo; et ut significet singula verba se cum pondere dicturum, subdit et omnes sermones meos ausculta, quasi nihil sit in vanum dicturus. Et ne iob quaereret quare prius locutus non fuerit, subdit ecce aperui os meum, quasi dicat: prius dum tacui os meum clauseram propter reverentiam seniorum, nunc quia ipsi deficiunt necessitas cogit me loqui, unde subdit loquatur lingua mea in faucibus meis, quasi dicat: non sequar verba aliorum, sed proprios conceptus enuntiabo. Et quia iob in praecedentibus contra amicos suos dixerat quod eum verbis affligebant et confundebant, ideo hoc a se excludit subdens simplici corde meo sermones mei, scilicet sunt, quasi dicat: non loquor ad calumniandum vel ad ridendum sed simplici animo ad veritatem manifestandam. Et quia tribus praedictis viris iob imposuerat quod essent fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum, hoc a se excludit dicens et sententiam labia mea puram loquentur, idest absque admixtione alicuius falsitatis vel erroris. Unde autem fiduciam veritatis manifestandae acceperit, ostendit subdens spiritus dei fecit me, et ideo non est mirum si suam facturam movet et perficit, et hoc est quod subdit et spiraculum omnipotentis vivificavit me, scilicet ad opera vitae movit et perfecit inter quae praecipuum est intelligentia veritatis. Et ne videatur hoc induxisse quasi praeiudicium, afferre intendens iob ne contra divinitus loquentem responderet, subdit si potes, responde mihi, quantum scilicet ad ea quae contra te dicam, et adversus faciem meam consiste, ut scilicet tu etiam contra me obicias si quid dixero quod tibi non placet. Et ne iob dedignaretur cum eo disputare propter suam famosam sapientiam et illius iuventutem, ad hoc excludendum subdit ecce et me sicut et te fecit deus, et ita ex parte factoris uterque nostrum eandem spem veritatis inquirendae potest habere; ex parte vero materiae utrique adiacet idem impedimentum, unde subdit et de eodem luto ego quoque formatus sum, ex cuius scilicet grossitie lumen intelligentiae obtenebratur. Videbat autem eliud sibi posse responderi hoc ad miraculum pertinere si iuveni tanta sapientia et facundia praeberetur ut contra sapientissimum senem sufficeret disputare, et ideo quasi innuens hoc miraculose se esse assecutum, subdit verum tamen miraculum meum non te terreat, ut scilicet respondere non audeas miraculose scientiam adepto, et eloquentia mea non sit tibi gravis, ut scilicet ex ea obstupescas.

His igitur praemissis quasi prooemialiter, subiungit ea in quibus iob reprehendere intendit, unde subdit dixisti ergo in auribus meis, quasi dicat: excusare te non potes quin dixeris, et vocem verborum audivi, scilicet per sollicitudinem attentionis.

Primo autem in verbis iob notaverat quod se immunem esse dixerat a peccato, unde dicit mundus sum ego, scilicet ab immunditiis carnis, et absque delicto, scilicet peccato omissionis, immaculatus, scilicet gravibus peccatis quae sunt contra deum, puta idolatria vel aliquid huiusmodi, et non est iniquitas in me, ut scilicet iniuste proximos laeserim. Secundo notat in verbis eius quod deo iniquitatem iudicii imposuerit. Iniquitas autem iudicii solet ex odio iudicantis procedere, et quantum ad hoc commemorat iob dixisse quia querelas in me reperit ideo arbitratus est me inimicum sibi. Supra quidem Jb 13,24 iob dixerat interrogative cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? hoc autem quod dicitur querelas in me reperit non invenitur dixisse, unde haec est additio eliud prave interpretantis verba Iob. Iudicis enim odium iustum esse videtur si, certificatus de malitia alicuius, odio eum habeat ad puniendum; sed si ex levibus querelis iudex provocetur ad odium alicuius, erit odium iniustum; et taliter interpretabatur quod iob dixerat se a deo inimicum reputatum esse. Secundo ad iniquitatem iudicis pertinere videtur si alicui facultatem iustae defensionis auferat, et quantum ad hoc subdit posuit in nervo pedes meos, idest compedivit quasi impediendo me a meis operibus. Tertio pertinet ad iniquitatem iudicii ut quaelibet levia ad condemnationem congreget alicuius, et quantum ad hoc subdit custodivit omnes semitas meas, quasi in singulis operibus eum observans. Haec autem iob non dixerat ad ostendendum iniquitatem divini iudicii, sed quasi figuraliter loquens ut supra Jb 16 expositum est, unde et ibi praemittitur aenigmata percipite auribus vestris. Et quia hoc secundum excludit primum, subdit hoc est ergo in quo non es iustificatus, quasi dicat: non potes te iustum dicere, quia hoc ipsum ad iniustitiam tuam pertinet quod deo iniustitiam imponis.

Respondebo tibi quod maior sit deus homine. Proposuerat supra eliud ea de quibus contra iob disputare intendebat. Verum quia iob, antequam praemissa verba diceret, praemiserat supra Jb 13,3 disputare cum deo cupio, videtur autem inconveniens cum qui anhelat ad disputandum cum superiori revocare ad hoc quod cum inferiori disputet, antequam super praemissis cum iob disputationem eliud incipiat, de hoc ipso eum redarguit quod cum deo disputare cupiebat. Et primo quidem quia hoc ipsum magnae praesumptionis videtur quod aliquis maiorem se provocet ad disputandum; unde dicit respondebo tibi, idest tuo desiderio quo disputare cum deo cupis, quod maior sit deus homine, unde praesumptuosum est quod homo cupiat disputare cum deo.

Et in hoc quidem iuste iob argueret si cum deo disputare voluisset ad contradicendum quasi de pari; iob autem cum deo disputare volebat quasi ad addiscendum sicut discipulus cum magistro, unde supra Jb 23,4 dixit os meum replebo increpationibus ut sciam verba quae mihi respondeat; quod tamen eliud interpretabatur quasi hoc iob contentiose contra deum dixerit, conquerendo quod ei non responderet, unde subdit adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi; quod quidem ex praedictis verbis iob colligere voluit, et ex hoc quod etiam supra Jb 19,7 dixerat ecce clamabo vim patiens et nemo exaudiet, vociferabor et non est qui iudicet; quae quidem verba et si qua similia superius dicta sunt, non per modum contentionis dicebantur, sed quia desiderabat rationes divinae sapientiae cognoscere.

Ad repellendum autem praedicta verba iob quae interpretabatur eliud ac si contentiose dicta, ostendit consequenter eliud non esse necessarium quod deus homini ad singula verba respondeat, sed unicuique sufficienter loquitur ad eius instructionem, unde subdit semel loquitur deus, scilicet homini sufficienter ad eius instructionem; unde deinceps non oportet quod ad singulas hominis interrogationes respondeat, unde subdit et secundo id ipsum non repetit, quia quod sufficienter factum est iterare superfluum esset; quomodo autem loquatur deus homini ostendit subdens per somnium in visione nocturna.

Potest autem et alius esse sensus ut per hoc quod dixit semel loquitur deus, scilicet homini, referatur ad mentis instructionem quae est per lumen rationis naturalis, secundum illud Psalmi multi dicunt: quis ostendit nobis bona? et quasi respondens subdit signatum est super nos lumen vultus tui, domine, per quod scilicet discernere possumus bonum a malo; et quia naturalis ratio immobiliter in homine manet ut non sit necesse eam iterare, ideo subdit et secundo id ipsum non repetit; et deinde ostendit alium modum quo deus homini loquitur per imaginariam visionem in apparitionibus somniorum, unde subdit per somnium in visione nocturna: quod quidem potest referri ad propheticam revelationem, secundum illud Nb 12,6 si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum, vel potest referri etiam ad communia somnia quae credebat eliud divinitus procurari.

Modum autem et ordinem somniorum consequenter exponit, primo quidem tangens naturalem causam cum dicit quando irruit sopor super homines, quod quidem fit immobilitatis exterioribus sensibus per vapores ascendentes ad principium sentiendi.

Secundo ponit dispositionem ex parte voluntatis humanae cum subdit et dormiunt in lectulo, quia scilicet homines maxime ordinata et significativa somnia vident quando quiete dormiunt: unde infirmis propter inquietudinem apparent distorta somnia, unde signanter dicitur Da 2,28 somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: tu rex coepisti cogitare in stratu tuo etc.. Tertio ponit operationem divinam circa dormientem, quae quidem attenditur primo quantum ad hoc quod, immobilitatis exterioribus sensibus per soporem et homine in lectulo quiescente, datur divinitus homini facultas quaedam percipiendi divinam instructionem eo quod eius anima circa exteriora non occupatur, unde subdit tunc aperit aures virorum; et satis convenienter vim perceptivam divinae instructionis in somniis vocat aures, quia de huiusmodi instructione loquitur sicut de locutione quadam, eo quod non fit per inspectionem ipsarum rerum sed per signa quaedam sicut et locutio. Data autem facultate audiendi consequens est ut doceat, unde subdit et erudiens eos instruit disciplinam; et sumitur hic disciplina pro instructione eorum quae homini occurrunt agenda vel vitanda, non pro cognitione scientiarum speculativarum quae non consueverunt in somnio revelari, unde subdit ut avertat hominem ab his quae fecit: frequenter enim homo in somniis corripitur de peccatis commissis; et quia principium peccatorum est superbia qua dei praecepta contemnuntur, subdit et liberet eum de superbia.

Per hoc autem quod homo liberatur a culpa consequens est ut evadat poenam, quod quidem consequenter ostendit quantum ad duplicem poenam: primo quidem quantum ad spiritualem poenam animae, unde subdit eruens animam eius de corruptione, quae scilicet est per deordinationem potentiarum animae; secundo vero quantum ad poenam corporalem, unde subdit et vitam illius, scilicet corporalem, ut non transeat in gladium, puniendus scilicet pro suo peccato; vel potest utrumque referri ad mortem corporalem, quae quandoque accidit per interiorem corruptionem, sicut cum aliquis ex aegritudine moritur quam deus immittit pro peccato, quandoque vero accidit ex violentia gladii.

Deinde subiungit alium modum divinae locutionis, quod scilicet corrigit hominem per aegritudinem corporalem, in qua primo notat dolorem sensibilem, unde dicit increpat quoque, scilicet hominem de peccatis praeteritis, per dolorem, scilicet corporalem ex aegritudine provenientem, unde subdit in lectulo, secundum illud Psalmi super lectulum doloris eius.

Secundo tangit debilitatem infirmorum cum dicit et omnia ossa eius marcescere facit, idest fortitudinem eius adnihilat quae in ossibus consistit. Tertio ponit amissionem appetitus cum subdit abominabilis ei fit in vita sua, idest dum adhuc vivit, scilicet propter infirmitatem, panis, qui scilicet est cibus communis, et animae illius cibus ante desiderabilis, quod refertur ad alios cibos qui diversimode a diversis desiderantur. Quarto ponit maciem cum subdit tabescet caro illius, idest deficiet, et sic per consequens ossa quae tecta fuerant, scilicet carne, nudabuntur, idest manifestabuntur sola cute contecta.

Quinto ponit mortis periculum et timorem, unde subdit appropinquabit corruptioni anima eius, idest vita ipsius quae est per animam, unde subdit et vita illius mortiferis, idest causis inducentibus mortem.

Notandum est autem quod haec proposuit ad respondendum conquestioni iob quod deus non ad singula ei respondeat; voluit enim per praedicta probare quod tripliciter ei deus sit locutus: primo quidem per naturalem rationem sicut ad omnes homines, secundo arguendo per somnia, dixerat enim supra terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties, tertio per infirmitatem, dixerat enim supra Jb 30,16 nunc in memetipso marcescit anima mea etc.. Item considerandum est quod eliud, sicut et tres alii, credebat infirmitates pro peccato homini advenire, non tamen principaliter ad puniendum, sicut sonabant verba illorum trium, sed magis ad redarguendum.

Et quia iob non solum videbatur conquestus fuisse quod deus ei non loqueretur, sed etiam quod ipse accedere non posset ad colloquendum deo et ad ponendum iudicium suum coram ipso, ut patet supra Jb 23,3, ideo huic questioni satisfacit: quia etsi homini non pateat manifeste accessus ad deum, sunt tamen Angeli medii inter deum et homines, qui iustitiam hominis deo proponunt non quasi eum instruentes sed sicut suis desideriis homines adiuvantes, et sic nihil deperit homini quod ipse per se ipsum usque ad solium dei non potest accedere ut ei iustitiam suae causae proponat. Unde ad hoc ostendendum subdit si fuerit pro eo, idest pro homine afflicto, Angelus loquens, idest intercedens; et ne timeretur quod unus Angelus non sufficeret ad interpellandum pro omnibus, subdit unus de millibus, secundum illud quod supra Jb 25,3 dictum est numquid est numerus militum eius? ut enuntiet hominis aequitatem, idest coram deo proponat si quid est ex parte hominis iustum; miserebitur, scilicet deus, eius, scilicet hominis afflicti, et dicet, idest Angelo imperabit: libera eum, ut scilicet sicut ipse est allegator iustitiae hominis apud deum ita etiam ipse sit executor divinae misericordiae apud homines.

Et a quo liberandus sit subdit ut non descendat in corruptionem, idest in mortem; et ut hanc liberationem deo esse gratam ostendat, subdit ex persona dei dictum inveni in quo ei propitier, idest apparet in homine aliquid aequitatis ex quo ei misereri possum, quod quaerebam. Et quia iob supra Jb 7,5, quasi reparari non posset, dixerat induta est caro mea putredine, ad hoc excludendum subdit consumpta est caro eius a suppliciis, quasi dicat: hoc meae potestati non praeiudicat, unde subdit revertatur ad dies adolescentiae suae, idest recuperet vigorem sicut in adolescentia.

Sic igitur positis dei verbis liberantis, eliud utens suis verbis describit modum liberationis humanae dicens deprecabitur deum, quasi dicat: non sufficit quod Angelus pro eo loquatur, sed ad hoc quod liberetur oportet quod ipse etiam pro se oret; vel aliter potest continuari: quia enim supra ostenderat quod homo non potest conqueri de hoc quod iudicium suum coram deo ponere non possit, quia Angelus pro eo efficaciter proponit, nunc ostendit quod etiam ipse pro se proponere potest orando. Ut ostendat hoc etiam esse efficax sicut et primum, subdit et placabilis erit ei, scilicet deus homini, secundum illud Jl 2,13 benignus et misericors est et placabilis super malitiam. Et ex hoc sequitur in homine fiducia cogitandi de deo cum quadam spirituali laetitia, unde subdit et videbit, scilicet homo, faciem eius, idest considerabit bonitatem ipsius, in praesenti quidem vita imperfecte in futura autem perfecte, in iubilo, idest in quodam inexplicabili gaudio; et sic reddet, scilicet deus, homini iustitiam suam, idest remunerabit eum pro meritis, remoto impedimento peccati. Sed hoc esse non potest nisi homo humiliter suum peccatum recognoscat et confiteatur, unde subdit respiciet homines, quasi ultro se offerens ad confessionem peccati, unde subdit et dicet: peccavi.

Et ut non credatur hoc ex humilitate dicere, subdit et vere deliqui, quod inducit contra iob quia supra dixerat Jb 17,2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et in sua confessione non murmurabit de poenae gravitate, unde subdit et ut eram dignus non recepi, quasi dicat: graviorem poenam merui, et hoc videtur dicere contra hoc quod iob supra Jb 6,2 dixerat utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui etc.. Et fructum humilitatis ostendit subdens liberavit enim animam suam, scilicet confitendo peccatum, ne pergeret in interitum, idest in mortem, corporalem scilicet vel spiritualem, et ut ulterius bona consequeretur, unde subdit sed vivens videret lucem, scilicet vel corporalem vel spiritualem sapientiae.

Et quia deus non statim hominem finaliter damnat sed multotiens monet, ideo subdit ecce haec omnia, scilicet quae pertinent ad instructionem per somnia et increpationem per dolores et sanationem, operatur deus tribus vicibus, idest multotiens quandiu viderit expedire; sed utitur numero ternario ut congruat humanae consuetudini per quam solent homines ter moneri vel citari. Et hoc facit non uni tantum sed omnibus indigentibus, unde subdit per singulos, quos scilicet viderit instruendos et increpandos.

Et assignat utilitatem subdens ut revocet animas eorum a corruptione, quod pertinet ad liberationem a malo, et illuminet in luce viventium, quod pertinet ad consecutionem bonorum: et potest utrumque exponi corporaliter vel spiritualiter. Quod autem dicitur hic de tribus vicibus referendum est ad duos secundos modos locutionis: nam de primo dictum est quod secundo id ipsum non repetit; inducit autem hoc quasi ad ostendendum rationem quare aliquando peccatores sustinentur in prosperitate et non statim condemnantur.

Et quia videbatur ei quod efficaciter locutus esset, inducit iob ad tacite audiendum ea quae restant, unde subdit attende, iob, scilicet corde, et audi me, scilicet auribus, et tace dum ego loquor, scilicet ne me impedias. Et ne videatur ei auferre facultatem respondendi, subdit si autem habes quid loquaris, responde mihi; et quasi desiderans eius responsionem subdit loquere; et causam desiderii subdens dicit volo enim te apparere iustum, quod dicit ad ostendendum quod non intendebat eius confusionem. Et quia non credebat eum esse iustum subdit quod si non habes, quid scilicet pro tua iustitia dicas, audi me, tace, et docebo te sapientiam, quam scilicet ignoras.

Capitulus 34

35
(
Jb 34)

Pronuntians quoque eliud haec locutus Est. Postquam eliud reprehenderat iob de hoc quod cum deo disputare cupiebat, accedit ad disputandum contra illa duo quae supra praemiserat, et primo disputat contra id quod, sicut sibi videbatur, iob dixerat divinum iudicium esse iniustum; et quia haec materia est valde difficilis et sublimis, non est contentus in hac disputatione ad solum iob verba dirigere, praecipue quia putabat in hac materia esse erroneum, sed invocat sapientes ad hanc rem diiudicandam.

Hominum autem quidam sapientiam per se ipsos considerant, et quantum ad hoc dicit audite, sapientes, verba mea, quidam vero de his quae ad sapientiam pertinent instruuntur, et quantum ad hoc subdit et eruditi, scilicet ab aliis, auscultate me.

Quare autem alios ad audientiam invitet ostendit subdens auris enim verba probat, quasi dicat: ad hoc vos invito quod verba mea audientes ea diiudicetis; et inducit similitudinem cum subdit et guttur escas gustu diiudicat, quasi dicat: sicut gustus habet iudicare de escis ita auditus de verbis. Ad quid autem haec pertineant exponit subdens iudicium eligamus nobis, quasi dicat: ex communi consensu iudicemus quid verius sit, et hoc est quod subdit et inter nos videamus quid sit melius, utrum scilicet quod iob dixit aut illud quod ego sum contra eum dicturus.

Unde consequenter proponit verbum iob subdens quia dixisti, iob: iustus sum; hoc idem dixerat supra Jb 27,6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram, et ulterius suam iustitiam manifestaverat quantum ad multa supra Jb 31. Subdit autem et deus subvertit iudicium meum, et hoc idem accipit ex hoc quod iob supra Jb 27,2 dixerat vivit deus qui abstulit iudicium meum, et ad idem pertinere videtur quod supra Jb 19,6 dixerat deus non aequo iudicio afflixit me. Quae quidem verba eliud in peius interpretatus est: iob enim suum iudicium ablatum esse dixerat quia poenas sibi irrogatas esse aestimabat non ex iudicio punientis culpam sed ex providentia probantis iustitiam, unde supra Jb 23,10 dixerat probabit me quasi aurum quod per ignem transit; non autem quicumque non utitur iudicio subvertit iudicium, sed solum ille qui iudicium profert iniustum: sic ergo interpretatus est quod iob dixerat deus abstulit iudicium, ac si dixisset: deus subvertit iudicium meum iniuste iudicando, unde subdit in iudicando enim me est mendacium, idest falsitas iudicii; quod quidem iob numquam dixerat, sed eliud hanc esse eius intentionem in verbis praemissis credidit, ut diceret se esse iniuste punitum.

Ideo autem hanc opinionem eliud conceperat quia non videbat qualiter aliquis absque peccato posset affligi nisi iniuste; et quia iob sine peccato se esse dicebat, aestimabat quod iob sentiret se a deo percussum per violentiam contra iustitiam, unde subdit et violenta est sagitta mea absque peccato, quasi dicat iob dixisse: cum sim absque peccato, sagitta qua deus me vulneravit, idest adversitas immissa, violenta fuit, non iusta; et videtur alludere verbis iob quibus supra dixerat sagittae domini in me sunt.

Postquam igitur hanc perversitatem eliud imposuerat ipsi iob, eum super hoc vituperare incipit dicens quis est vir ut est iob? quasi: nullus, qui vir videatur, est ita perversus ut ipse; maxima enim perversitas videtur ut aliquis deum irrideat eius iudiciis detrahendo, unde subdit qui bibit subsannationem, idest divinorum iudiciorum irrisionem et reprobationem, quasi aquam, quae scilicet et faciliter et cum refrigerio bibitur, ac si ei imponeret quod hoc quod in contumelias dei prorumperet, esset ei ad tribulationis refrigerium et absque obstaculo conscientiae contradicentis hoc ageret. Solet autem hoc esse proprium in peccatis perseverare volentium ut divina contemnant iudicia, unde subdit qui graditur, idest consentit, cum operantibus iniquitatem, qui scilicet iudicia divina despiciunt; homines autem contra pietatem divinae religionis agentes non solum despiciunt divina iudicia sed etiam ea negant vel asserunt iniusta, quorum participem iob esse credebat, unde subdit et ambulat cum viris impiis, qui scilicet pietatem divinae religionis abiciunt. Quare autem eum cum eis consentire dicat ostendit subdens dixit enim: non placebit vir deo etiam si cucurrerit cum eo, idest etiam si eum secutus fuerit per viam iustitiae. Hoc autem iob non dixerat, sed verbis eius eliud abutens hoc ei imponit; dixerat enim supra iob Jb 23,11 vestigia eius secutus est pes meus, et postea supra Jb 30,21 dixerat mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi, ex quibus verbis credebat iob hoc sentire quod deo displiceret quamvis eum fuerit secutus, sed iob praedicta verba retulerat ad exteriorem persecutionem, non ad interiorem reprobationem.

Quia ergo eliud verbis iob abutens ei imponere nitebatur quod ipse non sentiebat nec in suis verbis intellexerat, manifestum est quod tota sequens disputatio contra iob non erat; quia tamen eliud aestimabat iob tantae perversitatis esse ut dei iudicium reputaret iniustum, dedignatur eum super hoc ad disputationem provocare sed alios sapientes advocat ad iudicandum, unde subdit ideo viri cordati, idest intelligentes, audite me: sicut enim cor est principium vitae corporalis, ita intellectus est principium totius intellectualis vitae, unde et supra Jb 12,3 cor pro intellectu posuerat dicens et mihi est cor sicut et vobis.

In sua autem disputatione eliud primo proponit quod probare intendit, quod scilicet in divino iudicio iniustitia esse non possit: ipse enim est deus cui debetur pietatis cultus, et per suam omnipotentiam omnibus dominatur leges iustitiae statuens homini; et ideo contra divinitatem eius esset si impietati faveret, et ideo dicit absit a deo impietas; esset etiam contra dominium omnipotentiae eius si ad iniustitiam declinaret, unde subdit et ab omnipotente iniquitas, scilicet absit. Remota autem divina iniustitia, ostendit modum divinae iustitiae subdens opus enim hominis reddet ei, idest retribuet ei bonum vel malum pro eius operibus; et quia eorum qui bene operantur quidam aliis melius faciunt, et eorum qui male operantur quidam aliis magis peccant, ideo subdit et iuxta vias singulorum restituet eis, scilicet melius meliori et peius peiori.

Quod autem in deo non sit iniustitia probat primo quidem ex hoc quod si ipse iniustus esset nusquam iustitia reperiretur, quia ad ipsum pertinet universale iudicium omnium, unde subdit quem constituit alium super terram? quasi dicat: numquid credendum est quod aliquis sit constitutus a deo qui iuste iudicet omnem terram, si apud ipsum sit iniquitas? ideo autem dicit credendum non esse quod alius terram iudicet quia idem est factor mundi et gubernator; unde sicut nulli alii commisit quod faceret mundum, ita nullum alium praeposuit gubernationi mundi, et hoc est quod subdit aut quem posuit super orbem quem fabricatus est, idest totius orbis gubernatorem? quasi dicat nullum, quia sicut ipse per se ipsum orbem fabricatus est, ita etiam per se ipsum orbem gubernat et iudicat; habet quidem gubernationis suae executores tamquam ministros, sed ipse est omnium ordinator: nullo autem modo possibile est quod universalis mundi gubernatio sit iniusta.

Secundo ostendit quod apud deum non sit violentia et iniquitas per experimentum: tanta est enim eius potentia qua res conservat in esse ut, si violentia uti vellet contra iustitiam, omnes homines subito posset extinguere, unde subdit si direxerit, scilicet deus, ad eum, scilicet ad hominem conterendum, cor suum, idest voluntatem suam, spiritum suum, idest animam eius, et flatum, idest corporalem vitam ex anima subsecutam, ad se trahet, eum scilicet sua virtute a corpore separans, secundum illud eccl.

Ult. Et spiritus revertatur ad deum qui dedit illum. Ablato autem spiritu divinitus homini dato, consequens est ut carnalis vita deficiat, unde subdit deficiet omnis caro simul, idest species carnis cessabit, et ulterius in sua componentia resolvetur, unde subdit et homo in cinerem revertetur, secundum illud Psalmi auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. Pulverem autem in quem caro resolvitur cinerem nominat, vel quia apud antiquos corpora mortuorum igne combusta resolvebantur in cineres, vel quia ea in quae corpus mortuum resolvitur sunt quaedam reliquiae caloris naturalis qui in humano corpore vigebat. Quia ergo tam facile est deo, si velit, in cinerem redigere totum genus humanum, ex ipsa hominum conservatione apparet quod ad eos violentia iniusta non utitur.

Quia ergo eliud putavit praedictas rationes esse sufficientes, ad earum considerationem iob invitat cum subdit si ergo habes intellectum, ut scilicet vim mearum rationum percipere possis, audi quod dicitur, scilicet exterioribus auribus, et interiori attentione ausculta vocem eloquii mei, ut scilicet iustitiam divini iudicii recognoscas; ad quod etiam eum inducit ex proprio periculo vel utilitate cum subdit numquid qui non amat iudicium sanari potest? quasi dicat: tu qui sanari indiges, quasi multis infirmitatibus oppressus, hoc consequi non potes nisi ames divinum iudicium. Improbat autem consequenter eius sententiam, quam esse putabat de iniustitia divini iudicii, per multa evidentia indicia divinae iustitiae, unde subdit et quomodo tu eum, scilicet deum, qui iustus est, ut scilicet per multa apparet, intantum condemnas, ut scilicet eum dicas iudicii subversorem? ad commendationem autem divinae iustitiae primo assumit quod potentum personas deus non accipit sed eos arguit et punit pro suis peccatis. Inter potestates autem humanas praecellit regia dignitas, et quantum ad hoc primo dicit qui, scilicet deus, dicit regi: apostata. Idest non veretur regem arguere de apostasia propriae professionis qua profitetur se iustitiam servaturum; secundum autem locum tenent duces exercituum, de quibus subdit qui vocat duces impios, quasi dicat: non timet eos de crudelitate arguere; tertio loco ponit rectores civitatum, cum subdit qui non accipit personas principum, quin scilicet eos et arguat et iudicet pro peccatis; quarto autem loco tangit eos qui non habent legitimam sed usurpatam potestatem, scilicet tyrannos, et quantum ad hoc subdit nec cognovit, idest approbavit, tyrannum, ei scilicet deferendo, cum disceptaret, scilicet tyrannus, contra pauperem, quasi dicat: non favet potentibus contra impotentes, quod ad eius iustitiam pertinet. Et quare eis non deferat subdit opus enim manuum eius sunt universi, scilicet tam magni quam parvi, et ideo parvos non despicit sed amat sicut sua opera, nec potentes timet cum sint suae potestati subiecti.

Et ne crederet aliquis quod potentes deus solum argueret, non autem eos ulterius puniret, subditur de eorum duplici poena: primo quidem de morte ex improviso eis superveniente, unde subditur subito morientur, secundum illud Is 30,13 subito dum non speratur veniet contritio eius; si enim consueto modo eis mors expectata superveniret, non imputaretur hoc divino iudicio sed inferioribus causis. Secundo ponit poenam rebellionis subditorum, per quam potestatem amittunt, unde subdit et in media nocte curvabuntur populi, idest populi regibus et principibus subiecti subito incurvantur ex aliqua occulta machinatione ad hoc quod principes suos deserant, unde subdit et pertransibunt, scilicet dominium commutantes, et auferent, idest deponent a dominio vel etiam occident, violentum, idest eum qui spreta iustitia violentiam subditis inferebat, absque manu, scilicet armatorum: cum enim aliquis princeps ab extraneis aufertur requiritur quod habeat manum armatam contra ipsum, sed quando subditi in quibus erat tota eius potentia subito eum deserunt, videtur auferri sine manu; quamvis et hoc possit referri ad poenam populorum, sed primum melius est quia nunc agitur de iustitia quam deus exercet in magnos, postea autem dicetur de iustitia quam exercet in populos. Ut autem huiusmodi poenae ex divino iudicio provenire credantur, subdit oculus enim eius, idest prospectus divinae providentiae, est super vias hominum, idest super opera eorum; et ut exprimat deum singulariter omnia particularia operum humanorum cognoscere, subdit et omnes gressus eorum, idest omnes processus operationum humanarum, considerat, scilicet distincte, non solum in generali.

Posset autem aliquis credere quod quia deus lux est, impii autem in tenebris sunt, quod occultentur a deo, sed hoc excludit subdens non sunt tenebrae, scilicet ignorantiae, et non est umbra mortis, idest obscuritas culpae ducens ad mortem, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, quasi scilicet sicut ipsi cognoscere deum nolunt ita deus eos non cognoscat; dicitur tamen eos ignorare reprobando. Et quia dixerat principes pro suis peccatis subito mori et auferri, quod videtur esse irremediabilis poena, huius rationem ostendit consequenter ex hoc quod ex quo deus hominem iudicat pro suis peccatis finaliter condemnandum, non datur homini facultas ut ulterius quasi iudicio decertet cum deo: et hoc est quod subdit neque enim ultra, scilicet postquam deus iudicat eum condemnandum, in hominis potestate est ut veniat ad deum in iudicium, quasi scilicet deus sit propter eum suum iudicium retractaturus; et hoc praecipue videbatur dicere contra iob qui postquam condemnatus erat ad poenam, supra Jb 23,3 dixerat veniam usque ad solium eius, ponam coram eo iudicium.

Conteret multos et innumerabiles etc.. Duo sunt propter quae homines maxime solent a iustitia declinare, quorum primum est quia deferunt magnatibus, secundum est quia deferunt multitudini contra iustitiam; ostenderat autem supra perfectionem divinae iustitiae ex hoc quod magnatibus non defert, unde nunc consequenter ad commendationem divinae iustitiae ostendit quod nec etiam multitudini peccantium defert, unde dicit conteret multos, scilicet peccatores, eos occidendo vel aliter puniendo.

Et ne credatur usque ad aliquam certam quantitatem multitudinis procedere divinam iustitiam et non ultra, subdit et innumerabiles, quasi dicat: certo numero comprehendi non possunt illi quos propter peccata dei iustitia conterit. Sed ne ex hoc deperire credatur humani generis status, subdit et stare faciet alios pro eis, quia scilicet quibusdam morientibus alii succedunt, et quibusdam a prosperitate decidentibus alii sublevantur, ut sic quodammodo uniformitas in genere humano appareat. Solet autem contingere quod quando sunt multi puniendi, non possunt iudices singulorum causas diligenter perscrutari; sed ne hoc de deo credatur subdit novit enim opera eorum, quid scilicet unusquisque mereatur; et ideo singulis secundum sua opera retribuit, unde subdit idcirco inducet noctem, idest subitam et inopinatam adversitatem, et conterentur, scilicet ex improviso.

Quare autem in nocte opprimantur ostendit ex hoc quod, cum ipsi possent videre illud quod eis expediebat, hoc contempserunt, et ideo iustum est ut non detur eis facultas praevidendi supervenientia mala ad cavendum: et hoc est quod subdit quasi impios, idest pietatis notitiam respuentes, percussit eos, scilicet existentes in loco videntium, idest in statu in quo videre poterant, tum per naturalem rationem tum per sacram doctrinam, quid esset faciendum et quid esset vitandum; sed hoc ipsi respuerunt, unde subdit qui quasi de industria recesserunt ab eo, scilicet deo, peccantes ex certa malitia. Unde ponit consequenter in eis ignorantiam affectatam cum subdit et omnes vias eius, idest mandata dei, intelligere noluerunt, et sic patet quod propter ignorantiam non excusantur sed magis damnabiles redduntur.

Effectum autem huiusmodi malitiae affectatae ostendit subdens ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, quasi dicat: intantum ostendunt se viarum dei ignaros ut pauperes opprimerent quos deus exaudit; unde sicut non exhorrent pauperum oppressionem, ita non timent dei indignationem, unde subdit et audiret vocem pauperum, quasi dicat: parvipendunt quod deus voluntatem suam adhibet ad pauperes exaudiendum.

Et quia multitudinis contritionem attribuerat divino iudicio, posset autem aliquis credere hoc non provenire ex divino iudicio quod aliqua multitudo conteritur et alia prosperatur, sed per alicuius potentis principis aut gubernationem aut impugnationem, ideo ad hoc excludendum subdit ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? quasi dicat: ideo dico quod ipse est qui conterit multos et innumerabiles, quia si ipse vellet eis pacem temporis et prosperitatis concedere, nullus posset multitudinem condemnare, et e contrario si ipse condemnare intendit, nullus est qui possit pacem praebere, unde subdit ex quo abscondit faciem suam, subtrahendo scilicet suae consolationis praesentiam, quis est qui contempletur eum, idest qui possit in eo consolationem invenire quasi eius pulchritudinem videndo? est autem et alia poena multitudinis praeter contritionem, qua scilicet affligitur tyrannorum dominio, et quantum ad hanc poenam subdit et super gentem et super omnes homines, quasi dicat: non solum in una gente iudicia sua exercet per contritionem vel tyrannorum oppressionem, sed etiam in omnes homines; et subdit de tyrannorum oppressione qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi, qui scilicet ex eius regimine affligitur, in quo etiam videtur respondere quaestioni quam iob proposuerat supra Jb 21,7 quare impii vivunt, confortati sunt sublimatique divitiis? hoc enim esse asserit non propter eorum merita, sicut ibidem iob probaverat, sed propter aliorum demerita qui ex eorum prosperitate puniuntur.

Sic ergo ostenso quod in deo iniustitia esse non potest et quod eius iustitia maxime manifesta est ex iudiciis quae exercet in principes et multitudinem, dat iob locum respondendi, unde subdit quia ergo ego locutus sum ad deum, idest ea quae ad dei honorem spectant, te quoque non prohibebo, dans scilicet tibi locum respondendi. Et ad quid debeat sua responsio tendere ostendit subdens si erravi, scilicet sicut aliis amicis tuis imposuisti, scilicet quod essent cultores perversorum dogmatum, tu doce me, scilicet veritatem ut possim ab errore liberari. Potest autem aliquis in loquendo deficere non solum errando contra veritatem doctrinae, sed etiam in particulari iudicio deficiendo contra veritatem iustitiae, unde subdit si iniquitatem locutus sum, ultra non addam, ostendens scilicet se correctioni paratum. Et quia aestimabat quod iob contra eum graviter turbaretur, consequenter ostendit eius turbationem esse iniustam subdens numquid a te deus expetit eam? quasi dicat: etiam dato quod sim iniquitatem locutus, tu pro ea non teneris deo respondere, unde non debes graviter per hoc turbari, unde subdit quia displicuit tibi? scilicet per inordinatam animi turbationem.

Ostendit autem secundo quod non debet inde graviter turbari quia ipsemet iob verba inceperat dicens pereat dies etc., ex quibus tota disputatio habuit ortum, unde subdit tu enim coepisti loqui, et non ego. Tertio ostendit eum non debere graviter turbari quia ipse etiam habet facultatem dicendi quod sibi placuerit, unde subdit quod si quid nosti melius, scilicet quam ego dixerim, loquere, scilicet ostendendo errorem vel iniquitatem meam.

Et ne videretur hoc dixisse quasi dubitans de sua iustitia et veritate suorum verborum, intendit asserere consequenter iob et in sapientia et in intellectu deficere: et propter hoc reputabat eum indignum sua disputatione, cuius una pars pertinet ad opponentem, in quo maxime requiritur acumen intellectus ad inveniendum rationabiles vias ad propositum ostendendum, unde subdit viri intelligentes loquantur mihi, scilicet mihi obicientes; altera vero pars disputationis pertinet ad respondentem, in quo maxime requiritur sapientia ut bene iudicet de auditis, unde subdit et vir sapiens audiat me, scilicet opponentem, paratus ad respondendum. Horum autem defectum in iob ex eius verbis collegerat, unde subdit iob autem stulte, idest contra sapientiam, locutus est, quantum scilicet ad hoc quod reputabat eum aliquid dixisse contra rectitudinem divini iudicii, et verba illius non sonant disciplinam, quae scilicet pertinet ad ordinatam intelligentiam, et hoc videtur retulisse ad hoc quod iob se iustum asserebat.

Et quia iob istos defectus in se non recognoscebat, convertit eliud verba sua ad deum postulans ut probetur iob ad suos defectus recognoscendum, unde subdit pater mi, idest o deus quem patrem reputo propter reverentiam quam ad te habeo, iustitiam tuam in omnibus defendens, probetur iob, idest ostendatur sibi per flagella suus defectus, usque ad finem, idest quousque se recognoscat iniustum; vel usque ad finem, idest usque ad mortem. Et huius petitionis iustitiam ostendit subdens ne desinas ab homine iniquitatis, quasi dicat: iniquitas sua hoc meretur ut flagella non cessent. Et ad maiorem exaggerationem subdit qui super peccata sua, scilicet praeterita pro quibus flagellatus est, addit blasphemiam, ut scilicet se iustum, deum vero asserat iniustum; pro quo exoptat ei primo quidem poenam in praesenti, unde subdit inter nos interim constringatur, scilicet adversitatibus; secundo autem innuit poenam futuram, unde subdit et tunc, scilicet iam temporaliter afflictus, ad iudicium, scilicet futurae ultionis, provocet sermonibus suis deum, quibus scilicet contra eum blasphemat.


Aquinatis - IN JOB 33