Thomas Aq. s Johannis

SUPER EVANGELIUM JOHANNIS





Prologus

201

Prooemium

Vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et plena erat omnis terra maiestate eius, et ea quae sub ipso erant, replebant templum. Is. VI, 1.

Verba proposita sunt contemplantis, et si capiantur quasi ex ore ioannis evangelistae prolata, satis pertinent ad declarationem huius evangelii. Ut enim dicit Augustinus in libro de consensu Evangelist., caeteri evangelistae informant nos in eorum evangeliis quantum ad vitam activam; sed ioannes in suo evangelio informat nos etiam quantum ad vitam contemplativam.

In verbis autem propositis describitur contemplatio ioannis tripliciter, secundum quod dominum iesum est tripliciter contemplatus.

Describitur autem alta, ampla et perfecta. Alta quidem, quia vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; ampla quidem, quia plena est omnis terra maiestate eius; perfecta, quia ea quae sub ipso erant replebant templum.

Circa primum sciendum quod altitudo et sublimitas contemplationis consistit maxime in contemplatione et cognitione dei; Is. XL, 26: levate in excelso oculos vestros, et videte quis fecit haec. Tunc ergo homo oculos contemplationis in excelso elevat, quando videt et contemplatur ipsum rerum omnium creatorem. Quia ergo ioannes transcendit quicquid creatum est, scilicet ipsos montes, ipsos caelos, ipsos Angelos, et pervenit ad ipsum creatorem omnium, ut dicit Augustinus, manifestum est, quod contemplatio sua altissima fuit; et ideo vidi dominum. Et quia, sicut ipse ioannes dicit: haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius, scilicet christi, et locutus est de eo, ideo dominus sedens super solium excelsum et elevatum, christus est.

In hac autem contemplatione ioannis circa verbum incarnatum quadruplex altitudo designatur.

Auctoritatis, unde dicit vidi dominum, aeternitatis, cum dicit sedentem, dignitatis, seu nobilitatis naturae, unde dicit super solium excelsum, et incomprehensibilis veritatis, cum dicit et elevatum.

Istis enim quatuor modis antiqui philosophi ad dei cognitionem pervenerunt.

Quidam enim per auctoritatem dei in ipsius cognitionem pervenerunt; et haec est via efficacissima.

Videmus enim ea quae sunt in rebus naturalibus, propter finem agere, et consequi utiles et certos fines; et cum intellectu careant, se ipsa dirigere non possunt, nisi ab aliquo dirigente per intellectum dirigantur et moveantur.

Et hinc est quod ipse motus rerum naturalium in finem certum, indicat esse aliquid altius, quo naturales res diriguntur in finem et gubernantur. Et ideo cum totus cursus naturae ordinate in finem procedat et dirigatur, de necessitate oportet nos ponere aliquid altius, quod dirigat ista et sicut dominus gubernet: et hic est deus. Et haec gubernandi auctoritas in verbo dei demonstratur, cum dicit dominum; unde in Ps. Lxxxviii, 10 dicitur: tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum eius tu mitigas; quasi dicat: tu es dominus et universa gubernas.

Hanc cognitionem manifestat ioannes se habere de verbo, cum dicit: in propria venit, scilicet in mundum; quia totus mundus est suus proprius.

Alii vero venerunt in cognitionem dei ex eius aeternitate. Viderunt enim quod quicquid est in rebus, est mutabile; et quanto aliquid est nobilius in gradibus rerum, tanto minus habet de mutabilitate: puta, inferiora corpora sunt secundum substantiam et secundum locum mutabilia; corpora vero caelestia, quae nobiliora sunt, secundum substantiam immutabilia sunt; secundum autem locum tantum moventur. Secundum hoc ergo evidenter colligi potest, quod primum principium omnium rerum, et supremum et nobilius, sit immobile et aeternum.

Et hanc aeternitatem verbi propheta insinuat, cum dicit sedentem, idest absque omni mutabilitate et aeternitate praesidentem; ps. C. XLIV, 7: sedes tua, deus, in saeculum saeculi; Hebr. Ult., 8: iesus christus heri et hodie, ipse et in saecula. Hanc aeternitatem ioannes ostendit dicens: in principio erat verbum.

Quidam autem venerunt in cognitionem dei ex dignitate ipsius dei: et isti fuerunt Platonici.

Consideraverunt enim quod omne illud quod est secundum participationem, reducitur ad aliquid quod sit illud per suam essentiam, sicut ad primum et ad summum; sicut omnia ignita per participationem reducuntur ad ignem, qui est per essentiam suam talis.

Cum ergo omnia quae sunt, participent esse, et sint per participationem entia, necesse est esse aliquid in cacumine omnium rerum, quod sit ipsum esse per suam essentiam, idest quod sua essentia sit suum esse: et hoc est deus, qui est sufficientissima, et dignissima, et perfectissima causa totius esse, a quo omnia quae sunt, participant esse. Et huius dignitas ostenditur, cum dicitur super solium excelsum, quod, secundum dionysium, ad divinam naturam refertur; Ps. Cxii, 4: excelsus super omnes gentes dominus. Hanc dignitatem ostendit nobis ioannes, cum dicit: et deus erat verbum, quasi: verbum erat deus, ut ly verbum ponatur ex parte suppositi, et deus ex parte appositi.

Quidam autem venerunt in cognitionem dei ex incomprehensibilitate veritatis.

Omnis enim veritas quam intellectus noster capere potest, finita est; quia secundum Augustinum, omne quod scitur, scientis comprehensione finitur, et si finitur, est determinatum et particularizatum; et ideo necesse est primam et summam veritatem, quae superat omnem intellectum, incomprehensibilem et infinitam esse: et hoc est deus. Unde in Ps. VIII, 2 dicitur: elevata est magnificentia tua super caelos, idest super omnem intellectum creatum, angelicum et humanum. Et hoc ideo, quia, ut dicit apostolus, lucem habitat inaccessibilem, I Tim. Ult. 16.

Huius autem incomprehensibilitas veritatis ostenditur nobis, cum dicit et elevatum, scilicet super omnem cognitionem intellectus creati. Et hanc incomprehensibilitatem insinuat nobis ioannes, cum dicit: deum nemo vidit unquam.

Sic ergo contemplatio ioannis alta fuit et quantum ad auctoritatem, et quantum ad aeternitatem, et quantum ad dignitatem, et quantum ad verbi incomprehensibilitatem, quam nobis in suo evangelio tradidit ioannes.

Fuit etiam ampla. Tunc enim contemplatio ampla est, quando in causa potest aliquis considerare omnes effectus ipsius causae; quando scilicet non solum essentiam causae, sed etiam virtutem eius, secundum quam se ad multa diffundit, cognoscit. De qua diffusione dicitur Eccli. XXV, 35: qui implet quasi Phison sapientiam, et quasi tigris in diebus novorum; Ps. Lxiv, 10: flumen dei repletum est aquis, quia divina sapientia altitudinem habet quantum ad cognitionem omnium rerum; Sap. IX, 9: ab initio est tecum sapientia quae novit opera tua.

Quia ergo ioannes evangelista elevatus in contemplationem naturae divini verbi et essentiae est, cum dicit: in principio erat verbum, et verbum erat apud deum, statim virtutem ipsius verbi secundum quod diffundit se ad omnia, nobis insinuat, cum dicit: omnia per ipsum facta sunt. Ideo contemplatio sua ampla fuit. Et ideo in auctoritate praemissa, postquam dixerat propheta vidi dominum sedentem, subiungit de virtute eius et plena erat omnis terra maiestate eius, idest tota plenitudo rerum et universi est a maiestate eius, et virtute dei, per quem omnia facta sunt, et cuius lumine omnes homines venientes in hunc mundum illuminantur; ps. XXIII, 1: domini est terra, et plenitudo eius.

Fuit etiam contemplatio eius perfecta.

Tunc enim contemplatio perfecta est, quando contemplans perducitur et elevatur ad altitudinem rei contemplatae: si enim remaneret in infimis, quantumcumque alta ipse contemplaretur, non esset contemplatio perfecta. Ad hoc ergo quod sit perfecta, oportet quod ascendat et consequatur ipsum finem rei contemplatae, inhaerendo et assentiendo per affectum et intellectum veritati contemplatae.

Iob XXXVII, 16: numquid nosti semitas nubium, idest contemplationes praedicantium, quod perfectae sint? inquantum firmiter per affectum et intellectum inhaerent summae veritati contemplatae.

Quia ergo ioannes non solum docuit quomodo christus iesus, verbum dei, est deus super omnia elevatus et quomodo omnia per ipsum facta sunt, sed etiam quod per ipsum sanctificamur, et ei per gratiam quam nobis infundit, inhaeremus, dicit: de plenitudine eius omnes accepimus gratiam pro gratia. Ideo apparet, quod sua contemplatio perfecta fuit. Et haec perfectio ostenditur, cum subdit et ea quae sub ipso erat, replebant templum. Nam, sicut dicitur I cor. C. XI, 3, caput christi deus. Quae ergo sub christo sunt, sacramenta sunt humanitatis, per quae fideles replentur plenitudine gratiae.

Sic ergo ea quae sub ipso erant, replebant templum, idest fideles qui sunt templum dei sanctum, sicut dicitur I Cor. III, 17 inquantum per ipsius sacramenta humanitatis, fideles christi omnes de plenitudine gratiae ipsius accipiunt.

Fuit ergo ioannis contemplatio ampla, alta et perfecta.

Sed notandum quod diversimode diversae scientiae istos tres modos contemplationis sortiuntur. Perfectionem namque contemplationis habet scientia moralis, quae est de ultimo fine; plenitudinem autem scientia naturalis, quae res a deo procedentes considerat; altitudinem vero contemplationis inter scientias physicas habet metaphysica. Sed evangelium ioannis, quod divisim scientiae praedictae habent, totum simul continet, et ideo est perfectissimum.

Sic ergo ex praemissis colligitur materia huius evangelii; quia cum evangelistae alii tractent principaliter mysteria humanitatis christi, ioannes specialiter et praecipue divinitatem christi in evangelio suo insinuat, ut supra dictum est: nec tamen praetermisit mysteria humanitatis; quod ideo factum est, quia postquam alii evangelistae sua evangelia scripserunt, insurrexerunt haereses circa divinitatem christi, quae erant quod christus erat purus homo, sicut ebion et cerinthus falso opinabantur. Et ideo ioannes evangelista, qui veritatem divinitatis verbi ab ipso fonte divini pectoris hauserat, ad preces fidelium, evangelium istud scripsit, in quo doctrinam de christi divinitate nobis tradidit, et omnes haereses confutavit.

Patet ergo ordo istius evangelii ex verbis praemissis. Primo enim insinuat nobis dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, in prima parte, cum dicit: in principio erat verbum. In secunda vero parte insinuat quomodo omnis terra plena est maiestate eius, cum dicit: omnia per ipsum facta sunt. In tertia parte manifestat quomodo ea quae sub ipso erant, replebant templum cum ipse dicit: verbum caro factum est.

Patet etiam finis huius evangelii, qui est ut fideles templum dei efficiantur, et repleantur a maiestate dei; unde et ipse ioannes XX, 31: haec autem scripta sunt, ut credatis quia iesus est christus filius dei.

Patet etiam materia huius evangelii, quae est cognitio divinitas verbi. Patet ordo, patet et finis.

Sequitur conditio auctoris, qui quidem describitur in praemissis quantum ad quatuor: quantum ad nomen, quantum ad virtutem, quantum ad figuram, et quantum ad privilegium.

Quantum ad nomen, quia ioannes, qui huius evangelii auctor fuit, ioannes autem interpretatur in quo est gratia, quia secreta divinitatis videre non possunt nisi qui gratiam dei in se habent; unde I Cor. II, 11 dicitur: quae sunt dei nemo cognovit, nisi spiritus dei.

Ioannes ergo vidit dominum sedentem, quantum ad virtutem, quia fuit virgo: talibus enim competit videre dominum; matth. C. V, 8: beati mundo corde.

Quantum ad figuram, quia ioannes figuratur per aquilam. Et hoc quia cum alii tres evangelistae circa ea quae christus in carne est operatus, occupati, designentur per animalia, quae gradiuntur in terra, scilicet per hominem, vitulum et leonem; ioannes vero, supra nebulam infirmitatis humanae sicut aquila volans, lucem incommutabilis veritatis altissimis atque firmissimis oculis cordis intuetur, atque ipsam deitatem domini nostri iesu christi, qua patri aequalis est, intendens, eam in suo evangelio, quantum inter omnes sufficere credidit, studuit praecipue commendare.

Et de hoc volatu ioannis dicitur iob c. XXXIX, 27: numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila? idest ioannes; et infra: oculi eius de longe prospiciunt, quia scilicet ipsum verbum dei in sinu patris oculo mentis intuetur.

Quantum ad privilegium, quia inter caeteros discipulos domini ioannes magis fuit dilectus a christo: iste est enim discipulus ille quem diligebat iesus, sicut ipsemet non exprimens nomen suum dixit; et ideo, quia amicis revelantur secreta, ut dicitur ibid. XV, 15: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis, secreta sua huic discipulo specialiter dilecto specialiter commendavit. Unde iob XXXVI, 32 dicitur: immanibus, idest superbis, abscondit lucem, christus scilicet divinitatis suae veritatem, et annuntiat de ea amico suo, scilicet ioanni, quod possessio eius sit etc., quia ipse est, qui lucem verbi incarnati excellentius videns, ipsam nobis insinuat, dicens: erat lux vera etc..

Patet ergo materia, ordo, finis et auctor huius evangelii beati ioannis, quod prae manibus habemus.



Lectio 1

202
In quo duo intendit Hieronymus exprimere, scilicet auctorem evangelii, et ostendere quod ei scribere hoc evangelium competebat.

Dividitur ergo in duas partes.

Primo ergo describit ioannem quantum ad vitam; secundo quantum ad mortem, ibi hic est ioannes.

Circa primum duo facit.

Primo describit auctorem operis, quantum ad dona in vita sibi collata; secundo ex illis ostendit idoneitatem ad evangelium conscribendum, ibi denique manifestans in evangelio.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit praeconia auctoris; secundo probat, ibi cui virginitatis in hoc duplex testimonium datur in evangelio.

Describit enim auctorem quantum ad nomen, dicens hic est ioannes, in quo gratia; I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum. Secundo quantum ad officium, cum dicit evangelista; Is. XLI, 27: primus ad sion dicet: ecce adsum, et ierusalem evangelistam dabo. Tertio quantum ad dignitatem, cum dicit ex discipulis domini; Is. LIV, 13: ponam universos filios tuos doctos a domino.

Quarto quantum ad castitatis virtutem, cum dicit qui virgo. Quinto ab electione est electus a domino; infra XV, 16: non vos me elegistis. Sexto a modo vocationis, cum dicit, quod de nuptis vocavit, ab illis scilicet nuptiis ad quas est invitatus iesus cum discipulis suis, ubi mutavit aquam in vinum.

Sed contra est, quod dicitur matth. C. VI, 21, quod vocatus est cum Iacobo fratre suo de navi, non autem de nuptiis.

Ad quod dicendum est quod diversae fuerunt vocationes apostolorum. Primo enim vocati fuerunt ad familiaritatem christi, sed ultimo vocati ad discipulatum, quando scilicet relictis omnibus, secuti sunt iesum. Quod ergo Hieronymus dicit, intelligendum est de prima vocatione, qua ioannes ad familiaritatem christi de nuptiis est vocatus; quod vero matthaeus dicit, intelligendum est de ultima vocatione, qua de navi vocavit cum Iacobo fratre suo, quando scilicet relictis omnibus, secutus est christum.



Lectio 2

203
Consequenter cum dicit cui virginitatis in hoc duplex testimonium datur, probat praeconium virginitatis ioannis duplici signo.

Primo, signo maioris dilectionis. Et quantum ad hoc dicit cui, scilicet ioanni, in hoc, scilicet evangelio, duplex testimonium virginitatis datur in evangelio, idest ex verbis evangelii, sive quae continentur in evangelio, quod et prae caeteris discipulis a deo dilectus dicitur; infra XXI, 24: hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his et scripsit haec. Causa autem huius specialis dilectionis fuit munditia, quae ad dilectionem provocat, ut dicitur Prov. XXII, 11: qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum, habebit amicum regem.

Secundo probat idem signo commendationis matris, cum dicit: et huic, scilicet ioanni, dominus, scilicet in cruce pendens, matrem commendavit, ut dicitur Io. XIX, 27, ut virgo, scilicet ioannes, virginem matrem congrue servaret.



Lectio 3

204
Deinde cum dicit denique manifestans in evangelio, etc. Ostendit quod ioanni competebat evangelium scribere; et hoc quantum ad quatuor.

Primo quantum ad principium evangelii, quod incipit a verbo incorruptibili, de quo non nisi incorruptum tractare oportuit. Et quantum ad hoc dicit denique manifestans, scilicet ioannes, in evangelio, quod ipse erat incorruptibilis verbi opus inchoans, solus verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur.

Secundum quantum ad miraculorum exordium.

Incipit enim miraculorum ordinem texere a miraculo quod deus in nuptiis ostendit, quando scilicet aquam mutavit in vinum, ut patet Io. II, 1-11, in quibus vinum nuptiarum defecit, vino novo, scilicet virginitatis, restituto.

Et quantum ad hoc dicit primum signum, id est miraculum, quod in nuptiis facit dominus, ponens, scilicet in principio aliorum miraculorum, ostendens quod ipse erat, scilicet virgo, ut legentibus demonstraret quod ubi dominus invitatus sit, deficere vinum nuptiarum, idest coniugii delectatio, debeat; et veteribus immutatis, idest antiqua aqua in novum vinum, nova omnia quae a christo instituuntur, appareant; quia scilicet homines conversi ad christum, debent exuere veterem et induere novum hominem, ut dicitur col. C. III, 10, et Apoc. XXI, 5: dicit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia.

Sed contra. Videtur per hoc quod dicit, quod ubi dominus invitatus est debeat deficere vinum nuptiarum, quod quicumque deum amat, et diligit, debet cessare a coniugio: non ergo licet uxorem ducere.

Respondeo dicendum quod homo invitatur a deo dupliciter: quantum ad communem gratiam et sic non est necesse deficere vinum nuptiarum; et quantum ad speciale contemplationis fastigium: et sic oportet deficere vinum nuptiarum. Cuius rationem apostolus assignat I Cor. VII, 34: quia mulier, quae nupta est, cogitat quomodo placeat viro, et ideo oportet quod ab actu contemplationis impediatur, quae autem nupta non est, cogitat quomodo placeat christo.

Vel dicendum quod diligentibus deum, et habentibus ipsum per gratiam, deficere debet vinum nuptiarum ab effectu vini, ut scilicet non inebrientur delectatione carnali, quae tanta posset esse, et cum tanta libidine exerceri, quod etiam in coniugatis esset peccatum mortale.

Tertio quantum ad ordinem descriptionis libri.

Nam post omnes alios libros sacrae Scripturae, hoc evangelium est scriptum. Cum enim canonica Scriptura incipiat a libro Genesis et terminetur in Apocalypsim, evangelium istud conscriptum fuit postquam ioannes revocatus est a pathmos insula Asiae, ubi ad preces episcoporum Asiae hoc scripsit evangelium. Non tamen ordinatur ultimo, licet ultimo scripserit. Ex quo congruentia scribendi evangelium ostenditur ut cui in principio canonis, idest sacrae Scripturae, ubi dicitur: in principio creavit deus caelum et terram, incorruptibile principium praenotatur in Genesi ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, quantum ad ordinem librorum, non quantum ad ordinem Scripturae.



Lectio 4

205
Deinde cum dicit et hic est ioannes, describitur auctorem: et circa hoc duo facit.

Primo ponit praeconia suae laudis quantum ad mortem; secundo concludit ex his congruentiam ordinis huius evangelii, ibi tamen post omnes evangelium scripsit.

Privilegium autem mortis admirabile et speciale est, quia nullum dolorem sensit in morte; et hoc deo faciente, ut qui a corruptione carnis extitit penitus alienus, esset a dolore mortis extraneus.



Lectio 5

206
Congruentiam auctoris ad fidem ostendit, dicens tamen post omnes evangelium scripsit.

In libris sacrae Scripturae duplex ordo consideratur, unus scilicet temporis quo scripti fuerunt, et alius dispositionis, quo in biblia ordinantur.


Capitulus 1


1
(
Jn 1)



Lectio 1

Evangelista ioannes, sicut dictum est, intendit principaliter ostendere divinitatem verbi incarnati; et ideo dividitur istud evangelium in partes duas.

Primo enim insinuat christi divinitatem; secundo manifestat eam per ea quae christus in carne fecit, et hoc II cap.

Et die tertia.

Circa primum duo facit.

Primo proponit christi divinitatem; secundo ponit modum, quo christi divinitas nobis innotuit, ibi et vidimus gloriam eius etc..

Circa primum duo facit.

Primo agit de divinitate christi; secundo de verbi dei incarnatione, ibi fuit homo missus a deo.

Quia vero in unaquaque re sunt consideranda duo, scilicet esse et operatio, sive virtus ipsius, ideo primo agit de esse verbi quantum ad naturam divinam; secundo de virtute, seu operatione ipsius, ibi omnia per ipsum facta sunt.

Circa primum quatuor facit.

Primo ostendit quando erat verbum, quia in principio erat verbum; secundo ubi erat, quia apud deum; unde dicit et verbum erat apud deum; tertio quid erat, quia deus; unde subiungit et deus erat verbum; quarto quomodo erat, quia hoc erat in principio apud deum.

Prima duo pertinent ad quaestionem, an est: secunda vero duo pertinent ad quaestionem quid est.

Circa primum autem videndum est quid sit hoc quod dicitur in principio erat verbum. Ubi tria diligenter inquirenda concurrunt, secundum tres dictiones huius orationis.

Et primo quid sit hoc quod dicitur verbum; secundo quid sit hoc quod dicitur in principio; tertio quid sit hoc quod dicitur verbum erat in principio.

Ad intellectum autem huius nominis verbum, sciendum est quod, secundum philosophum ea quae sunt in voce, sunt signa earum, quae sunt in anima, passionum. Consuetum est autem in Scriptura quod significata nominantur nominibus signorum, sicut illud I Cor. X, 4: petra autem erat christus. De necessitate autem oportet quod illud intrinsecum animae nostrae, quod significatur exteriori verbo nostro, verbum vocetur. Utrum autem per prius conveniat nomen verbi rei exteriori voce prolatae, vel ipsi conceptioni mentis, nihil refert ad praesens. Planum est tamen quod illud quod voce significatur, interius existens in anima, prius est quam ipsum verbum exteriori voce prolatum, utpote causa eius existens.

Si ergo volumus scire quid est interius verbum mentis, videamus quid significat quod exteriori voce profertur.

In intellectu autem nostro sunt tria: scilicet ipsa potentia intellectus; species rei intellectae, quae est forma eius, se habens ad ipsum intellectum, sicut species coloris ad pupillam; et, tertio, ipsa operatio intellectus quae est intelligere. Nullum autem istorum significatur verbo exteriori voce prolato.

Nam hoc nomen lapis non significat substantiam intellectus, quia hoc non intendit dicere nominans; nec significat speciem, quae est qua intellectus intelligit, cum etiam hoc non sit intentio nominantis; non significat etiam ipsum intelligere, cum intelligere non sit actio exterius progrediens ab intelligente, sed in ipso manens. Illud ergo proprie dicitur verbum interius, quod intelligens intelligendo format.

Intellectus autem duo format, secundum duas eius operationes. Nam secundum operationem suam, quae dicitur indivisibilium intelligentia, format definitionem; secundum vero operationem suam, qua componit et dividit, format enunciationem, vel aliquid huiusmodi.

Et ideo, illud sic formatum et expressum per operationem intellectus, vel definientis vel enunciantis, exteriori voce significatur.

Unde dicit philosophus quod ratio, quam significat nomen, est definitio. Istud ergo sic expressum, scilicet formatum in anima, dicitur verbum interius; et ideo comparatur ad intellectum, non sicut quo intellectus intelligit, sed sicut in quo intelligit; quia in ipso expresso et formato videt naturam rei intellectae. Sic ergo habemus significationem huius nominis verbum.

Secundo, ex his quae dicta sunt, concipere possumus, quod verbum semper est aliquid procedens ab intellectu in actu existente. Iterum quod verbum semper est ratio et similitudo rei intellectae. Et si quidem eadem res sit intelligens et intellecta, tunc verbum est ratio et similitudo intellectus, a quo procedit; si autem sit aliud intelligens et intellectum, tunc verbum non est similitudo et ratio intelligentis, sed rei intellectae: sicut conceptio quam aliquis habet de lapide, est similitudo lapidis tantum, sed quando intellectus intelligit se, tunc huiusmodi verbum est similitudo et ratio intellectus. Et ideo Augustinus ponit similitudinem trinitatis in anima, secundum quod mens intelligit seipsam, non autem secundum quod intelligit alia.

Patet ergo quod in qualibet natura intellectuali necesse est ponere verbum: quia de ratione intelligendi est quod intellectus intelligendo aliquid formet; huius autem formatio dicitur verbum; et ideo in omni intelligente oportet ponere verbum.

Natura autem intellectualis est triplex, scilicet humana, angelica et divina: et ideo triplex est verbum. Scilicet humanum, de quo in Ps. XIII, 1: dixit insipiens in corde suo: non est deus. Est et angelicum, de quo Zac. I, 9 et in multis locis sacrae Scripturae dicitur: dixit Angelus etc.. Tertium est verbum divinum, de quo Gen. I, 5: dixit deus: fiat lux etc..

Cum ergo evangelista dicit in principio erat verbum, non intelligi potest de humano vel angelico verbo: quia utrumque istorum verborum est factum, cum homo et Angelus habeant sui esse et operationis principium et causam; verbum autem hominis vel Angeli non potest praeexistere eis. De quo autem verbo intellexerit evangelista, declarat per hoc quod dicit, hoc verbum non esse factum, cum omnia sint facta per ipsum; hoc autem est verbum dei, de quo ioannes hic loquitur.

Sciendum est autem, quod hoc verbum differt a nostro verbo in tribus.

Prima differentia est, secundum Augustinum, quia verbum nostrum prius est formabile, quam formatum: nam cum volo concipere rationem lapidis, oportet quod ad ipsam ratiocinando perveniam; et sic est in omnibus aliis, quae a nobis intelliguntur, nisi forte in primis principiis, quae cum sint simpliciter nota, absque discursu rationis statim sciuntur.

Quamdiu ergo sic ratiocinando, intellectus iactatur hac atque illac, nec dum formatio perfecta est, nisi quando ipsam rationem rei perfecte conceperit: et tunc primo habet rationem rei perfecte, et tunc primo habet rationem verbi. Et inde est quod in anima nostra est cogitatio, per quam significatur ipse discursus inquisitionis, et verbum, quod est iam formatum secundum perfectam contemplationem veritatis. Sic ergo verbum nostrum primo est in potentia quam in actu; sed verbum dei semper est in actu: et ideo nomen cogitationis verbo dei proprie non convenit. Dicit enim Augustinus, XV de Trinit., ita dicitur verbum dei, ut cogitatio non dicatur, ne quid quasi volubile credatur in deo. Id autem quod Anselmus dicit, scilicet dicere summo spiritui nihil aliud est, quam cogitando intueri, improprie dictum est.

Secunda vero differentia verbi nostri ad verbum divinum est, quia verbum nostrum est imperfectum, sed verbum divinum est perfectissimum.

Quia enim nos non possumus omnes nostras conceptiones uno verbo exprimere, ideo oportet quod plura verba imperfecta formemus, per quae divisim exprimamus omnia, quae in scientia nostra sunt. In deo autem non est sic: cum enim intelligat, et seipsum etiam et quicquid intelligit per essentiam suam, uno actu, unicum verbum divinum est expressivum totius quod in deo est, non solum personarum, sed etiam creaturarum: alias esset imperfectum. Unde dicit Augustinus: si quid minus esset in verbo, quam in dicentis scientia continetur, verbum imperfectum esset. Sed constat quod est perfectissimum; ergo est tantum unum. Iob XXXIII, 14: semel loquitur deus.

Tertia differentia est, quod verbum nostrum non est eiusdem naturae nobiscum, sed verbum divinum est eiusdem naturae cum deo: et ideo est aliquid subsistens in natura divina.

Nam ratio intellecta, quam intellectus videtur de aliqua re formare, habet esse intelligibile tantum in anima nostra; intelligere autem in anima nostra non est idem quod est natura animae, quia anima non est sua operatio.

Et ideo verbum quod format intellectus noster, non est de essentia animae, sed est accidens ei. In deo autem idem est intelligere et esse; et ideo verbum intellectus divini non est aliquid accidens, sed pertinens ad naturam eius: quia quicquid est in natura dei, est deus. Unde, dicit Damascenus, quod deus verbum substantiale est, et in hypostasi ens, reliqua vero, verba nostra scilicet, virtutes sunt animae.

Ex praemissis etiam patet quod verbum, proprie loquendo, semper personaliter accipitur in divinis, cum non importet nisi quid expressum ab intelligente.

Item quod verbum in divinis sit similitudo eius a quo procedit; et quod sit coaeternum ei a quo procedit, cum non prius fuerit formabile quam formatum, sed semper in actu; et quod sit aequale patri, cum sit perfectum, et totius esse patris expressivum; et quod sit coessentiale et consubstantiale patri, cum sit substantia eius.

Patet etiam quod cum in qualibet natura illud quod procedit, habens similitudinem naturae eius a quo procedit, vocetur filius, et hoc verbum procedat in similitudine et identitate naturae eius a quo procedit, convenienter et proprie dicitur filius, et productio eius dicitur generatio.

Sic ergo patet primum, scilicet quid sit hoc quod dicitur verbum.

Circa hoc autem quatuor quaestiones occurrunt. Duae sunt chrysostomi.

Prima est cur ioannes evangelista patrem dimittens, confestim incepit a filio, dicens in principio erat verbum.

Ad hoc autem est duplex responsio. Una est, quia pater omnibus innotuerat in veteri testamento, quamvis non in ratione patris, sed ut deus; filius autem ignorabatur: et ideo in novo testamento, in quo agitur de cognitione verbi, incipit a verbo, sive filio.

Alia est, quia per filium ducimur in notitiam patris; infra XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi.

Volens ergo fideles in notitiam patris ducere evangelista, decenter incepit a filio, statim subiungens de patre cum dicit et verbum erat apud deum.

Secunda quaestio est etiam chrysostomi.

Cum enim, sicut dictum est, verbum procedat ut filius, quare dixit verbum, et non filius? ad hoc etiam dupliciter respondetur. Primo quia filius dicit aliquid genitum, et cum audimus generationem filii, posset quis cogitare generationem illam talem esse, qualem comprehendere potest, scilicet materialem et passibilem; ideo ergo non dixit filius sed verbum, quod importat intelligibilem processum, ut non intelligatur materialem et passibilem generationem illam fuisse. Ostendens igitur filium ex deo impassibiliter nasci, destruit vitiosam suspicionem per verbi nuncupationem.

Aliter potest dici sic: evangelista tractaturus erat de verbo, inquantum venerat ad manifestandum patrem. Unde cum ratio manifestationis magis importetur in nomine verbi quam in nomine filii, ideo magis est usus nomine verbi.

Tertia quaestio est Augustini in Lib. Lxxxiii quaest., quae talis est: in Graeco, ubi nos habemus verbum, habetur logos. Cum ergo logos significet in Latino rationem et verbum, quare translatores transtulerunt verbum, et non rationem, cum ratio sit quid intrinsecum, quemadmodum etiam verbum? respondeo. Dicendum quod ratio proprie nominat conceptum mentis, secundum quod in mente est, etsi nihil per illam exterius fiat; per verbum vero significatur respectus ad exteriora: et ideo quia evangelista per hoc, quod dixit logos, non solum intendebat significare respectum ad existentiam filii in patre, sed etiam operativam potentiam filii, qua per ipsum facta sunt omnia, magis antiqui transtulerunt verbum, quod importat respectum ad exteriora, quam ratio, quae tantum conceptum mentis insinuat.

Quarta quaestio est Origenis, quae talis Est. Scriptura in pluribus locis loquens de verbo dei, nominat ipsum non absolute verbum, sed cum additione, scilicet dei, cum dicit verbum dei, vel domini: Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum dei in excelsis, et Apoc. XIX, 13: et nomen eius verbum dei.

Quare ergo evangelista, cum loqueretur hic de verbo dei, non dixit: in principio erat verbum dei, sed dixit tantummodo verbum? respondeo. Dicendum, quod licet sint multae veritates participatae, est tamen una veritas absoluta, quae per suam essentiam est veritas, scilicet ipsum esse divinum, qua veritate, omnia verba sunt verba. Eodem modo est una sapientia absoluta supra omnia elevata, scilicet sapientia divina, per cuius participationem omnes sapientes sunt sapientes.

Et etiam unum verbum absolutum, cuius participatione omnes habentes verbum, dicuntur dicentes. Hoc autem est verbum divinum, quod per seipsum est verbum super omnia verba elevatum.

Ut ergo evangelista hanc supereminentiam divini verbi significaret, ipsum verbum absque ulla additione nobis absolute proposuit; et quia Graeci, quando volunt significare aliquid segregatum et elevatum ab omnibus aliis, consueverunt apponere articulum nomini, per quod illud significatur sicut Platonici volentes significare substantias separatas, puta bonum separatum, vel hominem separatum, vocabant illud ly per se bonum, vel ly per se hominem ideo evangelista volens significare segregationem et elevationem istius verbi super omnia, apposuit articulum ad hoc nomen logos, ut si dicatur in Latino, ly verbum.

Secundo considerandum est, quid significet hoc quod dicitur in principio.

Sciendum est autem quod principium, secundum Origenem, multis modis dicitur. Cum enim principium importet ordinem quemdam ad alia, necesse est invenire principium in omnibus, in quibus est ordo.

Invenitur autem ordo in quantitatibus; et secundum hoc dicitur principium in numeris et longitudine, puta lineae.

Invenitur etiam ordo in tempore; et secundum hoc dicitur principium temporis, vel durationis.

Invenitur ordo in disciplinis, et hic est duplex: secundum naturam, et quoad nos; et utroque modo dicitur principium. Hebr. V, V. 12: deberetis esse magistri propter tempus.

Et hoc modo, secundum naturam quidem, in disciplina christiana initium et principium sapientiae nostrae est christus, inquantum est sapientia et verbum dei, idest secundum divinitatem.

Quoad nos vero principium est ipse christus, inquantum verbum caro factum est, idest secundum eius incarnationem.

Invenitur etiam ordo in productione rei; et secundum hoc principium dicitur ex parte generati, scilicet ipsa prima pars generati seu facti: sicut fundamentum dicitur principium domus. Vel ex parte facientis: et sic est triplex principium, scilicet intentionis, quod est finis, quod movet agentem; rationis, quod est ipsa forma in mente artificis; et executionis, quod est potentia operans.

His igitur modis de principio inquirendum est, quomodo sumatur hic principium, cum dicit in principio erat verbum.

Dicendum est igitur quod potest sumi tripliciter.

Uno modo, secundum quod principium supponit pro persona filii, quod principium est creaturarum secundum rationem virtutis activae, et per modum sapientiae, quae est ratio eorum quae fiunt; unde dicitur I Cor. I, 24: christum dei virtutem et dei sapientiam. Unde et dominus de se dicit infra VIII, 25: ego principium, qui et loquor vobis.

Sic ergo accipiendo principium, intelligendum est quod dicitur in principio erat verbum, ac si diceret in filio erat verbum, ut sit sensus: ipsum verbum est principium, ex modo loquendi, quo dicitur vita esse in deo, quae tamen non est aliud, quam ipse deus. Et haec est expositio Origenis.

Dicit ergo hic evangelista in principio, ut statim in principio divinitatem verbi ostenderet, ut chrysostomus dicit, dum asserit ipsum esse principium; quia secundum determinationem omnium principium est honoratissimum.

Secundo modo potest accipi principium, prout supponit pro persona patris, quod est principium non solum creaturarum, sed omnis divini processus; et sic accipitur in Ps. Cix, 3: tecum principium in die virtutis tuae.

Secundum hoc ergo dicitur in principio erat verbum, ac si diceretur: in patre erat filius. Et haec est expositio Augustini, et etiam Origenis.

Dicitur autem filius esse in patre, quia eiusdem essentiae est cum patre. Cum enim filius sit sui essentia, in quocumque est essentia filii, est filius. Quia ergo in patre est essentia filii per consubstantialitatem, conveniens est quod filius sit in patre. Unde infra XIV, 10 dicitur: ego in patre, et pater in me est.

Tertio modo potest accipi principium pro principio durationis, ut sit sensus in principio erat verbum, idest verbum erat ante omnia, ut Augustinus exponit, et designatur per hoc verbi aeternitas, secundum basilium et Hilarium.

Per hoc enim quod dicitur in principio erat verbum, ostenditur quod quodcumque principium durationis accipiatur, sive rerum temporalium, quod est tempus, sive aeviternarum, quod est aevum, sive totius mundi, sive quodcumque imaginatum extensum per multa saecula, in illo principio iam erat verbum.

Unde Hilarius dicit VII de trinitate: transeuntur tempora, transcenduntur saecula, tolluntur aetates. Pone aliquid quod voles tuae opinionis principium; verbum iam erat, unde tractatur. Et hoc est quod dicitur Prov. VIII, 22: dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quicquam faceret a principio. Quod autem est ante durationis principium, est aeternum.

Sic igitur secundum primam expositionem, asseritur verbi causalitas; secundum autem secundam, verbi consubstantialitas ad patrem, qui verbum loquitur; secundum vero tertiam, verbi coaeternitas.

Considerandum est etiam hic, quod dicitur verbum erat, quod est temporis praeteriti imperfecti, et hoc maxime videtur competere ad designandum aeterna, si attendamus naturam temporis et eorum quae sunt in tempore.

Quod futurum est, nondum est actu; praesens autem actu est, et per hoc quod est actu praesens, non designatur fuisse: praeteritum autem perfectum designat aliquid extitisse, et esse iam determinatum, et iam defuisse; sed praeteritum imperfectum significat aliquid fuisse, et non esse adhuc determinatum, nec defuisse, sed adhuc remanere. Ideo signanter ioannes ubicumque ponit aliquid aeternum, dicit erat; ubi vero dicit aliquid temporale, dicit fuit, ut infra patebit.

Sed quantum ad rationem praesentis competit maxime ad designandum aeternitatem praesens tempus, quod signat aliquid esse in actu, quod semper convenit aeternis: et ideo dicitur Ex. III, 14: ego sum qui sum; et Augustinus dicit, quod ille solus vere est, cuius esse non novit praeteritum et futurum.

Est etiam considerandum quod hoc verbum erat, secundum Glossam, non sumitur hic inquantum significat temporales motus, more aliorum verborum, sed secundum quod signat rei existentiam: unde et verbum substantivum dicitur.

Sed potest aliquis quaerere, cum verbum sit genitum a patre, quomodo possit esse patri coaeternum: homo enim filius a patre homine genitus, est eo posterior.

Ad quod dicendum est quod principium originis invenitur esse prius duratione, eo quod est ex principio, propter tria. Primo quidem quia principium originis alicuius rei praecedit tempore actionem, qua producit rem cuius est principium; sicut non statim quando homo est, incipit scribere, et ideo tempore praecedit Scripturam. Secundo per hoc quod actio successionem habet, et ideo etiam si simul cum agente incipiat, tamen terminus actionis est post agentem: sicut simul cum generatus est ignis in istis inferioribus, incipit sursum tendere; prius tamen est ignis quam sit sursum, quia motus quo sursum tendit, quodam tempore mensuratur. Tertio modo eo quod ex voluntate principii determinatur initium durationis eius quod est in principio, sicut ex voluntate dei determinatur initium durationis creaturae: unde prius fuit deus quam creatura.

Nihil autem horum trium in generatione divini verbi invenitur. Non enim deus primo fuit quam inceperit generare verbum: cum enim generatio verbi nihil aliud sit quam intelligibilis conceptio, sequeretur quod deus esset prius intelligens in potentia quam in actu, quod est impossibile. Similiter non potest esse quod ipsa verbi generatio sit successiva: sic enim divinum verbum prius esset informe quam formatum, sicut accidit in nobis, qui cogitando verba formamus; quod est falsum, ut iam dictum Est. Similiter non potest dici quod pater sua voluntate initium durationis filio suo praestiterit; quia deus pater non generat filium voluntate, ut Ariani dixerunt, sed naturaliter: deus enim pater seipsum intelligendo, verbum concepit, et ideo non ante fuit deus pater quam filius.

Huius aliqualis similitudo apparet in igne, et in splendore procedente ab igne: procedit enim splendor naturaliter et sine successione.

Item si ignis esset aeternus, splendor eius coaeternus esset: propter quod filius dicitur splendor patris; ad Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae etc.. Sed in hac similitudine deficit connaturalitas, et ideo nominamus eum filium, cum tamen in humana filiatione deficiat coaeternitas: oportet enim ex multis similitudinibus sensibilium in divinam cognitionem pervenire, quia una non sufficit; et hoc est quod dicitur in libro ephesini Concilii, coexistere semper patri filium: splendor enim denunciat impassibilitatem, nativitas ostendit verbum, consubstantialitatem vero filii nomen insinuat.

Nominamus ergo filium diversis nominibus, ad exprimendum perfectionem eius, quae uno nomine non potest exprimi. Ut enim ostendatur connaturalis patri, dicitur filius; ut ostendatur in nullo dissimilis, dicitur imago; ut ostendatur coaeternus, dicitur splendor; ut ostendatur immaterialiter genitus, dicitur verbum.

Deinde dicit et verbum erat apud deum.

Hic ponitur secunda clausula, quam evangelista ponit in sua narratione. Ubi prius consideranda est significatio duorum verborum quae in prima clausula posita non fuerunt, scilicet deum et apud. Quid enim sit verbum, et quid principium, iam expositum est.

Haec ergo quae in hac secunda clausula ponuntur de novo, scilicet deum et apud, investigantes, diligentius prosequamur.

Et ut melius expositionem huius secundae clausulae intelligamus, dicendum est aliquid de significatione utriusque, quantum pertinet ad propositum.

Sciendum est ergo in primis quod hoc nomen deus significat divinitatem, sed in supposito et concrete; hoc vero nomen deitas significat deitatem in abstracto, et absolute: et inde est quod non potest supponere pro persona ex naturali virtute et ex modo significandi; sed supponit solummodo pro natura.

Hoc vero nomen deus habet naturaliter ex modo significandi quod supponat pro aliqua personarum, sicut hoc nomen homo supponit pro supposito humanitatis, et ideo quandocumque veritas locutionis, vel ipsum praedicatum exigit ut hoc nomen deus supponat pro persona, tunc supponit pro persona ut cum dicimus, deus generat deum. Et ita cum hic dicitur apud deum, necesse est quod deus pro persona patris supponat, quia haec praepositio apud distinctionem significat verbi, quod esse dicitur apud deum; et licet significet distinctionem in persona, non tamen in natura, cum eadem sit natura patris et filii. Evangelista igitur significare voluit patris personam per hoc quod dixit deum.

Sciendum est autem circa hoc quod haec praepositio apud quamdam coniunctionem rei significatae per rectum, ad rem significatam per obliquum importat, sicut haec praepositio in. Sed differenter, quia haec praepositio in significat quamdam coniunctionem intrinsecam; haec vero praepositio apud quodammodo extrinsecam coniunctionem importat.

Et utrumque dicimus in divinis: scilicet filium esse in patre, et esse apud patrem; et intrinsecum quidem ad consubstantialitatem pertinet, extrinsecum vero (ut sic loqui liceat, cum improprie in divinis dicatur extrinsecum) non nisi ad distinctionem personalem refertur, cum filius a patre solum per originem distinguatur.

Et ideo per utrumque istorum, et consubstantialitas in natura designatur, et distinctio in personis: consubstantialitas quidem, inquantum coniunctionem quamdam importat; distinctio vero, inquantum distinctionem quamdam significat, ut superius dictum est.

Et quia haec praepositio in, ut dictum est, principaliter consubstantialitatem designat, inquantum importat coniunctionem intrinsecam, et ex consequenti distinctionem personarum, inquantum omnis praepositio est transitiva; haec autem praepositio apud distinctionem personalem significat principaliter, consubstantialitatem vero, inquantum quamdam coniunctionem significat quasi extrinsecam, ideo evangelista in hoc loco specialiter ista praepositione apud usus est, ut distinctionem personae filii a patre insinuaret, cum dixit et verbum erat apud deum, idest filius apud patrem, ut alia persona apud aliam.

Sciendum est autem quod per hanc praepositionem apud quatuor significantur, per quae obiectiones quatuor contrariae excluduntur.

Significat enim haec praepositio apud primo subsistentiam in recto; quia ea quae subsistentiam per se non habent, non dicuntur proprie esse apud aliquid: sicut non dicimus albedinem esse apud corpus, et similiter de aliis quae per se non subsistunt. Ea autem quae per se subsistunt, dicuntur proprie esse unum apud aliud; sicut dicimus hominem esse apud hominem, et lapidem apud lapidem. Secundo significat auctoritatem in obliquo, non enim proprie dicitur rex esse apud militem sed proprie dicitur miles apud regem. Tertio dicit distinctionem: non enim proprie dicitur aliquis esse apud seipsum, sed unus homo est apud alium.

Quarto significat coniunctionem et societatem quamdam: cum enim dicitur aliquis esse apud alium, insinuatur nobis inter eos quaedam socialis coniunctio. Secundum autem istas conditiones importatas in significatione huius praepositionis apud convenienter evangelista hanc clausulam, scilicet verbum erat apud deum, subiungit primae clausulae, scilicet in principio erat verbum.

Praetermissa namque una illarum trium expositionum huius quod est in principio erat verbum, illa scilicet secundum quam principium ponitur pro filio, ad quamlibet aliarum expositionum, scilicet ad illam quae principium dicit idem quod ante omnia, et ad illam secundum quam principium sumitur pro patre, duplex obiectio fit ab haereticis; et sic sunt quatuor obiectiones, quas per quatuor conditiones huius praepositionis apud supra positas excludere possumus.

Quarum prima talis est: tu dicis quod verbum erat in principio, idest ante omnia; sed ante omnia nihil erat; ubi ergo erat verbum, si ante omnia nihil erat? haec autem obiectio procedit secundum imaginationem eorum qui ponunt, omne quod est, esse alicubi et in loco. Quae quidem excluditur a ioanne, cum dicit apud deum. Et designat coniunctionem secundum ultimam dictarum conditionum, ut sit sensus, secundum basilium: ubi ergo erat verbum? respondet apud deum, non in aliquo loco, cum incircumscriptibile sit, sed apud patrem, qui nullo comprehenditur loco.

Secunda quaestio ad idem, est talis: tu dicis quod verbum erat in principio, idest ante omnia. Sed ea quae sunt ante omnia, a nullo videntur procedere; cum illud a quo procedit aliquid, prius esse videatur eo quod procedit ab ipso; ergo verbum non est procedens ab alio.

Haec autem obiectio excluditur cum dicit verbum erat apud deum, ut ly apud accipiatur secundum secundam conditionem, secundum quam importat auctoritatem in causali, et sit sensus secundum Hilarium: a quo est verbum si ante omnia? evangelista respondet verbum erat apud deum; quasi dicat: licet verbum careat initio durationis, non tamen caret principio vel auctore: erat enim apud deum, ut apud auctorem.

Tertia quaestio est ad aliam expositionem secundum quam principium supponit pro patre; quae talis est: tu dicis in principio erat verbum, idest filius erat in patre; sed illud quod est in aliquo, non videtur esse subsistens, ut hypostasis: sicut albedo quae est in corpore, non subsistit.

Sed haec obiectio solvitur per hoc quod dicit verbum erat apud deum; ut ly apud sumatur secundum primam conditionem per quam importat subsistentiam in recto; et sic, secundum chrysostomum, est sensus verbum erat in principio, non ut accidens: sed erat apud deum, ut subsistens, et hypostasis divina.

Quarta quaestio ad idem est talis: tu dicis quod verbum erat in principio, idest in patre; quod autem est in aliquo, non est distinctus a patre.

Sed haec obiectio excluditur per hoc quod dicit et verbum erat apud deum; ut ly apud sumatur secundum tertiam conditionem, secundum quam significat distinctionem: ut sit sensus, secundum Alcuinum et bedam, verbum erat apud deum, et sic erat in patre per consubstantialitatem naturae, quod tamen est apud ipsum per distinctionem personae.

Sic ergo per hanc clausulam et verbum erat apud deum, ostenditur coniunctio verbi ad patrem in natura, secundum basilium; distinctio autem in persona, secundum Alcuinum et bedam; substantia verbi in natura divina, secundum chrysostomum; auctoritas patris ad verbum, secundum Hilarium.

Notandum autem, secundum Origenem, quod per hoc quod dicit verbum erat apud deum, ostendit filium semper fuisse apud patrem. In veteri enim testamento dicitur factum esse verbum domini ad ieremiam, vel quemcumque alium, ut patet in multis Scripturae locis, non autem dicitur: verbum domini erat apud ieremiam vel apud alium; quia ad illos fit verbum, qui incipiunt habere verbum, postquam non habuerunt. Unde evangelista non dixit, verbum factum esse apud patrem, sed erat apud patrem: quia ex quo pater erat, verbum apud eum erat.

Deinde dicit et deus erat verbum.

Haec est tertia clausula narrationis ioannis, quae quidem secundum ordinem doctrinae congruentissime sequitur. Quia enim ioannes dixerat de verbo quando erat et ubi erat; restabat quaerere, quid erat verbum; idest verbum erat deus, ut ly verbum ponatur ex parte subiecti, et ly deus ex parte praedicati.

Sed cum prius quaerendum sit de re quid est, quam ubi et quando sit, videtur quod ioannes hunc ordinem pervertat, insinuans primo de verbo ubi et quando sit.

Ad hanc autem quaestionem respondet Origenes, quod aliter dicitur esse verbum dei apud hominem, et aliter apud deum. Nam apud hominem est ut perficiens ipsum, quia per illud homo efficitur sapiens et bonus, sap. C. VII, 27: amicos dei et prophetas constituit.

Apud deum vero non ita dicitur esse verbum, quasi pater perficiatur per verbum et illustretur ab ipso; sed sic est apud deum, quod accipiat naturalem divinitatem ab ipso, qui verbum loquitur, a quo habet ut sit idem deus cum eo. Ex eo ergo quod est per originem apud deum, necesse fuit primum ostendere quod verbum erat in patre et apud patrem, quam quod verbum erat deus.

Sciendum est autem quod per hanc clausulam deus erat verbum, responderi potest duabus obiectionibus, quae ex praecedentibus insurgunt.

Quarum una insurgit ex nomine verbi, et est talis: tu dicis quod verbum erat in principio, et apud deum; constat autem quod verbum secundum communem usum loquendi significat vocem aliquam et enuntiationem necessariorum, manifestationem cogitationum; sed ista transeunt et non subsistunt; posset ergo credi quod de tali verbo evangelista loqueretur.

Sed ista quaestio satis per praedicta excluditur, secundum Hilarium et Augustinum, Hom. Prima super Io., qui dicit, manifestum esse, verbum in hoc loco non posse pro locutione accipi, quia cum locutio sit in motu et transeat, non posset dici quod in principio erat verbum, si verbum esset quid transiens et in motu. Item cum dicit et verbum erat apud deum, datur idem intelligi; satis enim patet quod aliud est inesse, et aliud est adesse.

Verbum enim nostrum, cum non subsistat, non adest, sed inest; verbum autem dei est subsistens, et ideo adest. Et idcirco evangelista signanter dixit verbum erat apud deum.

Sed tamen, ut obiectionis causa tollatur totaliter, naturam et esse verbi subdit, dicens et verbum erat deus.

Alia quaestio insurgit ex hoc quod dixerat apud deum. Cum enim ly apud dicat distinctionem, posset credi quod verbum erat apud deum, scilicet patrem, ab ipso in natura distinctum. Et ideo ad hoc excludendum statim subdit consubstantialitatem verbi ad patrem, dicens et verbum erat deus; quasi dicat: non separatus a patre per diversitatem naturae, quia ipsum verbum est deus.

Nota etiam specialem modum significandi, quia dicit verbum erat deus, absolute ponendo deum; ut ostendat non eo modo deum esse, quo nomen deitatis attribui dicitur creaturae in sacra Scriptura; quia cum additione aliqua aliquando hoc nomen creatura participat. Sicut illud Ex. VII, 1: ego constitui te deum Pharaonis, ad designandum quod non erat deus simpliciter, nec per naturam, quia constituebatur deus alicuius determinate; et illud Ps. Lxxxi, 6: ego dixi, dii estis, quasi dicat: per meam reputationem, non secundum rei veritatem, dii estis: aliud enim est deum reputari, et aliud esse deum. Unde verbum absolute dicitur deus, quia est secundum essentiam suam deus, et non participative, sicut homines et Angeli.

Sciendum est etiam quod circa hanc clausulam Origenes turpiter erravit, ex modo loquendi, qui in Graeco habetur, sumens occasionem sui erroris.

Consuetudo enim est apud Graecos, quod cuilibet nomini apponunt articulum, ad designandum discretionem quamdam. Quia ergo in evangelio ioannis in Graeco, huic nomini quod est verbum, cum dicitur in principio erat verbum, et similiter huic nomini quod est deus, cum dicitur et verbum erat apud deum, apponitur articulus, ut dicatur ly verbum, et ly deus, ad designandum eminentiam et discretionem verbi ad alia verba, et principalitatem patris in divinitate; ideo, cum in hoc quod dicitur verbum erat deus, non apponatur articulus huic nomini deus, quod supponit pro persona filii, blasphemavit Origenes quod verbum non esset deus per essentiam, licet sit essentialiter verbum; sed dicitur per participationem deus: solus vero pater est deus per suam essentiam. Et sic ponebat filium patre minorem.

Quod autem non sit verum, probat chrysostomus per hoc quod si articulus positus huic nomini deus, importaret maioritatem in patre respectu filii, numquam apponeretur huic nomini deus, cum de alio praedicatur, sed solum quando praedicatur de patre, et semper cum dicitur de patre, apponeretur articulus.

Invenimus autem contrarium per duas auctoritates apostoli, qui notat christum deum cum appositione articuli, dicens in Epist. Ad titum, II, 13: expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni dei. Ibi enim deus supponit pro filio, et apponitur ei articulus in Graeco; ergo christus est deus magnus.

Item idem apostolus, Rom. IX, 5, dicit: ex quibus christus, qui est super omnia deus benedictus in saecula. Ibi similiter ad ly deus ponitur in Graeco articulus. Praeterea I io.

Ult., 20: ut simus in vero filio eius christo iesu; hic est verus deus, et vita aeterna. Christus ergo non est deus per participationem, sed verus. Patet igitur esse falsum quod Origenes finxit.

Ratio autem quare evangelista non apposuit articulum huic nomini deus, assignatur a chrysostomo; scilicet quia iam bis nominaverat deum cum appositione articuli, et ideo non oportebat reiterare tertio, sed subintelligitur.

Vel dicendum est et melius, quod deus ponitur hic in praedicato, et tenetur formaliter; consuetum est autem quod nominibus in praedicato positis non ponitur articulus, cum discretionem importet. Si vero deus poneretur hic ex parte subiecti, pro quacumque persona supponeret, sive pro filio sive pro spiritu sancto; et tunc non est dubium quod in Graeco ibi apponeretur articulus.




Thomas Aq. s Johannis