Thomas Aq. s Johannis 2

Lectio 2: Deinde dicit hoc erat in principio apud deum.

2
Hic ponitur quarta clausula, quae introducitur propter clausulam praecedentem. Ex hoc enim quod evangelista dixerat quod verbum erat deus, duplex falsus intellectus accipi poterat a non recte sentientibus. Unus a gentilibus, qui ponunt pluralitatem et diversitatem deorum, et eorum contrarias dicunt esse voluntates; sicut illi qui fabulantur iovem pugnasse cum Saturno; et sicut Manichaei, qui ponunt duo contraria principia naturae. Contra hunc errorem dominus dixit, Deut. VI, 4: audi Israel, dominus deus tuus, deus unus est.

Quia ergo evangelista dixerat verbum erat apud deum, et deus erat verbum, possent isti in fulcimentum sui erroris istud adducere, intelligentes alium esse deum, apud quem est verbum, et alium ipsum verbum, et cum hoc alterius, sive contrariae voluntatis; quod est contra legem evangelii.

Ad hoc ergo excludendum dicit hoc erat in principio apud deum; quasi dicat, secundum Hilarium: ita dico quod verbum est deus, quod tamen non est habens divinitatem, sed est apud deum, scilicet in una natura et eadem in qua ipse Est. Item per hoc quod dicit, verbum erat deus ne intelligeretur quod haberent contrariam voluntatem, addidit hoc, quod scilicet verbum erat in principio apud deum scilicet patrem; non divisum ab ipso, non contrarium, sed habens cum eo identitatem naturae et concordiam voluntatis: quae quidem unio fit per communionem divinae naturae in tribus personis, et per nexum naturalis amoris patris et filii.

Alius error poterat ex praemissis verbis elici ab Arianis, qui ponunt filium minorem esse quam pater, propter hoc quod dicitur: pater maior me est.

Dicunt enim patrem maiorem filio, et quantum ad aeternitatem, et quantum ad naturae divinitatem. Ut ergo evangelista excluderet, addidit hoc erat in principio apud deum.

Arius enim primam clausulam, scilicet in principio erat verbum, admittit: non tamen vult quod ibi principium accipiatur pro patre, sed pro principio creaturarum. Unde dicit quod verbum erat in principio creaturarum, et ideo nequaquam patri est coaeternus.

Sed hoc excluditur, secundum chrysostomum, per illam clausulam hoc erat in principio, non quidem creaturarum, sed in principio apud deum; idest ex quo deus fuit.

Numquam enim pater solitarius fuit a filio, sive verbo, sed semper hoc, scilicet verbum, apud deum erat.

Item, Arius confitetur quod verbum erat deus, sed tamen minor patre. Sed hoc excluditur per ea quae sequuntur.

Duo enim sunt propria magni dei, quae Arius deo patri singulariter attribuebat, scilicet aeternitas et omnipotentia. In quocumque ergo ista duo inveniuntur, ille est magnus deus, quo nullus est maior; sed haec duo evangelista verbo attribuit; ergo verbum est magnus deus, et non minor. Aeternitatem quidem dicit esse in verbo per hoc quod dicit hoc erat in principio apud deum; idest verbum ab aeterno, non solum in principio creaturarum, ut Arius intellexit, erat, sed apud deum, accipiens esse et divinitatem ab eo. Omnipotentiam vero attribuit verbo per hoc quod subdit omnia per ipsum facta sunt.

Origenes vero hanc eamdem clausulam satis pulchre exponens, dicit ipsam non esse aliam a tribus primis; sed ipsam esse quemdam epilogum praemissorum.

Evangelista enim postquam insinuaverat veritatem esse filii, transiturus ad eius insinuandum virtutem, recolligit, quasi in summa epilogando, in quarta clausula, quod in primis tribus praedixerat. Primo enim per hoc quod dicit hoc, intelligit tertiam clausulam; per hoc vero quod dicit erat in principio, recolligit primam; per hoc vero quod subdit erat apud deum, recolligit secundam, ut sic non intelligas aliud verbum, quod erat in principio et quod erat deus; sed hoc verbum, quod erat deus, erat in principio apud deum.

Si quis ergo recte consideret has quatuor propositiones, inveniet evidenter per eas destrui omnes haereticorum et philosophorum errores.

Quidam enim haeretici, sicut ebion et cerinthus, dixerunt, christum non praeextitisse beatae virgini, sed ab ea sumpsisse essendi et durationis principium, ponentes eum fuisse hominem purum, sed meruisse divinitatem per bona merita. Quod etiam Photinus et Paulus Samosatenus eos secuti dixerunt. Horum errorem evangelista excludit, dicens in principio erat verbum, idest ante omnia, et in patre ab aeterno; ergo non sumpsit initium ex virgine.

Sabellius vero, licet fateretur quod deus qui carnem suscepit, ex virgine non sumpsit initium, sed fuit ab aeterno, tamen dicebat quod non erat alia persona patris, qui fuit ab aeterno, et filii, qui carnem assumpsit ex virgine, sed idem erat pater et filius personaliter; trinitatem personarum in divinis confundens.

Contra hunc errorem dicit evangelista et verbum erat apud deum, scilicet filius apud patrem, ut alius apud alium.

Eunomius vero posuit filium omnino dissimilem esse patri: et hoc consequenter evangelista excludit, dicens et deus erat verbum.

Arius vero dicebat filium patre minorem; sed hoc excludit evangelista cum dicit hoc erat in principio apud deum, quod supra fuit expositum.

Per hoc etiam excluduntur errores philosophorum.

Quidam enim philosophorum antiqui, scilicet naturales, ponebant mundum non ex aliquo intellectu, neque per aliquam rationem, sed a casu fuisse; et ideo a principio rationem non posuerunt seu intellectum aliquam causam rerum, sed solam materiam fluitantem, utpote athomos, sicut democritus posuit, et alia huiusmodi principia materialia, ut alii posuerunt. Contra hos est quod evangelista dicit in principio erat verbum, a quo res scilicet principium sumpserunt et non a casu.

Plato autem posuit rationes omnium rerum factarum subsistentes, separatas in propriis naturis, per quarum participationem res materiales essent: puta per rationem hominis separatam, quam dicebat per se hominem, haberent quod sint homines. Sic ergo ne hanc rationem, per quam omnia facta sunt, intelligas rationes separatas a deo, ut Plato ponebat, addit evangelista et verbum erat apud deum.

Alii etiam Platonici, ut chrysostomus refert, ponebant deum patrem eminentissimum, et primum, sub quo ponebant mentem quamdam, in qua dicebant esse similitudines et ideas omnium rerum. Ne ergo sic intelligas, quod verbum erat apud patrem, quasi sub eo et minor eo, addit evangelista et verbum erat deus.

Aristoteles vero posuit in deo rationes omnium rerum, et quod idem est in deo intellectus et intelligens et intellectum; tamen posuit mundum coaeternum sibi fuisse. Et contra hoc est quod evangelista dicit hoc, scilicet verbum solum, erat in principio apud deum; ita quod ly hoc non excludit aliam personam, sed aliam naturam coaeternam.

Nota etiam in praedictis differentiam ioannis ab aliis evangelistis, quomodo scilicet dignius evangelium suum incepit, quam alii. Ipsi enim annuntiaverunt christum filium dei ex tempore natum; Matth. II, 1: cum natus esset iesus in bethlehem. Ioannes vero dicit eum ab aeterno fuisse, in principio, inquit, erat verbum. Ipsi etiam dicunt eum subito inter homines apparuisse; Lc. II, 29: nunc dimittis servum tuum, domine, secundum verbum tuum in pace; quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae, Israel.

Ioannes vero dicit eum apud patrem semper fuisse. Et verbum, inquit, erat apud deum. Alii vero ipsum hominem; Matth. IX, V. 8: glorificabant deum, qui potestatem talem hominibus dedit. Ioannes vero dicit ipsum esse deum. Et verbum, inquit, erat deus. Alii dixerunt eum fuisse cum hominibus conversatum; Matth. XVII, 21: conversantibus autem illis in Galilaea, dixit iesus etc.; sed ioannes dicit eum apud patrem semper fuisse. Hoc, inquit, erat in principio apud deum.

Nota etiam quod evangelista signanter recitat hoc verbum erat, ut ostendat verbum dei omnia tempora, scilicet praesens, praeteritum et futurum, excedere. Quasi dicat: erat ultra tempus praesens, praeteritum et futurum, secundum quod tangitur in Glossa.

Postquam evangelista esse et naturam divini verbi, quantum dici potest ab homine, insinuaverat, consequenter manifestat eius virtutem. Et primo ostendit eius virtutem quantum ad omnia, quae in esse procedunt; secundo specialiter quantum ad homines, ibi erat vita lux hominum.

Circa primum ponit tres clausulas, quas non distinguimus ad praesens, quia secundum diversas expositiones sanctorum sunt diversimode distinguendae.

Prima ergo clausula est omnia per ipsum facta sunt; quae inducitur ad ostendendum tria de verbo. Et primo, secundum chrysostomum, ad ostendendum aequalitatem verbi ad patrem.

Sicut enim dictum est supra, evangelista excluserat errorem Arii, ostendens coaeternitatem filii ad patrem per hoc quod dixerat hoc erat in principio apud deum, hic vero eumdem errorem excludit, ostendendo omnipotentiam filii, dicens, omnia per ipsum facta sunt. Esse enim principium omnium factorum proprium est dei magni omnipotentis, iuxta illud Ps. Cxxxiv, 6: omnia quaecumque dominus voluit, fecit in caelo et in terra. Verbum ergo per quod facta sunt omnia, est deus magnus et coaequalis patri.

Secundo, ad ostendendum coaeternitatem verbi ad patrem, secundum Hilarium.

Quia enim per hoc quod dixerat in principio erat verbum, posset aliquis intelligere hoc dictum fuisse de principio creaturarum, id est fuisse aliquod tempus ante omnem creaturam, in quo verbum non erat, ideo hoc excludens evangelista dixit omnia per ipsum facta sunt. Si enim omnia sunt facta per verbum ergo et ipsum tempus. Ex quo sic argumentatur: si omne tempus ab ipso factum est; ergo nullum tempus fuit ante ipsum; nec cum ipso; quia ante omnia erat; ergo sunt ab aeterno coaeterni.

Tertio, secundum Augustinum, ad ostendendam consubstantialitatem verbi ad patrem.

Si enim facta omnia sunt per verbum, ergo ipsum verbum non potest dici factum: quia si est factum, est factum per aliquod verbum, quia omnia per verbum facta sunt. Oportet ergo esse aliud verbum, per quod verbum, de quo hic loquitur evangelista, sit factum.

Et illud verbum dicimus unigenitum dei, per quem facta sunt omnia, quia nec factum est, nec creatura est; et si non est creatura, necesse est dicere ipsum esse eiusdem substantiae cum patre, cum omnis substantia praeter essentiam divinam facta sit. Substantia autem, quae creatura non est, deus Est. Verbum ergo, per quod omnia facta sunt, consubstantiale est patri, cum nec factum, nec creatura sit.

Sic ergo habes verbi aequalitatem ad patrem, secundum chrysostomum, coaeternitatem secundum Hilarium, et consubstantialitatem, secundum Augustinum per hoc quod dicit omnia per ipsum facta sunt.

Cavendi sunt autem hic tres errores.

Et primo error valentini. Ipse enim intellexit per hoc quod dicitur omnia per ipsum facta sunt, quod verbum dederit causam creatori, quod mundum crearet, ut dicantur omnia sic per verbum facta, quasi ex verbo processerit quod pater mundum creavit. Et hoc videtur ducere in positionem illorum, qui dicebant deum mundum fecisse propter aliquam exteriorem causam; quod est contra illud Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus.

Sed hoc est falsum, quia, sicut Origenes dicit, si verbum fuisset causa creatori praestans ei materiam ad faciendum, non dixisset omnia per ipsum facta sunt, sed, e converso, omnia facta sunt per creatorem a verbo.

Secundo vitandus est error Origenis, qui dicit spiritum sanctum, inter omnia, factum esse per verbum, ex quo sequitur ipsum esse creaturam: et hoc posuit Origenes.

Hoc autem est haereticum et blasphemum, cum spiritus sanctus eiusdem sit gloriae et substantiae et dignitatis cum patre et filio, iuxta illud Matth. Ult., 19: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti; et iuxta illud I Io. V, V. 7: tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus: et hi tres unum sunt. Cum ergo dicit evangelista omnia per ipsum facta sunt, non est intelligendum simpliciter facta omnia, sed in genere creaturarum et rerum factarum. Quasi dicat: omnia, quae facta sunt, per ipsum facta sunt. Alias, si simpliciter intelligatur, sequeretur patrem et spiritum sanctum factos per ipsum: quod est blasphemum. Igitur nec pater, nec aliquid substantiale patri, per verbum factum est.

Tertio vitandus est alius error ipsius Origenis.

Ipse enim sic omnia facta esse per verbum dixit, sicut aliquid fit a maiori per minorem, quasi minor sit filius, et ut organum patris. Sed quod per hanc praepositionem per non significetur minoritas in obliquo, scilicet filio, seu verbo, patet ex pluribus Scripturae locis. Dicit enim apostolus, I Cor. I, 9, loquens de patre: fidelis deus, per quem vocati estis in societatem filii eius. Si ille, per quem fit aliquid, habet superiorem, ergo et pater superiorem habebit; hoc autem est falsum; ergo per praepositionem per non significatur minoritas in filio, cum dicuntur omnia facta per ipsum.

Ad maiorem autem evidentiam huius sciendum est, quod quando dicitur aliquid per aliquem fieri, haec praepositio per denotat causalitatem in obliquo, respectu operationis aliquo modo, sed diversimode.

Cum enim operatio, secundum modum significandi, consideretur media inter operantem et operatum, potest considerari ipsa operatio dupliciter. Uno modo secundum quod exit ab operante, qui est causa ipsius actionis; alio modo secundum quod terminatur ad operatum.

Quandoque ergo praepositio per significat causam operationis, secundum quod exit ab operante; quandoque autem, secundum quod terminatur ad operatum.

Causam autem operationis, secundum quod exit ab operante, significat quando illud quod significatur per obliquum, est causa operanti quod operetur, vel efficiens, vel formalis. Formalis quidem, sicut ignis calefacit per calorem: est enim calor causa formalis calefactionis ignis. Causa vero movens, seu efficiens, ut secunda agentia operantur per prima, ut si dicam quod balivus operatur per regem, quia rex est causa efficiens balivo quod operetur.

Et hoc modo intellexit valentinus, omnia facta esse per verbum, ac si verbum esset causa conditori ut omnia faceret.

Causalitatem vero operationis, secundum quod terminatur ad operatum, importat haec praepositio per, quando illud, quod significatur per ipsam causalitatem, non est causa ipsa quod operetur, sed est causa operationis, secundum quod terminatur ad operatum. Sicut cum dico carpentarius facit scamnum per securim, quae non est causa carpentario quod operetur, sed ponimus esse causam quod scamnum fiat ab operante.

Sic ergo cum dicitur omnia per ipsum facta sunt; si ly per denotet efficientem causam, seu moventem patrem ad operandum, dicendum est quod pater nihil operatur per filium, sed per seipsum omnia operatur, ut dictum Est. Si vero ly per denotet causam formalem, sic cum pater operetur per sapientiam suam, quae est sua essentia, operatur per suam sapientiam, sicut operatur per suam essentiam; et quia sapientia et virtus patris attribuitur filio, I Cor. I, 24, dicimus: christum dei virtutem, et dei sapientiam, ideo appropriate dicimus quod pater omnia operatur per filium, idest per sapientiam suam.

Et ideo dicit Augustinus quod hoc quod dicitur ex quo omnia, appropriatur patri; per quem omnia, filio; in quo omnia, spiritui sancto. Si vero ly per denotet causalitatem ex parte operati, tunc hoc quod dicimus patrem omnia operari per filium non est appropriatum verbo, sed proprium eius, quia hoc quod est causa creaturarum, habet ab alio, scilicet a patre, a quo habet esse.

Nec tamen propter hoc sequitur ipsum esse instrumentum patris, licet omne quod movetur ab alio ad aliquid operandum, rationem instrumenti habeat. Cum autem dico aliquem operari per virtutem receptam ab alio, potest dupliciter intelligi. Uno modo quod eadem numero sit virtus et dantis, et accipientis: et hoc modo qui operatur per virtutem acceptam ab alio, non est minor, sed aequalis ei a quo accipit. Quia ergo pater eamdem virtutem, quam habet, dat filio, per quam filius operatur, cum dicitur pater operari per filium, propter hoc filius non est dicendum minor patre, neque instrumentum eius. Sed hoc sequitur in illis qui non eamdem virtutem accipiunt ab aliquo, sed aliam et creatam.

Sic ergo patet quod nec spiritus sanctus, nec filius, est causa patri quod operetur, neque patris minister seu instrumentum, ut deliravit Origenes.

Si autem recte considerentur verba praedicta omnia per ipsum facta sunt, evidenter apparet evangelistam propriissime fuisse locutum.

Quicumque enim aliquid facit, oportet quod illud praeconcipiat in sua sapientia, quae est forma et ratio rei factae: sicut forma in mente artificis praeconcepta est ratio arcae faciendae. Sic ergo deus nihil facit nisi per conceptum sui intellectus, qui est sapientia ab aeterno concepta, scilicet dei verbum, et dei filius: et ideo impossibile est quod aliquid faciat nisi per filium. Unde Augustinus de trinitate dicit quod verbum est ars plena omnium rationum viventium. Et sic patet quod omnia quae pater facit, facit per ipsum.

Notandum autem, secundum chrysostomum, quod omnia quae Moyses per multa enumerat in productione rerum a deo, dicens: dixit dominus, fiat lux, et fiat firmamentum etc., haec omnia evangelista excedens, uno verbo comprehendit, dicens omnia per ipsum facta sunt.

Cuius ratio est quia Moyses tradere volebat emanationem creaturarum a deo, et ideo sigillatim enumerat; ioannes vero ad altiorem festinans materiam, in hoc libro intendit nos inducere specialiter in cognitionem ipsius creatoris.

Deinde dicit et sine ipso factum est nihil. Haec est secunda clausula quam quidam perverse intellexerunt, ut dicit Augustinus in Lib. De Nat. Boni. Nam, ex hoc modo loquendi quo ioannes hic utitur, ponens hoc quod dicitur nihil in fine orationis, crediderunt ipsum nihil teneri affirmative, quasi nihil sit aliquid, quod sine verbo factum sit; unde voluerunt quod haec clausula posita sit ab evangelista ad excludendum aliquid quod a verbo non sit factum. Unde dicunt quod postquam evangelista dixerat omnia per ipsum facta sunt, consequenter adiungit et sine ipso factum est nihil quasi dicat: ita dico omnia per ipsum facta esse, quod tamen sine ipso factum est aliquid, scilicet ipsum nihil.

Ex hoc autem processit triplex haeresis, scilicet valentini, qui, ut dicit Origenes, ponit multa principia, et ex illis principiis dicit procedere triginta saecula. Prima tamen principia quae ponit, sunt duo, scilicet profundum, quod vocat deum patrem, et silentium.

Ex his duobus dicit processisse decem saecula. Ex profundo autem, et silentio dicit esse alia duo principia, scilicet intellectum et veritatem, ex quibus processerunt octo saecula. Ex intellectu autem et veritate dicit esse alia duo principia, scilicet verbum et vitam, ex quibus procedunt duodecim saecula, et sic sunt triginta. Ex verbo autem et vita, secundum aevum, processit homo christus, et ecclesia. Sic ergo valentinus ponebat prolationem verbi multa saecula praecessisse.

Et ideo dicit quod, quia evangelista dixerat omnia per ipsum facta sunt, ne aliquis intelligeret illa saecula praecedentia esse perfecta per verbum, consequenter adiunxit et sine ipso factum est nihil, idest omnia saecula praeexistentia et quae in eis fuerunt; quae ideo ioannes vocat nihil, quia humanam rationem excedunt, nec possunt capi per intellectum.

Secundus error, ex hoc procedens, fuit Manichaei, qui ponebat duo contraria principia, unum scilicet rerum incorruptibilium, et aliud corruptibilium. Dicit ergo quod facta sunt, ne crederetur verbum esse corruptibilium postquam ioannes dixerat omnia per ipsum rerum causam, statim subiunxit et sine ipso factum est nihil, idest corruptioni subiecta, quae nihil esse dicuntur, quia eorum esse est continue transmutari in nihil.

Tertius error est eorum qui volunt quod per nihil intelligatur diabolus, iuxta illud iob XVIII, 15: habitent in tabernaculo eius socii eius, qui non Est. Dicunt ergo omnia esse facta per verbum, praeter diabolum.

Et ideo exponunt sine ipso factum est nihil, idest diabolus.

Sed omnes isti tres errores ex uno fonte procedentes, scilicet ex hoc quod ipsum nihil volunt affirmative accipi, excluduntur per hoc quod nihil non ponitur hic affirmative, sed negative tantum. Ut sit sensus: ita facta sunt omnia per verbum, quod nihil est participans esse, quod non sit factum per ipsum.

Sed instabit forsitan aliquis, dicens hanc clausulam superflue fuisse appositam, si intelligatur negative, eo quod evangelista dicens, omnia per ipsum facta sunt, sufficienter videtur dixisse non esse aliquid quod non sit factum per verbum.

Ad quod dicendum quod secundum multos introducta est haec particula multipliciter, et multis de causis. Quarum una causa est, secundum chrysostomum, ne aliquis legens in veteri testamento et inveniens solum visibilia enumerata a Moyse in creatione rerum, crederet illa tantum facta esse per verbum.

Ideo evangelista, dum dixisset omnia per ipsum facta sunt, quae scilicet enumerat Moyses, ideo consequenter adiunxit sine ipso factum est nihil; quasi dicat: nihil eorum quae sunt, sive visibile sive invisibile, est factum sine verbo. Et hoc modo loquitur apostolus, Col. I, 16, dicens omnia condita esse in christo, sive visibilia, sive invisibilia: ubi apostolus specialiter mentionem facit de invisibilibus, quia de eis Moyses aperte mentionem non fecerat, propter ruditatem illius populi, qui supra sensibilia elevari non poterat.

Introducitur etiam, secundum chrysostomum, alio modo sic. Posset enim aliquis legens evangelium, multa signa et miracula facta per christum, sicut illud Matth. XI, 5: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur etc., credere per hoc quod dicit ioannes omnia per ipsum facta sunt, debere intelligi omnia illa tantum quae in illis evangeliis continentur, et nihil aliud factum per ipsum. Et ideo ne hoc suspicetur quis, consequenter evangelista inducit et sine ipso factum est nihil; quasi dicat: non solum ea quae in evangeliis continentur, sunt facta per ipsum, sed nihil eorum quae facta sunt, est factum sine ipso. Et sic, secundum chrysostomum, haec particula introducitur ad ostendendum totalem causalitatem, et est quasi completiva praemissae.

Secundum Hilarium vero introducitur haec particula ad ostendendum quod verbum habet virtutem operativam ab alio. Quia enim evangelista dixerat omnia per ipsum facta sunt, posset intelligi patrem excludi ab omni causalitate; ideo consequenter addit et sine ipso factum est nihil. Quasi dicat: sic per eum facta sunt omnia, ut tamen pater cum eo omnia fecerit. Nam tantum valet sine eo, ac si dicatur non solus; ut sit sensus: non ipse solus est per quem facta sunt omnia, sed ipse est alius, sine quo factum est nihil. Quasi dicat sine ipso, cum alio operante, scilicet patre, factum est nihil; iuxta illud Prov. VIII, 30: cum eo eram cuncta componens.

In quadam autem homilia quae incipit, vox spiritualis aquilae, et attribuitur Origeni, invenitur alia expositio satis pulchra.

Dicitur enim ibi quod in Graeco est thoris, ubi in Latino habemus sine. Thoris autem idem est quod foris vel extra; quasi dicat ita omnia per ipsum facta sunt quod extra ipsum factum est nihil. Et ideo hoc dicit ut ostendat, per verbum et in verbo omnia conservari; iuxta illud Hebr. I, 3: portans omnia verbo virtutis suae.

Quaedam enim sunt quae non indigent operante, nisi quantum ad fieri, cum possint subsistere postquam fuerunt facta, absque agentis influxu; sicut domus indiget quidem artifice quantum ad suum fieri, sed tamen persistit in suo esse absque artificis influentia.

Ne ergo credat aliquis, omnia per verbum sic facta esse quod sit causa eorum quantum ad fieri solum, et non quantum ad conservationem in esse, ideo consequenter evangelista subiunxit et sine ipso factum est nihil. Hoc est: nihil factum est extra ipsum, quia ipse ambit omnia, conservans ea.

Exponitur autem haec particula secundum Augustinum et Origenem et plures alios sic ut per nihil intelligatur peccatum.

Quia ergo cum diceret omnia per ipsum facta sunt, posset intelligi malum et peccatum per ipsum fieri; ideo consequenter adiunxit et nihil, idest peccatum, est factum sine ipso. Nam sicut ars non est principium seu causa alicuius defectus in artificiatis, sed per se est causa perfectionis ipsorum et formae, ita et verbum, quod est ars patris, plena rationum viventium, non est causa alicuius mali vel inordinationis in rebus, et praecipue mali culpae, quod habet perfectam rationem mali; sed huius mali causa per se est voluntas creaturae, sive hominis sive Angeli, libere declinans a fine, ad quem naturaliter ordinatur.

Operans secundum artem, voluntarie errans, est causa defectuum incidentium in artificiatis, non per artem, sed per voluntatem.

Unde in talibus ars non est principium seu causa defectuum, sed voluntas: et ideo malum est defectus voluntatis, et non artis alicuius: et ideo inquantum tale, nihil est.

Sic ergo ista particula additur ad ostendendum ipsius verbi universalem causalitatem secundum chrysostomum, societatem ad patrem, secundum Hilarium et virtutem verbi in conservando, secundum Origenem.

Item puritatem causalitatis: quia sic est causa bonorum, quod non est causa peccati, secundum Augustinum et Origenem et plures alios.

Deinde dicit quod factum est, in ipso vita erat. Hic ponitur tertia particula, ubi cavendus est falsus intellectus Manichaei, qui ex hoc verbo motus est ad dicendum quod omnia quae sunt, vivunt; puta lapis, lignum, et homo, et quicquid aliud est in mundo. Et punctabat sic: quod factum est in ipso, distingue, erat vita. Sed non erat vita nisi viveret; ergo quicquid factum est in ipso, vivit. Vult etiam quod in ipso idem sic ac si dicatur per ipsum, cum communiter in Scriptura in ipso, vel per ipsum accipiatur; sicut illud Col. I, 16: in ipso, et per ipsum condita sunt omnia.

Sed hunc intellectum ista expositio ostendit esse falsum.

Potest tamen sine errore multipliciter exponi. Nam in illa homilia vox spiritualis exponitur sic: quod factum est in ipso, idest per ipsum, hoc vita erat non in seipso sed in sua causa. In omnibus enim causatis hoc commune est, quod effectus, sive per naturam sive per voluntatem producti, sunt in suis causis non secundum proprium esse, sed secundum virtutem propriae suae causae; sicut effectus inferiores sunt in sole ut in causa, non secundum eorum esse, sed secundum virtutem solis. Quia ergo causa omnium effectuum productorum a deo, est vita quaedam et ars plena rationum viventium, ideo omne, quod factum est in ipso, idest per ipsum, vita erat in sua causa, scilicet in ipso deo.

Augustinus autem aliter legit, sic punctando: quod factum est, distingue, in ipso vita erat.

Res enim dupliciter considerari possunt, secundum scilicet quod sunt in seipsis et secundum quod sunt in verbo. Si considerentur secundum quod sunt in seipsis, sic non omnes res sunt vita nec etiam viventes, sed aliquae carent vita, aliquae vivunt. Sicut facta est terra, facta sunt etiam et metalla, quae nec vita sunt, nec vivunt; facta sunt animalia, facti sunt homines, quae secundum quod sunt in seipsis, non sunt vita, sed vivunt solum.

Si vero considerentur secundum quod sunt in verbo, non solum sunt viventes, sed etiam vita. Nam rationes in sapientia dei spiritualiter existentes, quibus res factae sunt ab ipso verbo, sunt vita: sicut arca facta per artificem in se quidem nec vivit nec vita est, ratio vero arcae, quae praecessit in mente artificis, vivit quodammodo, inquantum habet esse intelligibile in mente artificis, non tamen est vita, quia per ipsum intelligere artificis non est in sua essentia, neque suum esse. In deo autem suum intelligere est sua vita et sua essentia: et ideo quicquid est in deo, non solum vivit sed est ipsa vita, quia quicquid est in deo, est sua essentia. Unde creatura in deo est creatrix essentia. Si ergo considerentur res secundum quod in verbo sunt, vita sunt.

Hanc expositionem habes alibi.

Origenes vero super ioannem legit hoc aliter, punctando sic: quod factum est in ipso, distingue, vita erat.

Ubi notandum est quod de filio dei dicitur aliquid, secundum se, sicut dicitur deus omnipotens, et huiusmodi; aliquid vero dicitur de eo per comparationem ad nos, sicut salvator et redemptor; aliquid vero utroque modo, sicut sapientia et iustitia. In omnibus autem quae absolute et secundum se de filio dicuntur, non dicitur quod sit factus, sicut non dicitur filius factus deus, neque omnipotens; sed in illis quae dicuntur in comparatione ad nos, seu utroque modo, potest addi adiunctio facti, ut dicatur secundum illud I Cor. I, 30: qui factus est nobis a deo sapientia, et iustificatio, et sanctificatio, et redemptio.

Et sic, licet semper fuerit in seipso sapientia et iustitia, tamen potest dici quod de novo factus est nobis iustitia et sapientia.

Secundum hoc ergo Origenes exponens dicit quod quamvis in seipso sit vita, tamen nobis factus est vita per hoc quod nos vivificavit, iuxta illud I Cor. XV, 22: sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in ipso omnes vivificabuntur.

Et ideo dicit quod verbum quod factum est nobis vita, in ipso vita erat, ut quandoque nobis fieret vita; et ideo statim subdit et vita erat lux hominum.

Hilarius enim sic punctat et sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso, et postea dicatur vita erat. Quia ipse dicit in II de Trin. Cum dicit evangelista et factum est nihil, posset esse ambiguum an quaedam alia adhuc quae per ipsum facta sunt, fuerunt facta non per ipsum, non tamen sine ipso; sed in eis associavit facientem; et hanc clausulam esse additam ad correptionem praecedentis. Ne ergo hoc intelligeretur, ideo evangelista cum dixisset omnia per ipsum facta sunt, subiungit et sine ipso factum est nihil, quod tamen factum est in ipso, idest per ipsum: et ratio huius est, quia vita erat.

Manifestum est enim quod hoc modo omnia dicuntur per verbum facta, inquantum verbum ex patre procedens est deus. Ponamus autem quod aliquis pater filium habeat, qui non sit perfecte habens operationes hominis, sed paulatim ad hoc perveniat, manifestum est quod multa faciet, non per ipsum filium, licet non sine eo. Quia ergo filius dei eamdem vitam habuit ab aeterno, quam et pater, secundum illud infra V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso, ideo non potest dici quod deus pater, etsi nihil fecerit sine filio, tamen fecit aliqua non per ipsum, quia vita erat. In viventibus enim quae vitam participant, potest contingere quod vita imperfecta praecedat vitam perfectam; sed in per se vita, quae non participat vitam, sed est absolute et simpliciter vita, nullo modo potest imperfectio aliqua esse. Quia ergo verbum est per se vita, numquam fuit in eo vita imperfecta, sed semper perfecta; et ideo ita nihil factum est sine eo, quod tamen non sit factum in ipso, idest per ipsum.

Chrysostomus autem aliud modum legendi habet, et punctat sic: et sine ipso factum est nihil quod factum Est. Et ratio huius est, quia aliquis posset credere quod spiritus sanctus esset factus per verbum.

Et ideo evangelista hoc volens excludere dicit quod factum est, quia spiritus sanctus non est quid factum; et postea sequitur in ipso vita erat; quod introducitur propter duo.

Unum est ut post productionem omnium rerum ostendatur indeficientia causalitatis ad res non solum productas, sed etiam producendas.

Quasi dicat in ipso vita erat, qua scilicet non solum omnia producere potuit, sed etiam quae habet indeficientem fluxum et causalitatem absque mutationis dispendio ad res continue producendas, utpote fons vivus qui non minoratur ex fluxu continuo; aqua vero collecta et non viva, cum defluit, minoratur et deficit; unde dicitur in Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae. Secundum est ut ostendatur gubernatio rerum esse per verbum. Quia enim in ipso vita erat, ostenditur quod non produxit res per necessitatem naturae, sed per voluntatem et intellectum, et quod res productas gubernat; Hebr. IV, 12: vivus est sermo dei etc..

Et quia apud Graecos chrysostomus est tantae auctoritatis in suis expositionibus, quod ubi ipse aliquid exposuit in sacra Scriptura, nullam aliam expositionem admittant, ideo in omnibus libris Graecis invenitur sic punctatum, sicut punctat chrysostomus, scilicet hoc modo: sine ipso factum est nihil quod factum Est.




Thomas Aq. s Johannis 2