Thomas Aq. s Johannis 88

88

Lectio 2

Postquam evangelista commendavit christi maiestatem hic commendat eius humilitatem, quam ostendit in pedum ablutione. Et primo praemittitur praeparatio christi ad humilitatis obsequium; secundo describitur ipsum obsequium, ibi deinde misit aquam in pelvim etc..

Circa primum sciendum est, quod christus in humilitatis obsequio se ministrum exhibet, secundum illud Matth. XX, V. 28: filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

Ad bonum autem ministrum tria requiruntur.

Primo quod sit circumspectus ad omnia videnda quae deesse possunt ministerio, et hoc maxime impediretur si sederet vel iaceret: unde ministrorum est stare; et ideo dixit surgit a coena. Luc. XXII, 27: quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? secundo, quod sit expeditus ut possit omnia congrue peragere quae necessaria sunt ministerio: et ad hoc multum impedit vestium multitudo; et ideo dominus ponit vestimenta sua. Quod quidem significatum est Gen. XVII, 23, quod Abraham elegit expeditos vernaculos. Tertio, quod sit promptus ad serviendum, ut scilicet omnia habeat quae ad ministerium necessaria sunt. Lc. X, V. 40, dicitur de martha, quod satagebat circa frequens ministerium. Et inde est quod dominus cum accepisset linteum praecinxit se, ut sic paratus esset non solum ad lavandum pedes, sed etiam ad tergendum: ex quo universum conculcat tumorem, dum is qui ad deum vadit et a deo exivit, pedes lavit.

Mystice autem potest hoc factum ad duo referri: scilicet ad incarnationem christi, et ad passionem eius.

Si quidem referatur ad incarnationem, sic tria hic accipiuntur de christo. Primo quidem voluntas subveniendi humano generi, in hoc quod surgit a coena. Nam deus quamdiu patitur nos tribulari, residere videtur; sed cum nos a tribulatione eripit, videtur exurgere; ps. XLIII, 26: exsurge, domine, adiuva nos.

Secundo, exinanitio eius: non quidem quod suae dignitatis maiestatem deponeret, sed eam occultaret, parvitatem assumendo; Is. XLV, V. 15: vere tu es deus absconditus. Et hoc signatur in hoc quod ponit vestimenta sua; Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Tertio, assumptio nostrae mortalitatis in hoc quod praecinxit se linteo; Phil. II, 7: formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

Si vero referatur ad passionem christi, tunc ad litteram vestimenta deposuit quando milites exuerunt eum, et super vestem suam miserunt sortem, infra XIX, 24. Tunc etiam linteo praecinctus est in sepulcro. In passione etiam deposuit vestimenta nostrae mortalitatis, et assumpsit linteum, idest candorem immortalitatis; Rom. VI, 9: christus resurgens ex mortuis, iam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.

Consequenter cum dicit deinde misit aquam in pelvim etc., ponit christi obsequium: in quo commendatur eius humilitas quantum ad tria. Primo quidem quantum ad obsequii genus; quod fuit valde humile, ut dominus maiestatis se ad lavandum pedes servorum inclinaret. Secundo quantum ad obsequii multitudinem, quia misit aquam in pelvim, lavit pedes, et tersit etc.. Tertio quantum ad faciendi modum, quia non per alios, nec aliorum subsidio, sed per seipsum. Eccli. III, V. 20: quanto maior es, humilia te in omnibus.

Mystice autem per haec, tria possunt intelligi. Nam primo per hoc quod aquam misit in pelvim, signatur effusio sanguinis eius in terram. Sanguis enim iesu aqua dici potest, quia habet vim ablutivam; Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et inde est quod simul exivit aqua et sanguis de latere eius, ut daretur intelligi quod sanguis ille peccatorum ablutivus esset. Vel per aquam potest intelligi passio christi: nam in Scriptura aqua tribulationes significat, Ps. Lxviii, 2: salvum me fac, deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam, idest tribulationes. Misit ergo aquam in pelvim, idest, memoriam passionis fidelium animabus impressit per fidem et devotionem; Thren. III, 19: recordare paupertatis meae et transgressionis meae, absinthii et fellis.

Secundo per hoc quod dixit et coepit lavare, insinuatur humana imperfectio: nam apostoli post christum perfectiores erant, et tamen lotione indigebant aliquas habentes immunditias. Ut sic detur intelligi quod quantumcumque homo sit perfectus, nihilominus tamen magis perfici indiget, et aliquas immunditias contrahit, secundum illud Prov. XX, 9: quis potest dicere: mundum est cor meum, et purus sum a peccato? sed tamen huiusmodi immunditias habent in pedibus tantum. Quidam autem non solum in pedibus, sed etiam totaliter sunt infecti.

Illi enim totaliter terrenis immunditiis sordidantur qui supra eas iacent: unde qui totaliter et secundum affectum et secundum sensum amori terrenorum inhaerent, totaliter immundi sunt. Sed illi qui stant, idest mente et desiderio tendunt ad caelestia, immunditiam contrahunt solum in pedibus. Sicut enim hominem stantem oportet ad minus pedibus terram contingere, ita quamdiu vivimus in hac vita mortali, quae rebus terrenis ad sustentationem corporis indiget, ad minus ex parte sensualitatis aliquid contrahimus. Et ideo dominus praecepit discipulis, Lc. IX, 5 quod excuterent pulverem de pedibus eorum. Dixit autem coepit lavare, quia ablutio affectuum terrenorum hic incipit, et in futuro consummatur.

Tunc enim implebitur quod dicitur Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur.

Sed attendendum, secundum Origenem, quod discipulorum pedes imminente passione coepit lavare, quia si diu ante lavisset eos, fuissent iterum sordidati. Unde tunc incepit quando post modicum abluturus erat eos aqua spiritus sancti, scilicet post passionem; Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies.

Sic ergo apparet sanguinis eius effusio per hoc quod misit aquam in pelvim; et peccatorum nostrorum ablutio per hoc quod coepit lavare pedes discipulorum.

Apparet, tertio, poenarum nostrarum in seipso susceptio: non enim solum maculas nostras lavit, sed poenas pro eis debitas in seipso assumpsit. Non enim poenae et poenitentiae nostrae sufficerent, nisi fundarentur in merito et virtute passionis christi.

Quod quidem apparet in hoc quod extersit pedes discipulorum linteo, scilicet corporis sui: I Petr. II, 21.

Consequenter cum dicit venit ergo ad simonem Petrum etc. Ponit exempli utilitatem per quamdam concertationem discipuli et magistri: in qua quidem concertatione dominus ostendit de isto exemplo, primo quod sit mysticum et quod sit necessarium, ibi dixit ei Petrus: non lavabis mihi pedes; secundo quod sit congruum, ibi dixit ei simon Petrus: domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur occasio verborum christi: secundo ipsa verba christi subduntur, ibi respondit iesus, et dixit ei etc..

Occasio quidem verborum christi fuit recusatio Petri recusantis suscipere humilitatis exemplum: et hoc est quod dicit venit ergo ad simonem Petrum etc..

Quod quidem tripliciter exponitur. Primo quidem, secundum Origenem, quod dominus coepit lavare ab ultimis. Et hoc ideo, quia sicut medicus plurimorum aegrorum intentus curae, ab his qui magis indigent, propriam curam incipit; sic et christus, qui pedes abluit discipulorum foedos, exorditur ab his qui erant magis foedi, et sic venit ad Petrum quasi minus aliis indigentem; Matth. XX, V. 8: incipiens a novissimis usque ad primos.

Et hoc quidem sonare videntur verba evangelii: coepit lavare pedes discipulorum, et postmodum sequitur venit ergo ad simonem Petrum. Ex quo videtur quod prius lavit pedes aliorum.

Si vero quaeratur quare Petrus hoc prae aliis recusavit, respondet Origenes, quia hoc fecit propter nimium fervorem amoris quem habebat ad christum. Alii vero discipuli cum timore quodam reverebantur christum, et ideo absque discussione omne factum sustinebant. Petrus vero eis ferventior secundum illud Ioan. Ult., 15: simon iona, diligis me plus his? dicit ei: etiam, domine, tu scis quia amo te ex amore fiduciam assumens, ferre recusat factum et causam inquirit; Eccli. VI, 11: amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. Et ideo Petrus invenitur in Scriptura frequenter inquirere, et prompte proferre quae sibi meliora videntur.

Secundo exponitur, secundum chrysostomum, ut scilicet christus inceperit prius lavare pedes a primis apostolorum.

Sed quia proditor ille stultus erat et superbus, scilicet Iudas, prior ad pedum ablutionem recubuit ante Petrum. Nullus enim aliorum ausus fuisset Petrum praevenire. Unde de Iuda loquitur evangelista, dicens coepit lavare pedes discipulorum, scilicet Iudae, qui quidem utpote superbus et stultus, in nullo renisus est, nec recusavit ferre quod dominus faciebat. Sed postquam venit ad Petrum, qui reverebatur et diligebat magistrum, cum timore recusat, et causam facti inquirit: et simile fecisset quilibet aliorum.

Tertio vero exponitur, secundum Augustinum, quod ex verbis evangelistae non debemus intelligere quod dominus laverit prius pedes aliis discipulis, et postmodum venerit ad Petrum; sed quod evangelista, secundum consuetudinem suam, primo ponit factum, et postmodum narrat ordinem facti, sicut et supra VI, facit. Unde primo insinuat totum factum, scilicet quod lavit pedes discipulorum; et postmodum si quaeratur quomodo factum fuit, dicit quod primo venit ad simonem Petrum. Et ideo primo ipse recusavit dicens domine tu mihi lavas pedes? quae quidem verba magnum pondus habent.

Domine, inquit, tu, qui es filius dei vivi, mihi lavas pedes? qui sum simon bariona, idest simon iona, Matth. XVI, 17.

Item: domine, tu, qui es agnus incontaminatus, speculum sine macula, et candor lucis aeternae, mihi lavas pedes, qui homo peccator sum? secundum illud Lc. V, 8: exi a me, quia homo peccator sum. Domine, tu, qui es creator, mihi lavas pedes, qui sum creatura, et modicae fidei? haec dicebat Petrus territus ex consideratione maiestatis christi, secundum illud Hab. III, 1: consideravi opera tua, et expavi.

Consequenter cum dicit respondit iesus etc. Ponuntur verba christi, ex quibus ostenditur factum illud esse mysticum.

Unde dixit ei quod ego facio tu nescis modo, scies autem postea. Quod quidem factum, exemplum est et mysterium. Exemplum quidem humanitatis exhibendae; infra eodem exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Mysterium autem interioris mundationis.

Infra eodem: qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet etc..

Dupliciter ergo potest intelligi hoc quod dicit quod ego facio. Uno modo, quod ego facio, idest, quomodo ego facio in exemplum, tu nescis modo, idest non intelligis, scies autem postea, tunc scilicet quando exposuit eis dicens: scitis quid ego fecerim vobis? infra eodem. Alio modo, quod ego facio, tu nescis modo; idest, hoc mysterium est, et secretum est, et significat interiorem mundationem, quae non potest fieri nisi per me, quod non intelligis modo, scies autem postea, scilicet recipiens spiritum sanctum; infra XVI, 12: multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.

Consequenter cum dicit dixit ei Petrus etc., ostendit factum illud esse mysticum, et primo ponit verba Petri praestantia occasionem verbis christi; secundo subiungit christi verba.

Dicit ergo primo Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum, idest numquam.

Quasi diceret: absit a me ut hoc sustineam a magistro, domino et deo meo.

Et licet Petrus hoc ex zelo faceret, eius tamen zelus indiscretus et inordinatus erat; Rom. X, 2: zelum dei habent, sed non secundum scientiam.

Qui quidem zelus inordinatus erat propter tria: quia recusat quod utile erat et necessarium: nam, sicut dicitur Rom. III, 26, quid oremus, sicut oportet, nescimus; et ideo indiscrete recusamus recipere quod deus nobis largitur, etiam si contrarium videatur.

Sic etiam et Paulus petebat remotionem stimuli, II Cor. XII, 8, qui tamen ei utilis erat.

Item, quia videtur quamdam irreverentiam ad christum importare in hoc quod eius ordinationem infringere vult. Item, quia videtur vergere in derogationem sociorum, dum quod alii, secundum Origenem, a christo absque contradictione susceperant, ipse accipere recusabat, dicens non lavabis mihi pedes in aeternum.

Et ideo redarguit eum dominus dicens si non lavero te, non habebis partem mecum: quod quidem ad duo referri potest, videlicet ad factum quod christus faciebat, et ad signatum eius.

Sed si quidem referatur ad signatum, tunc planum est quod dicitur. Nullus enim aeternae haereditatis particeps fieri potest et christi cohaeres, nisi spiritualiter sit mundatus: quia hoc dicitur Apoc. XXI, 27: nihil coinquinatum intrabit. In Ps. XIV, 1: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? et respondens subdit: innocens manibus, et mundo corde. Quasi ergo dicat si non lavero te, non eris mundus, et, si non es mundus, non habebis partem mecum.

Sed si referatur ad factum, tunc dubium est utrum haec ablutio sit de necessitate salutis.

Ad quod dicendum est, quod sicut quaedam sunt prohibita quia mala, et quaedam mala quia prohibita, ita quaedam sunt praecepta quia necessaria, et quaedam necessaria quia praecepta. Hoc ergo ablutionis factum de quo dominus dicit si non lavero te, non habebis partem mecum, in se consideratum non est necessarium ad salutem, sed, supposito quod mandetur a christo, iam factum est necessarium I Reg. XV, 22: melior est obedientia quam victima; et ita: quasi scelus idolatriae nolle acquiescere.

Hic ostendit factum illud esse congruum. Et ponuntur primo verba Petri; secundo subditur responsio christi.

Sed in verbis Petri insinuatur ferventissimus amor eius ad christum. Nam supra, quando dominus dixit ei: quod ego facio, tu nescis modo, dederat ei intelligere hoc factum utile fore; tamen, hac utilitate neglecta, induci non poterat ad pedum ablutionem recipiendam. Sed quando dominus comminatus est separationem suam ab ipso, dicens: non habebis partem mecum, non solum ad illa, sed ad ulteriora recipienda se obtulit, dicens domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. In hac enim responsione territus totum se offert ad abluendum, amore turbatus et timore. Ut enim legitur in itinerario clementis, Petrus adeo afficiebatur ad christi corporalem praesentiam, quam ferventissime dilexerat, quod post christi ascensionem cum dulcissimae praesentiae et sanctissimae conversationis memor erat, totus resolvebatur in lacrymas, ita ut genae eius viderentur adustae.

Sciendum est autem, quod in homine tria sunt: caput, quod est summum; pedes, qui sunt infimi: manus, quae sunt mediae.

Et similiter in interiori homine, scilicet in anima, est caput, ratio scilicet superior, qua anima inhaeret deo, I Cor. XI, 3: caput mulieris vir, idest superior ratio; manus autem, idest inferior ratio, quae vacat operibus activae; pedes autem sunt sensualitas.

Sed dominus sciebat discipulos suos mundos quantum ad caput, quia deo coniuncti erant per fidem et caritatem; et quantum ad manus, quia eorum sancta opera: sed quantum ad pedes, aliquos affectus terrenorum ex sensualitate habebant. Petrus autem timens christi comminationem, consentit non solum ad ablutionem pedum, sed etiam manus et capitis, dicens domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Quasi dicat: nescio an indigeam ablutione manus et capitis, nihil enim mihi conscius sum; sed non in hoc iustificatus sum: I Cor. V, 4, et ideo paratus sum lavare non tantum pedes, idest affectus inferiores, Cant. V, 3: lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos, sed et manus, idest opera, Ps. XXV, 6: lavabo inter innocentes manus meas, et caput, idest rationem superiorem, Matth. VI, 17: faciem tuam lava.

Consequenter cum dicit dixit eis iesus, ponitur responsio domini, et primo dat quoddam generale documentum; secundo adaptat illud ad propositum, ibi et vos mundi estis, sed non omnes; tertio evangelista exponit verba christi, ibi sciebat enim quisnam esset qui traderet eum.

Dicit ergo primo: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus; supple, praeter pedes, quibus terram tangit. Per quod datur intelligi quod apostoli iam baptizati erant. Dicit enim qui lotus est etc., et postea subdit vos mundi estis etc., quia scilicet baptizati erant.

Sed quidam dicunt, quod baptizati erant solum baptismate ioannis: quod non videtur verum, quia sic non erant loti, nam baptisma ioannis non mundabat interius a culpa. Et ideo dicendum, quod baptizati erant baptismo christi, secundum Augustinum.

Et si obiicis, quod christus non baptizabat, sed discipuli eius, ut dicitur supra IV, 2, dico quod non baptizabat turbas; sed discipulos suos sibi familiares et domesticos baptizavit.

Sed cum baptismus abstergat etiam sordes pedum, videtur quod qui lotus est, idest baptizatus, non indiget ut pedes lavet.

Sed ad hoc dicendum, quod si statim post baptismum transirent de mundo non utique indigerent hac ablutione, quia cum sint mundi toti, statim evolarent. Sed qui post baptismum vivunt in hac vita mortali non possunt ad tantum culmen perfectionis ascendere quin etiam inordinati motus sensualitatis de affectibus terrenis insurgant: et ideo oportet quod pedes lavent vel per martyrium, quod est baptismus sanguinis, vel per poenitentiam, quae est baptismus flaminis, ut evolare possint.

Consequenter cum dicit et vos mundi estis, sed non omnes, adaptat dominus ad propositum generale documentum.

Sed si mundi erant, quare iterum dominus eos abluebat? ad quod Augustinus dicit, quod mundi erant quantum ad manus et caput sed indigebant quantum ad pedes. Chrysostomus vero dicit, quod mundi erant non quidem simpliciter, quia nondum mundi erant ab immunditia originali: cum nondum christus passus esset, nondum solutum esset pretium nostrae redemptionis; sed quantum ad aliquid, mundi erant, scilicet ab erroribus Iudaeorum.

Origenes vero dicit, quod mundi erant, sed adhuc maiori mundatione opus erat, quia semper ratio aemulari debet charismata meliora, semper debet virtutum alta conscendere, iustitiae candore nitescere; apoc.

Ult., 2: qui sanctus est, sanctificetur adhuc.

Sed non omnes: quia unus eorum et caput et manus immundas habebat.

Et ideo consequenter evangelista ponit verba domini, dicens sciebat enim quisnam esset qui traderet eum, quasi dicat: ideo dixit non omnes, quia sciebat immunditiam Iudae proditoris. Duo enim hominem universaliter emundant: scilicet eleemosyna et misericordia in pauperes, Lc. XI, 41: date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, et amor dei: Lc. VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum; Prov. X, 12: universa delicta operit caritas.

Haec enim duo deficiebant Iudae. Misericordia quidem, quia fur erat, et loculos habens, et defraudabat eleemosynas pauperum. Item amor ad christum, quia iam diabolus miserat in cor eius ut traderet eum principibus sacerdotum ad crucifigendum etc..


89

Lectio 3

Postquam dominus ostendit humilitatis obsequium esse necessarium hic consequenter inducit ad imitationem, et primo praemittit circumstantias admonitionis; secundo ipsam admonitionem proponit, ibi scitis quid fecerim vobis? etc..

Circa primum duo facit.

Primo insinuat evangelista admonitionis ordinem; secundo manifestat admonentis dispositionem, ibi accepit vestimenta sua etc..

Ordo autem admonitionis est ut quod primo fecit opere, doceat sermone; et quantum ad hoc dicit postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua etc..

Act. I, 1: coepit iesus facere et docere; Matth. V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

Dispositio autem admonentis insinuatur et quantum ad habitum, et quantum ad situm. Ad habitum quidem: quia diversus habitus diversis personis convenit, secundum propriorum actuum diversitatem; Eccli. XIX, 27: amictus hominis annuntiat de illo. Alius ergo habitus competit ministro, alius doctori. Ministro autem, quia debet esse expeditus ad obsequium, competit ut vestium impedimenta deponat; et ideo christus cum ministrare voluit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua. Doctori autem, qui debet esse gravis, et auctoritate praeeminens, competit vestium decens ornatus: et ideo dominus docere volens, accepit vestimenta sua. Quantum ad situm vero, quia ministrare volens, surrexit, unde dicit: surrexit a coena: nunc autem volens docere, recumbit, unde dicit et cum recubuisset iterum, dixit eis: et hoc ideo, quia doctrina debet esse in tranquillitate.

Sedendo enim et quiescendo anima fit sapiens et prudens.

Possunt haec tria habere mysterium.

Cum enim christus perfectam doctrinam discipulis praebuerit, quando spiritum sanctum eis misit; infra XIV, 26: Paraclitus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ipse vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.

Tria praecesserunt ipsam missionem. Scilicet peccatorum ablutio per passionem; apoc. C. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et quantum ad hoc dicit postquam ergo lavit pedes eorum, idest, impleta purgatione per sanguinem. Item resurrectio.

Christus enim ante passionem suam mortale corpus habuit, quae quidem mortalitas non competebat ei ex parte personae filii dei sed ex parte humanae naturae assumptae, sed postquam resurrexit ex virtute divinitatis, accepit corporis immortalitatem: et quantum ad hoc dicit accepit vestimenta sua, idest, surgens factus est immortalis. Et dicit sua, quia sua virtute accepit; Rom. VI, V. 10: quod autem vivit, vivit deo, idest virtute dei. De istis vestimentis dicitur apoc. C. III, 5: qui vicerit, vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae.

Item praecessit sessio, et hoc in ascensione; infra XVI, 7: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos etc.. Et quantum ad hoc dicit cum recubuisset iterum, scilicet ad dexteram patris residens et sedens; marc.

Ult., 19: et dominus quidem iesus postquam locutus est, assumptus est in caelis, et sedet a dextris dei. Et dicit iterum, non quod inquantum filius dei unquam sedere desierit, quinimmo ab aeterno est in sinu patris, sed quia inquantum homo exaltatus est ad potiora bona patris; Phil. II, 9: propter quod et deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.

Sic ergo antequam spiritum sanctum perfecte docentem infunderet, lavit sanguine fuso; accepit vestimenta, resurgendo; recubuit, in gloria ascendendo.

Consequenter cum dicit scitis quid fecerim vobis? proponit ipsam admonitionem, et primo interrogat; secundo assumit; tertio concludit; quarto conclusionem confirmat.

Interrogat quidem, cum dicit scitis quid fecerim vobis? quasi dicat: facta quidem vidistis, sed tamen quare hoc fecerim, non intelligitis: et ideo sic quaerit ut ostendat facti magnitudinem, et ad considerandum inducat. Opera enim dei consideranda sunt, quia profunda; Ps. Xci, 6: quam magnificata sunt opera tua, domine. Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vix enim sufficienter opera dei scire possumus secundum illud Eccle. VIII, 17: intellexi quod rationem operum dei nullam possit homo invenire. Sunt etiam delectabilia ad considerandum; Ps. Xci, 5: delectasti me, domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exultabo. Sunt etiam utilia, quia ducunt in cognitionem auctoris; Sap. XIII: si operibus intendissent etc.; supra V, 36: opera enim quae dedit mihi pater ut faciam, ipsa sunt quae testimonium perhibent de me.

Potest etiam, secundum Origenem, hoc quod dicitur scitis quid fecerim vobis accipi imperative; quasi dicat: sciatis quid fecerim vobis. Et tunc hoc dicit dominus, ut eorum erigat intellectum.

Assumit eorum confessionem, dicens vos vocatis me magister et domine, et primo proponit eorum confessionem; secundo commendat eam, ibi et bene dicitis.

Circa primum sciendum est, quod apostolus, I Cor. I, duo dicit de christo; scilicet quod sit dei virtus et dei sapientia.

Inquantum est virtus dei, omnibus dominatur, ut enim dicit Ambrosius, dominus nomen est potestatis, inquantum est dei sapientia, omnes instruit, et ideo discipuli vocabant eum dominum, supra VI, 69: domine, ad quem ibimus? et magistrum; supra c. IV, 31: Rabbi, manduca. Et merito: ipse enim dominus est solus creans et recreans; Ps. Xcix, 3: scitote quoniam ipse est dominus, ipse solus est magister interius docens: Matth. XXIII, 10: magister vester unus est christus, omnes autem vos fratres estis.

Consequenter cum dicit et bene dicitis, commendat eorum confessionem.

Circa quod sciendum est, quod aliquid redditur commendabile dupliciter. Uno modo si id quod dicitur conveniat rei de qua dicitur; quod fit per veritatem, quia si sit falsum, non convenit ei; unde bene dicitur Eph. IV, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem. Adeo enim vitanda sunt mendacia, ut etiam si cedere videantur ad laudem dei, non sunt dicenda. Quantum ad hoc ergo dicit bene dicitis; et hoc ideo, quia verum est quod dicitis, quia competit mihi, sum etenim, scilicet magister et dominus.

Magister, inquam, propter sapientiam quam doceo verbis; dominus propter potentiam quam ostendo miraculis.

Alio modo redditur commendabile, si quod dicitur conveniat personae dicentis. Aliqui enim sunt qui vocant christum magistrum et dominum, quibus non competit, cum non subiiciant se disciplinae et mandato dei: et isti non bene dicunt. Unde Matth. XXV, 12, illis qui dicunt, domine, aperi nobis, respondetur: amen, amen dico vobis, nescio vos, quia hoc non corde dicunt, sed ore tantum.

Istud apostoli bene dicebant, quia hoc eis competebat; unde dicit eis et bene dicitis, idest verum, sum etenim, scilicet vobis magister et dominus: nam me auditis ut magistrum, supra VI, 69: ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes, sequimini ut dominum; Matth. XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te.

Sed contra hoc est quod dicitur Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Videtur ergo quod dominus non bene fecerit laudando se.

Sed ad hoc respondet Augustinus dupliciter.

Uno modo, quia vituperabile est quod quis se commendet propter periculum superbiendi: nam periculosum est sibi placere cui cavendum est superbire. Ubi ergo non imminet periculum superbiendi, non est vituperium propria commendatio. In christo autem hoc periculum non timebatur, ille enim qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsius. Alio modo, quia aliquando laudabile est quod homo se commendet, quando scilicet cedit ad utilitatem fidelium: et sic apostolus commendat se, II Cor. XI.

Sed valde nobis utile est, et per omnem modum necessarium, ut deum cognoscamus, cum in hoc consistat tota perfectio nostra; unde expedit nobis ut revelet nobis magnitudinem suam, alioquin nullo modo eam scire possemus, si non indicet se ipse qui novit. Et ideo oportet quod ipse se nobis laudet, quia, ut dicit Augustinus, si non se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit; Eccli. XXIV, 1: sapientia laudabit animam suam.

Concludit vero cum dicit si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Ubi arguit ab eo quod minus videtur ad id quod magis. Minus enim videtur quod maior debeat facere aliquod humile, quam minor; et secundum hoc concludit si ergo ego, qui sum maior, quia magister et dominus, lavi pedes vestros, et vos, multo magis, qui estis minores, qui estis discipuli et servi, debetis alter alterius lavare pedes; Matth. XX, 26: qui maior est vestrum, sit vester minister... Nam filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.

Sed contra, videtur quod hoc quod dicitur vos debetis alter alterius lavare pedes, habeat rationem praecepti: sed qui negligit praeceptum peccat mortaliter; ergo etc..

Responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod omnis homo debet lavare pedes alterius vel corporaliter vel spiritualiter; et multo melius est, et sine controversia verius, ut aliquis faciat opere, ne dedignetur quod fecit christus, facere christianus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel si iam inerat, confirmatur humilitatis affectus. Quod si non fiat opere, saltem hoc corde facere debemus.

In lotione enim pedum datur intelligi lotio macularum. Tunc ergo spiritualiter lavas pedes fratris tui, cum, quantum in te est, abluis maculas eius. Et hoc fit tripliciter: remittendo scilicet ei offensam, secundum illud Col. III, 13: donantes invicem vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et dominus donavit vobis, ita et vos. Item orando pro peccatis eius, secundum illud Iacob. Ult., 16: orate pro invicem ut salvemini.

Et iste duplex lavandi modus communis est omnibus fidelibus. Tertius modus pertinet ad praelatos, qui lavare debent remittendo peccata auctoritate clavium, secundum illud infra XX, 22: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.

Possumus etiam dicere, quod hoc in facto dominus ostendit omnia opera misericordiae.

Nam qui dat panem esurienti, pedes eius lavat, similiter qui eum hospitio recipit, et qui operit nudum, et sic de aliis; Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes.

Confirmat autem conclusionem cum dicit exemplum enim dedi vobis etc.: et hoc quidem ex quatuor.

Primo quidem ex sua intentione; secundo vero ex auctoritate, ibi amen, amen dico vobis; tertio ex praemio quod ipsi operi debetur, ibi si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea; quarto ex dignitate eorum quibus pedes lavat, ibi amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit.

Dixit ergo, quod hoc ideo feci ut darem vobis exemplum; et ideo debetis alter alterius lavare pedes, quia hoc in facto illo intendebam. Nam in actibus hominum plus movent exempla quam verba. Id enim homo agit et eligit quod videtur ei bonum: unde magis ostendit esse bonum quod ipsemet eligit, quam quod docet esse eligendum.

Et inde est quod quando aliquis dicit aliquid, et tamen aliud facit, magis suadet aliis quod facit, quam illud quod docet: et ideo maxime necessarium est ex ipso facto exemplum dare.

Sed exemplum quidem puri hominis humano generi non erat sufficiens ad imitandum, tum quia ratio humana ab omni consideratione deficit, tum quia in ipsa rerum consideratione decipitur: et ideo datur nobis exemplum filii dei, quod est infallibile, et ad omnia sufficiens. Unde dicit Augustinus: quia superbia non sanatur, si humilitate divina non sanatur similiter quae avaritia, et sic de aliis.

Sed attende, quod satis convenienter filius dei est nobis in exemplum virtutum. Ipse enim est ars patris, ut sicut fuit exemplar creationis, esset etiam exemplar iustificationis; I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus: viam eius custodivi, et non declinavi ex ea.

Consequenter cum dicit amen, amen dico vobis: non est servus maior domino suo etc., confirmat conclusionem ex auctoritate: et primo tangit discipulorum conditionem; secundo ipsorum officium.

Conditio autem discipulorum est quod sunt servi; Lc. XVII, 10: cum omnia bene feceritis, dicite quia servi inutiles sumus.

Officium autem eorum est quod sint apostoli; Lc. VI, 13: elegit duodecim, quos apostolos nominavit. Sic ergo dicit: dico, quod debetis alter alterius lavare pedes, sicut et ego lavi, quia non est servus maior domino suo, quantum ad primum, neque apostolus, idest missus, maior eo qui misit illum. Licet autem ipse filius dei, qui est apostolus confessionis nostrae, ut dicitur ad Hebr. III, V. 1, sit aequalis illi qui misit eum, scilicet patri, de omnibus tamen aliis verum est quod hic dicitur neque apostolus maior est eo qui misit illum.

Sed contra: infra enim XV, 15, dominus dicit discipulis suis: iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius.

Respondeo. Dicendum quod duplex est servitus.

Una, quae procedit ex timore filiali, quae facit bonum servum; secundum illud Matth. XXV, 23: euge serve bone et fidelis: et hoc modo dominus vocat eos servos. Alia est servitus quam facit timor servilis; de qua dicitur Matth. XVIII, 32: serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me. Et de hac dicit dominus: iam non dicam vos servos etc..

Consequenter cum dicit si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea, confirmat conclusionem ex praemio, et primo proponit praemium; secundo excipit aliquem ab eo, ibi non de omnibus vobis dico.

Dicit ergo si haec scitis, quasi dicat: tu haec dicis nobis, quae quidem non ignoramus. Quare ergo dicis nobis? ideo, inquam, quia et si haec scitis, quod quidem est omnium, tamen beati eritis, si feceritis ea, quod est paucorum.

Et dicit si scitis et feceritis, scilicet quia, ut dicitur Lc. XI, 28, beati qui audiunt verbum dei, et custodiunt illud. Et Ps. Cx, 10: intellectus bonus omnibus facientibus eum.

E contra dicitur Iacob. IV, 17: scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

Excipit autem quemdam, cum dicit non de omnibus vobis dico, et primo proponit exceptionem; secundo assignat exceptionis rationem, ibi sed ut impleatur Scriptura; tertio assignat rationem quare ponit exceptionem, ibi amodo dico vobis priusquam fiat.

Circa primum duo facit.

Primo ponit exceptionem; secundo respondet tacitae quaestioni.

Exceptionem ponit cum dicit non de omnibus vobis dico etc., quasi dicat: beati eritis, tamen non omnes, quia non dico de omnibus vobis, quod ad beatitudinem perveniatis; I Cor. IX, 24: omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium.

Est enim aliquis inter vos, idest Iudas, qui non erit beatus; neque faciet ea. Sed, secundum Origenem, dominus non dicit beati eritis absolute, sed apposuit conditionem, dicens si feceritis ea: quod quidem verum est in omnibus, etiam in Iuda; si enim Iudas fecisset ea, beatus fuisset. Unde vult quod magis excipiat hoc quod dicit non est servus maior domino suo etc., quasi diceret: dico quod estis servi et apostoli; non tamen de omnibus hoc dico: Iudas enim dum esset servus peccati, non erat servus divini verbi, neque apostolus, diabolo ingresso in cor eius.

Sed quia posset aliquis dicere: ex quo non dicit de omnibus ut sint beati, vel eius apostoli, ergo ex improviso aliquis est de eius collegio periturus. Ideo dominus ad haec respondens, dicit ego scio quos elegerim, quasi diceret: electi non peribunt; sed non omnes sunt electi. Ille ergo peribit qui electus non est, scilicet Iudas; infra XV, V. 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos.

Sed contra est quod dicitur supra VI, 71: nonne ego vos elegi duodecim? cum ergo Iudas esset unus ex duodecim, videtur quod fuerit electus.

Sed dicendum, quod duplex est electio.

Una est ad praesentem iustitiam, et ad hanc electus fuit Iudas; alia electio est ad finalem gloriam, et secundum hanc Iudas non fuit electus.

Ratio autem huius exceptionis est ut impleatur Scriptura: quae hic praedicit, non quod cogat, sed quia hoc quod futurum erat, non tacuit; Lc. Ult. 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me; matth. C. V, 18: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant. Quae quidem Scriptura dicit qui manducat panem mecum, levabit contra me calcaneum suum.

Hoc est secundum aliam translationem, ubi nos habemus: etenim homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

Ubi ostenditur Iudae ad christum familiaritas, cum dicit qui manducat panem mecum.

Iudas enim panem cum aliis discipulis cum christo comedit, etiam consecratum.

Item ostenditur eius malignus conatus contra christum, cum dicit levabit contra me calcaneum suum; idest, conabitur ad meam conculcationem. Calcaneo enim comprimimus hostes; Gen. III, 15: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius. Tunc ergo dicitur aliquis levare calcaneum suum contra aliquem, quando conatur eum opprimere.

Sed hoc Iudas non poterit: quia unde ipse credit me opprimere, inde exaltabor; supra XII, 32: ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

In quo habemus exemplum, ut si quando a famulis aut ab aliquibus vilioribus patiamur aliquod malum, non scandalizemur, respicientes Iudae exemplum, qui infinitis potitus bonis, in contrarium remuneravit benefactorem. Ideo autem dominus Iudam, quem futurum noverat esse malum, elegit, ut daret intelligere quod nulla societas hominum sine alicuius mali admixtione futura erat: Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Unde Augustinus dicit in quadam epistola: non audeo mihi arrogare quod domus mea sit melior coetu apostolorum. Item ut si contingat quod aliquis ab aliquo praelato in societatem ecclesiae assumptus, malus efficiatur, non sit in condemnationem ipsius praelati.

Ecce enim quod Iudas electus a christo, proditor efficitur. Sic etiam Act. VIII, 13 Philippus assumpsit simonem magum; ier. C. XVIII, 20: numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Matth. X, 36: inimici hominis, domestici eius.

Consequenter cum dicit amodo dico vobis priusquam fiat, assignat causam quare exceptionem posuit; quasi dicat: diu tacui eius malitiam sed quia tempus est ut prodeat in publicum, ideo dico vobis, idest manifesto, antequam fiat, ut credatis quia ego sum qui futura praedico, et occulta cordis manifesto; quod est proprium dei; ier. C. XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? ego dominus scrutans cor, et probans renes; Is. Lxi, V. 23: secutura quoque annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos. Vel: ego sum qui sum, Ex. III, 14.

Consequenter cum dicit amen, amen dico vobis etc., confirmat conclusionem inductam ex dignitate eorum quibus pedes lavit: quorum tanta est dignitas ut obsequia eis impensa quodammodo videantur redundare in deum, sed tamen secundum quemdam gradum: quia quae fiunt fidelibus per christum, redundant in deum patrem.

Ostendit ergo primo quomodo ea quae fiunt discipulis christi, redundant in christum.

Et quantum ad hoc dicit amen, amen dico vobis; quasi diceret: vere, debetis lavare pedes, quia qui recipit si quem misero, me accipit, idest, obsequium quod exhibetur his quos ego mitto, mihi attribuo factum; Matth. X, 40: quis vos recipit, me recipit.

Secundo ostendit quomodo obsequium christo exhibitum redundat in patrem, dicens qui autem me accipit, accipit eum qui me misit; supra V, 23: ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem.

Secundum autem Origenem, potest intelligi dupliciter. Uno modo connexim; et sic est sensus: qui accipit si quem misero, me accipit etc. Idest, qui recipit missos a me, recipit et patrem. Qui ergo recipit si quem misero, recipit patrem. Alio modo distinctim; et sic est sensus: qui recipit si quem misero, me accipit: verum est corporaliter, sed qui recipit me, scilicet spiritualiter ad animas venientem, secundum illud Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris, accipit eum qui me misit, scilicet patrem. Non tantum ego in eo manebo, sed et pater; infra XIV, 23: ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

Sed ex hoc Arius errorem suum confirmare nititur hoc modo. Dominus dicit, quod qui recipit ipsum, recipit patrem: ergo eadem est comparatio patris mittentis ad filium, quae est filii mittentis ad discipulos; sed christus mittens, est maior discipulis Missis: ergo pater est maior filio.

Sed ad hoc dicendum, secundum Augustinum, quod in christo fuerunt duae naturae, humana scilicet, et divina: et secundum hoc loquitur ex una parte secundum humanam naturam, dicens qui accipit si quem misero, me, hominem, accipit, qui communico cum eis in una natura; et ex alia parte loquitur secundum divinitatem qui autem me, deum, accipit, accipit eum qui me misit, qui cum eo sum unius naturae. Vel qui accipit eum quem ego mitto, accipit me, cuius auctoritas est in eis; et qui me accipit, accipit patrem, cuius auctoritas est in me; ut sic in verbis istis importetur quasi mediatio christi inter deum et hominem, secundum illud I Tim. II, 5: mediator dei et hominum homo christus iesus.



Thomas Aq. s Johannis 88