Thomas Aq. s Johannis 20


Lectio 2 - Io 3,7-15

21Jn 3,7-15

Supra posuit dominus rationem ad instruendam spiritualem generationem; hic ponit exemplum. Datur autem intelligi, quod Nicodemus, audito quod natum est ex spiritu, spiritus est, turbationem quamdam dubietatis incurrit; et ideo dominus dicit ei non mireris, quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.

Ubi sciendum est, quod duplex est admiratio.

Una devotionis, secundum quod aliquis magnalia dei considerans, cognoscit ea sibi incomprehensibilia esse: unde relinquitur admirationi locus, secundum illud Ps. Xcii, 4: mirabilis in altis dominus; et alibi CXVIII, V. 129: mirabilia testimonia tua. Et ad hanc homines sunt inducendi, non prohibendi. Alia est infidelitatis, dum quis ea quae dicuntur non credens, miratur. Unde dicitur matth. C. XIII, 57 quod mirabantur in doctrina christi: et sequitur, quod scandalizabantur in eo. Et ab hac admiratione dominus Nicodemum removet, inducens exemplum, cum dicit spiritus ubi vult spirat.

Quod quidem, eadem servata sententia, dupliciter quantum ad litteram exponi potest.

Uno enim modo, secundum chrysostomum, accipitur pro vento, sicut in ps. C. Cxlviii, 8: spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius. Et secundum hoc quatuor dicit de vento. Primo venti potestatem, cum dicit spiritus ubi vult spirat; idest, ventus quo vult flat. Et si dicas, quod ventus non habet voluntatem; dicendum, quod voluntas sumitur pro appetitu naturali, qui nihil est aliud quam naturalis inclinatio, de qua dicitur iob XXVIII, 25: qui creavit ventis pondus.

Secundo ponitur venti indicium, cum dicit et vocem eius audis; et sumitur vox pro sono quem facit ventus ex percussione ad aliquod corpus; de quo dicitur in Ps. Lxxvi, 19: vox tonitrui tui in rota.

Tertio ponit venti originem, quae occulta est; unde dicit et nescis unde veniat, idest ubi oriatur; Ps. Cxxxiv, 7: qui producit ventos de thesauris suis.

Quarto ponit venti finem, qui similiter occultus est; unde dicit aut quo vadat; supple, nescis, idest ubi persistat. Et hanc quidem similitudinem inducit ad propositum, cum dicit sic est omnis qui natus est ex spiritu; quasi dicat: si ventus, qui est corporeus, habet occultam originem, nec potest sciri eius processus; quomodo miraris, si tu non potes scire processum regenerationis spiritualis? sed contra hanc expositionem obiicit Augustinus dicens, quod dominus non intellexit de vento, cum dixit spiritus ubi vult spirat etc. Nam de quolibet vento scimus, unde veniat, aut quo vadat: nam Auster venit a meridie, et vadit ad Aquilonem; boreas vero e converso ab Aquilone ad meridiem vadit.

Quomodo ergo de spiritu corporeo dicit dominus nescis unde veniat, aut quo vadat? sed ad hoc responderi potest, quod principium venti potest sciri dupliciter. Uno modo in generali; et hoc modo scitur unde veniat, idest a qua parte mundi, sicut scitur, quod Auster venit a meridie; et quo vadat, quia ad Aquilonem. Alio modo in speciali; et hoc modo nescitur unde veniat, idest in qua plaga determinate incipiat: aut quo vadat, idest ubi determinate cesset. Et cum chrysostomo ad hanc expositionem conveniunt omnes fere Graeci doctores.

Alio modo exponitur de spiritu sancto; et secundum hoc quatuor ponit de spiritu sancto. Primo quidem eius potestatem, cum dicit spiritus ubi vult spirat: quia pro libero potestatis arbitrio inspirat ubi vult, et quando vult, corda illustrando; I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Ex quo confutatur error Macedonii ponentis spiritum sanctum esse ministrum patris et filii. Non enim spiraret ubi ipse vellet, sed ubi ei mandaretur.

Secundo vero ponit spiritus sancti indicium, cum dicit et vocem eius audis; Ps. Xciv, 8: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Sed contra hoc obiicit chrysostomus dicens, quod non potest intelligi de spiritu sancto.

Dominus enim loquebatur Nicodemo, qui adhuc infidelis erat, cui non competebat audire vocem spiritus sancti.

Sed dicendum, secundum Augustinum, quod spiritus sancti est duplex vox. Una, qua loquitur intus in corde hominis; et hanc audiunt solum fideles et sancti: de qua dicitur in ps. C. Lxxxiv, 9: audiam quid loquatur in me dominus deus. Alia est, qua spiritus sanctus loquitur in Scripturis, vel per praedicatores, secundum quod dicitur Matth. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus sanctus qui loquitur in vobis. Et hanc audiunt etiam infideles et peccatores.

Tertio ponit spiritus sancti originem, quae occulta est, unde dicit et nescis unde veniat, licet vocem eius audias: et hoc ideo quia venit a patre et filio; infra XV, 26: cum autem venerit Paraclitus, quem ergo mittam vobis a patre spiritum veritatis, qui a patre procedit. Pater autem, et filius lucem habitant inaccessibilem, quam nemo hominum vidit, sed nec videre potest: ut dicitur I tim.

Ult. 16.

Quarto ponit spiritus sancti finem, qui quidem occultus est, et ideo dicit aut quo vadat, supple: nescis, quia perducit ad occultum finem, scilicet ad beatitudinem aeternam.

Unde dicitur pignus hereditatis, Eph. I, V. 14 et I Cor. II, 9: oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus iis qui diligunt illum. Vel nescis unde veniat, idest quomodo hominem introeat, aut quo vadat, idest ad quam perfectionem illum adducat; iob IX, 11: si venerit ad me, non videbo eum.

Sic est omnis qui natus est ex spiritu; idest, sicut spiritus sanctus.

Nec mirum: nam sicut supra dixerat, quod natum est ex spiritu, spiritus est: quia in viro spirituali sunt proprietates spiritus sancti, sicut in carbone succenso sunt proprietates ignis.

Sunt autem in eo qui natus est ex spiritu sancto praedictae quatuor proprietates spiritus.

Primo namque habet libertatem; II cor. C. III, 17: ubi spiritus domini, ibi libertas, quia spiritus domini ducit ad id quod rectum est, Ps. Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, et liberat a servitute peccati et legis, Rom. VIII, 2: lex spiritus vitae in christo liberavit me etc..

Secundo vero eius indicium sumis per vocem verborum suorum, quam dum audis, cognoscis eius spiritualitatem; Matth. XII, 34: ex abundantia cordis os loquitur.

Tertio vero habet originem occultam, et finem, quia nullus potest spiritualem iudicare I Cor. II, 15: spiritualis omnia iudicat, et ipse a nemine iudicatur.

Vel nescis unde veniat, principium spiritualis nativitatis eius, quod est gratia baptismalis aut quo vadat, idest quo dignus efficitur, idest vita aeterna, quae tibi adhuc occulta est.

Hic ponitur causa et ratio spiritualis regenerationis: et primo ponitur interrogatio Nicodemi; secundo responsio domini respondit iesus, et dixit ei etc..

Apparet autem ex primo, quod Nicodemus adhuc rudis, et adhuc Iudaeus sensibilis existens, mysteria christi, et per ea exempla, et per rationes proposita intelligere non poterat; et ideo dicit quomodo possunt haec fieri? dupliciter namque aliqui inquirunt. Quidam namque ex diffidentia; sicut zacharias, Lc. I, V. 18: unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis: et ideo punitus fuit; Is. XL, 23: qui dat scrutatores eius quasi non sint. Aliqui vero ex studio addiscendi, sicut virgo beata, cum dixit Angelo, Lc. I, 34: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? et tales instruuntur.

Quia ergo iste quaesivit ex studio addiscendi, ideo meruit instrui.

Et hoc est quod sequitur respondit iesus etc. Ubi primo dominus arguit eius tarditatem; secundo respondet ad quaestionem ipsius, ibi et nemo ascendit in caelum.

Tarditatem eius arguit ex tribus: primo ex conditione personae eius cui loquitur, cum dicit tu es magister: ubi non reprehendit eum dominus ut insultaret ei, sed quia confidebat adhuc de magisterio suo, praesumens de sua scientia, voluit eum humiliando efficere habitaculum spiritus sancti; is.

Ult., 2: ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu? et dicit tu es magister: quia si aliquis simplex non potest profunda capere, tolerabile est; sed hoc in magistro valde est reprehensibile, et ideo dicit ei tu es magister, idest litterae quae occidit, I Cor. III; in Israel, et haec, scilicet spiritualia ignoras? Hebr. V, 12: etenim cum deberetis esse magistri propter tempus, rursus indigetis ut vos doceamini.

Si dicas, quod dominus iuste argueret Nicodemum, si dixisset ei aliquid de veteri lege, et ipse non intellexisset; sed dixit ei de nova lege.

Dicendum, quod ea quae dominus dicit de spirituali generatione, continentur in lege veteri, sed sub figura, secundum quod habetur I Cor. X, 2: omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Et prophetae etiam hoc dixerunt; Ez. XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.

Secundo vero arguit eius tarditatem ex conditione dicentis. Quod enim non acquiescatur dictis alicuius hominis rudis, tolerari potest; sed repugnare dictis hominis sapientis, et magnae auctoritatis, reprehensibile est; et ideo dicit amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur.

Requiritur enim ad idoneitatem testis ut perhibeat testimonium de auditu, vel visu; I Io. I, 3: quod vidimus, et audivimus.

Et ideo dominus utrumque dicit quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur.

Scit autem dominus, secundum quod homo, omnia; infra ult., 17: domine, tu omnia nosti; II Mac. VI, 30: domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis. Sed et videt omnia cognitione divinitatis; infra VIII, V. 38: ego quae vidi apud patrem meum, haec facio.

Dicit autem pluraliter scimus et vidimus, ut insinuet mysterium trinitatis. Ideo pater in me manens, ipse facit opera: infra XIV, 10.

Vel quod scimus, ego et alii spirituales effecti: quia, dicitur Matth. XI, 26: nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare.

Et tamen testimonium, ita probatum, ita firmum, non accipitis. Infra eodem et testimonium eius nemo accipit.

Tertio arguit eius tarditatem ex conditione eorum quae dicuntur. Quod enim aliqua difficilia non capiantur ab aliquo, non est mirum; sed quod facilia quis non capiat, reprehensibilis Est. Et ideo dicit si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? quasi dicat: si haec quae sunt levia, non capis; quomodo capere poteris processum spiritus sancti? sap. C. IX, 16: quae in terris sunt, difficile invenimus, et quae in caelis sunt quis investigabit? sed contra. Non invenitur ex praemissis quod dominus dixerit Nicodemo aliqua terrena.

Et dicendum, secundum chrysostomum hic, quod dicit dominus si terrena dixi vobis etc..

Intelligitur de exemplo venti. Ventus enim cum sit generabilis et corruptibilis, numeratur inter res terrenas. Vel potest dici, secundum eumdem, quod spiritualis generatio, quae est in baptismo, caelestis quidem est quantum ad principium, quod sanctificat et regenerat, sed terrena quantum ad subiectum: quod enim regeneratur, scilicet homo, terrenus est.

Vel dicendum, secundum Augustinum, quod intelligendum est de eo quod supra dixerat: solvite templum hoc etc. Quod ideo terrenum est, quia hoc dixit de templo corporis sui, quod de terra acceperat. Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo si caelestia, credetis? quasi dicat: si non creditis generationem spiritualem temporalem, quomodo credetis aeternam filii generationem? vel si non creditis quae dico de potestate corporis mei, quomodo credetis de potestate divinitatis meae, et de potestate spiritus sancti? respondit iesus, etc.. Hic respondet quaestioni: et primo ponit causas spiritualis regenerationis; secundo manifestat quod dicit, ibi sic enim deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret.

Causa autem spiritualis regenerationis est duplex, scilicet mysterium incarnationis christi et passionis eius: et ideo primo agit de incarnatione; secundo de passione, ibi et sicut Moyses exaltavit serpentem etc..

Est autem considerandum primo, quomodo ista responsio christi quaestioni Nicodemi satisfaciat. Dixerat enim supra dominus, de spiritu loquens, quod nescis unde veniat, aut quo vadat: per quod dabatur intelligi, quod spiritualis regeneratio haberet occultum principium et occultum finem. Occulta autem nobis sunt quae in caelis sunt, secundum illud Sap. IX, 16: quae in caelis sunt, quis investigabit? quaestio ergo Nicodemi quomodo possunt haec fieri? sic debet intelligi: quomodo possit aliquid de occulto caelorum venire aut ad occultum caelorum ire? unde antequam quaestioni satisfaceret, hunc intellectum quaestionis explicavit, dicens quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? et statim incipit ostendere, cuius sit in caelum ascendere proprium: quia omnis qui de caelo descendit, secundum illud eph.

IV, 10: qui descendit ipse est et qui ascendit.

Hoc enim et in rebus naturalibus invenitur quod unumquodque corpus tendit in locum, secundum suam originem vel naturam. Unde hoc modo potest fieri ut aliquis per spiritum vadat ad locum quem carnales nesciunt, ascendendo in caelum, si hoc fiat per virtutem eius qui descendit de caelo: quia ad hoc descendit, ut ascendens, nobis viam aperiret; Mich. II, V. 13: ascendit pandens iter ante eos.

Sed quia dicit qui descendit de caelo filius hominis: quidam errandi sumpserunt occasionem. Cum enim filius hominis designet humanam naturam, quae componitur ex anima et corpore, per hoc quod dicit quod filius descendit de caelo, valentinus accipere voluit, quod etiam corpus de caelo detulisset, et transisset per virginem, nihil ex ea accipiens, sicut aqua per fistulam: ergo non de terrena substantia, nec sumptum de virgine: quod est contra apostolum, Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem.

Origenes vero dixit, quod descendit de caelo secundum animam, quam dicit ab initio fuisse creatam cum Angelis, et verbo unitam, et postmodum de caelo descendisse assumendo carnem de virgine. Sed et hoc repugnat catholicae fidei, quae animas dicit ante corpora non extitisse.

Non ergo intelligendum est quod filius hominis secundum humanam naturam de caelo descenderit, sed secundum divinam.

Cum enim in christo sit unum suppositum, vel hypostasis, vel persona duarum naturarum, divinae scilicet, et humanae; ex quacumque earum hoc suppositum nominetur, possunt ei attribui et divina et humana. Possumus enim dicere, quod filius hominis creavit stellas, et quod filius dei crucifixus Est. Sed filius dei crucifixus est, non secundum divinam naturam, sed secundum humanam; filius autem hominis creavit stellas secundum divinam naturam.

Ita in his quae de christo dicuntur, non est attendenda distinctio quantum ad id de quo dicuntur, quia indifferenter et divina et humana dicuntur de deo et homine; sed est attendenda distinctio quantum ad id secundum quod dicuntur, quia divina dicuntur de christo secundum divinam naturam, humana vero secundum humanam. Descendere ergo de caelis dicitur de filio hominis, non secundum humanam naturam, sed secundum divinam, secundum quam convenit ei ante incarnationem de caelo fuisse, secundum illud Ps. Cxiii, 16: caelum caeli domino.

Dicitur autem descendisse, non motu locali, quia sic non remaneret in caelo: nihil enim localiter motum manet unde descendit.

Et ideo ad excludendum motum localem, subdit qui est in caelo; quasi dicat: sic descendit de caelo, quod tamen est in caelo. Descendit enim de caelo, non quidem desinens esse sursum, sed assumens naturam quae est deorsum: quae, quia non includitur, vel comprehenditur, corpore eius existente in terra, ipse secundum divinitatem erat in caelis, et ubique. Et ideo ad designandum, quod hoc modo dicitur descendisse, quia assumpsit naturam, dixit quod descendit filius hominis; idest, inquantum factus est filius hominis.

Vel potest dici etiam, quod quantum ad corpus descendit de caelo, ut Hilarius dicit: non quod materia corporis christi descenderit de caelo, sed quod virtus formativa eius de caelo fuit.

Sed quid est quod dicit nemo ascendit in caelum, nisi filius hominis, qui est in caelo? nonne Paulus, et Petrus, et alii sancti ascenderunt, secundum illud II cor. C. V, 1: domum habemus, non manufactam in caelis etc..

Respondeo dicendum, quod nemo ascendit in caelum nisi christus et membra sua, idest iusti fideles: propterea filius dei de caelis descendit, ut nos faciendo membra sua ad ascensum caelorum praepararet; nunc quidem in spe, tandem vero in re; Eph. II, 6: qui resuscitavit nos, et consedere nos fecit in caelestibus in christo iesu.

Hic ponit mysterium passionis, cuius virtute baptismus efficaciam habet; rom. C. VI, 3: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus.

Et circa hoc tria facit: primo namque proponit passionis figuram; secundo passionis modum; tertio passionis fructum.

Figuram quidem assumit de veteri lege, ut reducat ad intellectum Nicodemum; unde dicit sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto etc. Quod quidem habetur Num. XXI, 5 quoniam dominus, populo Iudaeorum dicenti: nauseat anima nostra super hoc cibo levissimo, in ultionem misit serpentes, et postea concurrente populo ad Moysen, et ipso clamante ad dominum, mandavit dominus in remedium fieri serpentem aeneum, qui quidem fuit et in remedium contra illos serpentes, et in figuram passionis dominicae.

Unde et dicitur: in signum posuit eum. Proprium autem serpentis est habere venenum; sed serpens aeneus venenum non habuit, sed figura fuit serpentis venenosi. Sic et christus non habuit peccatum, quod est venenum: quia cum consummatum fuerit, generat mortem, ut dicitur iac. C. I, 15, sed habuit similitudinem peccati, rom. C. VIII, 3: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Ideo christus habuit effectum serpentis contra motum concupiscentiarum ignitarum.

Modum autem passionis ostendit, cum dicit sic exaltari oportet filium hominis: quod intelligitur de exaltatione crucis. Unde infra XII, 34 cum diceret: oportet exaltari filium hominis etc. Sequitur: hoc dicebat significans qua morte clarificaturus esset deum.

Voluit autem mori exaltatus, primo ut purgaret caelestia: iam enim per sanctitatem suae conversationis purgaverat terram, restabat per mortem purgare aerea. Col. I, 20: pacificans per sanguinem suum quae in caelis et quae in terris. Secundo ut triumpharet de Daemonibus, qui in aere bellum praeparant; eph. C. II, 2: secundum principem potestatis aeris etc.. Tertio ut corda nostra ad se traheret; infra XII, 32: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Quarto quia in morte crucis fuit exaltatus, inquantum ibi de inimicis triumphavit: unde mors non vocatur, sed exaltatio; Ps. 109: de torrente in via bibet, propterea exaltabit caput etc..

Quinto quia crux fuit causa exaltationis eius; Phil. II, 8: factus est obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et deus exaltavit illum.

Fructus autem passionis christi est vita aeterna; unde dicit ut omnis qui credit in ipsum, bene operando, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et respondet hic fructus fructui figuralis serpentis. Quicumque enim respiciebant serpentem aeneum, liberabantur a veneno, et praeservabantur vitae.

Ille autem respicit filium hominis exaltatum qui credit christo crucifixo; et sic liberatur a veneno et a peccato, infra XI, 26: qui credit in me, non morietur in aeternum: et praeservatur ad vitam aeternam; infra XX, 31: haec scripta sunt ut credatis, et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.



Lectio 3 - Io 3,16-21

22Jn 3,16-21

Supra dominus assignavit causam spiritualis regenerationis quantum ad descensum filii, et exaltationem filii hominis, et posuit fructum, scilicet vitam aeternam, qui quidem fructus incredibilis videbatur hominibus habentibus necessitatem moriendi: et ideo dominus hoc manifestat, et primo probat magnitudinem fructus ex magnitudine divini amoris; secundo excludit quamdam responsionem, ibi non enim misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum.

Notandum est autem, quod omnium bonorum nostrorum causa est dominus et divinus amor. Amare enim proprie est velle alicui bonum. Cum ergo voluntas dei sit causa rerum, ex hoc provenit nobis bonum, quia deus amat nos. Et quidem amor dei est causa boni naturae; Sap. XI, 25: diligis omnia quae sunt etc.. Item est causa boni gratiae; Ier. XXXI, 3: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, scilicet per gratiam.

Sed quod sit etiam dator boni gloriae, procedit ex magna caritate.

Et ideo ostendit hic, hanc dei caritatem esse maximam ex quatuor. Primo namque ex persona amantis, quia deus est qui diligit, et immense; et ideo dicit sic deus dilexit; Deut. XXXIII, 3: dilexit populos: omnes sancti in manu illius sunt. Secundo ex conditione amati, quia homo est qui diligitur, mundanus scilicet, corporeus, idest in peccatis existens; Rom. V, 10: commendat deus suam caritatem in nobis: quoniam cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Et ideo dicit mundum.

Tertio ex magnitudine munerum: nam dilectio ostenditur per donum, quia, ut dicit Gregorius probatio dilectionis, exhibitio operis Est. Deus autem maximum donum nobis dedit, quia filium suum unigenitum; et ideo dicit ut filium suum unigenitum daret; Rom. VIII, 32: proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Et dicit suum, idest filium naturalem, sibi consubstantialem, non adoptivum: de quibus in Ps. Lxxxi, 6: ego dixi, dii estis. Et per hoc patet falsitas Arii: quia si filius dei esset creatura, ut ipse dicebat, non posset in eo ostendi immensitas divini amoris, per susceptionem infinitae bonitatis, quam nulla creatura recipere potest. Dicit etiam unigenitum, ut ostendat deum non divisum amorem habere ad plures filios, sed totum in filio, quem dedit ad comprobandum immensitatem sui amoris; infra V, 20: pater diligit filium, et omnia demonstrat ei. Quarto ex fructus magnitudine, quia per eum habemus vitam aeternam, unde dicit ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam: quam acquisivit nobis per mortem crucis.

Sed numquid ad hoc dedit eum ut moreretur in cruce? dedit quidem eum ad mortem crucis, inquantum dedit voluntatem patiendi in ea: et hoc dupliciter. Primo quia inquantum filius dei, ab aeterno habuit voluntatem assumendi carnem, et patiendi pro nobis, et hanc voluntatem habuit a patre.

Secundo vero quia animae christi inspirata est a deo voluntas patiendi.

Nota autem, quod dominus supra loquens de descensu qui competit christo secundum divinitatem, nominavit eum filium dei; et hoc est ratione unius suppositi in duabus naturis, sicut supra dictum est.

Et ideo divina possunt praedicari de supposito humanae naturae, et humana de supposito divinae, non tamen secundum eamdem naturam; sed divina secundum divinam naturam, et humana secundum humanam. Specialis autem causa quare hic nominavit eum filium dei est quia ipse proposuit donum istud in signum divini amoris, per quem provenit nobis fructus vitae aeternae. Tali ergo nomine nominandus erat, cui competeret indicare virtutem factivam vitae aeternae, quae non est in christo inquantum filius hominis, sed inquantum filius dei; I Io. Ult., 20: hic est verus deus, et vita aeterna; supra I, 4: in ipso vita erat.

Sed nota, quod dicit non pereat.

Perire namque dicitur aliquid quod impeditur ne perveniat ad finem ad quem ordinatur.

Homo autem ordinatur ad finem, qui est vita aeterna; et quamdiu peccat, avertit se ab ipso fine. Et licet dum vivit omnino non pereat, ita quod non possit restaurari, tamen quando moritur in peccato, tunc perit omnino; Ps. I, 6: iter impiorum peribit.

In hoc autem quod dicit habeat vitam aeternam, indicatur divini amoris immensitas: nam dando vitam aeternam, dat seipsum. Nam vita aeterna nihil aliud est quam frui deo.

Dare autem seipsum, magni amoris est indicium; Eph. II, 5: deus autem, qui dives est in misericordia, convivificavit nos in christo, idest fecit nos habere vitam aeternam.

Hic excludit dominus obiectionem quae posset fieri. In veteri enim lege promittebatur quod dominus esset venturus ad iudicandum; Is. III, 14: dominus ad iudicium veniet etc.. Unde posset aliquis dicere, quod non venerat filius dei, ut det vitam aeternam, sed ut iudicet mundum: et ideo hoc excludens dominus, primo ostendit se non venisse ad iudicandum; secundo probat, ibi qui credit in eum, non iudicatur.

Dicit ergo: non enim venit filius dei ad iudicandum, quia non misit deus filium suum, scilicet quantum ad primum adventum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus. Simile habetur infra XII, 47: non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.

Salus autem hominis est ut perveniat ad deum; Ps. Lxi, 8: in deo salutare meum. Pervenire autem ad deum est consequi vitam aeternam: unde idem est salvari quod habere vitam aeternam. Nec debent homines esse pigri, et abutentes dei misericordia, propter hoc quod dicit non veni ut iudicem mundum licentiam sibi indulgere peccandi, quia etsi in primo adventu non venerit ad iudicandum, sed ad dimittendum; in secundo tamen veniet ad iudicandum, sed non ad dimittendum, ut chrysostomus dicit. Ps. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

Contra est, quod dicitur infra IX V. 39: in iudicium ego veni.

Sed dicendum est, quod duplex est iudicium.

Unum est discretionis; et ad hoc venit filius dei in primo adventu: quia eo veniente homines discreti sunt, quidam per caecitatem, quidam per lumen gratiae. Aliud est condemnationis; et in hoc quantum de se non venit.

Hic probat quae dixerat, quasi per locum a divisione, hoc modo. Quicumque iudicabitur, aut erit fidelis, aut infidelis; sed non veni ad iudicandum infideles, quia iam iudicati sunt: ergo a principio non misit deus filium suum, ut iudicet mundum.

Primo ergo ostendit, quod fideles non iudicantur; secundo quod nec infideles, ibi qui autem non credit, iam iudicatus est.

Dicit ergo: non veni ut iudicem mundum: quia non venit ad iudicandum fideles, quia qui credit in eum, non iudicatur, scilicet iudicio condemnationis, quo nullus credens in eum fide formata iudicatur; infra c. V, 24: in iudicium non venit, sed transit a morte in vitam: sed iudicabitur iudicio praemiationis et approbationis, de quo dicit apostolus I Cor. IV, 4: qui autem iudicat me, dominus est.

Sed numquid multi fideles peccatores non damnabuntur? respondeo dicendum, quod quidam haeretici dixerunt, quod nullus fidelis, quantumcumque peccator, damnabitur; sed salvabitur merito fundamenti, scilicet fidei, licet aliquam poenam patiatur. Et erroris sui fundamentum sumunt ex hoc quod dicit apostolus I cor. C. III, 11: fundamentum aliud nemo potest ponere; et infra: si cuiusquam opus arserit, ipse tamen salvus erit, quasi per ignem.

Sed hoc manifeste est contra apostolum ad Gal. V, 19: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia etc....p qui talia agunt, regnum dei non possidebunt.

Dicendum est ergo, quod fundamentum non est fides informis, sed formata, quae per caritatem operatur. Et ideo signanter non dicit dominus qui credit ei, sed qui credit in eum; idest, qui credendo in eum, per caritatem tendit, non iudicatur; et hoc, quia non peccat mortaliter, per quod tollitur fundamentum.

Vel, secundum chrysostomum, omnis qui male agit, non credit; ad Tit. I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant; sed qui bene agit, Iac. II, 18: ostende mihi ex operibus fidem tuam: et talis non iudicatur et non condemnatur propter infidelitatem.

Hic ostendit quod infideles non iudicantur. Et primo ponit suam sententiam; secundo manifestat eam, ibi hoc autem est iudicium etc..

Sciendum est autem circa primum, secundum Augustinum, quod non dicit christus: qui non credit, iudicatur; sed dicit non iudicatur: quod potest tripliciter exponi. Secundum Augustinum enim qui non credit non iudicatur, quia iam iudicatus est, non in re, sed in dei praescientia; idest, iam praecognitus est apud deum condemnandus; II tim. C. II, 19: novit dominus qui sunt eius.

Alio modo, secundum chrysostomum, qui non credit iam iudicatus est; idest, hoc ipsum quod non credit, est sibi ad condemnationem: non credere enim, est non adhaerere lumini, quod est esse in tenebris; et haec est magna condemnatio; Sap. XVII, 17: una catena tenebrarum omnes erant colligati; Tob. V, 12: quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? tertio modo secundum eumdem, qui non credit, non iudicatur, idest, iam condemnatus est; idest, iam manifestam causam condemnationis habet. Et simile est ac si diceretur de aliquo qui manifestam causam mortis habet, ante etiam quam feratur sententia mortis contra eum, quia iam mortuus est.

Unde Gregorius dicit quod in iudicio duplex est ordo. Quidam etenim iudicabuntur iudicio discussionis, illi videlicet qui habent aliquid condemnationi repugnans, scilicet bonum fidei, scilicet fideles peccatores. Sed infideles, quorum damnatio est manifesta, absque discussione damnantur; et de istis dicitur qui non credit, iam iudicatus est; Ps. I, 5: non resurgent impii in iudicio, scilicet discussionis.

Sciendum est autem, quod iudicari idem est quod condemnari; condemnari autem est a salute excidere, ad quam una sola via pervenitur, scilicet per nomen filii dei; Act. IV, 12: non est aliud nomen datum sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri.

Et in Ps. LIII, 3: deus in nomine tuo salvum me fac. Qui ergo non credunt in filium dei, excidunt a salute, et manifesta est in eis causa damnationis.

Hic manifestat dominus suam sententiam, scilicet quod causa condemnationis manifesta est in infidelibus: et primo ponit manifestans signum; secundo ostendit signi convenientiam, ibi omnis enim qui male agit, odit lucem.

In signo autem proposito tria facit: primo enim proponit dei beneficium; secundo perversitatem mentis infidelium; tertio perversitatis causam.

Dicit ergo: manifeste apparet quod qui non credit, iam iudicatus est, quod apparet ex dei beneficio: quia lux venit in mundum.

Homines enim erant in tenebris ignorantiae, quas quidem tenebras deus destruxit, mittens lucem in mundum, ut homines cognoscerent veritatem; infra VIII, 12: ego sum lux mundi: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae; Lc. I, 78: visitavit nos oriens ex alto. Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Sed ista venit in mundum, scilicet lux, quia homo ad eam accedere non poterat: nam lucem habitat inaccessibilem, quam nemo hominum vidit, sed nec videre potest: I Tim. VI, 16.

Apparet etiam ex perversitate mentis infidelium, qui dilexerunt magis tenebras quam lucem, idest, magis voluerunt esse in tenebris ignorantiae quam instrui per christum; iob c. XXIV, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini: is. C. V, 20: vae qui ponunt lucem tenebras etc..

Cuius quidem perversitatis causa est quia erant eorum mala opera: quae a luce dissonant et tenebras quaerunt; Rom. XIII, 12: abiiciamus opera tenebrarum, idest peccata, quae tenebras quaerunt; I Thess. Ult., 7: qui dormiunt, nocte dormiunt; iob XXIV, 15: oculus adulteri observat caliginem. Ex hoc autem aliquis non credit luci, quod ei repugnat, discedendo.

Sed numquid omnes infideles habent mala opera? videtur quod non: nam multi gentiles secundum virtutem operati sunt; puta cato, et alii plures.

Sed dicendum, secundum chrysostomum, quod aliud est bene operari ex virtute, aliud ex aptitudine et dispositione naturali. Nam aliqui ex dispositione naturali bene operantur, quia ex eorum dispositione non inclinantur ad contrarium. Et hoc modo etiam infideles potuerunt bene operari: sicut quod aliquis caste vixit, quia non impugnabatur a concupiscentia, et sic de aliis. Illi autem ex virtute bene operantur, qui, etsi inclinantur ad vitium contrarium, tamen ex rectitudine rationis, et bonitate voluntatis a virtute non declinant et hoc est proprium fidelium.

Vel dicendum, quod licet infideles bona facerent, non tamen faciebant propter amorem virtutis, sed propter inanem gloriam.

Nec etiam omnia bene operabantur, quia deo cultum debitum non reddebant.

Consequenter dicit omnis enim qui male agit, odit lucem, ostendit propositi signi convenientiam: et primo quidem quantum ad malos; secundo quantum ad bonos, ibi qui autem facit veritatem venit ad lucem.

Dicit ergo: ideo non dilexerunt lucem, quia erant eorum mala opera. Et hoc patet, quia omnis qui male agit, odit lucem.

Non autem dicit egit sed agit: quia si quis male egit, tamen poenitens, et videns se male fecisse, dolet, non odit lucem, sed ad lucem venit. Sed omnis qui male agit, idest in malo perseverat, non dolet, nec ad lucem venit, sed eam odit: non inquantum veritatis quidem est manifestativa, sed inquantum per eam peccatum hominis manifestatur.

Diligit enim malus homo cognoscere lucem et veritatem; sed odit per eam manifestari; iob XXIV, 17: si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Et ideo non venit ad lucem. Et hoc ut non arguantur opera eius: nullus enim homo, qui non vult malum deserere, vult reprehendi; sed fugit, et odit; Amos V, 10: odio habuerunt corripientem in porta; Prov. XV, 12: non amat pestilens eum qui se corripit.

Hic ostendit idem quantum ad bonos facientes veritatem, idest bona opera. Veritas enim non solum in cogitatione et dictis consistit, sed et in factis. Venit ad lucem.

Sed numquid aliquis ante christum fecit ita? videtur quod non. Ille enim facit veritatem, qui non peccat; sed ante christum omnes peccaverunt: ut dicitur Rom. III, 23.

Respondeo dicendum, secundum Augustinum, quod ille facit veritatem in seipso, cui displicet malum quod fecit; et relictis tenebris, observat se a peccatis, et de praeteritis poenitens venit ad lucem, ad hoc ut specialiter manifestentur opera eius.

Sed contra est, quod nullus debet publicare bona quae facit: unde Pharisaei de hoc a domino reprehenduntur.

Dicendum est, quod licitum est velle manifestare opera sua coram deo, ut approbentur, secundum quod dicitur II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Et iob XVI, 20: ecce in caelo est testis meus. Velle etiam manifestari in sua conscientia ut gaudeat; secundum quod dicitur II Cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Velle autem manifestari hominibus ad laudem, vel gloriam propriam, reprehensibile Est. Nihilominus tamen sancti viri bona quae faciunt, manifestari desiderant hominibus propter honorem dei et propter utilitatem fidei; Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis Est. Sed veniunt ad lucem, ut manifestentur opera eorum, quoniam in deo sunt facta, idest secundum mandatum dei, vel per gratiam dei. Quicquid enim boni facimus, sive vitando peccatum, seu poenitendo de commissis, sive bona operando, totum est a deo, iuxta illud Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis.




Thomas Aq. s Johannis 20