Thomas Aq. s Johannis 28

Lectio 3 - Io 4,27-33

28 Jn 4,27-33

Posita doctrina de aqua spirituali hic agit de effectu ipsius doctrinae, et primo proponit ipsum effectum; interea rogabant eum discipuli eius.

Secundo ipsum effectum manifestat, ibi effectus autem huius doctrinae est fructus proveniens ex parte fidelium, et ideo primo ponitur fructus proveniens ex parte discipulorum admirantium; secundo fructus proveniens ex parte mulieris virtutem christi annuntiantis ibi reliquit ergo hydriam suam mulier.

Tria autem ponuntur quantum ad discipulos: scilicet eorum reditus ad christum; unde dicit et continuo venerunt discipuli eius. Et, ut dicit chrysostomus, satis opportune, postquam se christus mulieri manifestavit, discipuli occurrerunt, ut ostendatur, omnia tempora, divina providentia dispensari; Sap. VI, 8: unumquodque fecit deus, quia pusillum et magnum; et aequaliter est ei cura de omnibus... Et in omni providentia occurret illis; Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus est et opportunitas.

Secundo ponitur eorum admiratio de christo; unde dicit et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. Mirabantur quidem bonum; sed non suspicabantur malum, ut Augustinus dicit.

Mirabantur autem duo. Primo quidem superabundantem christi mansuetudinem et humilitatem: quia dominus orbis terrarum dignatus est cum inope muliere loqui, et diu, dans in hoc nobis exemplum humilitatis; eccli.

IV, 7: congregationi pauperum affabilem te facito.

Secundo quia cum Samaritana et alienigena loquebatur, nescientes mysterium, quod mulier typum ecclesiae gentium gereret, quam quaerebat qui venit quaerere et salvum facere quod perierat: Lc. XIX, 10.

Tertio ponitur eorum reverentia ad christum, quae ostenditur ex taciturnitate eorum.

In hoc enim ostendimus reverentiam ad deum quando facta eius discutere non audemus; Prov. XXV, 2: gloria dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

Et ideo dicit, quod licet mirarentur, nemo tamen dixit: quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? Eccli. XXXII, 9: audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

Sed tamen sic eruditi erant discipuli ordinem servare, ex reverentia et timore filiali ad christum, ut aliquando quidem confidenter eum interrogent de his quae ad eos pertinebant, scilicet quando christus aliqua proponebat ad eos pertinentia, quae eorum capacitatem transcendebant; Eccli. XXXII, 10: adolescens, vix loquere in causa tua. Aliquando vero eum non interrogent, in his scilicet quae ad eos non pertinebant, sicut hic.

Consequenter cum dicit reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, ponitur fructus proveniens ex parte mulieris, officium apostolorum annuntiando assumentis: et ponuntur tria, quae colligi possunt ex dictis et factis eius: scilicet devotionis affectus; secundo praedicationis modus, ibi dicit illis hominibus: venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci; tertio praedicationis effectus, ibi et exierunt de civitate, et veniebant ad eum.

Affectus autem mulieris apparet ex duobus. Primo ex hoc quod prae magnitudine devotionis, illud pro quo specialiter venerat ad fontem, quasi oblita, dereliquit aquam et hydriam: unde dicit, quod reliquit mulier hydriam suam, et abiit in civitatem, annuntiare scilicet magnalia de christo, non curans de corporeo commodo propter utilitatem aliorum. In quo sequitur apostolorum exemplum, qui, ut dicitur Matth. IV, 20: relictis retibus, secuti sunt dominum. Per hydriam autem intelligitur cupiditas saeculi, per quam de profundo tenebrarum, cuius imaginem puteus gerit, idest de terrena conversatione, homines hauriunt voluptates. Qui ergo cupiditates saeculi propter deum derelinquunt, hydriam derelinquunt; II Tim. II, 4: nemo militans deo, implicat se negotiis saecularibus.

Secundo vero apparet ex multitudine eorum quibus annuntiat: quia non uni tantum, nec duobus vel tribus, sed toti civitati, unde abiit in civitatem: in quo significatur apostolorum officium, quibus committit dominus, matth.

Ult., 19: euntes docete omnes gentes, infra c. XV, 16: posui vos ut eatis, et fructum afferatis.

Praedicationis autem modus innuitur cum dicit et dicit illis hominibus etc., ubi primo invitat ad christi visionem cum dicit venite, et videte hominem. Audierat enim mulier ista a christo, quod ego sum christus; sed non statim dixit quod venirent ad christum, seu crederent, ne daret occasionem blasphemandi; et ideo a principio dixit ea de christo quae credibilia erant et in propatulo, scilicet quod esset homo; Phil. II, 7: in similitudinem hominum factus. Nec dixit credite, sed venite, et videte; quia manifeste noverat, quod si gustarent de illo fonte, eum videndo, eadem paterentur quae et ipsa; ps. C. Lxv, 16: venite, et narrabo quanta fecit animae meae. Nihilominus tamen in hoc veri praedicatoris imitatur exemplum, non ad se homines, sed ad christum vocando; II Cor. IV, V. 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed christum.

Secundo ponit divinitatis christi indicium, cum dicit qui dixit mihi omnia quaecumque feci, scilicet quot viros habuerat.

Hoc enim est divinitatis officium et indicium quod occulta et secreta cordium manifestet.

Et licet illa quae fecerat, ad confusionem suam pertinerent, nihilominus tamen non est verecundata referre: nam, ut chrysostomus dicit, anima cum ignita fuerit igne divino, ad nihil eorum quae sunt in terra de reliquo respicit, neque ad gloriam, nec ad verecundiam; sed ad illam solam, quae detinet eam, flammam.

Tertio autem concludit christi maiestatem, dicens numquid ipse est christus? non est ausa asserendo ostendere quod esset christus, ne videretur alios velle docere; et ipsi ex hoc irati exire ad eum nollent. Neque tamen totaliter hoc siluit; sed sub quaestione, quasi hoc eorum iudicio committens, proposuit dicens numquid non ipse est christus? hic enim facilior modus est suadendi.

Per hanc autem mulierem, quae infimae conditionis est, signatur apostolorum praedicantium modus: quia, ut dicitur I cor. C. I, 26: non multi sapientes, non multi potentes secundum carnem..., sed quae stulta sunt mundi elegit deus, ut confundat sapientes.

Unde Prov. IX, 3, ipsi apostoli ancillae dicuntur: misit, inquit sapientia divina, scilicet apostolos, filius dei, ancillas suas, scilicet apostolos, vocare ad arcem.

Fructus autem praedicationis ponitur ibi et exierunt de civitate ad quam iverat mulier, et veniebant ad ipsum, scilicet christum: in quo datur intelligi, quod si ad christum ire volumus, oportet nos exire de civitate; idest, amorem carnalis cupiditatis deponere; Hebr. XIII, 13: exeamus ad eum extra castra, improperium eius portantes.

Consequenter cum dicit interea rogabant eum discipuli etc., manifestatur effectus spiritualis doctrinae: et primo per doctrinam christi ad discipulos; secundo per effectum operis in alios, ibi ex civitate autem illa multi crediderunt.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur occasio manifestationis huius fructus; secundo ponitur ipsa manifestatio ille autem dixit eis: ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.

Occasio autem manifestationis sumitur ex instantia discipulorum ad hoc ut christus manducaret; et ideo dicit interea, idest, inter mulieris verba et locutionem christi cum ea, et inter tempus adventus Samaritanorum, rogabant eum, scilicet christum, discipuli eius, dicentes: Rabbi, manduca; arbitrantes hoc tempus fore aptum ad prandium, antequam multitudo eorum concurreret.

Non enim coram aliquo advena sibi escas propinabant: unde dicitur Mc. VI, 31, quod tanta multitudo confluebat ad eum, quod non habebat tempus manducandi.

Hunc autem fructum manifestat, data sibi occasione dicens ille autem dixit eis etc.: ubi primo ponit fructum figurata locutione; secundo innuitur tarditas discipulorum ad intelligendum, ibi dicebant ergo discipuli eius; tertio exponit dominus quae dixerat, ibi dixit eis iesus: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me.

Fructus autem spiritualis doctrinae proponitur sub figura cibi et refectionis; et ideo dicit ego cibum habeo manducare. Et sciendum quod sicut refectio corporalis non est perfecta nisi cibo iungatur potus, et e converso; ita etiam ad spiritualem refectionem utrumque haberi debet; Eccli. XV, 3: cibavit illum dominus pane vitae et intellectus, ecce cibus, et aqua sapientiae salutaris, ecce potus, potavit illum. Ideo congrue post poculi negotium, quo Samaritana potata fuerat, conveniens erat et de cibo disceptare: et sicut per aquam intelligitur sapientia salutaris, ita per cibum intelligitur operatio bona.

Cibus autem iste quem christus manducare habebat, est salus hominum, quam quaerebat: ostendens per hoc quod dicit se cibum habere manducare, quantum desiderium habet salutis nostrae. Sicut enim nobis cum esurimus, concupiscibile est manducare, ita et ei salvare nos; Prov. VIII, 31: deliciae meae sunt esse cum filiis hominum. Et ideo dicit cibum, idest conversionem gentium, habeo manducare quem vos nescitis: quia non poterant adhuc praecognoscere conversionem gentium.

Vel aliter, secundum Origenem, contingit sicut de cibo corporali, ita et de spirituali; non enim eadem quantitas omnibus sufficit, sed uni quidem maior quantitas necessaria est, alteri minor; et uni quidem sanum est quod alteri nocet. Eodem modo in spirituali refectione: non enim eadem qualitas, seu quantitas doctrinae spiritualis adhibenda est singulis, sed secundum dispositionis congruitatem et capacitatem hominum.

Nam, secundum apostolum: nuper geniti infantes rationabile lac appetunt.

Perfectorum autem est solidus cibus: unde Origenes dicit, quod ille qui est altioris doctrinae, et aliis in spiritualibus praeest, potest hoc verbum dicere infirmis et debilioris intellectus existentibus. Et sic apostolus loquitur, I Cor. III, 1: tamquam parvulis in christo, lac vobis potum dedi, non escam. Et hoc multo amplius veridicus iesus dicere potest cibum habeo manducare; infra XVI, 12: multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo.

Tarditas autem intellectus discipulorum innuitur ex hoc quod ea quae dixit dominus de cibo spirituali, intelligebant de corporali: adhuc enim et ipsi sine intellectu erant, secundum illud Matth. XV, 16.

Et ideo dicebant discipuli ad invicem etc..

Non est ergo mirum, si mulier illa Samaritana spiritualem aquam non intelligebat; ecce enim quod discipuli Iudaei spiritualem non intelligunt escam.

In hoc autem quod dicunt adinvicem numquid aliquis attulit ei? consuetudinem christi debemus attendere, quia cibos ab aliis oblatos solebat accipere: non quod bonis nostris indigeret, quia bonorum nostrorum non indiget, ut dicitur in Ps. XV, 2, nec esca hominum, quia dat escam omni carni.

Sed quare quaerebat, et ab aliis accipiebat? propter duo. Primo ut dantes et afferentes, meritum consequerentur; secundo, ut daret christus exemplum, quod vacantes spiritualibus non erubescant paupertatem, nec grave putent ab aliis nutriri. Proprium est enim doctoribus alios habere procuratores ciborum, ut ipsi de nullo curantes, verbi ministrationem sollicite procurent, ut dicit chrysostomus.

Et hoc idem habetur in Glossa. I tim. C. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.



Lectio 4

29 Jn 4,34-38

Posita tarditate intellectus discipulorum circa figuratam locutionem, hic consequenter dominus explanat eam, et primo ponit explanationem figuratae locutionis; secundo adhibet similitudinem, ibi nonne vos dicitis, quia adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? circa primum sciendum est, quod sicut christus supra explanavit mulieri, quod figuraliter ei proposuit de aqua, sic et apostolis explanat quod figuraliter eis de cibo proposuit, sed aliter et aliter: nam apostolis tamquam capacioribus absque verborum involutione expositionem statim proponit; mulierem autem, utpote minus capacem, per multa verba ad veritatis cognitionem perducit.

Hoc autem quod dicit meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam eius opus, satis rationabilem habet causam. Cum enim cibus corporalis sustentet hominem, et perficiat ipsum, ille est spiritualis cibus animae, et creaturae rationalis, quo sustentatur et perficitur. Hoc autem est ut coniungatur suo fini et ut sequatur regulam superiorem; quod David intelligens dicebat, Ps. Lxxii, 27: mihi autem adhaerere deo bonum Est. Et ideo christus secundum quod homo, convenienter suum cibum esse dicit, ut dei faciat voluntatem, et ut perficiat opus eius.

Et haec quidem duo possunt intelligi ut unum: ita tamen quod secundum sit expositio primi. Vel possunt intelligi ut aliud et aliud.

Si autem intelligantur ut unum, tunc est sensus: meus cibus est, idest, in hoc est firmitas et sustentatio mea, ut faciam voluntatem eius qui misit me, secundum illud ps. XXXIX, 9: facere voluntatem tuam, deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei; infra VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Sed quia facere voluntatem alicuius intelligitur dupliciter: uno modo ut faciat eum velle, alio modo ut opere compleat illud quod scit eum velle; ideo dominus exponens quid sit facere voluntatem eius qui misit eum, dicit hoc scilicet esse ut perficiam opus eius, idest, ut compleam opera quae scio eum velle; infra IX, 4: me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est.

Si autem intelligatur ut aliud et aliud; sic sciendum est, quod christus duo fecit in mundo isto. Primo docuit veritatem, invitando, et vocando ad fidem: et in hoc complevit voluntatem patris; infra VI, 40: haec est voluntas patris qui misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam. Secundo consummavit ipsam veritatem, aperiendo per passionem suam in nobis ianuam vitae, dando potestatem perveniendi ad consummatam veritatem; infra XVII, 4: opus consummavi quod dedisti ut faciam.

Sic ergo dicit meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, vocando homines ad fidem, ut perficiam opus eius, perducendo eos ad perfectum.

Vel, secundum Origenem, omnis homo qui bene operatur, ad duo debet dirigere suam intentionem, scilicet ad honorem dei, et ad utilitatem proximi: quia, sicut dicitur I Tim. I, 5: finis praecepti est caritas: quae continet amorem dei et proximi. Et sic quando aliquid facimus propter deum, finis praecepti est deus; quando vero propter utilitatem proximi, finis praecepti est proximus.

Secundum hoc ergo dicit christus meus cibus est ut faciam voluntatem dei, idest ut intentionem meam dirigam et regulem in his quae sunt ad honorem dei, ut perficiam opus eius, idest, ea faciam quae sunt ad utilitatem et perfectionem hominis.

Sed contra, dei perfecta sunt opera: non ergo convenienter dicitur opera perfici dei.

Respondeo dicendum, quod inter ceteras creaturas inferiores homo est speciale opus dei, quia ad imaginem et similitudinem suam fecit illum Gen. I, 26. Et hoc opus in principio quidem perfectum fuit, quia deus fecit hominem rectum, ut dicitur Eccle. VII, 30.

Postmodum vero per peccatum hanc perfectionem amisit, et a rectitudine recessit. Et ideo ut hoc opus domini perfectum esset, reparari indigebat: quod quidem perfectum est per christum, quia dicitur Rom. V, 19: sicut enim per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam iusti constituentur multi. Sic christus dicit ut perficiam opus eius, idest ut hominem ad perfectum deducam.

Consequenter cum dicit nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? etc. Ponit similitudinem.

Sed attende, quod christus a muliere potum petivit, dicens: da mihi bibere, et ideo occasione huius petitionis introduxit similitudinem de aqua. Hic vero discipuli inducunt dominum ad manducandum: unde et occasione huius introducit dominus similitudinem de cibo spirituali, quia idem intelligitur per cibum et potum. Sic ergo sunt quidam a quibus deus petit potum sicut a muliere; quidam vero deo offerunt potum. Sed cibum nullus deo offert nisi prius petierit ab eo deus: tunc enim deo cibum spiritualem offerimus quando ab eo poscimus salutem nostram, cum scilicet petimus: fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.

Salutem ex nobis ipsis consequi non possumus nisi praeventi a gratia praeveniente, secundum illud Thren. Ult., 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Ipse ergo prius petit qui per praevenientem gratiam nos petere facit.

In hac autem similitudine primo agit de messe; secundo de messoribus, ibi et qui metit, mercedem accipit.

Circa primum duo facit.

Primo ponit similitudinem de messe corporali; secundo de messe spirituali, ibi ecce dico vobis: levate oculos vestros, etc..

Per hoc autem quod dicit nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? datur intelligi quod christus statim post captionem ioannis de Iudaea recessit, sicut dicitur Matth. IV, 12, et transivit per Samariam; et quod hoc fuit in hieme: et ioannes similiter captus. Unde quia ibi tempestivius messes perficiuntur, quatuor menses erant ab illo tempore usque ad messem.

Dicit ergo nonne vos dicitis, loquendo de messe corporali, quod adhuc quatuor menses sunt, qui extant futuri, et messis venit? idest, tempus collectionis messium. Sed ecce dico vobis, de spirituali messe loquens, levate oculos vestros, et videte regiones, quae albae sunt iam ad messem.

Ubi sciendum est, quod tempus messium dicitur tempus collectionis fructuum: et ideo omnis collectio fructuum comparatur tempori messium. Tempus autem collectionis fructuum duplex Est. Nihil enim prohibet in temporalibus et in spiritualibus, quin illud quod est fructus respectu praecedentium, sit etiam semen respectu sequentium: nam bona opera sunt fructus spiritualis doctrinae, sicut fides, et huiusmodi; quae tamen sunt semina vitae aeternae, quia per ea ad vitam aeternam pervenitur. Eccli. XXIV, 23 dicit sapientia: flores mei, respectu fructus sequentis, sunt fructus honoris et honestatis, respectu praecedentium.

Secundum hoc ergo una est collectio messis spiritualis respectu fructuum aeternorum, scilicet congregatio fidelium in vitam aeternam: de qua dicitur Matth. XIII, 39: messis est consummatio saeculi. Et de ista non agitur hic. Alia est in praesenti. Et hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo collectio fructuum, scilicet fidelium in ecclesia congregandorum conversio; alio modo ipsa cognitio veritatis, qua aliquis fructum veritatis in anima sua congregat: et de utraque secundum diversas expositiones hic agitur.

De prima, secundum Augustinum et chrysostomum, hoc modo: vos dicitis, quoniam adhuc non est tempus corporalis messis; sed non sic est de messe spirituali, immo ecce dico vobis: levate oculos vestros, scilicet mentis per considerationem, vel oculos etiam corporis, et videte regiones, quoniam albae sunt iam ad messem: quia scilicet tota regio plena erat Samaritanis ad christum exeuntibus.

Hoc autem quod dicit albae sunt, metaphoricum est: cum enim segetes dealbatae sunt, signum est quod sunt praeparatae ad messem. Nihil aliud per hoc significare voluit quam quod homines ad salutem et susceptionem verbi parati erant ei. Unde dicit videte regiones, quia non solum Iudaei, sed etiam gentiles parati sunt ad fidem. Matth. C. IX, 37: messis quidem multa, operarii autem pauci. Et sicut messes dealbantur propter praesentiam solis aestivo tempore magis ferventis, ita et homines per adventum solis iustitiae, scilicet christi, et praedicationem atque virtutem suam, praeparabantur ad salutem.

Et de isto sole dicitur Mal. IV, 2: vobis timentibus nomen meum orietur sol iustitiae.

Et inde est quod tempus adventus eius dicitur tempus plenitudinis; Gal. IV, 4: cum ergo venit plenitudo temporis, misit deus filium suum.

De secunda autem collectione messis, idest veritatis in anima, exponit Origenes, qui dicit, quod tot fructus veritatis colligit in messe, quot quis veritates cognoscit.

Et vult, quod totum hoc quod dicitur nonne vos dicitis quoniam adhuc quatuor menses sunt et messis venit? et ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem, intelligatur parabolice dictum. Et secundum hoc duo facit dominus in verbis istis. Primo ponit falsam opinionem quorumdam; secundo excludit eam, ibi ego dico vobis.

Opinio namque quorumdam erat quod nulla veritas alicuius rei haberi possit ab homine et ex hoc derivata est haeresis academicorum dicentium nihil pro certo sciri posse in vita ista; iuxta quod dicitur Eccle. VII, V. 24: cuncta tentavi in sapientia. Dixi: sapiens efficiar. Illa autem recessit a me multo magis quam fuerat. Hanc ergo opinionem tangit dominus, dicens nonne vos dicitis, quoniam adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? idest, tota vita praesens, in qua homo quatuor elementis deservit, finiri oportet ut post eam collectio veritatis habeatur in alia vita.

Sed hanc opinionem consequenter excludit cum dicit: non est ita; sed ecce dico vobis: levate oculos vestros. Hoc enim in sacra Scriptura dici consuevit quandocumque aliquod subtile et altum considerandum praecipitur, Is. XL, 26: levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec. Nam oculi quando non sunt elevati a terrenis, vel a concupiscentia carnali, non sunt idonei ad cognitionem spiritualis fructus: nam quandoque deprimuntur ad terrena, retracti a consideratione divinorum, secundum illud Ps. XVI, 11: oculos suos statuerunt declinare in terram, quandoque excaecantur per concupiscentiam, Dan. XIII, 9: et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum dei.

Dicit ergo levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt iam ad messem, idest, ita dispositae, quod ex eis veritas sciri potest: nam per regiones specialiter intelliguntur omnia ex quibus veritas accipi potest. Et hae specialiter sunt Scripturae.

Infra V, 39: scrutamini Scripturas... Quia ipsae testimonium perhibent de me.

Et hae regiones erant quidem in veteri testamento; sed non erant albae ad messem, quia homines non poterant ex eis spiritualem fructum accipere quousque christus venit, qui eas dealbavit, aperiendo eorum intellectum; Lc. Ult., 45: aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Item creaturae sunt messes, ex quibus colligitur fructus veritatis; ad Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sed tamen gentiles qui earum cognitioni insistebant, erroris potius quam veritatis fructus ex eis colligebant: quia, ut ibidem dicitur, servierunt creaturae potius quam creatori. Et ideo nondum albae erant; sed christo veniente, albae factae sunt ad messem.

Consequenter cum dicit et qui metit, mercedem accipit, agit de messoribus: et circa hoc primo ponit messorum praemium; secundo inducit proverbium, ibi in hoc enim est verbum verum; tertio exponit, idest adaptat ipsum, ibi ego misi vos metere.

Quantum ad primum notandum est quod dominus exponens supra quod de aqua dixerat spirituali, proposuit conditionem, per quam aqua spiritualis differt a corporali: quia scilicet qui biberit ex aqua corporali sitiet iterum qui vero biberit ex aqua spirituali non sitiet in aeternum. Eodem modo etiam hic exponens quod dicit de messe, proponit quod dissimile est inter messem corporalem et spiritualem; unde tria proponit.

Unum quidem secundum quod attenditur similitudo utriusque messis, scilicet quod qui metit tam in corporali messe quam in spirituali, mercedem accipit. Ille autem metit spiritualiter, qui congregat fideles in ecclesia, vel qui colligit fructus veritatis in anima sua.

Et uterque mercedem accipit, secundum illud I Cor. III, 8: unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

Duo alia proponit, secundum quae attenditur dissimilitudo. Primo quidem, quia fructus messoris, qui metit messem corporalem, pertinet ad vitam corporalem; sed fructus eius qui metit messem spiritualem, pertinet ad vitam aeternam. Et ideo dicit et congregat, ille scilicet qui metit spiritualiter, fructum in vitam aeternam, scilicet fideles qui ad vitam aeternam pervenerint; Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Vel ipsam cognitionem et expositionem veritatis per quam homo acquirit vitam aeternam. Eccli. XXIV, V. 31: qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.

Secundo vero attenditur dissimilitudo: quia in messe corporali ad miseriam reputatur quod unus seminet et alius metat, unde qui seminat tristatur de hoc quod alius metit; sed in semine spirituali aliter est, quia qui seminat simul gaudet, et qui metit.

Et quidem, secundum chrysostomum et Augustinum, seminantes semen spirituale sunt patres veteris testamenti et prophetae: nam, ut dicitur Lc. VIII, 11, semen est verbum dei quod Moyses et prophetae seminaverunt in Iudaea; sed apostoli messuerunt, quia ipsi quod intendebant, scilicet homines adducere ad christum, efficere non potuerunt, quod tamen apostoli fecerunt. Et ideo utrique simul gaudent, scilicet apostoli et prophetae, in una mansione gloriae, de conversione fidelium; Is. LI, 3: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.

Et per hoc confutatur haeresis Manichaeorum damnantium patres veteris testamenti; cum tamen, ut hic dominus dicit, simul gaudebunt cum apostolis.

Secundum Origenem vero, seminantes in qualibet facultate dicuntur illi qui quaelibet illius facultatis principia tradunt; metentes vero qui ex illis procedunt ulterius: et hoc multo magis in ista, quae est omnium scientiarum scientia. Prophetae seminantes sunt, quia multa de divinis tradiderunt; messores vero sunt apostoli, qui ea quae non manifestaverunt prophetae hominibus, praedicando et docendo revelaverunt. Eph. III, 5: quod aliis generationibus non est agnitum... Sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius.

Consequenter cum dicit in hoc enim est verbum verum etc., inducitur proverbium; quasi dicat, quod in hoc, idest in isto facto, verum est verbum, idest impletur vulgare proverbium, quod erat apud Iudaeos, scilicet unus seminat et alius metit. Quod proverbium derivari videtur ex eo quod dicitur Lev. XXVI, 16: seretis frustra segetem, quae ab hostibus devorabitur. Ex quo consueverunt Iudaei, quando aliquis in re aliqua laborabat, et alius inde gaudebat, huiusmodi proverbium proferre. Hoc est ergo quod dominus dicit: in hoc quod prophetae seminaverunt et laboraverunt, et vos metitis et gaudetis, impletur proverbium.

Vel aliter. In hoc verbum verum est, scilicet quod ego dico, quod alius est qui seminat, et alius qui metit; quia vos metetis fructus ex laboribus prophetarum. Sed prophetae quidem et apostoli alii sunt, non in fide: quia et illi et isti fidem habuerunt, rom. C. III, 21: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata a lege et prophetis, sunt tamen alii in conversatione: quia prophetae vivebant sub caeremoniis legalibus, a quibus christiani et apostoli liberi sunt. Gal. C. IV, 3: et cum essemus parvuli, sub elementis huius mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

Et licet disparis temporis labores habuerint apostoli et prophetae, tamen gaudio pariter perfruentur, et mercedem accipient in vitam aeternam: ut simul gaudeat qui seminat et qui metit. Et hoc praefiguratum fuit in transfiguratione christi, ubi omnes gloriam suam habuerunt, et patres veteris testamenti, scilicet Moyses et elias, et patres novi testamenti, scilicet Petrus, ioannes et Iacobus: dans per hoc intelligere, quod in illa futura gloria simul gaudent novi et veteris testamenti iusti.

Consequenter cum dicit ego misi vos metere quod non laborastis, adaptat proverbium ad propositum, et primo dicit apostolos esse messores; secundo ostendit esse laboratores, ibi alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

Quantum ad primum dicit: dico quod alius est qui metit, quia vos estis messores, alius est qui seminat, quia ego misi vos metere quod non laborastis. Non autem dicit mittam sed misi, quia bis misit eos: semel ante passionem suam ad Iudaeos, cum dixit eis: in viam gentium ne abieritis... Sed ite potius ad oves quae perierunt domus Israel, ut dicitur Matth. X, 5.

Et quantum ad hanc missionem, missi fuerunt metere quod non laboraverunt, scilicet ipsos Iudaeos convertere, in quibus prophetae laboraverunt.

Misit autem eos post resurrectionem ad gentes, dicens eis, Mc. Ult., 15: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. In hac missione missi sunt de novo seminare; unde apostolus, Rom. XV, V. 20 et 21: sic autem praedicavi evangelium, ubi non nominatus est christus, ne super alienum fundamentum aedificarem; sed sicut scriptum est: quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, intelligent.

Et ideo dicit misi, habens respectum ad primam missionem.

Sic ergo apostoli sunt messores, sed alii, scilicet prophetae, sunt seminatores.

Unde dicit alii laboraverunt, seminando primordia doctrinae christi, et vos in labores eorum introitis, ad colligendum fructus. Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus. Laboraverunt, inquam, prophetae, ut adducerent homines ad christum.

Infra V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.

Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? sed non ipsi fructum messuerunt. Unde secundum hoc dicebat is. C. XLIX, 4: in vacuum laboravi, et sine causa: vane fortitudinem meam consumpsi.



Lectio 5 - Io 4,39-42

30 Jn 4,39-42

Supra dominus praenuntiavit apostolis fructum qui Samaritanis provenerat ex praedicatione mulieris; hic autem evangelista agit de isto fructu, et primo ponitur fructus proveniens ex praedicatione mulieris; secundo insinuatur augmentatio ipsius fructus facta per christum, ibi et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius.

Fructus autem ex praedicatione mulieris proveniens ostenditur quantum ad tria.

Primo quantum ad fidem, quia, in christum crediderunt; unde dicit ex civitate autem illa, ad quam scilicet abierat mulier, multi homines crediderunt in eum Samaritanorum, et hoc propter verbum mulieris, a qua christus aquam petierat, testimonium perhibentis, hoc scilicet quia dixit mihi omnia quaecumque feci: quod quidem testimonium satis inducens erat ad credendum christo. Cum enim quae christus dixerat pertinerent ad defectuum suorum manifestationem, nisi ipsa commota fuisset ad credendum, talia non referret: et ideo statim ad auditum verborum suorum crediderunt. In quo significatur quod fides est ex auditu.

Secundo ostenditur fructus quantum ad eorum accessum ad christum: nam ex fide sequitur desiderium rei creditae. Et ideo postquam crediderunt, accedunt ad christum, ut perficiantur per eum; unde dicit cum venissent ad illum Samaritani. Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Matth. XI, V. 28: venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

Tertio quantum ad desiderium: nam credenti non solum est necessarium venire ad christum, sed quod habeat eum secum; unde dicit quod rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.

Manet autem dominus nobiscum per caritatem.

Infra XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Paulo post: et mansionem apud eum faciemus. Sed manet duos dies, quia duo sunt praecepta caritatis, scilicet dilectionis dei et proximi, in quibus lex pendet et prophetae, ut dicitur matth. C. XXII, 40. Tertia autem dies est dies gloriae: Oseae, VI, 3: vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos. Et in hac die non mansit ibi, quia Samaritani non erant adhuc capaces gloriae.

Consequenter cum dicit et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius, ponit evangelista quod fructus proveniens ex praedicatione mulieris, augmentatus est ex praesentia christi; et hoc tripliciter.

Primo ex multitudine credentium; secundo ex modo credendi; tertio ex veritate fidei.

Ex multitudine credentium augmentatus est, quia propter mulierem multi crediderunt in eum; sed multo plures crediderunt propter sermonem eius, scilicet christi.

In quo signatur, quod licet multi crediderint per prophetas, tamen multo plures conversi sunt ad fidem veniente christo, secundum illud Ps. VII, 8: exurge, domine, in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te.

Secundo augmentatus est fructus ex modo credendi; unde dicunt mulieri quia iam non propter tuam loquelam credimus.

Sed notandum, quod tria sunt necessaria ad perfectionem fidei, quae hic per ordinem ponuntur. Primo ut sit recta; secundo ut sit prompta; tertio ut sit certa.

Recta quidem est fides, cum veritati non propter aliquod aliud, sed ei propter seipsam obeditur; et quantum ad hoc dicit, quod mulieri dicebant, quod iam credimus veritati, non propter tuam loquelam, sed propter ipsam veritatem.

Inducunt autem nos ad fidem christi tria.

Primo quidem ratio naturalis. Ad Rom. I, 20: invisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Secundo testimonia legis et prophetarum. Rom. III, V. 21: nunc autem iustitia dei sine lege manifestata est, testificata a lege et prophetis.

Tertio praedicatio apostolorum et aliorum.

Rom. X, 14: quomodo credent sine praedicante? sed quando per hoc homo manuductus credit, tunc potest dicere, quod propter nullum istorum credit: nec propter rationem naturalem, nec propter testimonia legis, nec propter praedicationem aliorum, sed propter ipsam veritatem tantum; Gen. XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam.

Prompta quidem est fides, si cito credit: et hoc erat in istis, quia ad solum auditum conversi erant ad deum; unde dicunt ipsi enim audivimus, et tamen credimus ei, et scimus quia hic est vere salvator mundi, absque hoc quod miracula videremus, sicut Iudaei viderunt. Et licet credere cito hominibus pertineat ad levitatem, secundum illud eccli. C. XIX, 4: qui facile credit, levis est corde, tamen credere cito deo, magis laus est, secundum illud Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi.

Debet fides esse certa, quia qui dubitat in fide, infidelis est; Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Et ideo istorum fides certa erat, unde dicunt et scimus. Aliquando enim ipsum credere dicitur scire, sicut hic patet: quia scientia et fides conveniunt in certitudine.

Nam sicut scientia est certa, ita et fides: immo multo magis, quia certitudo scientiae innititur rationi humanae, quae falli potest, certitudo vero fidei innititur rationi divinae, cui contrariari non potest. Differunt tamen in modo: quia fides habet certitudinem ex lumine infuso divinitus, scientia vero ex lumine naturali. Nam sicut certitudo scientiae habetur per prima principia naturaliter cognita, ita et principia fidei cognoscuntur ex lumine infuso divinitus; Eph. II, 8: gratia salvati estis per fidem; et hoc non ex vobis, dei enim donum est.

Tertio augmentatus est fructus ex veritate credendi; et ideo dicit quia hic est vere salvator mundi: ubi confitentur christum salvatorem singularem, verum et universalem.

Singularem quidem, cum discretum eum ab aliis dicunt hic est, qui scilicet singulariter salvare venit. Is. XLV, 15: vere tu es deus absconditus, deus Israel salvator. Actor. IV, V. 12: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri.

Verum autem, cum dicit vere: nam cum, secundum dionysium, salus sit liberatio a malis et conservatio in bonis, est duplex salus: quaedam vera, quaedam non vera. Vera quidem salus, cum liberamur a veris malis, et conservamur in veris bonis. In veteri autem testamento licet missi fuerint aliqui salvatores, non tamen vere salvabant: quia liberabant a malis temporalibus, quae non sunt vera mala, nec vera bona, quia sunt transitoria.

Sed christus est vere salvator, qui liberat a veris malis, scilicet peccatis; Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Et praeservat in veris bonis, idest spiritualibus.

Universalem vero, quia non particularem, scilicet Iudaeorum tantum, sed mundi. Supra c. III, 17: non enim misit deus filium suum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.




Thomas Aq. s Johannis 28