Thomas Aq. s Johannis 31

Lectio 6 - Io 4,32-36

31 Jn 4,32-36

Posita conversione gentium per viam doctrinae hic ponitur ipsorum conversio per viam miraculi: unde et quoddam miraculum a christo perpetratum evangelista inducit, circa quod primo ponitur locus; secundo describitur miraculum, ibi et erat quidam regulus etc.; tertio ponitur miraculi effectus, ibi cognovit ergo pater etc..

Circa primum duo facit.

Primo designat generalem locum miraculi, scilicet patriam; secundo specialem, ibi venit ergo iterum in cana Galilaeae.

Circa primum duo facit.

Primo designat generalem locum miraculi; secundo insinuat quomodo christus fuit ibi receptus, ibi cum ergo venisset in Galilaeam.

Circa primum duo facit.

Primo designat locum generalem; secundo rationem assignat, ibi ipse enim iesus testimonium perhibuit, etc..

Dicit ergo primo: dico quod mansit iesus apud Samaritanos per duos dies, et post duos dies exiit inde, id est de Samaria, et abiit in Galilaeam, ubi nutritus fuerat: per quod significatur quod in fine saeculi, confirmatis gentibus in fide et veritate, revertetur ad Iudaeos convertendos, secundum illud Rom. XI, 25: donec omnis plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.

Et rationem assignat, dicens ipse enim iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

Hic oritur dubitatio: una quidem de sententia litterae; alia vero de eius continuatione.

De sententia quidem litterae dubitatur, quia non videtur verum esse quod hic dicitur, scilicet quod propheta in patria sua honorem non habet: nam aliqui prophetae honorati leguntur in terra sua.

Sed, secundum chrysostomum, respondetur ad hoc, quia dominus hic loquitur prout in pluribus accidit. Unde licet in aliquo singulari habeat instantiam, non tamen propter hoc debet reputari falsum, nam in naturalibus et in moralibus, regula eorum quae ut in pluribus verificatur, est vera; et si in aliquo particulari aliter sit, non reputatur falsa.

Istud autem quod dominus dicit, in pluribus prophetarum verum erat, quia in veteri testamento vix invenitur aliquis prophetarum, qui a suis contribulibus persecutionem passus non fuerit, secundum illud Actor. VII, 52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et Matth. XXIII, 37: ierusalem, ierusalem quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt.

Hoc etiam verbum domini verificatur non solum in prophetis apud Iudaeos, sed etiam, ut Origenes dicit, in pluribus apud gentiles, quia a suis civibus sunt habiti contemptui, et ad mortem deducti: nam consueta conversatio cum hominibus, et nimia familiaritas, reverentiam minuit, et contemptum parit. Et ideo quos familiares magis habemus, minus revereri consuevimus, et quos familiares habere non possumus, magis reputamus. Cuius contrarium contingit de deo: nam quanto aliquis deo per amorem et contemplationem familiarior efficitur, tanto eum excellentiorem reputans, magis reveretur, et seipsum minorem reputat: iob XLII, 5: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te: idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Et huius ratio est, quia in homine, cum sit infirmae et fragilis naturae, quando cum alio diu conversatur, cognoscit in eo aliqua infirma, et ex hoc diminuitur reverentia eius ad eum. Sed cum deus sit immense perfectus, quanto plus homo in cognitione eius proficit, tanto magis perfectionis eius excellentiam admiratur, et ex hoc eum magis reveretur.

Sed numquid christus propheta fuit? videtur quod non, quia prophetia importat aenigmaticam cognitionem. Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei. Christus autem non habuit aenigmaticam cognitionem.

Quod autem propheta fuerit, patet per illud quod dicitur Deut. XVIII, 15: prophetam suscitabit dominus de fratribus tuis et de gente tua sicut me; ipsum audies: quod exponitur de christo.

Respondeo dicendum, quod propheta duplex habet officium: scilicet visionis, I Reg. IX, 9: qui nunc vocatur propheta, olim dicebatur videns, item Annuntiationis, et quantum ad hoc christus propheta fuit, quia veritatem de deo annuntiavit; infra XVIII, 37: ad hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Sed quantum ad primum, sciendum est, quod christus fuit simul viator et comprehensor. Viator quidem, quantum ad humanae naturae passibilitatem, et ad omnia quae ad eam pertinent; comprehensor vero quantum ad unionem divinitatis, secundum quam deo perfectissime fruebatur.

Sed in visione prophetiae duo sunt. Scilicet lumen intellectuale mentis; et quantum ad hoc non habuit rationem prophetiae: quia non habuit lumen defectivum, sed comprehensoris.

Item est ibi visio imaginaria; et quantum ad hoc habuit similitudinem cum prophetis, secundum quod viator fuit, et poterat diversa formare in imaginatione sua.

De continuatione dubitatur: non enim videtur evangelista recte continuare hoc quod dicit post duos autem dies abiit iesus in Galilaeam, cum hoc quod dicitur: ipse enim testimonium perhibuit etc.. Videtur enim quod non abiit in Galilaeam, quia ipse iesus testimonium perhibuit. Si enim sine honore erat ibi, videtur ratio esse quod non iret illuc.

Ad hoc, uno modo respondet Augustinus dicens, hoc evangelistam dixisse respondendo quaestioni quae posset fieri: quare ibat illuc, cum in Galilaea diu moratus fuisset, et non fuerunt ad eum conversi Galilaei; et Samaritani in duobus diebus conversi sunt? quasi dicat: licet conversi non fuerint nihilominus tamen ipse illuc abiit quia ipse testimonium perhibuit, quod propheta in sua patria honorem non habet.

Alio modo respondet chrysostomus sic: post duos dies exiit inde, et abiit, non in capharnaum, quae erat patria sua propter continuam commorationem, bethlehem autem propter originem, Nazareth vero propter educationem.

Non ergo abiit in capharnaum; unde Matth. XI, 23, hoc exprobrat eis, dicens: et tu, capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes.

Sed in cana Galilaeae. Et rationem assignat hic, quia male se habebant ad eum. Et hoc est, quod dicit ipse enim iesus testimonium perhibuit, quod propheta in sua patria honorem non habet.

Sed numquid christus quaerebat gloriam ab hominibus? videtur quod non, quia infra VIII, 50, dicit: ego non quaero gloriam meam.

Respondeo dicendum, quod solus deus est qui sine vitio gloriam suam quaerit. Homo autem ab hominibus quaerere non debet gloriam suam, sed gloriam dei. Christus autem quaerebat inquantum deus convenienter gloriam suam, et inquantum homo gloriam dei in seipso.

Consequenter cum dicit cum ergo venisset in Galilaeam etc., ostendit quod honorifice fuerit christus a Galilaeis receptus magis quam ante, cum dicit cum ergo venisset in Galilaeam iesus, exceperunt eum Galilaei honorifice. Et huius ratio est, quia viderunt omnia quae fecerat ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum, secundum quod mandabatur in lege.

Sed contra hoc est quia supra non legimus christum aliquod miraculum ierosolymis fecisse.

Respondeo dicendum, secundum Origenem, quod Iudaei maximum miraculum reputaverunt hoc quod christus cum tanta auctoritate expulit ementes et vendentes de templo. Vel dicendum, quod forte fecit ibi plura miracula quae non scripta sunt, secundum illud infra ult., 25: multa quidem et alia signa fecit iesus...

Quae non sunt scripta in libro hoc.

Mystice autem per hoc datur nobis exemplum, quod si volumus in nobis recipere christum iesum, oportet nos ascendere in ierusalem in die festo; idest, captare quietem mentis, et videre singula quae peragit ibi iesus. Is. XXXIII, 20: respice sion civitatem solemnitatis nostrae; Ps. Cxlii, 5: meditatus sum in omnibus operibus tuis.

Attende autem, quod secundum quod homines inferiores erant in ordine dignitatis, meliores erant quo ad deum. Iudaei autem digniores erant quam Galilaei; infra c. VII, 52: scrutamini Scripturas, quia propheta a Galilaea non surrexit. Galilaei vero digniores erant quam Samaritani; supra eodem: non coutuntur Iudaei Samaritanis.

Sed e converso Samaritani meliores erant quam Galilaei, quia plures ex eis crediderunt in christum in duobus diebus et sine miraculo, quam de Galilaeis in multis diebus, et etiam cum miraculo vini: non enim crediderunt in eum nisi eius discipuli. Iudaei vero peiores erant ipsis Galilaeis; quia nullus ex eis crediderat, nisi forte Nicodemus.

Consequenter dicit venit ergo iterum in cana Galilaeae: quod, secundum chrysostomum, ponitur ut conclusio praemissorum; quasi dicat: quia non honorabatur in capharnaum, ideo noluit ire illuc, ubi dehonorabatur.

Sed in cana Galilaeae ire debebat: nam primo erat invitatus ad nuptias, modo autem venit iterum non invitatus. Ideo autem de duplici adventu in cana mentionem facit, ut ostendat eorum duritiam: nam in primo miraculo, scilicet de vino, soli discipuli eius crediderunt in eum; in secundo vero solus regulus, et domus eius tota. Sed Samaritani ad solum verbum crediderunt.

Mystice autem per duplicem adventum in cana, signatur duplex effectus verbi dei in mentem. Primo enim laetificat: quia, ut dicitur Matth. XIII, 20: cum gaudio suscipiunt verbum. Et hoc signatur in miraculo vini, quod laetificat cor hominis, ut dicitur in Ps. Ciii. Secundo sanat; Sap. XVI, 12: neque herba, neque malagma sanavit eos, sed sermo tuus, domine, qui sanat omnia. Et hoc significatur in cura infirmi.

Item per hoc significatur duplex adventus filii dei. Scilicet primus, qui fuit mansuetudinis ad laetificandum; Is. XII, 6: exulta et lauda, habitatio sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel. Unde et Angelus ad pastores ait, Lc. II, 10: annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie salvator.

Et hoc signatur per vinum. Secundus adventus eius in mundum erit maiestatis, quando veniet tollere infirmitates et poenalitates nostras, et configurare nos corpori claritatis suae; et hoc signatur in cura infirmi.



Lectio 7 - Io 4,46-54

32 Jn 4,46-54

Posito loco miraculi, consequenter agitur de ipso miraculo; et ponuntur tria, scilicet persona infirmans, persona interpellans et persona sanans.

Persona infirmans est filius reguli, persona interpellans est pater eius, sed persona sanans est christus.

Circa personam infirmam primo ponitur eius conditio, quia filius reguli; secundo locus infirmitatis, quia capharnaum; tertio conditio morbi, quia febris.

Quantum ad primum dicit erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur. Dicitur autem regulus multipliciter. Uno modo qui praeest parvo regno; et hoc modo non accipitur hic: quia tunc temporis nullus erat rex in Iudaea; infra XIX, 15: non habemus regem nisi caesarem. Alio modo, secundum chrysostomum, aliquis de stirpe regia: nec hoc modo accipitur. Sed tertio modo regulus dicitur aliquis officialis regis; et isto modo accipitur hic regulus.

Unde, secundum quod chrysostomus dicit, quidam eumdem ipsum aestimant centurionem, de quo habetur Matth. VIII, 5. Sed hoc non est verum: nam quantum ad quatuor differunt. Primo quidem quantum ad genus infirmitatis: nam ille centurionis erat paralyticus, unde dicebat puer meus iacet paralyticus in domo. Filius autem reguli erat febricitans; unde dicit: heri hora septima reliquit eum febris. Secundo quantum ad personam infirmatam, quia ille erat servus: unde dicit puer meus, iste vero erat filius: unde dicit cuius filius. Tertio quantum ad petitionem: nam centurio christum volentem ad domum suam ire, rogabat remanere, dicens: domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Regulus vero eum rogabat descendere in domum suam, dicens: domine, descende prius quam moriatur.

Quarto quantum ad locum: quia illud fuit in capharnaum; istud vero in cana Galilaeae.

Ergo iste regulus non est idem quod centurio; sed erat quidam de familia Herodis tetrarchae, sive nuntius, sive officialis imperatoris.

Allegorice autem regulus iste, Abraham, vel aliquis ex patribus veteris testamenti dicitur, ex eo quod adhaeret magno regi per fidem, scilicet christo; de quo dicitur in Ps. II, 6: ego autem constitutus sum rex ab eo. Huic autem Abraham adhaesit, secundum illud infra VIII, 56: Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum. Filius eius est populus Iudaeorum, infra VIII, 33: semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam, qui infirmatur pravis voluptatibus et dogmatibus, sed in capharnaum, idest in abundantia, quae fuit Iudaeis causa recedendi a deo; secundum illud Deut. XXXII, 15: incrassatus est dilectus, et recalcitravit; et sequitur: dereliquit deum factorem suum, et recessit a deo salutari suo.

Moraliter vero in regno animae rex est ipsa ratio, secundum illud Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio suo.

Quare dicitur rex? quia totum corpus hominis per eam regitur, et affectus hominis ab ea dirigitur et informatur, nec non et aliae vires animae eam sequuntur. Sed quandoque dicitur regulus, quando scilicet diminuitur in cognitione, qua obscurata, sequitur inordinatas passiones, et non resistit eis, secundum illud Eph. IV, 17: ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum.

Et ideo filius eius, idest affectus, infirmatur, idest deviat a bono, et declinat ad malum. Si enim ratio fuisset rex, idest fortis, filius eius non infirmaretur; sed quia regulus est, ideo filius eius infirmatur. Et hoc capharnaum; quia abundantia temporalium est causa spiritualis infirmitatis; Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas sororis tuae sodomae, abundantia, saturitas panis, et otium ipsius et filiarum eius.

Consequenter cum dicit hic cum audisset etc., ponitur persona interpellans, et primo ponitur motivum ad interpellandum; secundo ipsa interpellatio; et tertio necessitas interpellandi.

Motivum ad interpellandum fuit adventus christi; unde dicit hic, scilicet regulus, cum audisset quod iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum. Nam quamdiu adventus christi differebatur, spes hominum invalidior erat de sanatione a peccatis; sed cum auditur adventus christi appropinquare, spes sanitatis confortatur in nobis; et tunc imus ad eum: nam ad hoc ipse venit in mundum, ut peccatores salvos faceret; Lc. XIX, 10: venit filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat.

Sed, sicut dicit Eccli. XVIII, 23, ante orationem animam parare debemus, quod fit occurrendo deo per desiderium: et hoc fecit iste; unde dicitur quod abiit ad eum. Amos c. IV, 12: praeparare in occursum dei tui Israel.

Petitio autem fit de sanatione filii sui; unde dicit rogabat eum ut descenderet, scilicet per misericordiam; Is. Lxiv, 1: utinam dirumperes caelos, et descenderes; et sanaret filium eius. Sic et nos debemus rogare ut sanemur a peccatis, secundum illud Ps. XL, V. 5: sana animam meam, quia peccavi tibi.

Nam nullus per se potest ad statum iustitiae redire, nisi a deo sanetur, secundum illud iob VI, 13: non est auxilium mihi ex me. Sic et patres veteris testamenti rogabant pro populo Israel. Unde de uno eorum dicitur II Mac. Ult. 14: hic est fratrum amator, quia multum orat pro sancta civitate et pro populo Israel, ieremias propheta dei.

Sed necessitas interpellandi est urgens, incipiebat enim mori.

Quando enim homo tentatur, incipit infirmari; sed quando tentatio praevalet ita ut inclinet ad consensum, est prope mortem, sed quando iam consentit, incipit mori. Cum ergo consummat peccatum, moritur, quia, ut dicitur Iac. I, 15: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. De qua dicitur in ps. C. XXXIII, 22: mors peccatorum pessima, quia hic incipit, et in futuro absque fine terminatur.

Consequenter cum dicit: dixit ergo iesus ad eum, agitur de petitione sanitatis, quae fit per christum, et primo ponitur reprehensio domini; secundo petitio reguli; tertio impetratio petitionis.

Reprehendit autem eum dominus de infidelitate; unde dicit ad eum nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

Sed hoc habet quaestionem. Primo quidem videtur inconvenienter dictum de regulo nisi signa et prodigia videritis, non creditis: nisi enim eum salvatorem credidisset, non petivisset ab eo sanitatem.

Ad quod dicendum est, quod regulus iste adhuc non credebat perfecte: erat enim in eo duplex defectus fidei. Unus, quia licet crederet christum esse verum hominem, non tamen credebat eum habere virtutem divinam; alias credidisset eum absentem posse sanare, cum deus ubique sit praesens, secundum illud Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo.

Et sic non rogasset eum quod descenderet in domum suam, sed quod mandaret tantum.

Secundus defectus fuit, quia, secundum chrysostomum, dubitabat utrum christus sanare posset filium suum: nam si pro certo hoc credidisset, non expectasset adventum christi ad terram suam, sed ipse potius ivisset in Iudaeam. Sed modo quasi desperatus de salute filii, nolens negligere quidquid circa hoc facere posset, abiit ad eum more parentum, qui desperantes de salute filiorum, etiam imperitos medicos consulunt.

Secundo vero, quia non videtur reprehendendus de hoc quod signa quaerebat: nam fides per signa probatur.

Et ad hoc dicendum est quod aliter trahuntur ad fidem christi infideles; et aliter fideles.

Infideles non possunt trahi nec adduci auctoritate sacrae Scripturae, quia ei non credunt; nec per rationem naturalem quia fides est supra rationem; et ideo ducendi sunt per miracula; I Cor. XIV, 22: signa data sunt infidelibus, non fidelibus. Fideles autem ducendi sunt et dirigendi in fidem auctoritate Scripturae, cui acquiescere tenentur. In hoc ergo regulus redarguitur: quia cum esset nutritus inter Iudaeos, et de lege instructus, non per Scripturae auctoritatem, sed per signa credere volebat. Et ideo dominus eum reprehendens dicit nisi signa et prodigia, idest miracula quae sunt aliquando signa, inquantum sunt demonstrativa dominicae veritatis: prodigia vero, vel quia certissime indicent, ut sic dicatur prodigium, quasi porrodicium; vel quia aliquid futurum protendit, ut sic dicatur prodigium, quasi procul ostendens aliquem effectum futurum.

Consequenter ponitur instantia reguli: non enim ad reprehensionem domini desistit, sed cum instantia dicit ad eum domine, descende priusquam moriatur filius meus; Lc. XVIII, 1: oportet semper orare, et non deficere.

Ostenditur in hoc profectus fidei eius quantum ad aliquid, quia scilicet vocat eum dominum: licet non totaliter in fide profecerit, adhuc enim corporalem praesentiam christi ad salutem filii sui necessariam credens, rogabat eum ut descenderet.

Sed quia oratio perseverans impetrat, ideo quod petit, conceditur ei a domino; unde dicit ei iesus: vade, filius tuus vivit. Ubi primo ponitur Annuntiatio sanitatis per christum, qui eam fecit; secundo ponuntur personae, quae eam factam viderunt, ibi iam autem eo descendente etc..

Circa primum duo ponuntur: mandatum domini et obedientia reguli, ibi credidit homo sermoni quem dixit ei iesus.

Circa primum dominus duo facit.

Primo quidem praecipit; secundo vero annuntiat.

Praecipit autem ut vadat: unde dicit vade; idest dispone te praeparando ad gratiam per motum liberi arbitrii in deum; Is. XLV, 22: convertimini ad me, et salvi eritis. Et per motum liberi arbitrii in peccatum. Nam in iustificatione impii quatuor exiguntur, specialiter in adultis; scilicet infusio gratiae et remissio culpae, motus liberi arbitrii in deum, qui est fides, et in peccatum, qui est contritio.

Annuntiat autem salutem filii, quam petierat, dicens filius tuus vivit.

Sed quaeritur cur christus rogatus a regulo ut descenderet in domum suam, corporaliter ire recusat, ad servum vero centurionis corporaliter ire pollicetur? huius autem duplex ratio assignatur. Una secundum Gregorium, ut in hoc superbiam nostram retundat, qui magnis hominibus nos ad serviendum offerimus, parvis autem servire recusamus: cum ipse, qui est dominus omnium, ad servum centurionis se iturum obtulit, ire vero ad filium reguli recusavit; eccli. C. IV, 7: congregationi pauperum affabilem te facito.

Alia ratio, secundum chrysostomum, quia centurio iam confirmatus erat in fide christi, credens quod etiam absens salvare posset; et ideo ad fidem et devotionem eius ostendendam dominus ire promisit. Iste vero adhuc imperfectus erat, nondum noverat manifeste quod absens curare poterat: et ideo non accedit, ut eum imperfectionem suam cognoscere faciat.

Obedientia reguli ponitur quantum ad duo. Primo quia annuntianti credidit; unde dicit credidit homo sermoni quem dixit iesus, scilicet, filius tuus vivit. Secundo vero, quia mandato obedivit; unde dicit et ibat, proficiendo in fide, licet adhuc neque integre neque sane, ut Origenes dicit. In quo signatur, quod ex fide iustificari oportet; Rom. V, 1: iustificati ex fide, pacem habeamus ad deum nostrum iesum christum.

Oportet nos proficiendo ire: quia qui stat, exponit se periculo ut vitam gratiae conservare non possit; in via enim dei non proficere, deficere est.

Annuntiatio autem sanitatis facta per servos ponitur consequenter, cum dicit iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei etc.. Et primo ponitur denuntiatio salutis; secundo fit inquisitio de tempore sanationis, ibi interrogabat autem horam ab eis.

Dicit ergo iam autem eo descendente, a cana Galilaeae in domum suam, servi occurrerunt ei: ex quo patet quod regulus iste dives erat, habens multos servos; et annuntiaverunt, dicentes, quia filius tuus vivit: et hoc ideo quia credebant christum personaliter accedere, cuius praesentia iam curato filio superflua videbatur.

Mystice autem servi reguli, scilicet rationis, sunt opera hominis, quia homo est dominus suorum actuum, et affectus sensitivae partis, quia obediunt rationi imperanti et dirigenti. Isti autem servi annuntiant quidem quod filius reguli, scilicet rationis, vivit, quando relucent in homine bona opera, et vires inferiores magis obediunt rationi, secundum illud Eccli. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis annuntiant de illo.

Sed quia regulus neque integre neque sane adhuc credebat, adhuc volebat scire utrum casu an praecepto christi filius curatus esset: et ideo tempus curationis inquirit.

Et hoc est quod dicitur interrogabat ergo horam ab eis, scilicet servis, in qua melius habuerat, scilicet filius suus; et invenit quod illa hora curatus fuit statim quando dominus dixit ei vade, filius tuus vivit.

Nec mirum, quia ipse christus est verbum, quo factum est caelum et terra, secundum Ps. Cxlviii, 5: ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt; Eccli. X, 5: facile est in conspectu domini etc..

Et ideo dixerunt ei, scilicet servi, quod heri hora septima reliquit eum febris.

Mystice autem per horam septimam, in qua puer a febre dimittitur, significantur septem dona spiritus sancti, per quem fit remissio peccatorum, secundum illud Io. XX, c. 22: accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Per quem etiam vita spiritualis causatur in anima; infra VI, 64: spiritus est qui vivificat. Etiam per horam septimam signatur tempus quieti conveniens, nam dominus septimo die requievit ab omni opere quod patrarat: in quo significatur quod vita spiritualis hominis in quiete spirituali consistit, secundum illud is. C. XXX, 15: si quieveritis, salvi eritis. De malis dicit Is. LVII, 20: cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.

Consequenter cum dicit cognovit ergo pater etc., ponitur effectus miraculi: et primo ponitur miraculi fructus; secundo ipsum miraculum altero miraculo continuatur, ibi hoc iterum secundum signum fecit iesus.

Dixit ergo cognovit ergo pater, comparans horam nuntiantium servorum, horae christi praenuntiantis quia illa hora erat in qua dixit ei iesus: vade: filius tuus vivit.

Ex hoc conversus est ad christum, cognoscens miraculum eius virtute factum: credidit ipse, et domus eius tota, scilicet servi et ministri, quia secundum conditionem dominorum, sive bonam sive malam, servi disponuntur, secundum illud Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius; Gen. XVIII, V. 19: scio enim quod praecepturus sit filiis suis.

Patet autem ex hoc quod fides istius semper profecit: nam a principio quando interpellavit pro filio infirmo, debilis erat; postea plus firmitatis habere coepit, quando vocavit eum dominum; deinde quando credidit homo sermoni, et ibat, magis perfecta erat; tamen non integre, quia adhuc dubitavit. Hic, cognita manifeste dei virtute in christo, perficitur in eius fide, quia, ut dicitur Prov. IV, V. 18: iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.

Continuatur autem miraculum istud praecedenti miraculo, cum dicitur hoc iterum secundum signum fecit iesus: quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quod in isto eodem adventu de Iudaea in Galilaeam fecerit dominus duo miracula, quorum primo non scripto, istud ponitur secundum. Alio modo quod iesus duo signa fecit in Galilaea diversis temporibus. Unum scilicet de vino, et istud secundum quod fecit circa filium reguli, veniens iterum a Iudaea in Galilaeam.

Ostenditur autem per hoc quod Galilaei peiores erant Samaritanis, qui nullum signum a domino expectantes, verbo tantum eius crediderunt multi ex eis; sed ad istud miraculum non credidit christo nisi regulus et domus eius tota: nam Iudaei propter eorum duritiam paulatim convertebantur ad fidem, secundum illud Mich. VII, 1: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae; non est botrus ad comedendum; praecoquas ficus desideravit anima mea.


Capitulus 5

(Jn 5)

Lectio 1 - Io 5,1-9

33 Jn 5,1-9

Supra dominus egit de regeneratione spirituali; hic agit consequenter de beneficiis quae regeneratis spiritualiter conferuntur a deo. Sed his qui carnaliter generantur tria conferuntur a parentibus carnalibus: scilicet vita, nutrimentum et doctrina sive disciplina; et haec tria a christo etiam regenerati spiritualiter percipiunt. Primo quidem spiritualem vitam; secundo vero spirituale nutrimentum; tertio spiritualem doctrinam.

Secundum hoc ergo de tribus hic agitur.

Primo de collatione spiritualis vitae; secundo de collatione spiritualis cibi; et hoc infra VI, ibi post haec abiit iesus etc.; tertio de spirituali doctrina, infra VII post haec ambulabat iesus.

Circa primum tria facit.

Primo proponit signum visibile, in quo manifestatur virtus christi factiva et reparativa vitae, secundum consuetudinem huius evangelii, in quo semper doctrinae christi adiungitur aliquod visibile factum, pertinens ad illud de quo est doctrina, ut sic ex visibilibus invisibilia innotescant.

Secundo ponitur occasio doctrinae proponendae, ibi erat autem sabbatum etc..

Tertio ponitur ipsa doctrina, ibi respondit itaque iesus: amen, amen dico vobis etc..

Circa primum tria facit.

Primo describitur locus miraculi perpetrati; secundo infirmitas, ibi erat autem ibi homo etc.; tertio restitutio sanitatis, ibi dixit ei iesus: surge, tolle grabatum tuum, et ambula.

Locus autem miraculi describitur dupliciter, scilicet generalis et specialis.

Generalis locus est ierosolyma; et ideo dicit: post haec, idest post miraculum in Galilaea factum, erat dies festus Iudaeorum; scilicet Pentecostes, secundum chrysostomum: nam supra fit mentio de festo Paschae, quando ierat in ierusalem. Nunc ergo in sequenti festo Pentecostes, ascendit iesus ierosolymam, iterato: nam, sicut legitur Ex. XXIII, 17, mandatum erat a domino, ut omne masculinum generis Iudaeorum tribus vicibus in anno, scilicet in die festo Paschae, Pentecostes, Scenopegiae, in templo praesentaretur.

Et in istis festis dominus in ierusalem ascendit propter duo: scilicet ne videretur legi fore contrarius, sicut ipse dixerat, matth. C. V, 17: non veni legem solvere, sed adimplere: et ut multitudinem populi illuc concurrentis in diebus festis ad deum per signa et doctrinam trahat, secundum illud Ps. Cviii, V. 30: in medio multorum laudabo eum: et alibi annuntiabo iustitiam tuam in ecclesia magna. Unde et ipse dicit, infra XVIII, 20: ego palam locutus sum mundo.

Locus autem specialis miraculi fuit probatica piscina; et ideo dicit: est ierosolymis probatica piscina etc., quae quidem describitur ex quatuor, scilicet ex nomine, ex dispositione, ex inhabitatione, et ex virtute.

Ex nomine quidem cum dicit probatica piscina: probaton enim Graece ovis dicitur. Probatica ergo piscina, quasi oviaria, vel pecuaria dicitur, ex eo quod sacerdotes cadavera bestiarum, et praecipue ovium, quae ut plurimum in sacrificiis offerebantur, ibi abluebant: et ideo Hebraice cognominabatur bethsaida, idest domus ovium. Erat enim prope templum ex aquis pluvialibus collecta.

Mystice autem, secundum chrysostomum, haec piscina baptismum praefigurabat: nam dominus volens gratiam baptismalem in diversis praefigurare, primo quidem dedit aquam expurgantem corporis sordes, quae erant ex tactu immundorum secundum legem, de qua habetur Num. XIX.

Secundo dedit virtutem huic piscinae quae repraesentat expressius quam aqua illa virtutem baptismi, non solum ab immunditiis carnis sanando, sed etiam ab infirmitatibus corporis salvando: nam quanto figurae fuerunt propinquiores veritati, tanto expressiores erant.

Signabat ergo virtutem baptismi: quia sicut aqua illa per hoc quod lavabat corpora, habebat virtutem ex Angelo, non natura propria, infirmitatem sanandi, ita aqua baptismi habet virtutem sanandi et abluendi animam a peccatis; Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris. Et inde est quod passio christi per sacrificia veteris legis praefigurata, in baptismo repraesentatur; Rom. VI, 3: quicumque baptizati estis in christo iesu, in morte ipsius baptizati estis etc..

Secundum Augustinum vero, aqua illius piscinae significabat statum populi Iudaeorum, secundum illud Apoc. XVII, 15: aquae multae, populi multi. Nam populus gentium non erat inclusus sub limite divinae legis, sed unusquisque ambulabat secundum vanitatem cordis sui, secundum illud Eph. IV, 17.

Populus vero Iudaeorum conclusus erat sub cultu unius dei, secundum illud Gal. III, 23: conclusi in eam fidem quae revelanda erat.

Et ideo iste populus significabatur per aquam in piscina conclusam. Et dicitur probatica, quia ipsi erant speciales oves dei, secundum illud Ps. Xciv, 7: nos autem populus eius, et oves pascuae eius.

Ex dispositione autem describitur, quia erat quinque porticus habens, scilicet per circuitum, ut multi sacerdotes absque impedimento commode starent ad lavandum cadavera bestiarum.

Per hos quinque porticus mystice significantur, secundum chrysostomum, quinque vulnera corporis christi, de quibus dicitur infra XX, 27: mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Secundum Augustinum vero, quinque libri Moysi.

Ex inhabitatione autem describitur, quia in his, scilicet porticibus, iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum etc.. Cuius litteralis ratio est propter concursum omnium infirmorum ad virtutem aquae: quae quia continue non sanabat, nec multos simul, oportebat quod multi illic expectantes morarentur.

Per hoc autem mystice significatur, secundum Augustinum, quod lex non poterat peccata sanare, secundum illud Hebr. X, 4: impossibile est per sanguinem hircorum aut taurorum peccata purgari. Sed ostendebat ea tantum, secundum illud Rom. III, 20: per legem enim cognitio peccati.

Et ideo iacebant in ea infirmi diversis infirmitatibus, curari non valentes. Quae quidem describuntur quantum ad quatuor.

Primo quidem quantum ad situm, quia iacebant prostrati, scilicet per peccata inhaerendo terrenis: qui enim iacet, ex toto inhaeret terrae; Matth. IX, 36: misertus est eorum, quia erant vexati et iacentes, quasi oves non habentes pastorem. Iusti autem non iacent, sed recti ad caelestia stant; Ps. XIX, 9: ipsi, scilicet peccatores, obligati sunt, et ceciderunt; nos autem, scilicet iusti surreximus, et erecti sumus.

Secundo quantum ad numerum quia multi, unde dicit: multitudo magna; Eccle. I, 15: perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Et Matth. VII, 13: lata est via quae ducit ad perditionem, et multi incedunt per eam.

Tertio quantum ad dispositionem seu habitum infirmorum. Et ponit quatuor quae homo per peccatum incurrit. Primo enim homo ex hoc quod subiicitur passionibus peccatorum ei praedominantibus, efficitur languidus: et quantum ad hoc dicit languentium. Unde et a tullio passiones animae, puta irae et concupiscentiae, et huiusmodi, quaedam aegritudines animae dicuntur. Unde Ps. VI, 3, dicebat: miserere mei, domine quoniam infirmus sum. Secundo vero ex dominio passionum et victoria in homine excaecatur ratio per consensum: et quantum ad hoc dicit caecorum, scilicet per peccata, secundum illud Sap. II, V. 21: excaecavit eos malitia eorum; Ps. LVII, V. 9: supercecidit ignis, scilicet irae et concupiscentiae, et non viderunt solem. Tertio, homo languens et caecus efficitur instabilis in suis operibus, et est quasi claudus; unde dicitur Prov. XI, 18: impius facit opus instabile.

Et quantum ad hoc dicit claudorum; III Reg. XVIII, 21: usquequo claudicatis in duas partes? quarto homo sic languidus, caecus intellectu, claudus in effectu, efficitur aridus in affectu, inquantum exsiccatur in eo omnis pinguedo devotionis, quam petebat Psalmus LXII, 6, dicens: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Et quantum ad hoc dicit aridorum; Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea.

Sed sunt aliqui sic affecti languore peccati, qui non expectant aquae motum, in peccatis suis requiescentes, secundum illud Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello, tot et tanta mala pacem appellant. De quibus dicitur Prov. II, 14: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Cuius ratio est, quia non abhorrent peccata; nec peccant ex ignorantia, seu infirmitate, sed ex certa malitia. Isti autem, utpote non ex malitia peccantes, non quiescebant in peccatis sed per desiderium expectabant aquae motum.

Unde dicit et expectantium; iob XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Sic et illi qui erant in veteri testamento expectabant christum, secundum illud Gen., penult., 18: salutare tuum expectabo, domine.

Ex virtute vero describitur piscina, quia sanat ab omni infirmitate corporali, virtute Angeli descendentis; et ideo dicit Angelus autem domini secundum tempus descendebat in piscinam.

Et quidem virtus piscinae in aliquo concordat cum baptismo, et in aliquo differt.

Concordat quidem in duobus. Primo quidem in occultatione virtutis: nam virtus aquae huius piscinae non erat ex natura sua, alias semper sanasset, sed ex aliqua virtute occulta, scilicet ex Angelo; unde dicitur, quod Angelus domini secundum tempus descendebat in piscinam. Et similiter aqua baptismi, ex eo quod aqua non habet virtutem purgativam animarum, sed ex occulta virtute spiritus sancti, secundum illud supra III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Secundo concordat in effectu, quia sicut aqua baptismi sanat, ita et ista piscina sanabat: et ideo dicit, quod qui prior descendisset, sanus fiebat. Ideo autem virtutem sanandi corpora aquae istius piscinae deus contulit, ut homines abluendo, per salutem corporalem assuescerent quaerere spiritualem.

Differt autem quantum ad tria. Primo quantum ad id cuius virtute hoc fiebat: quia aqua piscinae conferebat sanitatem virtute Angeli; aqua vero baptismi virtute increata, non solum spiritus sancti, sed etiam trinitatis.

Unde etiam Matth. III, 16 s. Super dominum baptizatum tota trinitas affuit: pater in voce, filius in persona, spiritus sanctus in columbae specie. Et inde est quod in nostro baptismo fit invocatio trinitatis.

Secundo differt quantum ad efficaciam: quia aqua piscinae non habuit virtutem sanativam continue, sed secundum tempus, idest determinato tempore; aqua vero baptismi continuam abluendi virtutem habet, secundum illud Zach. XIII, 1: erit fons patens domui Iacob, et habitantibus ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Tertio quantum ad multitudinem sanandorum: quia ad motum aquae illius piscinae, sanabatur tantum unus; sed ad motum aquae baptismi sanantur omnes. Nec mirum, quia virtus illius aquae, cum sit creata, finita est, et finitum habet effectum; in hac vero aqua virtus est infinita ad infinitas animas, si essent, abluendas; Ez. XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.

Secundum vero Augustinum, per Angelum istum intelligitur christus, secundum illud Is. IX, 6, secundum aliam litteram: vocabitur magni consilii Angelus. Sicut ille Angelus secundum tempus descendebat in piscinam, ita et christus secundum determinatum tempus a patre descendit in mundum; Is. XIV, V. 1: prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur; Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege.

Item sicut ille Angelus non videbatur nisi motu aquae, ita etiam christus secundum divinitatem non cognoscebatur: quia si cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent: I Cor. II, 8. Nam Is. XLV, 15, dicitur: vere tu es deus absconditus. Et ideo videbatur aqua turbata sed a quo turbaretur non videbatur, quia infirmitatem christi videntes, divinitatem eius non cognoscebant. Et sicut ille qui descendebat in piscinam sanus fiebat; ita et qui humiliter credit in deum, eius passione sanatur; Rom. III, 24: iustificati per fidem per redemptionem quae est in christo, quem proposuit deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius.

Sanabatur autem unus tantum, quia nullus sanari potest nisi in ecclesiastica unitate; eph.

IV, 5: unus deus, una fides, unum baptisma.

Vae ergo illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus.

Consequenter cum dicit, erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos in infirmitate habens, ponit infirmitatem, et primo ponitur diuturna infirmitas; secundo ostenditur causa diuturnae infirmitatis, ibi hunc cum vidisset ergo iesus etc..

Infirmitas diuturna erat, quia homo erat habens triginta octo annos in infirmitate sua. Quod satis pulchre introducitur: homo qui curari non poterat a piscina, curandus tamen a christo; quia quos lex sanare non poterat, christus perfecte sanat, secundum illud Rom. VIII, 3: nam quod impossibile erat legi in quo infirmabatur per carnem, mittens deus filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Eccli. XXXVI, 6: innova signa, et immuta mirabilia.

Congruit autem iste numerus infirmitati, ad languorem pertinens magis quam ad sanitatem: nam, secundum Augustinum, quadragenarius numerus consecratur ad designandam perfectionem iustitiae, quae in observatione legis consistit. Lex autem in decem praeceptis data est, et praedicanda erat in quatuor partibus mundi, vel implenda per quatuor evangelia, secundum illud Rom. X, V. 4: finis legis christus. Quia ergo denarius per quatuor multiplicatus pervenit ad quadragenarium, recte perfecta iustitia designatur: subtractis ergo duobus a quadragenario numero efficiuntur triginta octo. Haec autem duo sunt duo praecepta caritatis, quibus impletur omnis perfecta iustitia. Et ideo homo iste languebat, quia de quadraginta, duo minus habebat, idest imperfectam iustitiam: quia, ut dicitur Matth. XXII, 40: in his duobus pendent lex et prophetae.

Consequenter cum dicit hunc cum vidisset iesus, exquiritur causa diuturnae infirmitatis.

Et primo ponitur interrogatio domini; secundo responsio languidi, ibi respondit ei languidus.

Dixit ergo: hunc, scilicet hominem, cum vidisset iesus iacentem, non solum oculo corporis, sed etiam miserationis, qualiter videri petebat David dicens: respice in me, domine, et miserere mei. Et cognovisset quia multum tempus haberet, in infirmitate; quod est contra cor christi, et infirmi, secundum illud Eccli. X, V. 11: languor prolixior gravat medicum.

Dixit ei: vis sanus fieri? non quasi ignorans, nam satis constare poterat quod sanus fieri volebat, sed ut excitet desiderium infirmi, et ut ostendat patientiam, qui tot annis expectavit eripi ab aegritudine, non desistens, et ex hoc cognoscatur dignior ad sanandum; Ps. XXX, 25: viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in deo.

Excitat autem desiderium: quia stabilius tenetur quod cum desiderio percipitur et facilius acquiritur nobis; Matth. VII: pulsate, per desiderium, et aperietur vobis.

Sed notandum, quod dominus a ceteris fidem requirit; Matth. IX, 28: creditis quod possum hoc facere vobis? sed in isto nihil tale facit: quia illi quidem audierant aliqua de miraculis iesu, iste autem nondum: et ideo fidem ab eo non requirit, nisi post factum miraculum.

Responsio languidi ponitur cum dicit: domine, hominem non habeo. Et duo insinuat, quae causa erant diuturnae infirmitatis: scilicet paupertatem et debilitatem. Quia enim pauper erat, non poterat habere hominem qui mitteret eum in piscinam; unde dicit domine, hominem non habeo etc.. Et forte, secundum chrysostomum, opinabatur sibi christum utilem fore ad mittendum eum in aquam.

Quia vero debilis erat, et festinanter ire non poterat, praeveniebatur ab alio; unde dicit dum venio enim ego, alius ante me descendit.

Et sic poterat dicere cum iob VI, 13: ecce non est auxilium mihi in me. Per hoc significatur quod non erat aliquis homo purus qui humanum genus salvare posset, quia omnes peccaverunt, et egerunt gratia dei, quousque veniret christus deus et homo, per quem sanaretur.

Consequenter cum dicit surge, tolle grabatum tuum, ponitur restitutio sanitatis, seu perpetratio miraculi. Et primo ponitur mandatum domini; secundo obedientia hominis, ibi et statim sanus factus est homo etc..

Praecipit autem dominus naturae, et voluntati hominis; haec enim duo sub potestate eius sunt. Naturae praecipit, cum dicit surge: non enim hoc voluntati praecipitur, quia hoc non erat in eius potestate, sed naturae, quam dominus praecipiendo immutavit, dando ei virtutem qua surgere posset.

Voluntati vero duo praecipit, scilicet tolle grabatum tuum, et ambula. Et quidem, quantum ad litteram, haec duo praecepit, ut ostendat perfectam sanitatem homini restitutam.

In omnibus enim miraculis, secundum optimum illius naturae, dominus perfectum opus fecit; Deut. XXXII, 4, dicitur: dei perfecta sunt opera. Iste autem in duobus defecerat: scilicet in viribus propriis, se sustinere non valens, unde dominus eum iacentem invenit; et in subsidio aliorum, unde dicebat hominem non habeo. Ut ergo perfecta sanitas innotesceret, ei qui se sustinere non valebat, praecipit ut lectum suum tollat; et ei qui ambulare non poterat, praecepit ut ambulet.

Nihilominus tamen haec tria in iustificatione dominus praecipit. Primo quod surgat recedendo a peccato; Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis. Secundo praecipitur tolle grabatum, satisfaciendo de commissis. Per grabatum enim, in quo homo requiescit, significatur peccatum. Tollit ergo homo grabatum suum, quando fert onus poenitentiae sibi pro peccato impositum; mich. C. VII, 9: iram domini portabo, quoniam peccavi ei. Tertio ut ambulet proficiendo in bono, secundum illud Ps. Lxxxiii, 8: ibunt de virtute in virtutem.

Secundum Augustinum, duo deficiebant isti languido, scilicet praecepta geminae caritatis: et ideo voluntati, quae caritate perficitur, duo mandat, scilicet tollere grabatum, et ambulare. Primum pertinet ad dilectionem proximi, quae prior est ordine faciendi; secundum ad dilectionem dei, quae prior est ordine praecipiendi.

Dicit ergo quantum ad primum tolle grabatum tuum, quasi dicat: quando infirmus es, proximus tuus sustinet te, et patienter fovet ut grabatus infirmum; Rom. XV, 1: debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis ipsis placere. Quando ergo sanus factus es, tolle grabatum tuum, idest, sustine et supporta proximum tuum, qui te infirmum portabat; Gal. VI, 2: alter alterius onera portate.

Quantum vero ad secundum, dicit ambula, appropinquando ad deum. Unde in Ps. Lxxxiii, V. 8, dicitur: ibunt de virtute in virtutem; et sequitur: videbitur deus deorum in sion; infra XII, 35: ambulate dum lucem habetis.

Consequenter cum dicit et statim sanus factus est homo ille, ponitur obedientia: et primo vere quia statim factus est homo sanus. Nec mirum, quia ipse est verbum per quod caelum et terra facta sunt; Ps. Cxlviii, 5: dixit, et facta sunt. Et alibi: verbo domini caeli firmati sunt. Secundo voluntas: et primo, quia sustulit grabatum suum; secundo, quia ambulabat; Ex. XXIV, 7: omnia quaecumque praecepit dominus faciemus, et erimus obedientes.




Thomas Aq. s Johannis 31