Thomas Aq. s Johannis 34

Lectio 2 - Io 5,9-18

34 Jn 5,9-18

Posito miraculo visibili, per quod ostenditur virtus christi ad reparandam vitam spiritualem, hic ponitur occasio doctrinae christi; quae quidem occasio sumitur ex persecutione Iudaeorum contra christum mota.

Cuius quidem persecutionis duplex causa fuit ex parte Iudaeorum invidentium christo.

Prima quidem operatio pietatis; secunda vero doctrina veritatis, ibi iesus autem respondit eis: pater meus usque modo operatur etc..

Circa primum tria facit.

Primo praemittitur occasio persecutionis; secundo ponitur calumnia illata contra curatum, ibi dicebant ergo Iudaei illi qui sanatus fuerat etc.; tertio ponitur calumnia illata contra christum, ibi interrogaverunt eum: quis est ille homo? etc..

Occasio autem persecutionis inductae contra christum sumitur ex eo quod in sabbato curavit; et ideo dicit evangelista erat autem sabbatum in die illo, quando miraculum fecit iesus, quando grabatum tollere iussit.

Assignatur autem triplex ratio quare dominus in sabbato operari incepit. Una ab Ambrosio super Lucam, christus enim ad hoc venit, ut opus creationis, scilicet hominem, deformatum repararet. Inde autem incipere debebat, ubi actor in creationis opus consummatum creaverat: hoc autem fuit in die sabbati, ut dicitur Gen. I; et ideo, ut christus ostenderet se reparatorem totius creaturae, incepit in sabbato. Alia ratio est, quia dies sabbati celebratur a Iudaeis in memoriam primae creationis. Christus autem venit, ut quasi novam creaturam faceret, secundum illud Gal. Ult., 15: in christo iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet; sed nova creatura, per gratiam, quae fit per spiritum sanctum, secundum illud ps. Ciii, 30: emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Volens ergo christus ostendere, per eum recreationem fieri, in sabbato operatur; Iac. I, 18: ut simus initium aliquod creaturae. Tertia ratio est, ut ostenderet se facturum quod lex facere non poterat; Rom. VIII, 3: nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Et infra ut iustificatio legis impleretur in nobis.

Iudaei autem nihil operabantur in sabbato, in figura quod quaedam quae erant sabbati, consummanda erant, quae per legem fieri non poterant. Et hoc patet in quatuor, quae deus erga diem sabbati ordinavit. Nam diem sabbati sanctificavit, diem sabbati benedixit, in eo opera sua consummavit, et in eo requievit.

Quae quidem lex facere non potuit, nam sanctificare non poterat. Unde Ps. XI, 1, dicebat: salvum me fac, domine, quoniam defecit sanctus.

Neque etiam benedicere; quinimmo qui sunt ex operibus legis, sub maledicto sunt, ut dicitur Gal. III, 10. Nec consummare et perficere: quia neminem ad perfectum adduxit lex: Hebr. VII, 19. Nec etiam perfectam quietem praestare: quia, ut dicitur Hebr. IV, 8: nam si eis iesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur.

Haec ergo quae lex facere non potuit, christus fecit: ipsum enim populum sanctificavit per passionem. Heb. XIII, 12: iesus ut per suum sanguinem sanctificaret populum, extra portam passus Est. Ipse benedixit per gratiae infusionem; Ephes. I, 3: benedictus deus pater domini nostri iesu christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in christo. Ipse consummavit per perfectae iustitiae instructionem; Matth. V, V. 48: estote perfecti, sicut et pater caelestis perfectus Est. Ipse introduxit in veram requiem; Hebr. IV, 3: nos qui credimus, ingrediemur in requiem, quemadmodum dixit: sicut iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Ipsi ergo competit in die sabbati operari, qui, quae ad sabbatum pertinent, perficere potest, a quibus lex impotens quiescebat.

Consequenter ponit calumniam illatam contra curatum, cum dicit: dicebant ergo Iudaei illi qui sanatus fuerat etc.. Et primo ponitur calumniae contra curatum illatio; secundo subditur curati excusatio, ibi respondit eis: qui me sanum fecit etc..

Calumniam autem inferunt contra istum de hoc quod in sabbato grabatum portat, sed non de curatione; unde dicunt sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Cuius ratio multiplex potest assignari.

Una, quia Iudaei frequenter christo de curatione in die sabbati calumniam inferentes, confutati erant a christo, per hoc quod ipsi etiam iumenta de puteo in die sabbati eruebant et salvabant, ut habetur Lc. XIV, 15. Et ideo de curatione tamquam de re utili et necessaria tacent; de portatione vero lecti, quae non necessaria videbatur, calumniantur; quasi dicant: si sanitas non erat differenda, quid erat necessarium lectum portare, seu portari praecipere? alia ratio est, quia dominus dixerat, contra eos concludens, quod licet sabbato benefacere.

Et ideo, quia curari non est benefacere sed bene pati, curatum potius quam curantem calumniantur.

Tertia ratio est, quia hoc in lege videtur prohibitum esse Iudaeis, ne aliquid in die sabbati operentur; specialiter tamen portatio onerum in die sabbati prohibetur. Ier. XVII, 21: ne portetis onera in die sabbati. Et ideo specialiter calumniati sunt portationem in die sabbati, utpote dicto prophetae contrariam.

Sed hoc tamen mandatum prophetae mysticum est: nam per onera non portanda intendebat eos inducere ut in die sabbati requiescerent ab oneribus peccatorum; de quibus dicitur in Ps. XXXVII, 5: iniquitates meae sicut onus grave gravatae sunt super me.

Unde, quia iam erat tempus solvendi figuras occultas, mandat christus isti grabatum tollere, idest proximum in infirmitate sustentare, secundum illud Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem christi.

Consequenter ponitur excusatio curati, cum subditur respondit eis: qui me sanum fecit, ille mihi dixit. Et quidem prudenter se excusat: numquam enim adeo bene probatur doctrina esse divinitus, sicut per ostensionem miraculorum, quae nonnisi divinitus fieri possunt. Mc. Ult., 20: illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Et ideo iste, auctorem sanitatis suae calumniantibus, obiiciebat dicens qui me sanum fecit, ille mihi dixit; quasi dicat: vos dicitis prohibitum esse ne onus portetur in sabbato, et hoc auctoritate divina; sed mihi eadem auctoritate est impositum ut tollam grabatum: nam ille, qui me salvum fecit, et per sanitatem restitutam se divinam virtutem habere ostendit, mihi dixit: tolle grabatum tuum, et ambula. Et ideo mandatis eius qui tantae est virtutis, et qui mihi tale beneficium contulit, merito teneor obedire. Ps. Cxviii, 93: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.

Consequenter dicit interrogaverunt ergo eum. Quia curatum hominem calumniari non poterant, christi curationem calumniari nituntur: per hunc enim se excusaverat homo ille. Et quia eum determinate quis esset, non indicaverat, maligne interrogabant ab eo qui esset. Et ideo circa hoc primo agitur de christi inquisitione; secundo de eius inventione, ibi postea invenit eum iesus; tertio de eius persecutione, ibi propterea persequebantur Iudaei iesum.

Circa primum tria ponuntur: scilicet Iudaeorum inquisitio, curati ignorantia et ignorantiae causa.

Quantum ad primum dicitur: interrogabant ergo eum Iudaei, scilicet non bona intentione, ut proficiant, sed maligno animo, ut persequantur et perdant. Infra VIII, 21: quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Et hanc eorum malitiam eorum verba manifestant.

Cum enim dominus et sanari languidum, et grabatum tolli iusserit, primum divinae virtutis ostensivum et irrefragabile signum subticent; aliud quod contra legem videtur, replicant, dicentes quis est ille homo qui dixit tibi: tolle grabatum tuum et ambula? Eccli. XI, 33: bona in mala pervertens, insidiatur, et in electis imponit, scilicet imponere nititur maculam.

Quantum ad secundum dicit qui autem sanus factus fuerat, nesciebat qui esset.

Sanus iste significat fideles per gratiam christi sanatos. Ephes. II, 8: gratia salvati estis. Qui quidem nesciunt christum quis est, sed effectum tantum eius cognoscunt. II cor. C. V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Sed tunc cognoscemus christum quis est, quando videbimus eum sicuti est: I Io. III, 2.

Huius autem ignorantiae causam assignat quantum ad tria, cum dicit iesus autem declinavit a turba constituta in loco.

Quod quidem causam habet litteralem et mysticam.

Litteralem quidem quantum ad duo. Primo ut daret nobis exemplum occultandi opera nostra bona et non quaerendi in eis hominum favorem, secundum illud Matth. VI, 1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Secundo ut declinemus et fugiamus oculos invidorum ab omnibus operibus nostris, ne ex hoc eorum invidia crescat; Eccli. VIII, 14: ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.

Mysticam vero quantum ad duo. Primo, ut det intelligere quod christus non de facili invenitur in hominum multitudine et in turbine curarum temporalium, sed in spirituali secreto. Osee II, 14: ducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor eius. Nam verba sapientium audiuntur in silentio, ut dicitur Eccle. IX, 17. Secundo, ut insinuet quod christus debebat declinare a Iudaeis ad gentes; Is. VIII, 17: abscondit faciem suam parumper a Iacob, idest subtraxit veritatis suae notitiam a populo Iudaeorum.

Consequenter agitur de inventione christi, cum dicit postea invenit eum iesus in templo. Et primo dicit quod invenitur; secundo insinuat quod inventus docet; tertio quod post doctrinam manifestatur.

Quantum ad inventionem duo ponit, scilicet modum inveniendi, et locum.

Modus quidem est mirabilis, quia non invenitur nisi inveniat, unde dicit postea, scilicet quae dicta sunt, invenit eum iesus: nam homo sua virtute christum invenire non potest, nisi ei se christus praesentet. Unde etiam Ps. Cxviii, 176 dicebat: require servum tuum.

Sap. VI, 14: praeoccupat eos qui se concupiscunt.

Locus autem in quo invenitur christus est venerabilis, quia in templo, secundum illud Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo.

Nam et mater eius in templo eum invenit, Lc. II, 46 et hoc quia in his quae patris sui sunt, oportebat eum esse. In quo datur nobis intelligi quod curatus iste non ad vanitatem, sed ad religionis studium conversus, templum frequentans, in ipso christum cognoscit: quia si ad conditoris cognitionem venire volumus, fugienda est turba pravorum affectuum, et declinanda sunt malorum conventicula, et fugiendum est ad templum cordis nostri, quod deus invisere et habitare dignatur.

Consequenter inventus docet; unde et dixit illi: ecce sanus factus es, iam noli peccare. Ubi primo commemorat impensum beneficium; secundo proponit sanum consilium; tertio ostendit imminens periculum.

Sed beneficium est admirabile, quia subita restitutio sanitatis. Unde dicitur ecce iam sanus factus es. Et ideo semper oportet in memoria teneri, secundum illud Is. Lxiii, V. 7: miserationum domini recordabor.

Consilium vero utile, quia iam amplius noli peccare; Eccli. XXI, 1: fili, peccasti, ne adiicias iterum.

Quare dominus isti paralytico et aliis quibusdam ab eo curatis mentionem facit de peccatis, et non aliis? ideo scilicet ut ostendat per hoc, infirmitates aliquibus, ex peccatis prioribus provenire, secundum illud I Cor. XI, V. 30: ideo multi imbecilles et infirmi, et dormiunt multi. Per quod etiam se esse deum ostendit, peccata et occulta cordium manifestans.

Prov. XV, 11: infernus et perditio coram illo: quanto magis corda filiorum hominum? istis ergo solis mentionem de peccatis facit et non aliis ab eo curatis, quia non omnes infirmitates propter peccata priora proveniunt; sed quaedam ex naturali dispositione, quaedam propter probationem, sicut in iob.

Vel de istis tantum mentionem fecit, quia magis praeparati erant ad correctionem. Prov. C. IX, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. Vel in istis, omnibus aliis hoc mandavit.

Periculum autem imminens erat terribile, unde dicit ne deterius tibi aliquid contingat. Quod quidem dupliciter intelligi potest, secundum duo quae in isto praecesserunt.

Primo enim punitus fuit per prolixum morbum; secundo consecutus fuit magnum beneficium.

Et ideo ad utrumque referri potest quod dicitur.

Ad primum quidem: quia cum aliquis pro peccato punitur et ex ipsa poena a peccato non retrahitur, iustum est ut gravius puniatur.

Et ideo dicit noli amplius peccare, quia si peccaveris deterius tibi continget. Ier. C. II, 30: frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt.

Ad secundum vero: quia qui post beneficia recepta ad peccata prolabitur, gravioris supplicii reus efficitur propter ingratitudinem, secundum illud II Pet. II, 20: melius erat eis viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Similiter etiam quia postquam homo ad peccatum semel redierit, facilius peccat; secundum illud Mt. XII, V. 45: fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Ier. II, 20: a saeculo fregisti iugum, rupisti vinculum, dixisti: non serviam.

Consequenter ponitur inventi manifestatio, cum subditur abiit ille homo et annuntiavit etc.. Et secundum quosdam posset intelligi, ut chrysostomus dicit, quod ex malitia manifestasset eum; sed hoc non videtur probabile, scilicet quod post tantum beneficium ita ingratus esset. Nuntiavit ergo Iudaeis, quia iesus esset qui fecit eum sanum, ut manifestaret christi virtutem ad sanandum.

Ps. Lxv, 16: venite, et narrabo...

Quanta fecit dominus animae meae. Et hoc patet, quia illi interrogaverunt eum, quis iusserit grabatum tollere. Iste autem annuntiavit eis quod iesus fecit eum sanum.

Consequenter cum dicit propterea persequebantur Iudaei iesum, ponitur persecutio contra christum, quae est propter quoddam opus pietatis in sabbato exhibitum; unde dicit propterea persequebantur Iudaei iesum, quia haec faciebat in sabbato. Ps. Cxviii, 161: principes persecuti sunt me gratis.

Consequenter cum dicit iesus autem respondit eis etc., ponitur secunda causa persecutionis, quae sumitur ex doctrina. Et primo ponitur doctrina veritatis; secundo persecutio Iudaicae pravitatis, ibi propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere.

Doctrinam autem veritatis proponit dominus, excusando se de solutione sabbati.

Sed notandum est, quod dominus de huius solutione aliquando quidem excusavit se, aliquando discipulos suos. Et discipulos quidem, quia homines puri erant, excusavit per similitudinem hominum, scilicet per exemplum sacerdotum, qui operabantur in templo in die sabbati, et sabbatum non solvebant. Et David, qui sub Achimelech sacerdote in die sabbati a facie Saulis fugiens, panes propositionis accepit de templo, ut habetur I Reg. XXI, V. 1 ss.. Se vero, quia homo erat et deus, aliquando per similitudinem hominum excusavit a solutione sabbati. Lc. XIV, 5: quis vestrum, si ceciderit bos aut asinus suus in puteum, non continuo extrahet eum in die sabbati? aliquando vero, et praecipue in hoc loco, excusat se per similitudinem dei, dicens pater meus usque modo operatur, et ego operor; quasi dicat: nolite putare quod in sabbato ita requieverit pater meus, ut ex illo non operetur; sed sicut ipse et nunc sine labore operatur, ita et ego operor. In quo excludit falsum intellectum Iudaeorum, qui volentes conformari deo, nihil in die sabbati operantur, ac si deus ipso die omnino destiterit operari.

Et quidem licet in sabbato requieverit a novis creaturis condendis, nihilominus tamen semper et continue usque modo operatur, creaturas in esse conservando. Unde et signanter verbo requietionis Moyses est usus post opera dei, a quibus condendis requievit, ut signaret spiritualem requiem, quam deus exemplo quietis suae fidelibus postea qui bona fecerint opera, arcana significatione pollicebatur.

Unde dici potest, illud mandatum in umbra futuri fuisse praeceptum.

Signanter autem dicit usque nunc operatur; non autem operatus est, ut designet continuationem divini operis. Nam possent imaginari deum esse causam mundi, sicut artifex est causa domus, quantum ad fieri tantum: ut sicut domus manet, etiam cessante operatione artificis, ita et mundus subsistere posset, influxu divino cessante. Sed, secundum Augustinum, deus ita est causa omnium creaturarum quod sit etiam causa subsistendi; quia si eius potentia ad momentum cessaret, simul et illarum cessarent species omnes, quas natura continet: sicut si dicerem, quod aer tamdiu illuminatur quamdiu lumen solis manet in ipso. Cuius quidem ratio est, quia ea quae causam habent, quantum ad fieri solum, cessante causa subsistere possunt; ea vero quae non solum fieri, sed etiam subsistentiae causam habent, continua conservatione causae indigent.

Excludit etiam per hoc quod dicit pater meus usque modo operatur, opinionem quorumdam dicentium, quod deus mediantibus secundis causis res producit; quod est contra illud Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine. Sicut ergo pater meus, in principio instituendo naturam, usque modo operatur, eadem operatione ipsam continendo et conservando, et ego operor, quia sum patris verbum, per quod omnia operatur; Gen. I, 3: dixit deus: fiat lux. Unde sicut primam institutionem rerum per verbum operatus est, ita et ipsarum conservationem.

Et sic si ipse usque modo operatur, et ego operor, quia sum verbum patris, per quod omnia fiunt et conservantur.

Consequenter cum dicit propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, ponitur persecutio ex doctrina proveniens: quia propter ipsam doctrinam Iudaei magis, idest avidiori animo, ferventiori zelo, quaerebant eum interficere.

Duo enim crimina in lege morte punita fuerunt: scilicet crimen solutionis sabbati, unde ille qui collegit ligna in sabbato lapidatus est, Num. XV, 32, et crimen blasphemiae, unde dicitur Lev. XXIV, 14: educ blasphemum extra castra... Et lapidet eum omnis multitudo filiorum Israel. Blasphemiam autem isti reputabant quod homo diceret se esse deum; infra X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, quia homo cum sis, facis teipsum deum. Et haec duo crimina imponebant christo: unum scilicet quia solvebat sabbatum, aliud quia dicebat se aequalem deo.

Unde dicit, quod ideo quaerebant eum occidere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat deum. Sed quia etiam alii iusti deum patrem suum dicunt: Ier. III, 19: patrem vocabis me, ideo non solum dicunt quod patrem suum dicebat deum, sed addunt quod pertinet ad blasphemiam aequalem se faciens deo, quod ex hoc colligunt quod dixit: pater meus operatur, et ego operor.

Deum patrem suum dicit, ut det intelligere quod pater eius est per naturam, aliorum autem per adoptionem: secundum quem modum loquitur infra XX, 17: vado ad patrem meum, scilicet per naturam, et patrem vestrum, scilicet per gratiam.

Item ad similitudinem eius se operari dicit, solvens per hoc calumniam Iudaeorum de solutione sabbati: quae non esset conveniens excusatio, nisi aequalis auctoritatis esset in operando cum deo. Et ideo dicunt quod facit se aequalem deo.

Et quidem magna est Arianorum caecitas, qui in verbis domini non possunt intelligere quod Iudaei intelligunt, dicentes christum deo patre minorem esse. Sed Ariani dicunt, quod christus non fecit se aequalem deo, sed Iudaei hoc suspicabantur.

Sed per ea quae dicta sunt in ipso textu, aliter etiam manifestum Est. Nam evangelista dicit quod Iudaei persequebantur christum, quia solvebat sabbatum, et quia dicebat patrem suum deum, et quia faciebat se aequalem deo. Aut ergo christus est mendax, aut est aequalis deo. Sed si est aequalis deo, ergo christus deus est per naturam.

Dicit autem evangelista se aequalem faciens deo, non quod ipse aequalem se deo faceret, quia per aeternam generationem aequalis erat deo; sed secundum intentionem Iudaeorum loquens, qui non credentes christum esse filium dei per naturam, intellexerunt ex verbis eius quod se diceret dei filium, quasi volens se aequalem deo facere, cum tamen hoc eum esse non crederent; infra c. X, 33: tu homo cum sis, facis teipsum deum; idest, dicis te esse deum: quod interpretatur ac si tu ipse facias teipsum deum.



Lectio 3 - Io 5,18-25

35 Jn 5,18-25

Hic tradit doctrinam de potestate vivificativa. Et primo ponitur ipsa doctrina; secundo confirmatio eius, ibi si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

Circa primum duo facit.

Primo proponit doctrinam eius de potestate vivificativa in communi; secundo in speciali, ibi et maiora his demonstrabit ei opera.

Circa primum tria facit.

Primo insinuat potestatis suae originem; secundo ipsius potestatis magnitudinem, ibi quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit.

Tertio assignat utriusque rationem, ibi pater enim diligit filium.

Considerandum autem circa primum, quod Ariani ex his verbis quae hic dominus dicit non potest filius a se facere quidquam etc., errorem suum confirmare nituntur, scilicet quod filius minor sit patre, quia, secundum quod evangelista dixit, Iudaei persequebantur christum, quia faciebat se aequalem deo. Quod videns dominus, Iudaeos ex hoc moveri, volens hoc excludere, ut Ariani dicunt, talia verba subiunxit, ut se aequalem patri non esse monstraret, dicens: amen, amen dico vobis, non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem; quasi dicat: non intelligatis me per hoc quod dixi pater meus operatur, et ego operor, sic operari quasi ego sim ei aequalis, quia nihil possum facere a meipso. Quia ergo filius non potest facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem, utique minor est patre, ut ipsi dicunt.

Sed hic intellectus falsus est et erroneus: quia si filius non esset aequalis patri, tunc non esset filius idem cum patre, quod est contra illud, infra X, 30: ego et pater unum sumus. Nam aequalitas attenditur secundum magnitudinem, quae in divinis est ipsa essentia.

Unde si esset patri inaequalis, differret ab eo secundum essentiam.

Ad verum autem huius intellectum, sciendum est, quod in his quae in filio minorationem importare videntur, posset dici ab aliquibus haec de christo dicta esse secundum naturam assumptam, sicut dicitur infra XIV, V. 28: pater maior me Est. Unde secundum hoc vellent dicere, quod hoc quod dominus dicit non potest filius a se facere quidquam, intelligendum est de filio secundum naturam assumptam. Quod quidem stare non potest, quia secundum hoc oporteret dicere quod omnia quae filius dei fecit in natura assumpta, pater ante eum fecisset; puta quod siccis pedibus super mare ambulasset, sicut christus ambulavit, alias non diceretur nisi quod viderit patrem facientem.

Sed si dicatur, quod quaecumque christus in carne fecit, etiam deus pater fecit, inquantum in eo pater operatur, secundum illud, infra XIV, 10: pater autem in me manens ipse facit opera; ut sit sensus: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem, in seipso, scilicet filio. Sed nec hoc stare potest, quia secundum hoc ea quae sequuntur, non possent ei adaptari, scilicet quaecumque ille fecerit, haec et filius similiter facit. Numquam enim secundum naturam assumptam filius creavit mundum, sicut pater creavit. Non ergo ad naturam assumptam referendum est quod dicitur.

Secundum Augustinum autem, alius modus est intelligendi ea quae videntur in filio minorationem importare, licet non importent: ut scilicet referantur ad originem filii a patre. Quia licet filius sit aequalis patri per omnia, tamen hoc ipsum habet a patre per aeternam generationem; sed pater a nullo habet, cum sit ingenitus.

Unde secundum hoc continuatur sic. Quid scandalizati estis, quia patrem meum dixi deum, et quia aequalem me feci deo? amen, amen dico vobis, non potest filius a seipso facere quidquam; quasi dicat: ita sum aequalis patri, ut ab illo sim, non ille a me; et quidquid ego habeo ut faciam, est mihi a patre.

Secundum hunc ergo modum in his verbis fit mentio de potestate filii, per hoc verbum potest, et de eius operatione per hoc verbum facere. Et ideo utrumque potest hic intelligi: ut scilicet ostendatur primo derivatio potestatis filii a patre; secundo vero ut ostendatur conformitas operationis filii ad operationem patris.

Quantum ad primum, exponit Hilarius hoc modo. Supra dominus dixit se esse aequalem patri. Sed aliqui haeretici propter auctoritates Scripturae, quae dicunt unitatem et aequalitatem filii ad patrem, attribuunt filio quod sit ingenitus, sicut sabelliani, dicentes filium esse idem cum patre in persona.

Ne ergo hoc intelligas, dicit: non potest filius a se facere quidquam, nam potentia filii idem est quod natura eius. Ab eo ergo filius habet posse a quo habet esse; esse autem habet a patre, infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum: a quo etiam habet naturam, quia deus est de deo, ergo ab eo habet posse.

Sic ergo hoc quod dicit: non potest filius facere quidquam, nisi quod patrem viderit facientem, tantum valet ac si dicatur: filius, sicut non habet esse nisi a patre, ita nec posse facere aliquid nisi a patre.

In naturalibus enim ab eodem aliquid accipit posse operari a quo recipit esse, sicut ignis ab eo recipit quod possit ascendere sursum a quo recipit formam et esse. Nec tamen per hoc quod dicit non potest filius a se facere quidquam, importatur inaequalitas: quia hoc pertinet ad relationem; quaestio autem aequalitatis et inaequalitatis pertinet ad quantitatem.

Per hoc autem quod dicit nisi quod viderit patrem facientem, posset alicui falsus intellectus subintrare, ut crederet filium hoc modo facere, quia vidit patrem facientem; scilicet, quod pater primo fecit, hoc viso, filius postea inceperit facere; ad modum duorum fabrorum, magistri scilicet et discipuli, qui arcam facit secundum modum quem viderit magistrum facere. Quod quidem non est verum de verbo; nam supra dicitur: omnia per ipsum facta sunt. Ergo pater non fecit aliquid, ita quod filius videret fieri, et addisceret.

Sed hoc dictum est ut designetur communicatio paternitatis filio per generationem, quae convenienter designatur hoc verbo viderit, quia per visum et auditum in nos ab alio scientia transfunditur. Nam per visum quidem scientiam a rebus accipimus, per auditum vero a sermonibus. Filius autem non est aliud quam sapientia, secundum illud eccli.

XXIV, 5: ego ex ore altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam. Et sic derivatio filii a patre nihil aliud est quam derivatio divinae sapientiae. Quia ergo visio designat derivationem cognitionis et sapientiae ab alio, recte per visionem generatio filii a patre designatur, ut sic nihil aliud sit filium videre patrem facientem, quam procedere intelligibili processione a patre operante.

Potest autem et de huiusmodi, secundum Hilarium, alia ratio assignari; scilicet, ut per hoc quod dicit viderit, excludatur omnis imperfectio a generatione filii vel verbi; nam in generatione materiali illud quod generatur, paulatim per incrementa temporum ab imperfecto ad perfectum perducitur: non enim iam perfectum est aliquid quando generari incipit. Sed hoc in generatione aeterna locum non habet, cum sit generatio perfecti a perfecto. Et ideo dicit nisi quod viderit filius patrem facientem. Cum enim videre sit actus perfecti, manifestum est quod filius statim perfectus genitus est, tamquam statim videns, et non per incrementa temporum ad perfectum perducitur.

Quantum vero ad secundum exponit chrysostomus, scilicet ad ostendendum conformitatem patris ad filium, quantum ad operationem, hoc modo. Dico quod licet mihi operari in sabbato, quia et pater meus continue operatur, cui non possum operari contrarium; et hoc quia non potest filius a se facere quidquam etc.. Tunc enim quis aliquid a se facit, cum in faciendo non se conformat alteri. Quicumque autem est ab alio, si discordat ab eo, peccat; infra VII, 18: qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit.

Quicumque ergo existens ab alio, a semetipso operatur, peccat; filius autem est a patre: ergo si operatur a semetipso, peccat; quod est impossibile. Per hoc ergo quod dicit dominus, filius non potest a se facere quidquam etc., nihil aliud insinuat, quam quod filius non potest peccare. Quasi dicat: iniuste persequimini me de solutione sabbati, quia non possum peccare, quia non operor contraria patri meo.

Utramque autem expositionem, scilicet Hilarii et chrysostomi, facit Augustinus, licet in diversis locis.

Consequenter cum dicit quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit, ponitur magnitudo potestatis christi et excludit in his tria circa potestatem suam: scilicet particularitatem, diversitatem et imperfectionem.

Particularitatem: quia, cum sint diversa agentia in mundo, et agens primum universale virtutem habeat super omnia agentia, alia vero agentia, quae sunt ab ipso, tanto particularis virtutis sint, quanto sunt inferiora in ordine causalitatis, posset ex hoc aliquis credere, quod cum filius non sit a se, habeat potestatem particularem respectu aliquorum existentium, et non universalem respectu omnium, sicut habet pater. Et ideo hoc excludens dicit quaecumque enim ille, idest pater, fecerit, idest ad omnia ad quae se extendit potestas patris, extendit se etiam potestas filii. Supra I, 3: omnia per ipsum facta sunt.

Diversitatem vero, quia aliquando unum, ab alio existens, potest quidem facere quaecumque ille a quo est facit, nihilominus tamen illa quae facit, non sunt eadem cum illis quae ille a quo est facit. Sicut si unus ignis existens ab alio, potest facere quaecumque alius facit, puta comburere, sed tamen alia comburit iste, alia ille, licet eadem sit combustio utriusque secundum speciem. Ne ergo intelligas sic operationem filii diversam esse ab operatione patris, dicit haec, idest non diversa, sed eadem.

Imperfectionem vero, quia quandoque contingit aliquod unum et idem ex duobus agentibus fieri, sed ab uno quidem sicut a principali et perfecto, ab alio vero sicut ab instrumento et imperfecto; sed non similiter, quia aliter agit principale agens, et aliter instrumentum, quia instrumentum imperfecte agit, utpote in virtute alterius. Ne ergo sic intelligas filium facere quaecumque facit pater, addit similiter, idest, potestate qua pater facit, facit et filius; quia eadem virtus et eadem perfectio est in patre et filio; Prov. VIII, 30: cum eo eram cuncta componens.

Consequenter cum dicit pater enim diligit filium, assignat rationem utriusque, scilicet originis et magnitudinis potestatis filii; quae quidem ratio assignatur ex dilectione patris, qui diligit filium; unde dicit: pater enim diligit filium.

Sed ad sciendum quomodo dilectio patris ad filium sit ratio originis, seu communicationis potestatis filii, attendendum est, quod dupliciter aliquid diligitur. Cum enim bonum solum sit amabile, aliquod bonum potest se dupliciter ad amorem habere, scilicet vel ut causa amoris, vel ut ab amore causatum. In nobis autem bonum causat amorem; nam causa amoris nostri ad aliquem est bonitas eius.

Non enim ideo bonus est, quia nos eum diligimus; sed ideo diligimus eum, quia bonus est: unde in nobis amor causatur a bono.

Sed in deo aliter est, quia ipse amor dei est causa bonitatis in rebus dilectis: quia enim deus diligit nos, ideo boni sumus, nam amare nihil est aliud quam velle bonum alicui.

Cum ergo voluntas dei sit causa rerum, quia omnia quaecumque voluit, dominus, fecit, ut dicit Ps. Cxiii, 3, manifestum est quod amor dei, causa est bonitatis in rebus. Unde dionysius dicit, VI cap. De divinis nominibus, quod divinus amor non permisit eum sine germine esse. Ergo si consideremus originem filii, videamus utrum amor quo pater diligit filium, sit principium originis vel procedat ab ea.

Amor autem in divinis dupliciter accipitur; scilicet essentialiter, secundum quod pater diligit et filius et spiritus sanctus; et notionaliter, seu personaliter, secundum quod spiritus sanctus procedit ut amor. Sed neutro horum modorum amor dictus, potest esse principium originis filii. Nam secundum quod accipitur essentialiter, sic importat actum voluntatis.

Si ergo esset principium originis filii, sequeretur quod pater genuisset filium voluntate, non natura: quod est erroneum. Similiter etiam nec amor notionaliter sumptus, qua pertinet ad spiritum sanctum, quia tunc sequeretur quod spiritus sanctus esset principium filii: quod est erroneum; immo nullus haereticus hoc dixit. Licet enim amor notionaliter sumptus sit principium omnium donorum quae nobis donantur a deo, non tamen est principium filii, sed potius ipse a patre filioque procedit.

Sic ergo dicendum, quod ratio ista non sumitur ex dilectione ut ex principio, sed ut ex signo. Cum enim similitudo sit causa dilectionis (omne enim animal diligit simile sibi): ubi invenitur perfecta similitudo dei, ibi invenitur etiam perfecta dilectio dei. Perfecta autem similitudo patris in filio est secundum illud Coloss. I, 15: qui est imago invisibilis dei; Hebr. I, 3: qui cum sit splendor, gloria et figura substantiae eius. Perfecte ergo filius a patre diligitur: et ideo quia perfecte diligit eum, signum est quod pater omnia ostenderit ei et communicaverit ei suam potestatem et naturam. Et de huius dilectione dicitur supra II, 35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Et Matth. III, 17: hic est filius meus dilectus.

Circa hoc autem quod sequitur et omnia demonstrat ei quae ipse facit, sciendum est, quod dupliciter potest aliquis alicui sua opera demonstrare. Vel quantum ad visum, sicut artifex ea quae facit demonstrat discipulo; vel quantum ad auditum, sicut quando verbo instruit eum.

Quocumque ergo istorum modorum accipiatur demonstrat, sequi potest duplex inconveniens: quod tamen non est in ista demonstratione, qua pater demonstrat filio. Si enim pater dicatur demonstrare filio quantum ad visum, primo quidem sequitur in istis inferioribus quod prius operetur aliquid quod alteri demonstrat; deinde quod seorsum ab eo cui demonstrat. Sed pater non demonstrat filio ea quae prius facit, quia ipse filius dicit Prov. VIII, 22: dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret.

Neque etiam ea quae seorsum a filio facit: quia pater omnia operatur per filium; supra I, 3: omnia per ipsum facta sunt.

Si autem accipiatur demonstratio quantum ad auditum, duo videntur sequi: nam qui verbo docet, primo demonstrat ignoranti; deinde verbum est inter demonstrantem et cui fit demonstratio. Sed neutro modo pater demonstrat filio: non enim sicut ignoranti, cum filius sit sapientia patris, I Cor. I, 24: christum dei virtutem et dei sapientiam; nec aliquo alio verbo medio, quia ipse filius est verbum patris, supra I: verbum erat apud deum.

Dicitur ergo pater omnia quae facit demonstrare filio, inquantum communicat ei notitiam omnium suorum operum: sic enim magister dicitur demonstrare discipulo, inquantum dat ei notitiam eorum quae facit.

Unde, secundum Augustinum, demonstrare patrem filio, nihil aliud est quam patrem generare filium. Et filium videre quae pater facit, nihil aliud est quam filium esse et naturam a patre recipere.

Potest tamen dici demonstratio illa similis visuali, inquantum ipse filius est splendor visionis paternae, ut dicitur Hebr. I, 3: nam pater videns se et intelligens, concipit filium, qui est conceptus huius visionis. Potest etiam esse similis ei quae fit per auditum, inquantum filius procedit a patre ut verbum. Ut si dicatur quod pater omnia demonstrat filio, inquantum producit ipsum ut splendorem, et conceptum suae sapientiae, et verbum. Hoc ergo quod dicit demonstrat, refertur ad illud quod supra dixit: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem.

Hoc vero quod dicit omnia, refertur ad illud quod dixit: quaecumque enim ille fecerit, haec similiter et filius facit.




Thomas Aq. s Johannis 34