Thomas Aq. s Johannis 36

Lectio 4 - Io 5,20-25

36 Jn 5,20-25

Ostensa potestate filii in communi, hic consequenter ostendit eam in speciali, et primo dominus manifestat suam potestatem vivificativam; secundo manifestat quaedam praedicta, quae videbantur obscura, ibi sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit filio vitam habere in semetipso.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit filium habere potestatem vivificativam; secundo docet modum percipiendi vitam a filio, ibi amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit etc..

Circa primum tria facit.

Primo proponit potestatem vivificativam filii; secundo dicti rationem assignat, ibi neque enim pater iudicat quemquam; tertio ostendit effectum exinde provenientem, ibi ut omnes honorificent filium etc..

Et circa primum duo facit.

Primo proponit potestatem vivificativam in communi; secundo exprimit eam, ibi sicut enim pater etc..

Quantum ad primum dicit maiora his demonstrabit; quasi dicat: miramini et turbamini de potestate filii in sanatione languidi; sed adhuc pater maiora his demonstrabit opera, scilicet in suscitatione mortuorum, ut vos miremini.

Sed ex his verbis insurgit dubitatio quantum ad duo: primo quidem quantum ad hoc quod dicit demonstrabit: nam hoc quod supra dictum est, quod pater omnia demonstrat filio, refertur ad aeternam generationem: quomodo ergo hic dicit demonstrabit, cum filius sit ei coaeternus, et in aeternitate non sit accipere futurum? secundo vero quantum ad hoc quod dicit ut vos miremini. Si enim ideo demonstraturus est ut Iudaei mirentur, tunc filio demonstraturus est simul et istis, alias non mirarentur, nisi viderent; cum tamen filius ab aeterno omnia viderit apud patrem.

Et ideo dicendum est, quod hoc exponitur tripliciter. Uno modo, secundum Augustinum, ut referatur haec demonstratio fienda discipulis.

Consuetus enim modus loquendi est christi, ut aliquando attribuat sibi fieri quod fit membris suis, secundum illud Matth. XXV, V. 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Et tunc est sensus: vos vidistis filium magna facientem in curatione languidi, et miramini; sed adhuc maiora his pater demonstrabit ei, in membris, scilicet discipulis; infra XIV, 12: et maiora horum faciet.

Dicit ergo ut vos miremini: quia ex miraculis discipulorum Iudaei intantum mirati sunt quod maxima multitudo eorum conversa est ad fidem, sicut habetur Act. I.

Alio modo, secundum Augustinum, sic, ut scilicet referatur ad christum secundum naturam assumptam.

In christo enim est et natura divina et natura humana; et secundum utramque habet a patre potestatem vivificativam; sed aliter et aliter, quia secundum divinitatem habet potestatem vivificandi animas, sed secundum naturam assumptam vivificat corpora unde Augustinus: verbum vivificat animas, sed verbum caro factum vivificat corpora. Nam resurrectio christi, et mysteria quae christus implevit in carne, sunt causa futurae resurrectionis corporum; Eph. II, 5: convivificavit nos in christo; I Cor. XV, 12: si autem christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? sed primum habet ab aeterno, et hoc ostendit cum supra dixit: et omnia demonstrat ei quae ipse facit; quae quidem omnia demonstrat carni; sed alia ex tempore, et quantum ad hoc dicit: et maiora his demonstrabit ei, idest demonstratur potestas eius in hoc quod maiora faciet, suscitando mortuos: quosdam quidem hic, sicut Lazarum, puellam et unicum matris; omnes tandem in die iudicii.

Tertio modo ut referatur ad christum secundum naturam divinam, secundum illum modum quo in Scriptura dici consuetum est, tunc aliquid fieri quando innotescit; sicut illud Matth. Ult., 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Cum enim christus ab aeterno habuerit potestatem plenissimam, quia quaecumque pater facit, similiter et filius facit, dicit tamen, post resurrectionem domini potestatem datam esse: non quia tunc tantum eam recepit, sed quia per resurrectionis gloriam tunc maxime innotuit.

Secundum hoc ergo dicit sibi potestatem dari, secundum quod eam exequitur in opere, ut dicatur: et maiora demonstrabit ei opera; idest, sibi data per executionem ostendet: et hoc vobis mirantibus, quando scilicet qui vobis videtur ut homo tantum, apparebit virtutis divinae et deus. Est autem verbum demonstrationis accipiendum ut verbum visionis, secundum quod supra expositum est.

Consequenter cum dicit sicut enim pater suscitat mortuos... Sic et filius, explicat in speciali potestatem vivificativam filii, ostendens quae sunt illa maiora quae pater filio demonstrabit.

Ubi sciendum est quod divina virtus in veteri testamento ex hoc praecipue commendatur quod deus est auctor vitae; I Reg. II, 6: dominus mortificat, et vivificat. Et deut. C. XXXII, 39: ego occidam, et ego vivere faciam.

Quam quidem virtutem sicut habet pater, sic habet et filius, et ideo dicit sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat; quasi dicat: haec sunt maiora quae pater filio demonstrabit, scilicet ut mortuos vivificet. Plane maiora sunt ista valde: quia plus est ut resurgat mortuus, quam ut convalescat aegrotus. Sic ergo filius quos vult vivificat, et primam vitam viventibus dando, et mortuos suscitando. Nec tamen putemus alios a patre suscitari et alios a filio, sed eosdem quos pater suscitat et vivificat, filius suscitat et vivificat: quia pater, sicut omnia operatur per filium, qui est virtus eius, ita et omnes vivificat per filium, qui est vita, ut dicit infra XIV, 6: ego sum via, veritas et vita. Non tamen per filium suscitat et vivificat mortuos sicut per instrumentum, quia secundum hoc filius non esset constitutus in suae potestatis arbitrio. Et ideo ut hoc excludat, dicit: filius quos vult vivificat; idest, in suae potestatis arbitrio est vivificare quod vult. Nam non aliud vult filius quam pater: sicut enim est illis una substantia, sic est illis una voluntas; unde Matth.: c. XX, 15, dicit: an non licet mihi quod volo facere? consequenter cum dicit neque enim pater iudicat quemquam, assignat rationem dicti, manifestans suam potestatem.

Sed attendendum est, quod ex hoc loco usque ad finem sunt duae expositiones: una est Augustini, alia Hilarii et chrysostomi.

Secundum Augustinum quidem exponitur sic. Dixerat dominus supra, quod sicut pater suscitat mortuos ita et filius. Sed ne intelligeres illam mortuorum resuscitationem tantum qua aliquos ad hanc vitam resuscitavit ad miraculi ostensionem et non illam qua resuscitat ad vitam aeternam, ideo ducit eos ad altiorem considerationem alterius, scilicet resurrectionis quae erit in futuro iudicio.

Unde et specialiter de iudicio mentionem facit, dicens neque enim pater iudicat quemquam.

Potest et aliter, secundum eumdem, sub eodem sensu continuari, ut secundum hoc quod dixit sicut pater resuscitat mortuos, sic et filius etc., referatur ad resurrectionem animarum, quam facit filius inquantum est verbum; hoc vero quod dicit neque enim pater iudicat quemquam, referatur ad resurrectionem corporum, quam facit inquantum verbum caro factum Est. Resurrectio enim animarum fit per personam patris et filii; unde et simul nominat patrem et filium, dicens sicut pater suscitat... Sic et filius. Resurrectio vero corporum per dispensationem humanitatis patri non coaeternam: et ideo soli filio iudicium attribuit.

Sed attende mirabilem varietatem verborum: nam primo proponitur nobis pater operans et filius vacans, scilicet cum dicitur: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem; hic vero e converso proponitur filius operans, et pater vacans: neque enim pater iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit filio etc.. In quo datur intelligi, quod alio modo loquitur hic et alio modo ibi. Nam ibi loquitur de operatione quae est patris et filii, unde dicit quod a se non facit quidquam, nisi quod viderit patrem facientem; hic vero loquitur de operatione qua filius secundum quod homo iudicat et non pater: unde dicit quod omne iudicium dedit filio. Nam pater in iudicio non apparebit; quia secundum iustitiam deus in propria natura iudicandis omnibus apparere non potest: quia cum visio divina sit beatitudo nostra, si mali deum in propria natura viderent, iam essent beati.

Apparebit ergo solus filius, qui solus habet naturam assumptam. Ipse ergo solus iudicat, qui solus omnibus apparebit; sed tamen auctoritate patris; Act. X, 42: hic est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum.

Et in Ps. Lxxi, 1: deus, iudicium tuum regi da.

Consequenter cum dicit ut omnes honorificent filium, ponit effectum qui provenit ex potestate filii, et primo ponit fructum consequentiae; secundo excludit contradictionem, ibi qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum.

Dicit ergo: ideo pater omne iudicium dedit filio, secundum humanam naturam, quia in incarnatione se filius exinanivit formam servi accipiens, in qua inhonoratus est ab hominibus, secundum illud infra VIII, 49: ego honorifico patrem meum, et vos inhonorastis me. Ideo ergo in ipsa natura assumpta datum est ei iudicium, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.

Tunc enim videbunt filium hominis venientem cum potestate magna et maiestate: Lc. XXI, 27. Et Apoc. VII, 11: ceciderunt in facies suas, et adoraverunt, dicentes: benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, virtus et fortitudo deo nostro.

Sed posset aliquis dicere: volo honorificare patrem, et non curare de filio.

Sed hoc non potest esse, quia qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum.

Aliud enim est honorare deum ratione qua deus est, aliud honorare patrem. Nam bene potest aliquis honorare deum inquantum creator, omnipotens et incommutabilis, absque hoc quod honoret et filium. Sed honorare deum ut patrem nullus potest quin honorificet filium: nam pater dici non potest si filium non habet. Sed si inhonoras filium dividendo eius virtutem, inhonoras et patrem: ibi enim tollis virtutem patri, ubi minorem das filio.

Vel aliter, secundum eumdem: christo debetur duplex honor: scilicet secundum divinitatem, secundum quam debetur ei honor aequalis patri; et quantum ad hoc dicit ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem: alius debetur ei secundum humanitatem, sed non aequalis patri; et de isto dicit qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Unde ibi signanter dicitur sicut; hic autem non dicit sicut, sed simpliciter dicit filium esse honorandum; Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

Secundum autem Hilarium et chrysostomum, exponitur magis ad litteram, quamvis parum mutetur, hoc modo.

Dominus supra dicit: filius quos vult vivificat.

Quicumque aliquid facit pro libero voluntatis arbitrio, agit ex proprio iudicio. Supra vero dictum est quod omnia quaecumque facit pater haec et filius similiter facit.

Ergo filius de omnibus habet liberum voluntatis arbitrium, quia ex proprio iudicio procedit.

Et ideo statim facit mentionem de iudicio, dicens neque pater iudicat quemquam, seorsum scilicet a filio. Et hoc modo loquendi usus est dominus infra XII, 47: ego non iudico vos, scilicet solum, sed sermo quem locutus sum, ille iudicabit vos in novissimo.

Sed omne iudicium dedit filio, sicut et dedit ei omnia. Sicut enim dedit ei vitam, et genuit eum viventem, ita dedit ei omne iudicium, idest genuit eum iudicem; infra ibid., 30: sicut audio iudico; idest, sicut habeo esse a patre, ita et iudicium. Ratio huius est, quia filius nihil aliud est, ut dictum est supra, quam conceptus paternae sapientiae; unusquisque autem per conceptum suae sapientiae iudicat: unde sicut pater omnia per filium facit, ita et omnia per ipsum iudicat. Et fructus huius est ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem; idest, exhibeant ei cultum latriae, sicut patri.

Cetera vero non mutantur.

Sed attendenda est, secundum Hilarium, mirabilis connexio verborum, ut errores contra aeternam generationem confutentur.

Duae namque haereses contra ipsam generationem aeternam exortae fuerunt. Una Arii dicentis filium minorem patre; quod est contra aequalitatem et unitatem. Alia Sabellii dicentis non esse distinctionem personarum in divinis; quod est contra originem. Et ideo ubicumque facit mentionem de unitate et aequalitate, statim addit et distinctionem personarum secundum originem, et e converso.

Unde, quia innuit originem personarum, dicens: non potest filius a seipso facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem, ne crederes inaequalitatem, statim subiungit: quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit. Et, e converso, cum innuit aequalitatem, dicens: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, ita et filius quos vult vivificat, ne discredas originem et filium genitum, subiungit: neque enim pater iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit filio.

Eodem modo cum insinuat aequalitatem personarum, dicens ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem, statim subiungit de missione, in qua demonstratur origo, dicens qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum, non per separationem a seipso. Missionem audi, infra VIII, 29: qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum.

Supra ostendit dominus se habere virtutem vivificativam; hic ostendit modum quo aliquis ab ipso vitam participare potest, et primo ponit modum, quomodo aliquis per ipsum vitam participet; secundo huiusmodi adimpletionem praenuntiat, ibi amen, amen dico vobis, quia venit hora.

Circa primum considerandum est, quod sunt quatuor gradus vitae. Unus quidem invenitur in plantis, quae nutriuntur, augentur et generantur et generant; alius in animalibus, quae tantum sentiunt; alius vero in his quae moventur, quae sunt animalia perfecta; ulterius vero est aliud genus vitae in his quae intelligunt. Tot ergo existentibus gradibus vitae, impossibile est vel vitam quae est in plantis, vel eam quae est in sensu, aut eam quae est ex motu, esse primam vitam.

Nam prima vita debet esse per se vita, non participata. Nulla autem vita potest esse talis nisi sola vita intellectualis, aliae autem tres communes sunt corporali et spirituali creaturae; corpus autem quod vivit, non est ipsa vita; sed vitam participans: et ideo vita intellectualis est prima vita, quae est vita spiritualis, quae immediate percipitur a primo vitae principio, unde dicitur vita sapientiae.

Et propter hoc in Scripturis vita attribuitur sapientiae. Prov. VIII, 35: qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a domino.

Sic ergo vitam a christo, qui est dei sapientia, participamus, inquantum anima nostra ab ipso sapientiam percipit.

Haec autem vita intellectualis perficitur in vera cognitione divinae sapientiae, quae est vita aeterna. Infra XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti iesum christum. Sed ad nullam sapientiam potest homo pervenire nisi per fidem: unde in scientiis nullus ad sapientiam pervenit, nisi prius fidem adhibeat dictis a magistro. Si ergo nos volumus ad illam vitam sapientiae pervenire, oportet nos per fidem credere ea quae ab illa nobis proponuntur.

Ad Hebr. XI, 6: oportet accedentem ad deum credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Is. XXVIII, 16, secundum aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis.

Et ideo dominus congrue modum perveniendi ad vitam ostendit esse per fidem, dicens qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam. Et primo ponit meritum fidei; secundo subdit praemium eius, ibi habet vitam aeternam.

Circa meritum fidei primo ponit illud per quod fides introducitur; secundo illud cui fides innititur.

Introducitur quidem fides per verbum hominis; Rom. X, 17: fides ex auditu, auditus autem per verbum christi. Innititur autem fides non verbo hominis sed ipsi deo; gen. C. XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam; Eccli. II, 8: qui timetis deum, credite illi. Sic nos introducit per verbum hominis ad credendum, non ipsi homini qui loquitur, sed deo cuius verba loquitur; I Thess. II, 13: cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, accepistis illud non sicut verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum dei. Et haec duo dominus ponit.

Primo illud per quod fides introducitur; unde dicit qui verbum meum audit, quod introducit ad fidem. Secundo illud cui innititur, cum dicit et credit ei qui misit me, non mihi, sed illi in cuius virtute loquor.

Quae quidem verba possunt competere christo secundum quod homo inquantum per verbum eius humanum homines conversi sunt ad fidem; et secundum quod deus, inquantum christus est verbum dei. Cum enim christus sit verbum dei, manifestum est quod audientes christum audiebant verbum dei et per consequens credebant deo. Et hoc est quod dicit: qui audit verbum meum, idest me verbum dei, et credit ei, idest patri cuius sum verbum.

Praemium autem fidei ponit cum subdit habet vitam aeternam. Et ponit tria quae nos habebimus in gloria, sed ordine retrogrado.

Primo enim consequemur resurrectionem ex mortuis; secundo liberationem a futuro iudicio; tertio vitam aeternam: quia, ut dicitur Matth. XXV, 46 post iudicium ibunt iusti in vitam aeternam. Et haec tria ponit ad fidei praemium pertinere: et primo tertium tamquam magis desideratum.

Unde dicit qui credit, scilicet per fidem, habet vitam aeternam, quae consistit in plena dei visione. Et dignum est ut qui credit propter deum his quae non videt, perducatur ad plenam eorum visionem; infra c. XX, 31: haec scripta sunt ut credatis... Et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Secundo ponit secundum, cum dicit et in iudicium non veniet.

Sed contra hoc est quod apostolus dicit II Cor. V, 10: omnes nos astare oportet ante tribunal christi, etiam ipsos apostolos: ergo qui credit, in iudicium veniet.

Sed dicendum, quod duplex est iudicium.

Scilicet condemnationis, et in isto non venient qui fide formata in deum credunt: de quo dicebat Ps. Cxlii, 2: non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens; supra III, 18: qui credit non iudicatur. Est etiam iudicium discretionis vel discussionis, et ad istud oportet nos omnes ante tribunal christi exhibere, ut dicit apostolus; et de isto dicitur in Ps. XLII: iudica me, deus, et discerne causam meam.

Tertio ponit praemium, cum dicit sed transit a morte in vitam, vel transiet, secundum aliam litteram. Quod quidem potest exponi dupliciter. Primo ut referatur ad resurrectionem animae et sic planus est sensus quasi dicat: non solum per fidem adipiscitur vitam aeternam et liberatur a iudicio, sed etiam remissionem peccatorum consequitur.

Unde dicit sed transit de infidelitate ad fidem, de iniustitia ad iustitiam; I Io. III, 14: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam.

Secundo ut referatur ad resurrectionem corporum; et tunc est expositivum huius quod dicit habet vitam aeternam. Posset enim ex hoc aliquis credere quod qui credit in deum, numquam moreretur, sed viveret in aeternum; quod esse non potest, quia omnes homines solvere oportet debitum primae praevaricationis, secundum illud Ps. Lxxxviii, 49: quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? et ideo non est intelligendum, eum qui credit sic habere vitam aeternam, quasi numquam moriturus; sed quia de hac vita transiet per mortem in vitam, idest per mortem corporis reparabitur in vitam aeternam. Vel transiet quantum ad causam: quia quando homo credit, iam habet meritum gloriosae resurrectionis; Is. XXVI, 19: vivent mortui tui, interfecti tui resurgent. Et tunc soluti a morte veteris hominis suscipiemus vitam novi hominis, scilicet christi.

Amen, amen dico vobis etc.. Quia possent aliqui dubitare utrum aliqui de morte ad vitam transirent, ideo dominus praenuntiat huiusmodi adimpletionem dicens: dico quod transiet de morte in vitam, et hoc iam ante impletur. Et hoc est quod dicit: amen, amen dico vobis, quia venit hora, non fatali necessitate subiecta, sed a deo praeordinata; I Io. II, 18: novissima hora Est. Et ne credatur distare subiungit et nunc est (Rom. XIII, 11: hora est iam nos de somno surgere), hora scilicet nunc est, quando mortui audient vocem filii dei, et qui audierint vivent.

Quod potest dupliciter exponi.

Uno modo ut referatur ad resurrectionem corporis et dicatur venit hora, et nunc est etc., quasi dicat: verum est quod omnes finaliter resurgent, sed etiam nunc est hora, quando aliqui, quos resuscitaturus erat dominus, audient vocem eius. Sic audivit Lazarus quando dictum est ei, veni foras, ut dicitur infra XI, 43; sic audivit filia archisynagogi, ut dicitur Matth. IX, 18 et filius viduae, ut habetur Lc. VII, 12. Et ideo, dicit signanter et nunc est, quia per me iam incipiunt mortui resuscitari.

Alio modo, secundum Augustinum, ut hoc quod dicit nunc est, referatur ad resurrectionem animae. Nam, sicut dictum est supra, duplex est resurrectio: scilicet corporum, quae erit; et hoc nondum est sed erit in iudicio futuro; alia est animarum, de morte infidelitatis ad vitam fidei, et iniustitiae ad iustitiam; et hoc iam nunc Est. Et ideo dicit venit hora, et nunc est, quando mortui, scilicet infideles et peccatores, audient vocem filii dei, et qui audierint vivent, secundum veram fidem.

Sed duo mirabilia in his verbis implicari videntur. Unum, cum dicit mortuos audire; aliud cum subdit, eos per auditum reviviscere, quasi prior sit auditus quam vita, cum tamen auditus sit quidam actus vitae.

Sed si hoc referamus ad resurrectionem, verum est quod mortui audient, idest obedient voci filii dei. Vox enim expressiva est interioris conceptus. Tota autem natura ad nutum obedit voluntati divinae; Rom. IV, 17: vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Secundum hoc ergo ligna, lapides et omnia, non solum ossa arida, sed et cineres corporum mortuorum audient vocem filii dei, inquantum ad nutum ei obedient. Et hoc non convenit christo inquantum est filius hominis sed inquantum est filius dei, quia verbo dei omnia obediunt. Et ideo signanter dicit filii dei; Matth. VIII, 27: qualis est hic, quia mare et venti obediunt ei? si vero referatur ad resurrectionem animarum, rationem habet quod dicitur: nam vox filii dei, qua interius per inspirationem vel exterius per praedicationem suam et aliorum, corda fidelium movet, habet vim vivificativam, infra VI, 64: verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, et sic vivificat mortuos, dum iustificat impios.

Et quia auditus est via ad vitam vel naturae per obedientiam, ad reparationem scilicet naturae, vel auditus fidei ad reparationem vitae et iustitiae, ideo dicit et qui audierint, per obedientiam quantum ad resurrectionem corporum, vel per fidem quantum ad resurrectionem animarum, vivent, in corpore in aeterna vita et in iustitia in vita gratiae etc..



Lectio 5 - Io 5,26-30

37 Jn 5,26-30

Supra ostendit dominus se habere potestatem vivificativam et iudiciariam, et explicavit utramque per effectum, hic manifestat quomodo utraque potestas sibi competat, et primo ostendit hoc de potestate vivificativa; secundo de potestate iudiciaria, ibi et potestatem dedit ei iudicium facere.

Dicit ergo primo: dico quod sicut pater suscitat mortuos ita et ego, et qui audit verbum meum, habet vitam aeternam: et hoc ideo habeo, quia sicut pater habet vitam in semetipso, sic et filio dedit habere vitam in semetipso.

Circa quod sciendum est, quod aliqui vivunt, sed non habent vitam in semetipsis sicut Paulus Gal. II, 20: quod autem nunc vivo, in fide filii dei vivo. Et iterum: vivo ego, iam non ego, vivit vero in me christus.

Vivebat ergo, sed non in semetipso, sed in alio per quem vivebat; sicut et corpus vivit, sed non habet vitam in semetipso, sed in anima per quam vivit. Illud ergo in semetipso vitam habet, quod habet vitam essentialem non participatam, idest quod ipsum est vita.

In quolibet autem genere rerum, quod est per essentiam, est causa eorum quae sunt per participationem, sicut ignis est causa omnium ignitorum. Quod ergo est per essentiam vita, est causa et principium omnis vitae in viventibus.

Et ideo ad hoc quod aliquod sit principium vitae requiritur quod sit per essentiam vita. Et ideo congrue manifestat dominus se totius vitae principium, dicens se habere vitam in semetipso, idest per essentiam, cum dicit sicut pater habet vitam in semetipso, idest sicut est vivens per essentiam, ita et filius. Ideo sicut pater est causa vitae, ita filius suus.

Ostendit autem aequalitatem filii ad patrem, cum dicit sicut pater habet vitam in semetipso; et distinctionem, cum dicit dedit filio.

Sunt enim aequales in vita pater et filius; sed distinguuntur, quia pater dat, filius accipit.

Nec est intelligendum, quod filius a patre dante accipiat vitam, quasi praeexistat eam non habens, sicut in istis inferioribus materia prima existens accipit formam, et subiectum subiicitur accidenti: quia nihil in filio praeexistens est acceptioni vitae. Nam, sicut Hilarius dicit, filius nihil habet nisi natum, idest quod per nativitatem accepit. Et cum sit ipsa vita, ideo intelligendum est dedit filio vitam, idest, produxit filium vitam. Sicut si dicatur: mens dat verbo vitam, non quasi verbum praeexistat et postea vitam recipiat, sed quia produxit verbum in eadem vita qua ipsa vivit.

Destruuntur autem per haec verba tres errores, secundum Hilarium. Primo Arianorum, qui dicentes filium minorem patre, coacti sunt per hoc quod supra dictum est quaecumque pater fecerit, haec et filius facit, dicere, quod filius sit aequalis patri in virtute; sed tamen adhuc negant eum esse aequalem sibi in natura. Sed ecce quod etiam in hoc confutantur, per hoc quod dicitur sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso.

Nam cum vita pertineat ad naturam, si filius habet vitam in semetipso sicut et pater, manifestum est quod tenet in se originis suae indivisibilem et aequalem cum patre naturam.

Secundus error eorum, quantum ad hoc quod negabant filii coaeternitatem ad patrem, dicentes, filium ex tempore incepisse: quod destruitur inquantum dicit filius vitam habet in semetipso. Nam in omnibus viventibus quorum generatio est in tempore, semper est invenire aliquid quod aliquando fuit non vivens; sed in filio quidquid est, est ipsa vita et ideo sic accepit ipsam vitam, quod vitam habet in semetipso, ut semper fuerit vivens.

Tertio per hoc quod dicit dedit, destruitur error Sabellii negantis distinctionem personarum.

Si enim pater vitam dedit filio, manifestum est quod alius est pater qui dedit, et alius filius qui accepit.

Consequenter cum dicit et potestatem dedit ei iudicium facere, manifestat se habere iudiciariam potestatem, et primo manifestat suam potestatem iudiciariam; secundo rationem dictorum assignat, ibi non possum ego a me facere quidquam.

Circa primum duo facit.

Primo ponit potestatis iudiciariae originem; secundo ostendit iudicii aequitatem, ibi et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae.

Circa primum notandum est, quod hoc quod dicit potestatem dedit ei, potest legi dupliciter. Uno modo secundum chrysostomum, alio modo secundum Augustinum.

Si autem legatur secundum chrysostomum, tunc haec pars dividitur in duas.

Primo proponit iudiciariae potestatis derivationem; secundo excludit dubitationem, ibi quia filius hominis est.

Sciendum est autem, quod haec littera sic punctatur secundum chrysostomum: potestatem dedit ei iudicium facere, postea resumitur quia filius hominis est, nolite mirari hoc. Et huius punctationis ratio est, quia Paulus Samosatenus, quidam antiquus haereticus, qui sicut et Photinus dicebat christum purum hominem esse, et initium sumpsisse ex virgine, punctabat sic: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est, et postea resumitur: nolite mirari hoc, quia venit hora etc., quasi intelligens per hoc quod ideo necesse fuit dari potestatem iudiciariam christo, quia filius hominis est, idest purus homo, cui ex se non convenit iudicare homines.

Et ideo oportet quod si iudicat alios, sibi detur potestas iudicandi.

Sed hoc, secundum chrysostomum, non potest stare, quia nullam convenientiam habet quod dicitur. Si enim ideo suscepit potestatem iudiciariam, quia homo est, tunc pari ratione, cum cuilibet homini conveniat iudiciaria potestas per humanam naturam, non plus competet christo quam aliis hominibus.

Non ergo sic legendum est; sed dicendum, quod quia est ineffabilis dei filius, propterea et iudex Est. Et hoc est quod dicit: non solum dedit ei pater quod vivificat; sed etiam potestatem dedit ei, per aeternam generationem, iudicium facere, sicut per eam dedit ei vitam habere in semetipso; Act. X, 42: hic est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum. Dubitationem excludit cum dicit nolite mirari hoc: et primo movet eam; secundo excludit, ibi, quia venit hora etc..

Dubitatio autem oriebatur in cordibus Iudaeorum, quia aestimantes christum nihil plus esse quam purum hominem, ea vero, quae dicebantur de eo, erant supra hominem, et etiam supra Angelum, mirabantur cum audirent.

Et ideo dicit nolite mirari hoc, scilicet quod dixi, quod filius vivificat mortuos et habet iudiciariam potestatem, propter hoc quia filius hominis Est. Et de hoc mirabantur, quia purum hominem aestimantes, videbant in eo facta divina; Matth. VIII, 27: mirabantur omnes dicentes: qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? et subdit causam quare non mirentur, quia scilicet ipse idem qui est filius hominis, est filius dei.

Et licet, secundum chrysostomum, non exprimatur ista propositio, scilicet quod idem est filius hominis qui est filius dei, ponit tamen dominus illud ex quo propositio illa de necessitate sequitur: sicut videmus, quod syllogizantes in doctrinis frequenter non proponunt intentum principaliter, sed illud ex quo de necessitate sequitur. Et ideo dominus non dicit quod ipse est filius dei, sed quod filius hominis talis est quod ad vocem eius suscitantur omnes mortui: ex quo necessario sequitur quod sit filius dei, nam suscitare mortuos est opus proprium dei. Et ideo dicit nolite mirari, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei. Sed non dicit et nunc est, ut supra dixit; neque quia ista hora nunc non Est. Similiter hic dicit omnes, quod non dixerat supra: quia in prima resurrectione aliquos tantum resuscitavit, scilicet Lazarum, filium viduae, et puellam; sed tunc in futura resurrectione, quae erit tempore iudicii, omnes audient vocem filii dei, et resurgent; ezech. C. XXXVII, 12: aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulcris vestris.

Secundum autem Augustinus, loquitur sic punctando: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est, et postea subditur nolite mirari hoc. Et secundum hoc dividitur in duas partes. In prima enim tangitur collatio iudiciariae potestatis facta filio hominis; secundo manifestatur per maioris potestatis collationem, ibi nolite mirari hoc.

Circa primum sciendum est, secundum Augustinum, quod supra locutus est de resurrectione animarum, quae fit per filium dei; hic vero loquitur de resurrectione corporum, quae fit per filium hominis. Et quia universalis resurrectio corporum futura est tempore iudicii, ideo hic praemittit de iudicio, dicens: potestatem dedit ei, scilicet christo, iudicium facere, et hoc quia filius hominis est, idest secundum humanam naturam.

Unde et post resurrectionem dicit, Matth. Ult., c. 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.

Est autem data iudiciaria potestas christo secundum quod homo, propter tria. Primo ut ab omnibus videretur: necesse est enim iudicem a iudicandis videri. Iudicabuntur autem boni et mali, et boni quidem christum videbunt secundum divinitatem et humanitatem; mali autem eum secundum divinitatem videre non poterunt, quia haec visio est beatitudo sanctorum, nec videtur nisi a mundis corde, ut dicitur Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Et ideo ut videatur in iudicio non solum a bonis, sed etiam a malis, iudicabit in forma humana; Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Secundo, quia per humilitatem passionis promeruit gloriam exaltationis.

Unde sicut ille qui mortuus est, resurrexit, ita forma illa iudicabit quae iudicata est, et sedebit iudex in iudicio hominum qui stetit sub iudice homine; damnabit vere reos qui factus est falso reus, ut dicit Augustinus libro de verbis domini. Iob XXXVI, c. 17: causa tua quasi impii iudicata est; sed iudicium causamque recipies. Tertio ad insinuandum iudicis clementiam. Quod homo iudicetur a deo, videtur valde terribile: horrendum est enim incidere in manus dei viventis, ut dicitur Hebr. X, 31; sed quod homo iudicem habeat hominem, confidentiam praebet: et ideo ut iudicis experiaris clementiam, hominem habebis iudicem; Hebr. IV, 15: non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris.

Sic ergo dedit potestatem christo, iudicium facere, quia filius hominis est.

Sed hoc quidem nolite mirari, quia maiorem potestatem contulit ei, scilicet resuscitandi mortuos; unde dicit: quia venit hora, scilicet novissima, quae erit in fine mundi; Ez. VII, 7: venit tempus, prope est dies occisionis; in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei. Supra autem non dixit omnes, quia ibi loquebatur de resurrectione spirituali, secundum quam non omnes in primo adventu resurrexerunt; quia II Thess. III, 2, dicitur: non enim omnium est fides. Hic vero loquitur de resurrectione corporum secundum quam omnes resurgemus, I Cor. XV, 20 ss. Sed addit qui in monumentis sunt, quod supra non dixerat: quia animae non sunt in monumentis, sed corpora, quorum tunc resurrectio erit.

Omnes ergo qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei. Vox ista erit sensibile signum filii dei, ad quam omnes suscitabuntur; I Thess. IV, 15: dominus veniet in iussu Archangeli, et in tuba dei. Et simile habetur I Cor. XV, 52, Matth. XXV, 6: media nocte clamor factus Est. Quae quidem vox habebit virtutem ex divinitate christi; ps. Lxvii, 34: dabit voci suae vocem virtutis.

Quia ergo Augustinus dicit, quod resurrectio corporum fit per verbum carnem factum, resurrectio animarum per verbum, ut dictum est supra; ideo quaerendum est quomodo hoc intelligatur. Aut enim subintelligitur de causa prima, aut de causa meritoria.

Si quidem de causa prima, constat quod divinitas christi est causa corporalis et spiritualis resurrectionis, idest corporum et animarum, secundum illud Deut. XXXII, 39: ego occidam, et ego vivere faciam. Si vero de causa meritoria, tunc humanitas christi est causa utriusque resurrectionis: quia per mysteria quae in carne christi completa sunt, reparamur non solum quantum ad corpora ad vitam incorruptibilem, sed etiam quantum ad animas ad vitam spiritualem; Rom. IV, 25: traditus est propter nostras iniquitates, et resurrexit propter iustificationem nostram. Non ergo videtur verum quod dicit Augustinus.

Sed dicendum, quod Augustinus loquitur de causa exemplari et de causa qua illud quod vivificatur, conformatur vivificatori: nam omne illud quod per aliud vivit, conformatur ei per quod vivit. Resurrectio autem animarum non est per hoc quod animae conformantur humanitati christi, sed verbo, quia vita animae est per solum verbum; et ideo dicit animarum resurrectionem fieri per verbum. Resurrectio vero corporum erit per hoc quod corpora nostra conformabuntur corpori christi per vitam gloriae, videlicet per claritatem corporum; secundum illud Phil. III, V. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Et secundum hoc dicit resurrectionem corporum fieri per verbum carnem factum.

Consequenter cum dicit et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, ostendit aequalitatem iudicii, quia boni praemiabuntur, unde dicit procedent qui bona fecerunt, in resurrectione vitae, idest ad hoc quod vivant in aeterna gloria, mali autem damnabuntur; unde dicit qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii; idest, resurgent in condemnationem; Matth. XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum, scilicet mali, iusti autem in vitam aeternam; Dan. XII, 2: multi ex his qui in terrae pulvere dormierant, resurgent: quidam quidem ad vitam, alii autem ad opprobrium sempiternum, ut videant semper.

Et nota, quod supra loquens de resurrectione animarum, dicit: qui audierint vivent, hic vero dicit quod procedent; et hoc propter malos, qui vadunt in condemnationem: nam vita eorum non est dicenda vita, sed potius mors aeterna.

Similiter etiam supra fecit mentionem de fide tantum, dicens: qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit; hic ne credas solam fidem sine operibus ad salutem sufficere, facit mentionem de omnibus operibus, dicens qui bona fecerunt, procedent in resurrectionem vitae; quasi dicat: non qui credit tantum, sed qui cum fide bona operatur, procedit in resurrectionem vitae; Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est.

Consequenter cum dicit non possum ego a me ipso facere quidquam, assignat rationem praemissorum. Duo autem praemiserat, scilicet originem potestatis, et aequitatem iudicii; et ideo utriusque causam assignat.

Primo de primo.

Secundo de secundo, ibi et iudicium meum iustum est.

Sciendum est autem circa primum, quod hoc quod dicit non possum ego a meipso facere quidquam, potest dupliciter legi, etiam secundum Augustinum.

Primo ut referatur ad filium hominis hoc modo: tu dicis quod habes potestatem resuscitandi mortuos, quia filius hominis es, sed numquid hoc est tibi inquantum tu es filius hominis? non, quia non possum ego a meipso facere quidquam; sed sicut audio, iudico. Non dicit, sicut video, secundum quod supra dixerat: filius non potest a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem, sed dicit sicut audio: nam audire idem est in hoc loco quod obedire. Obedire autem pertinet ad illum cui fit imperium. Imperare autem pertinet ad superiorem. Et ideo, quia christus inquantum homo minor est patre, dicit sicut audio; idest, secundum quod inspiratur a deo in anima mea. De ipso auditu dicit Ps. Lxxxiv, 9: audiam quid loquatur in me dominus deus. Supra autem, quia loquebatur de se secundum quod est verbum dei, dixit viderit.

Consequenter cum dicit et iudicium meum iustum est, manifestat aequitatem iudicii. Dixerat enim: et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, sed posset aliquis dicere: numquid faciet gratiam aliquibus minus puniendo, et plus remunerando? ideo respondet quod non, dicens: quia iudicium meum verum Est. Cuius ratio est quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.

In domino enim iesu christo sunt duae voluntates. Una divina quam habet eamdem cum patre; alia humana, quae est sibi propria, sicut est proprium eius esse hominem.

Voluntas humana fertur in bonum proprium; sed in christo per rectitudinem rationis regebatur et regulabatur, ut semper in omnibus voluntati divinae conformaretur; et ideo dicit: non quaero implere voluntatem meam propriam, quae, quantum in se est, inclinatur ad bonum proprium, sed voluntatem eius qui misit me, patris; Ps. XXXIX, 9: ut facerem voluntatem tuam, deus meus, volui; Matth. XXVI, 39: non quod ego volo, sed quod tu vis.

Et si quidem diligenter attenditur, dominus veram rationem assignat iusti iudicii, dicens quia non quaero voluntatem meam: non enim iudicium alicuius est iniustum, quando procedit ab eo secundum regulam legis; voluntas autem divina regula est, et lex voluntatis creatae: et ideo voluntas creata, et ratio quae regulatur secundum regulam divinae voluntatis, iusta est, et iudicium eius iustum.

Secundo vero exponitur ut referatur ad filium dei, et manet eadem divisio quae prius posita Est. Dixit ergo christus inquantum verbum manifestans originem suae potestatis: non possum ego a me facere quidquam, eo modo sicut supra dixit: non potest filius a se facere quidquam; nam suum facere, et suum posse, est suum esse; esse autem est ei ab alio, scilicet a patre: et ideo, sicut non est a se, ita a se non potest facere quidquam; infra VIII, 28: a meipso facio nihil.

Hoc autem quod dicit sed sicut audio, iudico, eodem modo exponendum est sicut illud supra nisi quod viderit patrem facientem.

Nos enim scientiam, seu cognitionem aliquam accipimus per visum et per auditum (isti enim duo sensus maxime serviunt disciplinae), sed quia in nobis alius est visus, alius auditus; ideo aliter accipimus scientiam per visum, quia inveniendo; aliter per auditum, quia addiscendo. In filio vero dei idem est auditus et visus; et ideo sive dicatur audit, sive vidit, idem significat secundum acceptionem scientiae. Et quia iudicium in qualibet natura intellectuali ex scientia procedit, signanter dicit sicut audio, iudico; idest, sicut cognitionem simul cum esse a patre accepi, sic iudico; infra XV, 15: omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis.

Manifestans vero iudicii aequitatem, dicit et iudicium meum verum est.

Cuius ratio est, quia non quaero voluntatem meam.

Sed numquid non est eadem voluntas patris et filii? sed dicendum, quod eadem quidem voluntas est utriusque, sed tamen pater non habet voluntatem ab alio, filius vero habet ab alio, scilicet a patre. Sic ergo filius implet voluntatem suam ut alterius, idest ab alio habens; pater vero ut suam, idest non habens ab alio: et ideo dicit non quaero voluntatem meam, quae sit mihi originaliter a me ipso, sed quae est mihi ab alio, scilicet a patre.




Thomas Aq. s Johannis 36