Thomas Aq. s Johannis 44

Lectio 5 - Io 6,41-46

44 Jn 6,41-46

Posita doctrina christi, hic excluditur contradictio praedictae doctrinae, et primo quantum ad turbas murmurantes; secundo quantum ad discipulos dubitantes, ibi multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt etc..

Circa primum duo facit.

Primo exprimit murmur turbarum de origine spiritualis cibi; secundo mitigat eorum litigium de cibi spiritualis manducatione, ibi litigabant ergo Iudaei.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur murmur turbarum; secundo repressio murmuris, ibi respondit ergo iesus, et dixit eis.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur occasio murmuris; secundo ponuntur murmurantium verba, ibi nonne iste est filius ioseph? concludit ergo ex praemissis verbis christi, quod quidam de quodam dictorum verborum murmurabant, quia scilicet dixerat: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi; quem quidem spiritualem panem non capiebant nec desiderabant. Et ideo murmurabant, quia in spiritualibus mentem fundatam non habebant, et huius rei antiquam consuetudinem habebant, secundum illud ps. Cv, 25: murmuraverunt in tabernaculis; et I Cor. X, 10: neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt. Ideo autem, ut chrysostomus dicit, usque huc non murmurabant, quia semper sperabant se consecuturos corporalem escam: qua spe subtracta, statim murmurare incipiunt, licet aliam causam praetendant. Non autem manifeste contradicunt propter reverentiam quam adhuc habebant ad ipsum, ex memoria praecedentis miraculi.

Verba autem murmurantium ponit cum dicit nonne hic est filius ioseph? quia enim carnales erant, carnalem christi generationem solam considerabant, ex qua impediebantur ne cognoscerent spiritualem et aeternam; et ideo de sola carnali loquuntur, secundum illud supra III, 31: qui de terra est, de terra loquitur, et spiritualem non capiunt; unde subdunt quomodo ergo dicit hic, quia de caelo descendi? vocant autem eum filium ioseph propter reputationem: quia nutritius eius erat, secundum illud Lc. III, 23: ut putabatur filius ioseph.

Murmurationis autem repressio ponitur cum dicit respondit ergo iesus, et dixit eis, et primo reprimit ipsorum murmur; secundo satisfacit dubitationi, ibi amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam aeternam.

Circa primum duo facit.

Primo cohibet eorum murmur; secundo assignat causam murmuris eorum, ibi nemo potest venire ad me etc..

Cognoscens ergo iesus eorum murmur, respondit; et comprimens ipsum murmur eorum, dixit eis nolite murmurare etc..

Hoc namque est salubre documentum: qui enim murmurat, ostendit mentem suam in deo non esse firmatam, et ideo dicitur sap. C. I, 11: custodite vos a murmuratione, quia nihil prodest.

Causa autem murmuris est infidelitas eorum; et ideo hanc ostendit dicens nemo potest venire ad me etc., ubi primo ostendit necessariam esse patris attractionem ad hoc ut veniatur ad christum; secundo ostendit modum attrahendi, ibi est scriptum in prophetis etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit humanae facultatis defectum; secundo divini auxilii subsidium; tertio auxilii finem, seu fructum.

Est ergo humana facultas deficiens ad veniendum ad christum per fidem; et ideo dicit nemo potest venire ad me. Secundo divinum auxilium est efficax ad subveniendum, unde subdit nisi pater, qui misit me, traxerit eum.

Sed finis, seu fructus est optimus; unde sequitur et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Dicit ergo primo: non est mirum si murmuratis, quia nondum estis tracti a patre ad me. Nam nemo potest ad me venire, in me credendo, nisi pater, qui misit me, traxerit eum.

Sed hic est triplex quaestio. Prima est de hoc quod dicit nisi pater traxerit eum. Cum enim ad christum veniamus credendo, sicut supra eodem dictum est, venire ad christum est credere in eum; credere autem nullus potest nisi volens. Cum ergo tractio importet violentiam quamdam, ergo qui tractus venit ad christum, cogitur.

Respondeo dicendum, quod hoc quod hic dicitur de hac tractione patris, non importat coactionem, cum non omne trahens faciat violentiam. Sic ergo multipliciter pater trahit ad filium, secundum multiplicem modum trahendi absque violentia in hominibus. Nam aliquis homo trahit aliquem persuadendo ratione; et hoc modo pater trahit homines ad filium, demonstrando eum esse filium suum; et hoc dupliciter: vel per internam revelationem; Matth. XVI, 17: beatus es, simon bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, scilicet christum esse filium dei vivi, sed pater meus; vel per miraculorum operationem, quam habet a patre; supra V, 36: opera quae dedit mihi pater, ipsa testimonium perhibent de me.

Item aliquis trahit alium alliciendo; prov.

VII, 21: blanditiis labiorum suorum protraxit eum. Et hoc modo illi qui attendunt ad iesum propter auctoritatem paternae maiestatis, trahuntur a patre. Quicumque enim credit in christum propter hoc quod credit eum filium dei, hunc pater trahit ad filium, idest paterna maiestas. Hoc modo non trahitur Arius qui christum non verum dei filium, nec de substantia patris genitum credebat.

Non sic tractus est Photinus, christum purum hominem dogmatizans. Sic ergo trahuntur a patre, sua maiestate allecti; sed trahuntur etiam a filio, admirabili delectatione et amore veritatis, quae est ipse filius dei. Si enim, ut dicit Augustinus, trahit sua quemque voluptas, quanto fortius debet homo trahi ad christum, si delectatur veritate, beatitudine, iustitia, sempiterna vita, quod totum est christus? ab isto ergo si trahendi sumus, trahamur per dilectionem veritatis; secundum illud Ps. XXXVI, 4: delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Hinc sponsa dicebat, Cant. I, 3: trahe me post te; curremus in odorem unguentorum tuorum.

Sed quia non solum revelatio exterior, vel obiectum, virtutem attrahendi habet, sed etiam interior instinctus impellens et movens ad credendum, ideo trahit multos pater ad filium per instinctum divinae operationis moventis interius cor hominis ad credendum; Phil. II, 13: deus est qui operatur in nobis velle et perficere; Oseae XI, 4: in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis; prov. C. XXI, 1: cor regis in manu domini: quocumque voluerit inclinabit illud.

Secunda quaestio est: quia cum dicatur quod filius trahit ad patrem, matth. C. XI, 27: nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare; et infra XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi: quomodo hic dicitur, quod pater trahit ad filium? sed dicendum, quod ad hoc potest dupliciter responderi: nam de christo possumus loqui aut secundum quod est homo aut secundum quod est deus. Secundum autem quod homo, christus est via; infra XIV, 6: ego sum via: et secundum quod est christus, ducit ad patrem, sicut via ad terminum seu finem. Pater vero trahit ad christum hominem inquantum dat nobis suam virtutem, ut credamus in christum; Eph. II, 8: gratia salvati estis, et hoc non ex vobis, dei enim donum Est. Inquantum est christus, est verbum dei, et manifestativum patris. Sic filius trahit ad patrem. Pater autem trahit ad filium inquantum manifestat ipsum.

Tertia quaestio est de hoc quod dicit, quod nemo venire potest nisi tractus a patre: quia secundum hoc, si nullus veniat ad christum, non imputatur ei, sed ei qui non trahit eos.

Respondeo dicendum, quod vere nullus venire potest nisi tractus a patre: nam sicut grave per naturam non potest per se sursum ferri nisi trahatur ab alio, ita cor humanum ex se ad inferiora tendens, non potest sursum elevari nisi tractus. Si vero non elevatur, non est defectus ex parte trahentis, qui quantum in se est, nulli deficit; sed est propter impedimentum eius qui non trahitur.

Aliter autem, quantum ad hoc pertinet, possumus loqui de hominibus in statu naturae integrae, et aliter in statu naturae corruptae; nam in natura integra non erat aliquod impedimentum prohibens ab hac tractione, unde tunc omnes homines huius tractionis poterant esse participes. Sed in natura corrupta omnes per impedimentum peccati aequaliter prohibentur ab hac tractione; et ideo omnes indigent trahi. Deus autem omnibus ad trahendum manum porrigit quantum in se est, et, quod plus est, non solum attrahit manum recipientis, sed etiam aversos a se convertit, secundum illud Thren. Ult., 21: converte nos, domine, et convertemur: et in Ps. Lxxxiv, 7, secundum aliam litteram: deus, tu convertens vivificabis nos. Ex quo ergo deus paratus est dare omnibus gratiam, et ad se trahere, non imputatur ei, si aliquis non accipiat, sed ei qui non accipit.

Quare autem non omnes aversos trahit, sed aliquos, licet sint omnes aequaliter aversi: ratio quidem in generali potest assignari, ut scilicet in illis qui non trahuntur, appareat et refulgeat ordo divinae iustitiae; in illis autem qui trahuntur, immensitas divinae misericordiae. Quare autem in speciali trahat hunc, et illum non trahat, non est ratio aliqua, nisi beneplacitum voluntatis divinae.

Unde dicit Augustinus: quem trahat et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle iudicare, si non vis errare. Sed accipe, et intellige: nondum traheris, ora ut traharis.

Hoc etiam ostendi potest per exemplum.

Nam assignari potest ratio quare artifex ponit aliquos lapides inferius, et aliquos superius, et aliquos ex lateribus, ex dispositione domus, cuius complementum hoc exigit. Sed quare hos lapides hic ponat et hos ibi, dependet a sua simplici voluntate. Et inde est quod prima ratio dispositionis refertur ad voluntatem artificis. Sic ergo deus ad complementum universi quosdam quidem trahit, ut in eis appareat sua misericordia; quosdam vero non trahit, ut ostendatur in eis sua iustitia.

Sed hos trahit, illos non trahit secundum suum beneplacitum voluntatis. Similiter etiam quare in ecclesia aliquos fecit apostolos, alios confessores, alios martyres, ratio est propter ecclesiae decorem et complementum.

Sed quare Petrum fecit apostolum, stephanum martyrem et Nicolaum confessorem, non est alia ratio nisi voluntas sua.

Sic ergo patet humanae facultatis defectus, et auxilii divini subsidium.

Sequitur auxilii finis et fructus, cum dicit et ego resuscitabo eum in novissimo die, etiam inquantum homo: nam per ea quae christus in carne sua gessit, consequimur resurrectionis fructum; I Cor. XV, 21: sicut per hominem mors, ita et per hominem resurrectio mortuorum. Ego, ergo, secundum quod homo, resuscitabo eum, non solum ad vitam naturae, sed etiam ad vitam gloriae, et hoc in novissimo die.

Tenet enim fides catholica, quod status mundi innovabitur; Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam. Et inter alia quae ad hanc innovationem concurrent, credimus caeli motum cessare, et per consequens tempus; Apoc. X, 5: et Angelus quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad caelum. Et infra: quia tempus non erit amplius. Quia ergo cessante tempore in resurrectione, cessabit etiam nox et dies, secundum illud Zac. XIV, 7: erit dies una, quae nota est domino, non dies neque nox; ideo dicit resuscitabo eum in novissimo die.

Quare autem usque tunc caeli motus duret, et tempus, non minus vel amplius, sciendum est, quia illud quod est propter aliud, diversimode disponitur secundum diversam dispositionem eius propter quod est.

Omnia autem corporalia propter hominem facta sunt; et ideo secundum diversam dispositionem hominis diversimode ea disponi oportet.

Quia ergo in hominibus quando resurgent, inchoabitur status incorruptionis, secundum illud I Cor. XV, 54: mortale hoc induet incorruptionem, ideo cessabit tunc etiam corruptio in rebus; unde cessabit motus caeli, qui est causa generationis et corruptionis in rebus corporalibus; Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem filiorum dei. Sic ergo patet quod ad fidem necessaria est nobis attractio patris.

Consequenter cum dicit est scriptum in prophetis etc., determinat modum attrahendi, et primo ponit attrahendi modum; secundo attractionis efficaciam, ibi omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me; tertio excludit opinatum modum attractionis, ibi non quia patrem vidit quisquam.

Modus autem attrahendi est congruus, quia trahit revelando et docendo; et hoc est quod dicit scriptum est in prophetis: erunt omnes docibiles dei etc.. Beda dicit hoc esse scriptum in ioel; sed non videtur expresse ibi esse, licet aliquid consonum dicitur; et Ioel. II, 22: filii sion, exultate in domino deo vestro, quia dabit vobis doctorem iustitiae. Ideo autem, secundum bedam, dicit in prophetis, ut det intelligere quod sensus iste potest colligi ex diversis dictis prophetarum. Sed expressius videtur hoc dici Is. LIV, 13: ponam filios tuos universos doctos a domino. Dicitur etiam Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, qui pascent vos scientia et doctrina.

Hoc autem quod dicit erunt omnes, potest tripliciter intelligi. Uno modo ut ly omnes supponat pro omnibus hominibus mundi; alio modo ut supponat pro omnibus qui sunt in ecclesia christi; tertio modo pro omnibus qui erunt in regno caelorum.

Si autem dicatur primo modo, videtur non esse verum; nam statim subdit omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me. Si ergo omnes de mundo erunt docibiles, ergo omnes venient ad christum. Sed hoc est falsum, quia non omnium est fides.

Sed ad hoc tripliciter respondetur. Nam, secundum chrysostomum, primo modo dicendum, hoc dictum esse de pluribus erunt, inquit, omnes, idest plurimi; secundum quem modum dicitur Matth. VIII, 11: multi venient ab oriente et occidente, etc..

Secundo, quod omnes, quantum est ex deo, erunt docibiles; sed quod aliqui non doceantur, est ex parte eorum. Sol enim quantum est de se, omnes illuminat; potest autem ab aliquibus non videri, si claudant oculos, vel si sint caeci. Et hoc modo dicit apostolus, I Tim. II, 4: vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Tertio modo, secundum Augustinum, quod haec est accommoda distributio, ut dicatur omnes erunt docibiles dei; idest omnes qui docentur, a deo docentur, sicut loquimur de aliquo litterarum magistro. Dicimus enim, si est in civitate: solus iste docet omnes pueros de civitate, quia nullus docetur in ea nisi ab illo. Et hoc modo dicitur supra I, 9: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Si autem exponatur de illis qui sunt in ecclesia congregati, dicitur erunt omnes, scilicet qui sunt in ecclesia, docibiles deo; nam Is. LIV, 13, dicitur: ponam universos filios doctos a domino in quo quidem ostenditur sublimitas fidei christianae, quae non inhaeret doctrinae humanae, sed doctrinae dei.

Doctrina enim veteris testamenti data fuit per prophetas; sed doctrina novi testamenti est per ipsum filium dei; Hebr. I, 1: multifarie multisque modis, idest in veteri testamento, deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio; et ibid. II, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata Est. Sic ergo omnes qui sunt in ecclesia, sunt docti non ab apostolis, non a prophetis, sed ab ipso deo. Et, secundum Augustinum, hoc ipsum quod ab homine docemur, est ex deo, qui docet interius; matth. C. XXIII, 10: unus est magister vester christus.

Nam intelligentia, quae necessaria est praecipue ad doctrinam, est nobis a deo.

Si autem exponatur de his qui sunt in regno caelorum etc., tunc omnes erunt docibiles deo, quia eius essentiam immediate videbunt; I Io. III, 2: videbimus eum sicuti est.

Attractio autem patris efficacissima est: quia omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Ubi duo ponit: unum scilicet quod pertinet ad donum dei, cum dicit audivit, scilicet deo revelante; aliud quod pertinet ad liberum arbitrium, cum dicit et didicit, scilicet per assensum; et ista duo necessaria sunt in omni doctrina fidei.

Omnis qui audivit a patre, docente et manifestante, et didicit, praebendo assensum, venit ad me; venit, inquam, tripliciter: per cognitionem veritatis, per amoris affectum et per operis imitationem. Et in quolibet oportet quod audiat et discat.

Nam qui venit per cognitionem veritatis, oportet eum audire, deo inspirante, secundum illud Ps. Lxxxiv, 9: audiam quid loquatur in me dominus deus, et addiscere per affectum, ut dictum Est. Qui vero venit per amorem et desiderium, ut dicitur infra VII, 37: si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et hunc oportet audire verbum patris, et capere illud, ad hoc ut addiscat, et afficiatur. Ille enim discit verbum qui capit illud secundum rationem dicentis; verbum autem dei patris est spirans amorem: qui ergo capit illud cum fervore amoris, discit; Sap. VII, 27: in animas sanctas se transfert, prophetas et amicos dei constituit. Per operis autem imitationem itur ad christum, secundum illud Matth. XI, 28: venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Et hoc etiam modo quicumque discit, venit ad christum: nam sicut conclusio se habet in scibilibus, ita et operatio in operabilibus. In scientiis autem quicumque perfecte discit, venit ad conclusionem: ergo in operabilibus qui perfecte verba discit, venit ad rectam operationem; Is. L, 5: dominus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico.

Sed quia aliqui possent opinari quod omnes homines visibiliter a patre audirent et addiscerent, ideo ut hoc dominus excludat, subdit non quia patrem vidit quisquam, idest, aliquis homo vivens in hac vita non vidit patrem in sua essentia, secundum illud Ex. XXXIII, 20: non videbit me homo, et vivet, nisi is, scilicet filius, qui est a deo, hic vidit patrem, suum per essentiam.

Vel quisquam non vidit patrem, visione comprehensionis, qua visione nec homo nec Angelus eum vidit unquam, nec videre potest, nisi is qui est ex deo, idest filius; Matth. XI, V. 27: nemo novit patrem nisi filius.

Cuius quidem ratio est, quia cum omnis visio sive cognitio fiat per aliquam similitudinem, secundum modum similitudinis, quem habent creaturae ad deum, secundum hoc habent cognitionem ipsius. Unde et philosophi dicunt, quod intelligentiae cognoscunt primam causam, secundum hanc quam habent similitudinem eius. Omnis autem creatura participat quidem aliquam similitudinem dei, sed in infinitum distantem a similitudine suae naturae et ideo nulla creatura potest ipsum cognoscere perfecte et totaliter, prout est in sua natura.

Filius autem, quia perfecte totam naturam patris accepit per aeternam generationem, ideo totaliter videt et comprehendit.

Sed attendendum ad congruum ordinem loquendi. Nam supra cum loqueretur de cognitione aliorum, usus est verbo auditus; hic vero cum loquitur de cognitione filii, utitur verbo visionis: nam cognitio quae est per visum, est immediata et aperta; ea vero quae est per auditum, fit mediante eo qui vidit. Sic et nos cognitionem quam habemus de patre, accepimus a filio, qui vidit: ut sic nullus patrem cognoscat nisi per christum, qui eum manifestat, et nullus ad filium veniat, nisi a patre manifestante audierit.



Lectio 6 - Io 6,47-51

45 Jn 6,47-51

Represso Iudaeorum murmure, consequenter dominus satisfacit dubitationi quae orta erat in cordibus Iudaeorum de verbo quod dixerat, scilicet ego sum panis, qui de caelo descendi, ubi intendit probare hoc verum esse de se: et argumentatur sic. Ille panis descendit de caelo qui dat vitam mundo; sed ego sum panis dans vitam mundo: ergo ego sum panis qui de caelo descendi etc..

Circa hoc tria facit.

Primo ponit quasi minorem suae rationis, scilicet ego sum panis vitae; secundo ponit maiorem, scilicet quod panis qui de caelo descendit, debet dare vitam, ibi patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt; tertio ponit conclusionem, ibi ego sum panis vivus.

Circa primum duo facit.

Primo manifestat suum propositum; secundo intentum quasi probatum inducit, ibi ego sum panis vitae.

Propositum suum est ostendere quod sit panis vitae. Panis autem vivificat inquantum sumitur. Constat autem quod qui credit in christum, sumit eum intra seipsum, secundum illud Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus nostris. Si ergo ille qui credit in christum habet vitam, manifestum est quod manducando hunc panem vivificatur: ergo iste panis est panis vitae.

Et hoc est quod dicit amen, amen dico vobis, qui credit in me, fide scilicet formata, quae non solum perficit intellectum, sed etiam affectum (non enim tenditur in rem creditam nisi ametur) habet vitam aeternam.

Christus autem est in nobis dupliciter: scilicet in intellectu per fidem, inquantum fides est; et in affectu per caritatem, quae informat fidem: I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in deo manet, et deus in eo. Qui ergo credit sic in christum ut in eum tendat, habet ipsum in affectu et in intellectu: et si addamus, quod christus est vita aeterna, ut dicitur I Io. Ult., c. 20: ut simus in vero filio eius iesu christo: hic est verus deus et vita aeterna; et supra I, 4: in ipso vita erat, possumus inferre, quod quicumque credit in christum, habet vitam aeternam. Habet, inquam, in causa et in spe, quandoque habiturus in re.

Manifestato proposito, inducit intentum, cum dicit ego sum panis vitae idest dans vitam, ut evidenter sequitur ex praemissis.

De isto pane Gen. Penult., V. 20: Aser, pinguis panis eius, praebebit delicias, scilicet vitae aeternae, regibus.

Consequenter cum dicit patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt, ponit maiorem: scilicet quod dare vitam sit effectus panis de caelo descendentis.

Et primo praemittit manifestationem propositi; secundo ponit intentum, ibi hic est panis de caelo descendens.

Propositum autem suum manifestat per contrarium. Dictum est enim supra, quod Moyses non dedit Iudaeis panem de caelo nisi aereo; omnis autem panis qui non est de vero caelo, non potest vitam sufficientem dare: ergo hoc est proprium panis caelestis quod det vitam. Et ideo panis Moysi, unde vos superbitis, non dat vitam: et hoc probat cum dicit patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

Ubi primo exprobrat eorum vitium, cum dicit patres vestri etc., quorum scilicet estis filii non solum secundum carnis originem, sed etiam secundum operum imitationem, quia estis murmuratores, sicut et ipsi murmuraverunt in tabernaculis suis, ut dicitur in Ps. Cv, V. 25: et ideo dicebat eis, Matth. XXIII, 32: implete mensuram patrum vestrorum. Unde sicut Augustinus dicit, de nulla re magis deum offendisse populus dictus est, quam contra deum murmurando.

Secundo insinuat breve temporis spatium, cum dicit in deserto: non enim longum tempus fuit quo manna eis datum fuit, neque simul cum eis venit in terram promissionis, sed tantum in deserto, ut dicitur iosue V, 12.

Iste autem panis in perpetuum conservat et reficit.

Tertio manifestat cibi defectum, quia non conservabat vitam indeficientem; unde dicit et mortui sunt. Nam, sicut habetur iosue V, omnes qui murmuraverunt, praeter iosue et caleb, mortui sunt in deserto. Unde, et haec fuit causa secundae circumcisionis, scilicet quod omnis populus qui egressus est ex Aegypto mortui sunt in deserto, ut ibidem dicitur.

Sed quaeritur de qua morte deus hic loquitur. Nam si loquitur de morte corporali, nulla differentia erit inter panem illum qui fuit in deserto, et panem nostrum qui de caelo descendit: quia, etiam christiani qui sumunt istum, corporaliter moriuntur. Si vero loquitur de morte spirituali, manifestum est quod hic et ibi quidam spiritualiter moriuntur, et quidam non. Nam Moyses, et multi qui deo placuerunt, mortui non sunt, licet alii mortui sint. Similiter et qui istum panem indigne sumunt, moriuntur spiritualiter; I cor. C. XI, 29: qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit.

Ad quod dicendum est, quod cibus ille cum cibo nostro spirituali convenit. Conveniunt quidem quantum ad hoc quod uterque idem significat: nam et ille et iste christum signat, propter quod dicitur idem cibus; I Cor. X, 3: omnes eamdem escam manducaverunt. Eamdem dicit, quia utraque est figura spiritualis escae. Sed differunt, quia ille figurabat tantum, sed panis iste continet quod figurat, scilicet ipsum christum.

Dicendum ergo, quod uterque ciborum istorum potest dupliciter sumi: vel quantum ad signum tantum, idest quod sumatur ut cibus tantum, non intellecto significato; et per hoc non tollitur mors spiritualis, seu corporalis.

Vel quod sumatur quantum ad utrumque, idest quod ita sumatur cibus visibilis ut intelligatur cibus spiritualis, et spiritualiter gustetur, ut spiritualiter satiet: et hoc modo illi qui spiritualiter manducaverunt manna, mortui non sunt spiritualiter. Sed et qui eucharistiam spiritualiter manducant, et absque peccato spiritualiter vivunt nunc, et corporaliter vivent in aeternum. Habet ergo plus cibus noster cibo illorum, quia in se continet quod figurat.

Manifestato ergo proposito, inducit intentum; unde dicit hic est panis de caelo descendens. Et secundum Glossam hic dicit demonstrando seipsum. Sed hic non est intellectus domini, quia cum statim subdat ego sum panis vivus qui de caelo descendi, esset verborum inculcatio.

Dicendum est ergo, quod dominus hoc intendit, ut scilicet dicat illum panem de caelo descendere qui hoc potest facere, scilicet dare vitam; sed ego sum talis: ergo ego sum panis de caelo descendens. Ideo autem de caelo descendens dat vitam indeficientem, quia omnis cibus nutrit secundum proprietatem suae naturae; caelestia autem incorruptibilia sunt: et ideo quia cibus ille caelestis est, non corrumpitur, quod quamdiu manet vivificat. Qui ergo manducaverit ex ipso, non morietur. Sicut si aliquis cibus corporalis numquam corrumperetur, dans nutrimentum, semper vivificaret. Et ideo panis iste significatus est per lignum vitae quod erat in medio Paradisi, quodammodo dans vitam in perpetuum, secundum illud Gen. III, 22: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.

Si ergo iste sit effectus huius panis, ut scilicet qui manducat ex eo non moriatur; et ego sum talis: ergo etc..

Ego sum panis vivus etc.. Circa hoc ergo duo facit.

Primo loquitur de seipso communiter; secundo specialiter, ibi et panis quem ego dabo, caro mea est.

Circa primum duo facit.

Primo concludit originem sui ipsius.

Secundo ostendit eius virtutem, ibi si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.

Dixit ergo ego sum panis vivus, et ideo possum vitam dare. Panis enim corporalis non in perpetuum vivificat, quia non habet in se vitam; sed vivificat alteratus et conversus in nutrimentum virtute viventis. Qui de caelo descendi: hoc expositum est supra c. III, quomodo scilicet descenderit.

Et per hoc excluduntur haereses dicentium christum purum hominem, quia secundum hoc non descendisset de caelo.

Virtus autem eius est dare vitam aeternam; et ideo dicit si quis manducaverit ex hoc pane, spiritualiter scilicet, vivet, non tantum in praesenti per fidem et iustitiam, sed in aeternum; infra LI, 26: omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.

Consequenter loquitur de corpore, cum dicit et panis quem ego dabo, caro mea Est. Dixerat enim, quod erat panis vivus, et ne intelligatur quod hoc ei esset inquantum est verbum, vel secundum animam tantum; ideo ostendit quod etiam caro sua vivificativa est: est enim organum divinitatis suae; unde, cum instrumentum agat virtute agentis, sicut divinitas christi vivificativa est, ita ut Damascenus dicit et caro virtute verbi adiuncti vivificat: unde christus tactu suo sanabat infirmos. Sic ergo quod dixit supra, ego sum panis vivus, pertinet ad virtutem verbi; hic vero quod subdit pertinet ad communionem sui corporis, scilicet ad eucharistiae sacramentum.

Ubi possumus quatuor considerare circa ipsum sacramentum: scilicet speciem, instituentis auctoritatem, sacramenti veritatem, et eius utilitatem.

Species quidem sacramenti: hic est panis; Prov. IX, 5: venite, et comedite panem meum.

Cuius ratio est, quia hoc est sacramentum corporis christi; corpus autem christi est ecclesia, quae consurgit in unitatem corporis ex multis fidelibus: unde istud est sacramentum unitatis ecclesiae; Rom. XII, 5: omnes unum corpus sumus. Quia ergo panis ex diversis granis conficitur, ideo est conveniens species sacramenti huius; ideo dicit et panis quem ego dabo, caro mea est.

Auctor huius sacramenti christus est: nam licet sacerdos consecret, tamen ipse christus dat virtutem sacramento, quia etiam ipse sacerdos consecrat in persona christi. Unde in aliis sacramentis utitur sacerdos verbis suis, seu ecclesiae, sed in isto utitur verbis christi: quia sicut christus corpus suum propria voluntate dedit in mortem, ita sua virtute dat se in cibum; Matth. XXVI, 26: accipiens panem, benedixit, ac fregit deditque discipulis suis, et ait: accipite et comedite: hoc est corpus meum. Et ideo dicit quem ego dabo: et dicit dabo, quia nondum institutum erat hoc sacramentum.

Veritas autem huius sacramenti insinuatur cum dicit caro mea Est. Non dicit autem carnem meam significat sed caro mea est; quia secundum rei veritatem hoc quod sumitur, vere est corpus christi; iob c. XXXI, 31: si non dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius ut saturemur? sed cum in isto sacramento contineatur totus christus, quare dixit tantum caro mea est? ad quod respondendo, sciendum est, quod in illo mystico sacramento totus christus continetur secundum veritatem, sed corpus est ibi ex VI conversionis, divinitas vero et anima per naturalem concomitantiam. Dato enim per impossibile, quod divinitas separaretur a corpore christi, iam non esset in sacramento divinitas. Similiter etiam si in triduo mortis suae aliquis consecrasset, non fuisset ibi anima christi, sed tale corpus quale erat in cruce, seu in sepulcro. Ideo autem potius dicit caro, quia cum hoc sacramentum sit dominicae passionis rememorativum, secundum illud I Cor. XI, 26: quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem domini annuntiabitis, passio autem christi fuit ex infirmitate, secundum illud II Cor. Ult., V. 4: mortuus est ex infirmitate etc.: ut ergo insinuetur infirmitas ex qua mortuus est, potius dicit caro mea est: nam hoc nomen infirmitatem significat.

Utilitas autem huius sacramenti magna est, et universalis.

Magna quidem, quia efficit in nobis nunc vitam spiritualem, tandem aeternam, ut dictum Est. Nam, ut ex supradictis apparet, cum hoc sacramentum sit dominicae passionis, continet in se christum passum: unde quidquid est effectus dominicae passionis, totum etiam est effectus huius sacramenti. Nihil enim aliud est hoc sacramentum quam applicatio dominicae passionis ad nos. Non enim decebat christum secundum praesentiam suam semper esse nobiscum; et ideo voluit hoc supplere per hoc sacramentum. Unde manifestum est quod destructio mortis, quam christus moriendo destruxit, et reparatio vitae, quam resurgendo effecit, est effectus huius sacramenti.

Universalis autem, quia vita quam confert, non solum est vita unius hominis, sed quantum in se est, totius mundi: ad quam sufficiens est mors christi; I Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non pro nostris tantum, sed etiam totius mundi.

Notandum autem est, quod aliter est in isto sacramento, et aliter in aliis: nam alia sacramenta habent singulares effectus, sicut in baptismo solus baptizatus suscipit gratiam; sed in immolatione huius sacramenti est universalis effectus, quia non solum sacerdos effectum consequitur, sed etiam illi pro quibus orat, et ecclesia tota, tam vivorum, quam mortuorum. Cuius ratio est, quia continetur in ipso ipsa causa universalis omnium sacramentorum, scilicet christus. Nec tamen si laicus sumat hoc sacramentum, prodest aliis quantum est ex opere operato, inquantum consideratur ut perceptio, quamvis ex intentione operantis et percipientis, possit communicari omnibus ad quos dirigit suam intentionem.

Ex quo patet quod laici sumentes eucharistiam pro his qui sunt in Purgatorio, errant.



Lectio 7 - Io 6, 52-59

46 Jn 6,52-59

Supra repressit dominus murmur Iudaeorum, quod ortum habuit de origine cibi spiritualis; hic reprimit eorum litigium, quod erat inter eos de sumptione huius cibi, et primo ponit eorum litigium; secundo dominus comprimit illud, ibi dixit ergo eis iesus etc.; tertio evangelista designat locum, ibi haec dixit in synagoga, docens in capharnaum.

Circa primum sciendum est, quod evangelista Iudaeorum litigium inducit per modum conclusionis, cum dicit litigabant ergo Iudaei etc.. Et quidem satis congrue: nam, secundum Augustinum, dominus locutus fuerat eis de cibo unitatis, quo qui reficiuntur, efficiuntur unanimes, secundum illud Ps. Lxvii, V. 4: iusti epulentur, et exultent in conspectu dei, et laetentur in laetitia, et sequitur, secundum aliam litteram: qui habitare facit unanimes in domo. Quia igitur Iudaei cibum concordiae non sumpserant, ideo ad invicem litigabant; Is. LVIII, 4: ecce ad lites et contentiones ieiunatis. Ex hoc autem quod litigabant cum aliis, se esse carnales ostendebant; I Cor. III, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? et ideo haec verba domini carnaliter intelligebant; scilicet quod caro christi manducaretur sicut cibus carnalis; unde dicunt quomodo potest hic carnem suam dare ad manducandum? quasi dicant: hoc est impossibile, sicut et patres eorum locuti sunt contra dominum, num. C. XXI, 5: anima nostra nauseat super cibo isto levissimo.

Sed hoc eorum litigium comprimitur a domino; unde dixit ergo eis iesus etc..

Ubi primo ponit virtutem sumptionis huius cibi; secundo manifestat eam, ibi qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam.

Circa primum tria facit.

Primo ponit carnis manducandae necessitatem; secundo eius utilitatem, ibi qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; tertio subdit eius veritatem, ibi caro enim mea vere est cibus.

Dixit ergo iesus amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, quasi dicat: vos reputatis impossibile et incongruum quod carnem meam manducetis; sed non solum non est impossibile, sed etiam est valde necessarium, intantum quod nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis, idest non poteritis habere, in vobis vitam, scilicet spiritualem. Nam sicut cibus corporalis ita est necessarius ad vitam corporalem, quod sine eo esse non possit Thren. I, V. 11: dederunt pretiosa quaeque pro cibo; et in Ps. Ciii, 15: panis cor hominis confirmet: ita cibus spiritualis necessarius est ad vitam spiritualem, adeo quod sine ipso vita spiritualis sustentari non possit; Deut. VIII, 3: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore dei.

Notandum autem, quod haec sententia potest referri vel ad spiritualem manducationem, vel ad sacramentalem. Sed si referatur ad spiritualem, nullam dubitationem habet sententia. Ille enim spiritualiter carnem christi manducat et sanguinem bibit qui particeps fit ecclesiasticae unitatis, quae fit per caritatem; Rom. XII, 5: omnes unum corpus estis in christo. Qui ergo non sic manducat, est extra ecclesiam, et per consequens extra caritatem; ideo non habet vitam in semetipso; I Io. III, 14: qui non diligit, manet in morte.

Si vero referatur ad sacramentalem, dubium habet quod dicitur; nam supra III, 5, dicitur: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum caelorum. Sed sicut proposita fuit illa sententia, ita est ista: nisi manducaveritis carnem filii hominis etc.. Cum ergo baptismus sit sacramentum necessitatis, videtur etiam quod eucharistia. Sed hoc quidem Graeci concedunt, unde et pueris baptizatis dant eucharistiam: et in hoc habent pro eis ritum dionysii, qui dicit, quod perceptio cuiuslibet sacramenti debet consummari in communione eucharistiae, quae est consummatio omnium sacramentorum. Sed hoc verum est in adultis, non autem in pueris: cum in sumente eucharistiam exigatur actualis reverentia et devotio, quam illi qui non habent usum liberi arbitrii, sicut sunt pueri et amentes, habere non possunt; et ideo nullo modo eis est danda.

Dicendum ergo, quod sacramentum baptismatis est necessarium quantum ad omnes, ut realiter accipiatur, quia sine eo nullus regeneratur ad vitam: et ideo oportet quod ipsum habeatur in re vel in voto, quantum ad praeoccupatos; nam si contemptus in aliquo baptismum aquae excludat, neque baptismus flaminis nec sanguinis prodest ei ad vitam aeternam.

Sacramentum vero eucharistiae est necessitatis quantum ad adultos tantum, ita quod recipiatur re vel voto secundum ecclesiae instituta.

Sed secundum hoc etiam dubitatur: quia per haec verba domini, non solum manducatio corporis, sed etiam sumptio sanguinis est de necessitate salutis, praesertim cum perfecta refectio cibi non sit sine potu. Cum ergo consuetudo aliquarum ecclesiarum sit quod solus sacerdos communicet de sanguine, alii vero communicant corpori tantum, videtur huic sententiae contrariari.

Respondeo dicendum, quod, secundum antiquae ecclesiae consuetudinem, omnes sicut communicabant corpori, ita communicabant et sanguini; quod etiam adhuc in quibusdam ecclesiis servatur, ubi etiam ministri altaris continue et corpori et sanguini communicant. Sed propter periculum effusionis, in aliquibus ecclesiis servatur ut solus sacerdos communicet sanguini, reliqui vero corpori. Nec tamen est contra sententiam domini, quia qui communicat corpori, communicat etiam sanguini, cum sub utraque specie totus christus contineatur, etiam quantum ad corpus et sanguinem.

Sed sub speciebus panis continetur corpus christi ex VI conversionis, sanguis vero ex naturali concomitantia: sub speciebus vero vini continetur sanguis christi ex VI conversionis, corpus vero ex concomitantia naturali.

Sic ergo apparet necessitas sumendi hunc cibum spiritualem.

Utilitas eius ostenditur cum dicit qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et primo quantum ad spiritum seu animam; secundo quantum ad corpus, ibi et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Est ergo utilitas huius manducationis magna, quia dat vitam aeternam; unde dicit qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam.

Nam cibus iste spiritualis est similis quidem corporali in hoc quod sine ipso vita spiritualis esse non potest, sicut nec sine corporali cibo vita corporalis, ut dictum est supra.

Sed amplius habet ab eo, quia causat indeficientem vitam in sumente, quam cibus corporalis non efficit: non enim qui eum sumpserit, vivet; potest enim fieri, ut Augustinus dicit, ut senio vel morbo, et aliquo casu plurimi qui eum sumpserunt, moriantur. Qui vero hunc cibum et potum corporis et sanguinis domini sumpserit, habet vitam aeternam: et ideo comparatur ligno vitae; Prov. III, 8: lignum vitae est his qui apprehenderint eam; unde dicitur panis vitae; Eccli. XV, 3: cibavit illum pane vitae et intellectus.

Et ideo dicit vitam aeternam: et hoc, quia qui manducat hunc panem, habet in se christum, qui est verus deus, et vita aeterna: ut dicitur I Io. Ult., 20. Sed ille habet vitam aeternam, qui manducat et bibit, ut dicitur, non solum sacramentaliter, sed etiam spiritualiter.

Ille vero sacramentaliter manducat et bibit, qui sumit ipsum sacramentum; spiritualiter vero, qui pertingit ad rem sacramenti; quae est duplex: una contenta et signata, quae est christus integer, qui continetur sub speciebus panis et vini; alia res est signata et non contenta, et hoc est corpus christi mysticum, quod est in praedestinatis, vocatis et iustificatis.

Sic ergo spiritualiter manducat carnem et bibit sanguinem per comparationem ad christum contentum et signatum, qui coniungitur ei per fidem et caritatem, ita quod transformatur in ipsum, et efficitur eius membrum: non enim cibus iste convertitur in eum qui sumit, sed manducantem convertit in se, secundum Augustinum, cum dicit: cibus sum grandium: cresce, et manducabis me; nec tu me mutabis in te, sed tu mutaberis in me. Et ideo est cibus hominem divinum facere valens, et divinitate inebrians.

Item per comparationem ad corpus mysticum signatum tantum, si fiat particeps unitatis ecclesiasticae.

Qui ergo sic manducat, habet vitam aeternam. Et de primo per comparationem ad christum iam satis patet. Similiter per comparationem ad corpus mysticum de necessitate habebit vitam aeternam, si perseveret.

Nam unitas ecclesiae fit per spiritum sanctum, Eph. IV, 4: unus spiritus et unum corpus, qui est pignus hereditatis aeternae, ut dicitur eph. C. I, 14. Est ergo magna utilitas huius cibi, quia dat vitam aeternam animae; sed etiam magna est, quia dat vitam aeternam etiam corpori.

Et ideo subdit et ego resuscitabo eum in novissimo die. Sicut enim dictum est, ille qui spiritualiter manducat et bibit, fit particeps spiritus sancti, per quem unimur christo unione fidei et caritatis, et per quem efficimur membra ecclesiae. Resurrectionem autem facit mereri spiritus sanctus; Rom. IV, 24: qui suscitavit iesum christum dominum nostrum a mortuis, resuscitabit et mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum eius in nobis. Et ideo dicit dominus, quod eum qui manducat et bibit, resuscitabit ad gloriam, non ad condemnationem: quia haec resuscitatio non prodesset.

Et quidem satis congrue huiusmodi effectus sacramento eucharistiae attribuitur, quia, ut dicit Augustinus, et dictum est supra, verbum resuscitat animas, sed verbum caro factum vivificat corpora. In hoc autem sacramento non solum est verbum, secundum suam divinitatem, sed etiam secundum veritatem carnis: et ideo non est solum causa resurrectionis animarum, sed etiam corporum; I Cor. XV, 21: per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Patet ergo utilitas huius manducationis.

Veritas autem eius ostenditur cum dicit caro enim mea vere est cibus. Posset enim aliquis credere, quod ea quae de carne dicta sunt et sanguine aenigma et parabola esset; et ideo hoc dominus excludens, dicit caro mea vere est cibus; quasi dicat: non intelligatis quod figuraliter loquar; sed secundum veritatem caro mea continetur in cibo fidelium, et sanguis meus vere continetur in sacramento altaris; Matth. XXVI, 26: hoc est corpus meum... Et hic est sanguis meus novi testamenti.

Vel aliter, secundum chrysostomum, quia cibus et potus sumitur ad refectionem hominis.

In homine autem sunt duae partes; principalis quae est anima, et secundaria quae est corpus. Illud autem quod est homo, est per animam, non per corpus: illud ergo est vere cibus hominis, qui est cibus animae; et hoc est quod dominus dicit caro enim mea vere est cibus: quia non solum est cibus corporis, sed etiam animae. Similiter et sanguis.

Ps. XXII, 2: super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Quasi diceret: haec refectio specialiter ad animam ordinatur.

Vel aliter, secundum Augustinum. Illud vere dicitur esse aliquid quod facit effectum eius; effectus autem cibi est ut satiet: quod ergo vere facit satietatem, vere est cibus et potus. Hoc autem facit caro et sanguis christi, qui ducit ad statum gloriae, ubi non est esuries neque sitis: Apoc. VII, 16: non esurient nec sitient amplius; et ideo dicit caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.

Qui manducat, etc.. Hic probat dominus cibi spiritualis virtutem supra positam, scilicet quod det vitam aeternam: et utitur tali argumento. Quicumque manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, coniungitur mihi; sed qui coniungitur mihi, habet vitam aeternam: ergo qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Secundum hoc ergo tria facit.

Primo ponit maiorem; secundo minorem, et probat eam, ibi sicut misit me vivens pater, et ego vivo propter patrem; tertio infert conclusionem, ibi hic est panis qui de caelo descendit.

Sciendum est ergo quantum ad primum, quod si hoc quod dicit qui manducat carnem meam etc., referatur ad carnem et sanguinem mystice; nulla dubitatio est in verbo.

Nam, sicut dictum est, ille manducat spiritualiter per comparationem ad rem signatam tantum, qui corpori mystico incorporatur per unionem fidei et caritatis: caritas autem facit deum esse in homine, et e converso; I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in deo manet, et deus in eo. Et hoc est quod facit spiritus sanctus; unde ibid. 13: in hoc cognoscimus quoniam in deo manemus, et deus in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis.

Si vero referatur ad sumptionem sacramentalem; tunc quicumque manducat carnem et bibit sanguinem, manet in deo: quia, sicut dicit Augustinus, est quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo qui manducat et bibit, in christo manet, et christus in eo. Sed hic est ille qui non sacramentaliter tantum, sed revera corpus christi manducat, et sanguinem bibit.

Est et alius modus quo qui manducant, non manent in christo, nec christus in eis; hoc est qui in corde ficto ad illud accedunt: nullum enim effectum habet sacramentum in ficto. Fictus enim est, cum non respondet interius quod signatur exterius. In sacramento autem eucharistiae exterius quidem signatur quod christus incorporetur in eo qui percipit illud, et ipse in christo. Qui ergo non habet in corde desiderium huius unionis, nec conatur ad removendum omne impedimentum ad hoc, est fictus. Et ideo christus in eo non manet, nec ipse in christo.

Hic ponit minorem: scilicet quod qui coniungitur christo, habet vitam; et inducit hoc in manifestatione cuiusdam similitudinis, quae talis Est. Filius propter unitatem quam habet ad patrem recipit vitam a patre: ergo qui unitur christo, recipit vitam a christo; et hoc est quod dicit sicut misit me vivens pater, et ego vivo propter patrem.

Quae quidem verba possunt dupliciter exponi de christo, scilicet secundum humanam naturam, et secundum divinam.

Si enim exponantur de christo filio dei, tunc ly sicut importat similitudinem christi ad creaturam quantum ad aliquid, sed non quantum ad omnia, sed quantum ad hoc quod est esse ab alio. Nam hoc est commune christo filio dei, et creaturae, quod sunt ab alio: sed quantum ad alium est dissimile. Quia filius habet aliquid proprium, quia scilicet sic est a patre quod tamen recipit totam plenitudinem divinae naturae, intantum quod quidquid est naturale patri, sit etiam naturale filio. Creatura vero accipit aliquam perfectionem et naturam particularem; supra V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso. Et hoc ostendit, quia non ait: sicut manduco patrem, et ego vivo propter patrem, cum loquatur de processione sua a patre, sicut dixit qui manducat me, et ipse vivet propter me, cum loquitur de participatione corporis et sanguinis eius, qua nos efficimur meliores: nam manducatio quamdam participationem dicit. Sed christus dicit se vivere propter patrem, non quidem manducatum, sed generantem, sine aequalitatis detrimento.

Si vero exponatur de christo homine, sic quantum ad aliquid ly sicut importat similitudinem inter christum hominem et nos: in hoc scilicet quod sicut christus homo accipit spiritualem vitam per unionem ad deum, ita et nos accipimus spiritualem vitam in communione sacramenti. Sed tamen est dissimile: quia christus homo accepit vitam per unionem verbi, cui in persona unitur; sed nos unimur christo per sacramentum fidei. Et ideo duo dicit misit me et pater. Si ergo referatur ad filium dei, tunc dicit vivo ego propter patrem: quia ipse pater vivens est.

Si vero referatur ad filium hominis; tunc dicit vivo ego propter patrem, quia misit me: idest, fecit me incarnari: missio enim filii dei est eius incarnatio; Gal. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege.

Per hoc ergo, secundum Hilarium, excluditur error Arii; nam si nos propter christum vivimus, quia aliquid de natura sua habemus, ut ipse dicit: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; ergo et christus vivit propter patrem, quia habet in se naturam patris: non autem partem, quia simplex est et indivisibilis, ergo habet totam naturam patris. Propter patrem ergo vivit filius, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam.

Consequenter cum dicit hic est panis, qui de caelo descendit, ponit duas conclusiones: nam de duobus litigabant, scilicet de origine spiritualis cibi, et de eius virtute.

Prima ergo conclusio est de origine; secunda est de virtute; et hanc principaliter intendit, ibi qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.

Sciendum est circa primum, quod Iudaei turbati fuerant, quia dixerat: ego sum panis vivus qui de caelo descendit, et ideo contra eos hoc iterum concludit ex hoc quod dicit vivo propter patrem, cum dicit hic est panis. Nam descendere de caelo, est de caelo originem habere; sed filius habet originem de caelo, quia vivit propter patrem: ergo christus est qui de caelo descendit. Et ideo dicit hic est panis qui de caelo, idest de vita paterna, descendit, et hoc quantum ad divinitatem; vel descendit etiam quantum ad corpus: inquantum scilicet virtus formativa eius, quae fuit spiritus sanctus, de caelo fuit, ut virtus caelestis. Unde qui manducant hunc panem non moriuntur, quo modo mortui sunt patres nostri, qui manducaverunt manna non de caelo: nec erat panis vivus, ut dictum est supra. Quomodo autem mortui sunt qui manna manducaverunt, ex praemissis manifestum est.

Secunda conclusio de virtute panis ponitur cum dicit qui manducat hunc panem, vivet in aeternum: quae sequitur ex hoc qui manducat meam carnem. Qui enim manducat hunc panem manet in me, et ego in illo; sed ego sum vita aeterna: ergo qui manducat hunc panem, ut debet, vivet in aeternum.

Locus autem ubi hoc dixit iesus, fuit in synagoga, in qua christus docebat in capharnaum. Volens enim multitudinem attrahere, in templo et synagoga docebat, et ut ex multis saltem proficiant aliqui; ps. XXXIX, 10: annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna.




Thomas Aq. s Johannis 44