Thomas Aq. s Johannis 54

Lectio 2

54 Jn 8,13-20

Postquam evangelista introduxit christum docentem, hic consequenter primo ostendit doctrinae ipsius illuminativam virtutem; secundo manifestat quae de ea dicit, ibi dixerunt ergo ei Pharisaei: tu de te ipso testimonium perhibes.

Circa primum tria facit.

Primo ponit spiritualis lucis privilegium; secundo eius effectum, ibi qui sequitur me, non ambulat in tenebris; tertio eius fructum, ibi sed habebit lumen vitae.

Privilegium autem spiritualis lucis ponitur quantum ad christum, qui est lux; et quantum ad hoc dicit iterum locutus est eis iesus dicens: ego sum lux mundi. Quod potest uno modo continuari ad immediate dictum.

Quia enim dixit: nec ego condemnabo te etc., absolvens eam a crimine, ideo ne aliqui dubitarent utrum ipse absolvere posset, et peccata dimittere, dignatur apertius divinitatis suae potentiam demonstrare, dicens se esse lucem, qui peccati tenebras pellit.

Alio modo potest continuari ad illud quod supra VII, 52 dixit: scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Quia enim eum aestimabant Galilaeum, et quasi ex loco determinato dependentem, doctrinam eius repudiabant; ideo dominus ostendit se totius mundi esse lucem universalem, dicens ego sum lux mundi, non Galilaeae, neque palaestinae, neque Iudaeae.

Manichaei autem, ut Augustinus dicit, hoc falso intelligebant. Quia enim imaginatio eorum erat solum de sensibilibus, ideo non valebant se ad intellectualia et spiritualia extendere, credebant enim supra corporalia nihil esse in rerum natura, unde dicebant deum esse corpus et lucem quamdam infinitam, et solem istum oculis carnis visibilem, christum dominum esse putaverunt: et propter hoc ipsum dixisse ego sum lux mundi.

Sed hoc stare non potest et ecclesia catholica improbat tale figmentum. Sol enim iste corporalis est lux quam sensus attingere potest: et ideo non est suprema lux, quam intellectus solus attingit, quae est lux intelligibilis propria rationalis creaturae. Hic de ea dicit christus ego sum lux mundi. De ista dicitur supra I, 9: erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Lux autem ista sensibilis, imago quaedam est illius lucis intelligibilis: nam omne sensibile est quasi quoddam particulare, intellectualia autem sunt quasi totalia quaedam.

Sicut autem lux ista particularis habet effectum in re visa, inquantum colores facit actu visibiles, et etiam in vidente, quia per eam oculus confortatur ad videndum, sic lux illa intelligibilis intellectum facit cognoscentem.

Quia quidquid luminis est in rationali creatura, totum derivatur ab ipsa suprema luce; supra I, 9: illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Item facit res omnes actu intelligibiles, inquantum ab ipsa derivantur omnes formae, per quas res habent quod cognoscantur, sicut omnes formae artificiatorum derivantur ab arte et ratione artificis; Ps. Ciii, 24: quam magnificata sunt opera tua, domine. Omnia in sapientia fecisti. Et ideo recte dicit ego sum lux mundi: non sol factus, sed per quem sol factus Est. Tamen, ut Augustinus dicit, lumen quod solem fecit, sub sole factum est, et carnis nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur.

Excluditur etiam per hoc haeresis Nestorii dicentis, quod filius dei erat unitus homini per inhabitationem tantum.

Constat enim quod qui haec verba proferebat, scilicet ego sum lux mundi, homo erat.

Nisi ergo ipse qui loquebatur et videbatur homo, personaliter esset filius dei, non dixisset ego sum lux mundi, sed in me habitat lux mundi.

Effectus autem huius lucis est expellere tenebras; unde dicit qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Et quia lux ista est universalis, ideo universaliter tenebras omnes expellit.

Sunt autem triplices tenebrae, scilicet ignorantiae; Ps. Lxxxi, 5: nescierunt neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Et hae sunt rationis secundum seipsam, inquantum per seipsam obnubilatur. Item culpae; Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Et istae sunt rationis humanae non ex se, sed ex appetitu, inquantum male dispositus per passiones vel habitum, appetit aliquid ut bonum, quod tamen non est vere bonum.

Item tenebrae damnationis aeternae; matth. C. XXV, 30: inutilem servum eiicite in tenebras exteriores. Sed duae primae sunt in vita ista; tertiae vero sunt in termino viae. Qui ergo sequitur me, non ambulat in tenebris, ignorantiae, quia ego sum veritas, nec culpae, quia ego sum via, neque damnationis aeternae, quia ego sum vita.

Et ideo consequenter subdit fructum doctrinae, scilicet sed habebit lumen vitae: nam qui hoc lumen habet, est extra tenebras damnationis.

Dicit autem qui sequitur, quia sicut quicumque non vult errare in tenebris, oportet ut sequatur eum qui lumen portat; ita quicumque vult salvari, oportet quod sequatur christum, qui est lux, credendo et amando; et sic apostoli secuti sunt eum, Matth. IV, 20.

Quia vero lux corporalis deficere potest per occasum, contingit quia qui sequitur eam, tenebras incurrit. Lux vero ista, quae nescit occasum, numquam deficit: et ideo qui sequitur eam, habet lumen indeficiens, scilicet vitae.

Lumen enim visibile non dat vitam, sed coadiuvat exterius operationes vitae corporalis; lumen vero istud vitam dat, quia vivimus inquantum intellectum habemus, qui est quaedam participatio illius lucis. Quando autem lux illa perfecte irradiabit, tunc habebimus vitam perfectam; Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen; quasi dicat: tunc ipsam vitam perfecte habebimus quando ipsum lumen per speciem videbimus.

Unde dicitur Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti iesum christum.

Sed attendendum, quod hoc quod dicit qui sequitur me, pertinet ad meritum; quod vero dicit habebit lumen vitae, ad praemium.

Consequenter cum dicit dixerunt ergo ei Pharisaei etc., manifestat haec tria quae de se dicit, et primo primum; secundo secundum, ibi dicit ergo iterum, eis iesus; tertio tertium, ibi amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.

Primum autem quod dixit, est ego sum lux mundi, quod Iudaeos turbabat, et ideo primo ponit Iudaeorum contradictionem; secundo eorum confutationem, manifestando veritatem sui dicti, ibi respondit iesus, et dixit eis etc..

Manifestum est autem circa primum, quod illa quae dixit in templo, dixit in conspectu turbarum, hic autem coram Pharisaeis.

Et ideo dixerunt ei ipsi Pharisaei: tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum; quasi dicant: ex hoc ipso quod tu de teipso testificaris, testimonium tuum non est verum.

In hominibus enim nec acceptum nec congruum est quod homo se laudet; Prov. XXVII, V. 2: laudet te alienus, et non os tuum: quia non ex hoc commendabilis redditur, sed si a deo commendatur; II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat: quia solus deus perfecte eum cognoscit. Deum autem nullus potest sufficienter commendare, nisi ipse seipsum, et ideo oportet quod ipse de seipso testificetur, et etiam de hominibus; iob XVI, 20: ecce in caelo testis meus. Et ideo Iudaei decipiebantur.

Consequenter cum dicit respondit iesus, et dixit eis etc., dominus repellit eorum contradictionem, et primo auctoritate patris; secundo removet contradictionem exortam de patre, ibi dicebant ergo ei: ubi est pater tuus? contradictio autem Iudaeorum erat per quamdam consequentiam, et ideo primo ostendit eorum consequentiam non tenere; secundo probat suum testimonium verum esse, ibi ego non iudico quemquam etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit consequentiae falsitatem; secundo subdit deceptionis ipsorum causam, ibi vos autem nescitis unde venio, aut quo vado.

Consequentia autem istorum erat quod ex hoc ipso quod christus de se testimonium perhibebat, testimonium eius non erat verum. Sed dominus dicit contrarium, scilicet quod ex hoc verum Est. Unde respondit, et dixit eis: si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est: et hoc ideo, quia ego scio unde veni, et quo vado; quasi dicat, secundum chrysostomum, quia ex deo sum, et deus, et dei filius. Est autem deus verax: Rom. III, 4.

Dicit autem scio unde veni, idest cognosco meum principium, et quo vado, scilicet ad patrem, quem nullus perfecte scire potest nisi filius dei; Matth. XI, 27: nec patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Non autem quicumque scit affectu et intellectu, unde veniat et quo vadat, non potest nisi verum dicere, nam a deo venit, et ad deum vadit; deus autem veritas est: quanto ergo magis filius dei, qui perfecte scit unde venit et quo vadit, verum dicit? consequenter cum dicit vos autem nescitis unde venio aut quo vado, ostendit causam erroris, quae est ignorantia divinitatis christi; quia enim ipsam ignorabant, iudicabant de eo secundum humanitatem.

Sic ergo duplex causa erroris erat in eis.

Una, quia eius divinitatem ignorabant; alia, quia de eo secundum humanitatem tantum iudicabant. Et ideo quantum ad primum dicit vos nescitis unde venio, idest aeternum meum processum a patre, aut quo vado. Supra: est verax qui misit me, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo; iob XXVIII, 20: unde ergo venit sapientia? Is. LIII, 8: generationem eius quis enarrabit? quantum ad secundum dicit vos secundum carnem iudicatis, scilicet de me, solum carnem esse putantes, non autem deum. Vel secundum carnem, idest male et iniuste. Sicut enim secundum carnem vivere est male vivere, ita et secundum carnem iudicare, est male iudicare.

Consequenter cum dicit ego non iudico quemquam, ostendit testimonium suum esse verum, et falsum esse quod ipse solus de se testimonium perhibeat. Et quia de iudicio mentio facta est, ostendit primo se non esse solum in iudicando; secundo se non esse solum in testificando, ibi et in lege vestra scriptum est etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit iudicii dilationem; secundo iudicii veritatem; et tertio veritatis rationem.

Dilationem quidem iudicii ponit cum dicit ego non iudico quemquam; quasi dicat: vos iudicatis male, sed ego non iudico quemquam; supra III, 17: non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

Vel non iudico quemquam, scilicet secundum carnem, sicut vos iudicatis; Is. XI, 3: non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet.

Sed tamen quandoque iudicabo; quia pater omne iudicium dedit filio; supra c. V, 22. Et tunc iudicium meum verum est, idest iustum; Ps. Xcv: iudicabit orbem terrae in aequitate; Rom. II, 2: scimus quia iudicium dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. In quo ostenditur iudicii veritas.

Rationem veritatis ostendit, cum dicit quia non sum solus. Quod autem dicit supra V, 22, pater non iudicat quemquam, intelligendum est seorsum a filio, vel quia non visibiliter pater apparebit omnibus in iudicio; et ideo dicit non sum solus, quia non derelictus ab ipso, sed simul cum ipso; infra XIV, V. 10: ego in patre, et pater in me est.

Hoc autem verbum excludit errorem Sabellii dicentis unam esse personam patris et filii, nec differre nisi secundum nomina. Si enim hoc esset, non dixisset non sum solus, sed ego, et qui misit me, sed dixisset: ego sum pater, et ego ipse sum filius. Distingue ergo personas, et cognosce filium esse alium a patre.

Consequenter cum dicit et in lege vestra scriptum est etc., ostendit quod non est solus in testificando; nec tamen differt testimonium, sicut iudicium: unde non dicit, testimonium non perhibeo.

Primo ergo introducit legem; secundo concludit propositum, ibi ego sum qui testimonium perhibeo de meipso.

Dicit ergo in lege vestra, et vobis data, Eccli. XXIV, 23: legem mandavit Moyses: scriptum est, Deut. XIX, quia duorum hominum testimonium verum est: sic enim est ibi: in ore duorum aut trium stabit omne verbum.

Sed, secundum Augustinum, habet magnam quaestionem quod dicit duorum hominum testimonium verum Est. Fieri enim potest quod duo mentiantur. Nam susanna casta duobus falsis testibus urgebatur, ut habetur Dan. XIII, 5 ss.. Universus etiam populus mentitus est contra christum.

Responsio. Hoc quod dicit duorum hominum testimonium verum est, intelligendum est quod pro vero in iudicio est habendum.

Cuius ratio est, quia in actibus humanis vera certitudo haberi non potest; et ideo accipitur inde id quod certius haberi potest, quod est per multitudinem testium: magis enim est probabile quod unus mentiatur, quam quod multi; Eccle. IV, 12: funiculus triplex difficile solvitur.

Nihilominus tamen per hoc quod dicit: in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum, reducit nos, secundum Augustinum, in considerationem trinitatis, in qua est perpetua stabilitas veritatis, a qua omnes veritates derivantur. Dicit autem duorum vel trium, quia in Scriptura sacra quandoque nominantur tres, quandoque duae personae, cum quibus etiam intelligitur spiritus sanctus, qui est nexus duorum.

Si ergo duorum hominum testimonium verum est vel trium, testimonium meum verum est, quia et ego testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me pater; supra V, 36: ego testimonium habeo maius ioanne.

Sed hoc non videtur ad propositum pertinere.

Primo quidem, quia pater filii dei non est homo; cum ipse dicat duorum hominum testimonium verum Est. Secundo vero, quia tunc sunt duo testes alicuius quando testificantur de aliquo tertio; sed si unus testificatur de uno, non sunt duo testes. Cum ergo christus testificetur de se, et similiter pater de christo, videtur quod non sunt duo testes.

Sed dicendum, quod christus hic arguit per locum a minori. Manifestum est enim quod veritas dei maior est quam veritas hominis.

Si ergo credunt testimonio hominum, multo magis credendum est testimonio dei.

I Io. V, 9: si testimonium hominum accipitis, testimonium dei maius Est. Item hoc dicit, ut ostendat se consubstantialem patri, et non indigentem alieno testimonio, ut dicit chrysostomus.

Consequenter cum dicit dicebant ergo ei: ubi est pater tuus? removet exortam quaestionem de patre, et primo ponit quaestionem Iudaeorum; secundo ponit responsionem christi; tertio innuit securitatem respondentis.

Quaestio autem Iudaeorum proposita christo est de patre, ubi esset: unde dicebant ei ubi est pater tuus? intelligebant enim christum habere patrem hominem sicut ipsi habent; et ideo, quia audierunt eum dicere: solus non sum, sed ego et qui misit me pater, et hic viderant eum solum, dicunt ubi est pater tuus? vel dicendum, quod loquuntur hic cum quadam ironia et contumelia; quasi dicant: quid frequenter patrem tuum nobis inducis? numquid est tantae virtutis, ut eius testimonio credatur? ignotus enim est, et ignobilis.

Intelligebant hoc de ioseph; nihilominus tamen patrem ignorabant. Ps. Cxiii, 2: ne quando dicant gentes: ubi est deus eorum? responsio autem christi est occulta, ibi: respondit iesus: neque me scitis, neque patrem meum. Quia enim non studio addiscendi, sed malignandi quaerebant, ideo christus non aperit eis veritatem; sed ostendit primo quidem ipsorum ignorantiam; secundo quomodo possint ad veritatis cognitionem pervenire.

Ignorantiam quidem ipsorum ostendit cum dicit neque me scitis; quasi dicat: non quaeratis de patre, quia me nescitis. Quia enim me hominem putatis, ideo patrem meum hominem quaeritis; sed quia me non noscitis, neque patrem cognoscere potestis.

Sed contra. Supra VII, 28, dixit: et me scitis, et unde sim scitis.

Est dicendum quod sciebant eum secundum humanitatem, sed non secundum divinitatem.

Sciendum autem, secundum Origenem, quod ex hoc verbo aliqui sumentes occasionem erroris, dixerunt patrem christi non fuisse deum veteris testamenti; nam ipsum Iudaei cognoscebant, secundum illud Ps. Lxxv, 1: notus in Iudaea deus.

Sed ad hoc est quadruplex responsio. Prima, quia ideo dicit dominus Iudaeos patrem ignorare, quia ad modum ignorantium se habent, inquantum mandatum eius non servant.

Et haec responsio pertinet ad actum. Secundo dicuntur deum ignorare, quia non adhaerent ei spiritualiter per amorem: qui enim aliquid cognoscit, ei adhaeret. Tertio, quia etsi cognoscerent eum per fidem, non tamen habebant de eo plenam scientiam. Supra I, V. 18: deum nemo vidit unquam. Unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit.

Quarto, quia in veteri testamento innotuit pater sub ratione dei omnipotentis, Ex. VI, 3: ego apparui eis in deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis, non autem sub ratione patris; unde licet scirent eum ut deum, non tamen ut patrem filii consubstantialis.

Viam autem perveniendi ad cognitionem patris dicit se esse: unde dicit si me sciretis, quasi dicat: quia patrem meum loquor occultum, opus prius est ut me noveritis, et tunc patrem meum forsitan scietis. Nam filius est via cognitionis paternae.

Infra XIV, 7: si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis. Nam, secundum Augustinum, quid est si me sciretis, nisi ego et pater unum sumus? quotidiana locutio est, quando vides aliquem alicuius similem, ut dicas: si hunc vidisti, illum vidisti, non tamen quod pater sit filius, sed quia sit patri similis.

Dicit autem forsitan, non dubitative, sed increpative, velut si indigneris servo tuo, et dicas: contemnis me? considera quod forsitan dominus tuus sum.

Securitatem autem christi respondentis ostendit evangelista, cum dicit haec verba locutus est iesus in gazophylacio.

Et primo quidem ex loco ubi docebat, quia in gazophylacio et in templo. Gaza enim, persica lingua, dicuntur divitiae, phylaxe vero servare: unde gazophylacium ponitur in Scriptura pro arca, ubi divitiae conservantur; et hoc modo accipitur IV Reg. XII, 9, quod tulit ioiada sacerdos gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum domini, mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant Ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum domini. Aliquando autem pro domo ubi divitiae conservantur; et hoc modo accipitur hic.

Secundo, ex hoc quod illi qui missi fuerant ad eum apprehendendum, hoc facere non potuerunt, quia ipse nolebat: unde dicit et nemo apprehendit eum, quia nondum venit hora eius, in qua pateretur; non fatalis, sed sua voluntate ab aeterno praedestinata. Unde dicit Augustinus nondum venerat hora eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi.

Sed nota, secundum Origenem, quod quandocumque designatur locus in quo dominus aliquid fecit, hoc fit propter mysterium.

In gazophylacio ergo, qui est locus divitiarum, christus docuit, ut daret intelligi, quod numismata, id est verba suae doctrinae, imaginem regis magni impressam habent.

Nota etiam, quod quando docebat, nemo apprehendit eum, quia sermones eius fortiores erant his qui eum capere volebant: quando vero voluit crucifigi, tacuit.



Lectio 3 - Io 8,21-30

55 Jn 8,21-30

Postquam dominus manifestavit de se privilegium lucis, hic consequenter manifestat lucis effectum, scilicet quod liberat a tenebris, et primo ostendit quod ipsi in tenebris detinentur; secundo docet remedium quo ab eis liberentur, ibi dicebant ergo Iudaei: numquid interficiet semetipsum etc..

Circa primum tria facit.

Primo denuntiat dominus suum recessum; secundo ostendit Iudaeorum studium perversum; tertio ipsorum defectum.

Recessum autem suum dicit dominus esse per mortem; et ideo dicit ego vado: in quo duo dat intelligere. Primo, quod voluntarie moritur, scilicet vadens, et non ab alio ductus. Infra XVI, 5: vado ad eum qui me misit; infra X, 18: nemo tollit a me animam meam: sed ego pono eam a meipso. Et secundum hoc recte continuatur ad praecedentia. Dixit enim: nemo apprehendit eum etc.. Et quare? quia per se vadit sponte.

Secundo ostendit quod mors christi erat quaedam profectio illuc unde venerat et unde non discesserat: sicut enim qui vadit in anteriora proficit, ita christus per mortem pervenit ad gloriam exaltationis. Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et deus exaltavit illum; infra XIII, 3: sciens quia a deo exivit, et ad deum vadit.

Perversum eorum studium ostendit in dolosa inquisitione christi: et quantum ad hoc dicit quaeretis me. Quidam autem quaerunt christum pie ex caritate; et hanc inquisitionem sequitur vita; Ps. Lxviii, V. 33: quaerite dominum, et vivet anima vestra.

Sed isti impie quaerunt, et odio ad persequendum; Ps. XXXVII, 13: vim faciebant qui quaerebant animam meam. Et sic dicit quaeretis me, scilicet persequentes post mortem quidem infamia; Matth. XXVII, 63: recordati sumus quod seductor ille dixit adhuc vivens: post tres dies resurgam. Item in membris meis; Act. IX, 4: Saule, Saule, quid me persequeris? et hanc sequelam sequitur mors; et ideo subdit ipsorum defectum, quem eis praenuntiat dicens et in peccato vestro moriemini, et primo praenuntiat defectum qui consistit in mortis damnatione; secundo defectum qui consistit in eorum a gloria exclusione, ibi quo ego vado, vos non potestis venire.

Dicit ergo: quia inique me quaeritis, ideo in peccato vestro, scilicet permanentes, moriemini. Quod potest intelligi uno modo de morte corporali: et sic in peccatis suis moritur qui usque ad mortem perseverat in eis. Et sic per hoc quod dicit in peccato vestro moriemini, exaggerat eorum obstinatam pertinaciam. Ier. VIII, 6: non est qui poenitentiam agat de peccato suo dicens, quid feci? Ez. XXXII, 27: descenderunt cum armis ad inferna.

Alio modo de morte peccati, de qua dicitur in Ps. XXXIII, 21: mors peccatorum pessima.

Et sicut mortem corporalem praecedit infirmitas corporis, ita et hanc mortem infirmitas quaedam praecedit. Quamdiu enim peccatum remediabile est, tunc est quasi quaedam infirmitas quae praecedit Ps. VI, 3: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum.

Sed quando est irremediabile, vel simpliciter, sicut post hanc vitam, vel quod ad ipsum, sicut est peccatum in spiritum sanctum; tunc causat mortem; I Io. V, 16: est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis.

Et secundum hoc praenuntiat eis dominus infirmitatem peccatorum esse ad mortem.

Defectum qui consistit in eorum exclusione a gloria ostendit cum dicit quo ego vado, vos non potestis venire. Quo vadit dominus, vadunt et isti per mortem; sed dominus sine peccato, isti vero cum peccatis, quia in peccato suo moriuntur, et ideo non perveniunt ad gloriam paternae visionis. Et ideo dicit quo ego vado, scilicet sponte per passionem meam, scilicet ad patrem et ad suam gloriam, vos non potestis venire, quia non vultis. Si enim voluissent, et non potuissent, non rationabiliter diceretur eis in peccato vestro moriemini.

Sed notandum quod aliqui impediuntur ne possint ire quo christus vadit, dupliciter.

Uno modo ratione contrarietatis, et sic impediuntur peccatores: et de hoc loquitur hic; et ideo simpliciter perseverantibus in peccato dicit quo ego vado, vos non potestis venire. Ps. C, 7: non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, et pollutus non transibit per eam; Ps. XIV, 1: quis habitabit in tabernaculo tuo? innocens manibus et mundo corde.

Alio modo ratione imperfectionis, seu indispositionis: et hoc modo impediuntur iusti quamdiu sunt in corpore; II Cor. V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino. Et talibus non dicit dominus simpliciter quo ego vado, non potestis venire, sed addit determinationem temporis: infra XIII, 37: quo ego vado, non potes me modo sequi.

Consequenter cum dicit dicebant ergo Iudaei etc., agit de remedio per quod a tenebris liberentur, et primo proponit remedium tenebras evadendi; secundo inducit rationes ad hoc remedium impetrandum, ibi dicebant ergo eis: tu quis es? tertio praenuntiat modum ad hoc perveniendi, ibi dixit ergo eis iesus: cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur verborum christi occasio; secundo ponuntur ea quibus causatur remedii insinuatio, ibi vos de deorsum estis.

Occasio autem verborum christi sumitur ex persona, vel intellectu Iudaeorum.

Cum enim carnales essent, verba domini quae dixerat quo ego vado, vos non potestis venire, carnaliter intelligebant; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei. Unde dicunt Iudaei numquid interficiet semetipsum? quae quidem, secundum Augustinum, stulta opinio Est. Numquid enim non poterant venire quo christus perrexit, si interficeret semetipsum? poterant quidem et ipsi seipsos interficere. Sic ergo mors non erat terminus quo iturus erat christus, sed via qua ibat ad patrem. Unde non dixit quod non possent ire ad mortem, sed quod per mortem non poterant ire ad locum quo per eam christus exaltabatur, ad dexteram scilicet dei.

Secundum Origenem autem, forte non sine causa Iudaei hoc dicunt. Habebant enim ex traditionibus quod christus voluntarie esset moriturus, sicut ipse dixit, infra X, 18: nemo tollit animam meam, sed ego pono eam a meipso. Quod specialiter videntur habuisse ex Is. LIII, 12: pro eo quod tradidit animam suam in mortem, ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. Quia ergo aliqualem suspicionem habebant de iesu quod esset christus, ideo, cum dixit ego vado etc., introduxerunt hanc opinionem, quod ipse semetipsum voluntarie morti traderet. Sed contumeliose hoc proferunt, dicentes numquid interficiet se? alias dixissent: numquid anima eius, cum ipsi placuerit, egredietur relicto corpore? quod nos non possumus facere. Et propter hoc ait quo ego vado, vos non potestis venire.

Consequenter cum dicit vos de deorsum estis etc., proponit remedium tenebras evadendi, et primo praemittit suam et illorum originem; secundo ex hoc concludit propositum, ibi dixi ergo vobis etc..

Circa primum autem diversificat originem suam ab illorum origine dupliciter.

Primo, quia ipse est de supernis, et isti deorsum.

Secundo, quia isti sunt de hoc mundo, de quo non est christus. Sed, sicut Origenes dicit, aliud est esse deorsum, et aliud de hoc mundo; nam sursum et deorsum sunt differentiae situs. Ne ergo per hoc quod dixit se esse de supernis intelligant eum esse de superiori parte mundi huius, ideo hoc excludens, dicit se non esse de hoc mundo. Quasi dicat: ita de supernis sum, quod tamen totaliter sum supra totum mundum istum.

Et quidem eos esse de hoc mundo et de deorsum manifestum est; sed christum esse de supernis, et non de hoc mundo, sane indiget intellectu.

Nam quidam ponentes omnia visibilia creata esse a diabolo, sicut Manichaei, dixerunt christum etiam quantum ad corpus non esse de hoc mundo visibili, sed de mundo alterius creationis, scilicet invisibili. Valentinus etiam hoc male suscipiens, dixit, christum attulisse corpus caeleste. Quod autem hic non sit verus intellectus apparet, quia ipsis apostolis dominus dicit, infra XV, 19: vos non estis de hoc mundo.

Dicendum est ergo, quod potest intelligi de christo filio dei, et de christo homine. Nam christus secundum quod filius dei, est de supernis; infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Et similiter non est de hoc mundo sensibili, scilicet, qui consistit in rebus sensibilibus, sed de mundo intelligibili, qui est in mente dei, quia est ipsum verbum dei, prout est summa sapientia. Omnia enim in sapientia facta sunt. Unde de eo dicitur supra, I, 10: mundus per ipsum factus est.

Secundum autem quod homo, christus est de supernis, quia non habuit affectum ad mundana et infima, sed ad superiora, in quibus anima christi conversabatur, secundum illud Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis; Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Et e converso isti qui deorsum sunt, originem infimam habent, et de hoc mundo, quia habent affectum circa terrena; I ad Cor. XV, 47: primus homo de terra terrenus.

Consequenter cum dicit dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris, concludit propositum, et primo manifestat ea quae dixit de eorum defectu; secundo ostendit eis remedium, ibi si enim non credideritis etc..

Sciendum autem circa primum, quod unumquodque in suo progressu sequitur conditionem suae originis; unde ea quae habent originem infimam, si sibi relinquantur, naturaliter deorsum tendunt. Et nihil naturaliter tendit sursum nisi quod superiorem originem habet; Sup. III, 13: nemo ascendit in caelum nisi de caelo descendit.

Dicit ergo dominus: haec est causa quare non potestis venire quo ego vado, quia cum sitis de deorsum, quantum in vobis est, non potestis nisi cadere; et ideo quod dixi, quia moriemini in peccatis vestris, verum est, nisi mihi adhaereatis.

Et ideo ut non totaliter excludat spem salutis, ponit remedium, dicens si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro; quasi dicat: nati estis in originali peccato, a quo non potestis absolvi nisi per fidem meam, quia si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.

Et dicit ego sum, non autem quid sim, ut rememoret quod dictum est Moysi, Ex. III, V. 14: ego sum qui sum: nam ipsum esse est proprium dei.

In qualibet enim alia natura a divina differt esse et quod est, cum quaelibet natura creata participet suum esse ab eo quod est ens per essentiam, scilicet ipso deo, qui est ipsum suum esse, ita quod suum esse sit sua essentia.

Unde ipse solus denominatur ab eo. Et ideo dicit nisi credideritis quia ego sum, idest quia sum vere deus, qui habet esse per essentiam, moriemini in peccato vestro.

Dicit enim quia ego sum, ut ostendat suam aeternitatem. In omnibus enim quae incipiunt est mutabilitas quaedam, et aliqua potentia ad non esse, unde est invenire in eis quoddam praeteritum et futurum: et ideo non est ibi verum esse per se. Sed in deo nulla est potentia ad non esse, nec esse incepit; et ideo est ipsum esse, quod proprie per tempus praesens designatur.

Consequenter cum dicit dicebant ergo ei: tu quis es? ponit rationes inducentes ad fidem, et primo ponitur Iudaeorum interrogatio; secundo christi responsio, ibi dixit eis iesus: principium, qui et loquor vobis; tertio intellectus eorum excaecatio, ibi et non cognoverunt etc..

Quia enim dominus dixerat nisi credideritis quia ego sum, restabat adhuc quaerere quis esset; et ideo dicebant ei tu quis es? quasi dicant: unde es, ut tibi credere debeamus? et ideo consequenter cum dicit principium, qui et loquor vobis, respondet, inducens eos ad credendum, et primo ex suae naturae sublimitate; secundo ex iudiciaria sua potestate, ibi multa habeo de vobis loqui et iudicare; tertio ex paterna veritate, ibi sed qui misit me, verax est.

Inducit quidem eos ad credendum christo, naturae eius sublimitas, quia ipse est principium. Unde dixit eis iesus: principium, qui et loquor vobis. Principium in Latino est neutri generis: unde dubium est, utrum sit hic nominativi, vel accusativi casus.

In Graeco autem est feminini generis, et in hoc loco est accusativi casus. Unde, secundum Augustinum, non est legendum: ego sum principium, sed, principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris.

Dicitur etiam pater principium. Et uno quidem modo nomen principii commune est patri et filio, inquantum scilicet sunt unum principium spiritus sancti per communem spirationem; et tres personae simul sunt principium creaturae per creationem. Alio modo est proprium patris, inquantum scilicet pater est principium filii per aeternam generationem.

Non tamen plura dicimus principia, sicut nec plures deos; Ps. Cix, 3: tecum principium in die virtutis tuae etc.. Hic autem dicit dominus se principium respectu totius creaturae: nam quod est per essentiam tale, est principium et causa eorum quae sunt per participationem. Esse autem per essentiam, ut dictum est, est esse suum. Sed quia christus non solum habet in se divinam naturam, sed etiam humanam, ideo subdit qui et loquor vobis: nam vocem dei immediate homo ferre non potest, quia, secundum Augustinum, infirma corda intelligibile verbum sine voce sensibili audire non possunt. Ex. C. XX: quid est homo, ut audiat vocem domini dei sui? ad hoc ergo quod immediate ipsum divinum verbum audiremus, carnem assumpsit, cuius organo locutus est nobis: unde dicit qui et loquor vobis; idest, humilis propter vos factus, ad ista verba descendi. Ad Hebr. I, 1: multifarie multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis, novissime locutus est nobis in filio; supra I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarrabit vobis.

Vel aliter, secundum chrysostomum, ut per hoc quod dicit principium, qui et loquor vobis, reprehendat tarditatem intellectus Iudaeorum. Nam post multa signa quae ab eo viderant fieri, adhuc indurati, quaerunt a domino tu quis es? etc.. Et ideo iesus respondit ego sum principium, idest qui locutus sum vobis a principio; quasi dicat: non habetis opus adhuc quaerere quis ego sum, cum iam deberet esse manifestum.

Hebr. V, 12: cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini, quae sint elementa exordii sermonum dei.

Secundo inducit eos ad credendum christo iudiciaria eius auctoritas; et ideo subdit multa habeo de vobis loqui et iudicare; quasi dicat: habeo auctoritatem vos iudicandi.

Sed sciendum, quod aliud est loqui nobis, et aliud loqui de nobis. Nobis enim loquitur christus ad nostram utilitatem, scilicet ut ad se trahat; et sic loquitur nobis, dum vivimus, praedicando, inspirando et huiusmodi faciendo.

Loquitur autem de nobis non ad nostram utilitatem, sed ad suam iustitiam ostendendam; et hoc modo loquetur de nobis in iudicio futuro.

Sed contra. Supra III, 17: non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

Responsio. Dicendum, quod aliud est iudicare, et aliud habere iudicare. Iudicare dicit actum iudicii; et hoc non pertinet ad primum adventum domini, ut supra dixit: ego non iudico quemquam, scilicet ad praesens. Sed habere iudicare dicit iudicii potestatem; et hanc habet christus; supra V, 22: pater omne iudicium dedit filio; Act. X, 42: ipse est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum.

Et ideo signanter dicit multa habeo de vobis loqui et iudicare, sed in futuro iudicio.

Inducit etiam ad credendum christo veritas paterna; et quantum ad hoc dicit sed qui misit me, verax est; quasi dicat: pater est verus; ego autem loquor consona ei: ergo loquor vera, ergo debetis mihi credere.

Dicit ergo qui misit me, scilicet pater, verax est, non participative, sed ipsa essentia veritatis; alias, cum filius sit ipsa veritas, esset maior patre; Rom. III, 4: est autem deus verax. Et ego quae audivi ab eo: non auditu humano, sed per generationem aeternam accepi, haec loquor. Is. XXI, 10: quae audivi a domino exercituum deo Israel, annuntiavi vobis; supra V, 19: non potest filius a se facere quidquam.

Hoc autem quod dixit qui misit me, verax est, dupliciter continuatur ad praecedentia. Uno modo sic. Dico quod habeo de vobis iudicare. Sed iudicium meum verum erit, quia qui misit me, verax Est. Rom. C. II, 2: iudicium dei est secundum veritatem.

Alio modo, secundum chrysostomum, dico quod habeo de vobis iudicare; sed hoc differo, non ex impotentia, sed ut obediam voluntati paternae: nam qui misit me, verax Est. Unde cum promiserit salvatorem et propugnatorem, misit me nunc ad salvandum; et ego quia non loquor nisi quae audivi ab eo, ideo loquor vobis salutaria.

Consequenter cum dicit et non cognoverunt quia patrem eius dicebat deum, reprehendit tarditatem intellectus ipsorum: nondum enim oculos cordis apertos habebant, quibus patri et filii aequalitatem intelligerent, et hoc quia carnales erant; I Cor. II, 14: animalis homo non percepit ea quae sunt spiritus dei.

Hic primo praenuntiat christus per quod pervenire debeant ad fidem, quod est remedium contra mortem; et circa hoc duo facit.

Primo ostendit per quid venturi sunt ad fidem; secundo docet quid sit de se ipso credendum, ibi quia ego sum.

Dicit ergo primo quod ad fidem pervenire debebant per passionem eius. Unde dixit eis iesus: cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis; quasi dicat: modo non cognoscitis patrem meum esse deum; sed cum exaltaveritis filium hominis, idest cum me ligno crucis affixeritis, tunc cognoscetis, scilicet aliqui ex vobis per fidem; infra c. XII, 32: ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.

Ideo autem, secundum Augustinum, crucis commemorat passionem, ut det spem peccatoribus, ut scilicet nullus desperet a quocumque scelere, et male sibi conscius, quando ipsi crucifigentes christum per sanguinem christi liberantur a peccatis. Nullus est enim adeo peccator qui per sanguinem christi liberari non possit.

Vel, secundum chrysostomum, cum exaltaveritis filium hominis, scilicet in cruce, tunc cognoscetis, idest cognoscere poteritis, qualis sim, non solum per gloriam resurrectionis meae, sed etiam per poenam captivitatis et destructionis vestrae.

Quantum autem ad secundum, tria docet de se credenda. Primo divinitatis maiestatem; secundo suam originem a patre; tertio sui a patre inseparabilitatem.

Maiestatem quidem divinitatis, cum dicit quia ego sum; idest, habeo in me naturam dei, et sum ille qui locutus est Moysi, dicens: ego sum qui sum.

Sed quia ad ipsum esse pertinet tota trinitas, ideo ne excludatur personarum distinctio, consequenter docet credere originem a patre, cum dicit et a me ipso facio nihil: sed sicut docuit me pater, haec loquor. Sed quia coepit iesus facere et docere, ideo in duobus originem suam a patre designat: scilicet in his quae facit, unde dicit et a me ipso facio nihil, supra V, 19: non potest filius a se facere quidquam, et in his quae docet: unde dicit sed sicut docuit me pater; idest, tradidit scientiam generando me scientem.

Quia cum sit simplex natura veritatis, hoc est filio esse, quod nosse; et sic quemadmodum pater dedit filio gignendo ut esset, sic gignendo dedit ei ut nosset; supra VII, 16: mea doctrina non est mea.

Et ne intelligatur quod sit missus a patre quasi ab eo distinctus, ideo tertio docet credere eius a patre inseparabilitatem, cum dicit et qui misit me, scilicet pater, mecum est, per essentiae unitatem; infra XIV, 10: ego in patre, et pater in me Est. Item per amoris coniunctionem; supra V, 20: pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit.

Et sic ita pater misit filium quod non recessit ab eo. Unde sequitur et non reliquit me solum, quia affectus eius est circa me. Sed cum ambo simul sint, unus tamen est missus, et alter misit: quia missio incarnatio est, quae quidem filii tantum est, et non patris.

Quod autem non reliquit me, patet ex signo, quia quae placita sunt ei, facio semper: quod quidem non ponitur pro causa meritoria, sed pro signo; quasi dicat: hoc ipsum quod ego facio semper, sine initio, sine fine, quae placita sunt ei, est signum quod semper mecum est, et non reliquit me; Prov. VIII, V. 30: cum eo eram cuncta componens. Vel aliter: non reliquit me, scilicet hominem, protegendo, quia quae placita sunt ei facio semper. Et secundum hoc dicit causam meritoriam.

Consequenter cum dicit haec illo loquente, multi crediderunt in eum, ponitur effectus doctrinae, qui est conversio multorum ad fidem ex auditu doctrinae christi; Rom. X, 17: fides ex auditu; auditus autem per verbum christi.




Thomas Aq. s Johannis 54