Thomas Aq. s Johannis 56

Lectio 4 - Io 8,31-40

56 Jn 8,31-40

Posito remedio evadendi tenebras, hic consequenter ostendit ipsius remedii efficaciam, et primo ponitur remedii efficacia; secundo introducitur remedii indigentia, ibi responderunt ei Iudaei.

Circa primum duo facit: primo ostendit quid exigitur ab eis quibus remedium confertur, quod pertinet ad meritum; secundo quid eis pro eo redditur, quod pertinet ad praemium, ibi vere discipuli mei eritis.

Dicit ergo primo: dictum est quod multi crediderunt in eum; et ideo dicit eis, scilicet qui crediderunt in eum, Iudaeis, quid ab eis requiratur, hoc scilicet quod maneant in sermone eius: unde dicit si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Quasi dicat: non propter hoc quod creditis superficie tenus, eritis discipuli mei, sed si manseritis in sermone meo.

Exiguntur autem a nobis tria circa verbum dei: scilicet sollicitudo ad audiendum, Iac. I, V. 19: sit autem omnis homo velox ad audiendum etc., fides ad credendum, Rom. X, V. 17: fides ex auditu, constantia ad permanendum, Eccli. VI, 21: quam aspera est nimium indoctis hominibus sapientia. Et non permanebit in illa excors. Et ideo dicit si manseritis, scilicet per fidei stabilitatem, per continuam meditationem, Ps. I, 2: in lege eius meditabitur die ac nocte; et ferventem affectionem: in lege domini fuit voluntas eius. Unde dicit Augustinus quod illi in verbis domini permanent qui nullis tentationibus cedunt.

Primum autem quod persistentibus redditur, ostendit cum dicit vere discipuli mei eritis, et hoc quantum ad tria: scilicet quantum ad discipulatus christi sublimationem, quantum ad veritatis cognitionem, et quantum ad libertatis adeptionem.

Et quidem magnae dignitatis est privilegium, esse discipulum christi; Ioel. II, V. 23: filii sion, exultate, et laetamini in domino deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae. Et quantum ad hoc dicit vere discipuli mei eritis: quanto enim magister est maior, tanto discipuli eius sublimiores sunt; christus autem excellentissimus et summus magister est: discipuli ergo eius excellentissimi sunt.

Tria autem requiruntur ex parte discipulorum.

Primum est intellectus ad capiendum verba magistri; Matth. XV, 16: adhuc et vos sine intellectu estis? solus autem christus potest aperire aurem intelligentiae; Lc. Ult., 45: aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.

Et ideo dicebat Is. L, 5: dominus aperuit mihi aurem. Secundum est assensus ad credendum sententiae magistri: nam, ut dicitur Lc. VI, 40, non est discipulus super magistrum, et ideo non debet ei contradicere. Unde dicitur Eccli. IV, 30: non contradicas verbo veritatis ullo modo. Et ideo subdit Isaias: ego autem non contradico. Tertio stabilitas ad permanendum; supra VI, 67, dicitur, quod multi discipuli abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. Et ideo subdit Isaias: retrorsum non abii.

Sed maius est veritatem cognoscere, cum sit finis discipuli. Et hoc etiam dominus credentibus reddit; unde dicit cognoscetis veritatem, scilicet doctrinae, quam ego doceo; infra XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati.

Item gratiae quam facio; supra, VIII, V. 17: gratia et veritas per iesum christum facta Est. Et dicitur gratia veritatis per comparationem ad figuras veteris legis. Item aeternitatis in qua permaneo; Ps. Cxviii, 89: in aeternum, domine, permanet verbum tuum, in generatione et generatione veritas sua.

Sed maximum est libertatis adeptio, quam efficit cognitio veritatis in credentibus; unde dicit et veritas liberabit vos.

Liberare autem, in hoc loco, non importat exceptionem a quacumque angustia, prout in Latino sonat, sed proprie dicit liberum facere.

Et hoc a tribus: quia veritas doctrinae liberabit ab errore falsitatis; Prov. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium; veritas gratiae, liberabit a servitute peccati; Rom. VIII, 2: lex autem spiritus vitae in christo iesu, liberabit me a lege peccati et mortis; sed veritas aeternitatis, in christo iesu, liberabit nos a corruptione; Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis.

Consequenter cum dicit responderunt ei: semen Abrahae etc., ostendit remedii necessitatem Iudaeis inesse, et primo exaggeratur Iudaeorum praesumptio, se tali remedio indigere negantium; secundo ostenditur quomodo remedio indigent, ibi respondit eis iesus: amen, amen dico vobis.

Praesumptio autem Iudaeorum ostenditur in quadam praesumptuosa interrogatione; unde responderunt ei Iudaei: semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam.

Quomodo tu dicis, liberi eritis? in qua quidem primo aliquid affirmant; secundo aliquid negant; et tertio interrogant.

Affirmant quidem se esse semen Abrahae, unde dicunt semen Abrahae sumus: in quo ostenditur eorum inanis gloria, quia de sola carnis origine gloriantur; Matth. III, 9: ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham.

Simile faciunt qui de carnali nobilitate extolli quaerunt; Oseae IX, 11: omnis gloria eorum a partu, ab utero et conceptu.

Negant autem servitutem, unde dicunt nemini servivimus unquam: in quo se hebetes ostendunt, et mendaces. Hebetes quidem, quia quod dominus de spirituali libertate loquitur, ipsi intelligunt de corporali; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei. Mendaces autem, quia si hoc quod dicunt nemini servivimus unquam, intelligunt de servitute carnali, aut loquuntur universaliter quantum ad totum genus Iudaeorum, aut specialiter quantum ad seipsos. Si quidem universaliter, manifeste mentiuntur: nam ioseph venumdatus est, et patres eorum servierunt in Aegypto, ut patet Gen. XL et Ex. I. Unde Augustinus dicit: o ingrati, quid est quod assidue vobis imputat deus quod vos de domo servitutis liberavit, si nemini servistis? dicitur enim Deut. VI, 13: eduxi vos de Aegypto, de domo servitutis etc.. Si autem de seipsis loquuntur, non possunt etiam a mendacio excusari: nam et ipsi tunc temporis Romanis tributa solvebant; unde dicebant, matth. C. XXII, 17: si licet tributum dari caesari, an non? interrogant autem libertatis modum; unde dicunt quomodo tu dicis, liberi eritis? dominus eis duo promiserat: scilicet libertatem et veritatis cognitionem, cum dixit: cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Per quod Iudaei intelligebant, se servos et ignaros a domino reputari. Et licet magis iniuriosum sit deficere a cognitione quam a libertate; quia tamen carnales erant, neglecta veritate, modum libertatis inquirunt; Ps. XVI, 12: oculos suos statuerunt declinare in terram.

Hic dominus eorum praesumptionem excludens, eos remedio praedicto indigere convincit, et primo agit de eorum servitute; secundo de eorum liberatione, ibi servus autem non manet in domo in aeternum; tertio de eorum origine, ibi scio quia filii Abrahae estis.

Convincit autem eos de servitute, non carnali, qualem illi intelligebant, sed spirituali, scilicet peccati, ad quam exaggerandam duo praemittit: scilicet ingeminatum iuramentum; unde dicit amen, amen dico vobis.

Amen est nomen Hebraeum, quod interpretatur vere, vel fiat. Quod, secundum Augustinum, nec Graecus interpres, nec Latinus ausus est interpretari, ut honorem haberet velamento secreti, non ut esset ligatum, sed ne vilesceret nudatum; et specialiter propter reverentiam domini, qui frequenter ipso usus Est. Ponit ergo hic dominus quasi quoddam iuramentum: quod ideo geminatur, ut suam sententiam magis firmam ostendat; ad hebr. C. VI, 17: interposuit iusiurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri deum, fortissimum solatium habeamus.

Secundo universalem locutionem, cum dicit omnis, sive Iudaeus sive Graecus, dives aut pauper, imperator vel mendicus; Rom. III, 23: non est distinctio Iudaei et Graeci; omnes enim peccaverunt, et egent gloria dei.

Servitutem etiam proponit dicens qui facit peccatum, servus est peccati.

Sed contra. Servus non movetur proprio arbitrio suo, sed domini; qui autem facit peccatum, movetur proprio arbitrio suo: ergo non est servus.

Responsio. Dicendum, quod unumquodque est illud quod convenit ei secundum suam naturam: quando ergo movetur ab aliquo extraneo, non operatur secundum se, sed ab impressione alterius; quod est servile. Homo autem secundum suam naturam est rationalis.

Quando ergo movetur secundum rationem, proprio motu movetur, et secundum se operatur, quod est libertatis; quando vero peccat, operatur praeter rationem, et tunc movetur quasi ab alio, retentis terminis alienis: et ideo qui facit peccatum, servus est peccati; II Petr. II, 19: a quo quis superatus est, eius servus addictus Est. Sed quanto quis movetur ab extraneo, tanto magis in servitutem redigitur; et tanto magis vincitur a peccato, quanto minus habet de proprio motu, scilicet rationis, et magis efficitur servus.

Unde quanto aliqui liberius peragunt perversa quae volunt, et minori difficultate, tanto peccati servitio obnoxius obligantur, ut Gregorius dicit. Quae quidem servitus gravissima est, quia vitari non potest: nam quocumque homo vadat, peccatum intra se habet, licet actus et delectatio eius transeat; Is. XIV, 3: cum requiem dederit tibi deus...

A servitute tua dura, scilicet peccati, qua antea servisti. Servitus autem corporalis, saltem fugiendo, evadi potest; unde dicit Augustinus: o miserabilis servitus (scilicet peccati)p servus hominum, aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit; servus peccati secum trahit peccatum, quocumque fugerit: peccatum enim quod fecit, intus est, voluptas transit; peccatum (idest actus) transit: praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat.

Consequenter cum dicit servus autem non manet in domo in aeternum, agit de liberatione a servitute: quia enim omnes peccaverunt, omnes erant servi peccati.

Sed imminet vobis liberationis spes ab eo qui liber est a peccato; et hic est filius.

Unde circa hoc tria facit.

Primo praemittit servi conditionem, ut distinguatur liber a servo; secundo ostendit conditionem filii a servo diversam; tertio concludit potestatem filii in liberando.

Est ergo conditio servi transitoria et instabilis; unde dicit servus non manet in domo in aeternum. Domus ista est ecclesia; I Tim. III, 15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo dei, quae est ecclesia dei vivi. In qua quidem domo aliqui spiritualiter servi ad horam tantum permanent, sicut in domo patrisfamilias corporaliter servi manent ad tempus; non tamen in aeternum: quia licet modo mali non sint separati numero a fidelibus, sed merito tantum, in futuro tamen separabuntur utroque modo; Gal. IV, 30: eiice ancillam et filium eius: non enim erit heres filius ancillae cum filio liberae.

Conditio vero filii est aeterna et stabilis; unde dicit filius autem, idest christus, permanet in aeternum, scilicet in ecclesia, tamquam in domo sua; Heb. III, 6, dicitur quod christus, tamquam filius in domo sua etc.. Et quidem ipse per seipsum in domo manet in aeternum, quia ipse immunis est a peccato; nos autem sicut per ipsum a peccato liberamur, ita et per ipsum in domo manemus.

Liberationis autem potestatem habet filius; unde subdit si igitur filius vos liberaverit, vere liberi eritis; Gal. IV, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate christus nos liberavit. Nam, ut apostolus dicit, ipse pretium dedit non argentum, sed sanguinem suum: venit enim in similitudinem carnis peccati, nullum omnino habens peccatum; et ideo factum est verum sacrificium pro peccato: unde per eum liberamur non a barbaris, sed a diabolo.

Et nota, quod est multiplex libertas.

Scilicet perversa, quando quis abutitur ea ad peccandum; et haec est libertas a iustitia, quam nullus cogitur servare; I petr. C. II, 16: quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. Vana, quae est temporalis, seu carnalis, iob III, 19: servus liber a domino suo. Vera et spiritualis, quae est libertas gratiae, quae est scilicet carere criminibus; quae est imperfecta, quia caro concupiscit adversus spiritum, ut non ea quae volumus faciamus, Gal. V, 17. Gloriae, et perfecta atque plena, quae erit in patria; Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a servitute: et hoc erit, quia nihil erit ibi inclinans ad malum, nihil opprimens, quia ibi erit libertas a culpa et a poena.

Chrysostomus autem hoc aliter introducit. Quia enim dixerat: qui facit peccatum, servus est peccati, ne praecurrant Iudaei, et dicant: licet simus servi peccati, tamen possumus liberari per sacrificia et caeremonias legis, propterea dominus ostendit, quod per ea liberari non possunt, sed solum per filium. Unde dicit servus, idest Moyses et pontifices veteris testamenti, non manet in domo in aeternum; Hebr. III, 5: Moyses sicut famulus in omni domo sua. Et caeremoniae etiam aeternae non sunt; et ideo non possunt conferre libertatem aeternam.

Consequenter cum dicit scio quia filii Abrahae estis, agit de eorum origine: et primo confitetur eorum originem carnis; secundo inquirit originem spiritus, ibi sed quaeritis me interficere etc..

Originem autem carnis ipsorum dicit esse Abraham. Scio inquit quia filii Abrahae estis, origine carnis tantum, non similitudine fidei; Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos.

Spiritualem originem inquirit dicens sed quaeritis me interficere, et primo ostendit eos originem spiritualem habere; secundo excludit originem praesumptam, ibi responderunt, et dixerunt ei: pater noster Abraham est; tertio ostendit originem eorum veram, ibi vos ex patre diabolo estis.

Circa primum duo facit.

Primo ponit eorum culpam; secundo concludit eorum spiritualem originem, ibi vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.

Circa primum tria facit.

Primo imponit eis culpam homicidii; secundo crimen infidelitatis; tertio aufert eis excusationis viam.

Ostendit ergo eos dominus spiritualiter ex mala radice procedere, et ideo signanter arguit eos de peccato; et dimissis omnibus aliis, quibus Iudaei multipliciter irretiti erant, hoc illis tantum commemorat quod iugiter in mente habebant, scilicet peccatum homicidii, quia, ut dictum est supra, volebant eum occidere. Et ideo dicit sed quaeritis me interficere; quod est contra legem vestram; Ex. XX, 13: non occides; infra XI, 53: ab illo ergo die cogitabant interficere eum.

Sed possent dicere quia occidere aliquem ex culpa non est peccatum, et ideo dominus dicit causam homicidii esse non quidem culpam christi, nec eorum iustitiam, sed ipsorum infidelitatem; quasi dicat: quaeritis me interficere, non propter iustitiam, sed propter vestram infidelitatem, quia sermo meus non capit in vobis; Matth. XIX, 11: non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.

Utitur autem dominus hoc modo loquendi primo quidem ad ostendendum sui sermonis excellentiam; quasi dicat: sermo meus superexcedit capacitatem vestram, nam ipse de spiritualibus est, vos autem intellectum carnalem habetis; et ideo ipsum non capitis; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei. Secundo vero propter similitudinem quamdam. Nam, ut Augustinus dicit, sic est sermo dei infidelibus, tamquam piscibus hamus, qui non capit nisi capiatur. Et ideo dicit sermo meus non capit in vobis, idest in cor vestrum, quia non recipitur in vobis eo modo quo Petrus captus erat; supra VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Nec tamen fit iniuria eis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem capit. Nam dicitur Deut. XVIII, 20 quod propheta qui loquitur ex ore domini ea quae dominus non dixit, debet interfici.

Unde, ne Iudaei dicerent eum interficiendum fore, eo quod a seipso et non ex ore domini loquebatur, inducit subdens ego quae vidi apud patrem meum, loquor; quasi dicat: non potest imponi mihi quod loquor quae non audivi, quia non solum audita, sed, quod plus est, visa loquor. Alii enim prophetae locuti sunt ea quae audierunt, sed ego quae vidi haec loquor; supra c. I, 18: deum nemo vidit unquam unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit; I Io. I: quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis.

Est autem hoc intelligendum de visione certissimae cognitionis, quia filius patrem cognoscit sicut ipse seipsum novit: de quo dicitur Matth. II, 27: nemo novit patrem nisi filius.

Spiritualem autem eorum originem concludit, dicens et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis; quasi dicat: ego ea loquor quae meae origini conveniunt; vos autem illa facitis quae sunt apud patrem vestrum, scilicet diabolum, cuius filii erant, secundum Augustinum, non inquantum homines, sed inquantum mali erant. Ea, inquam, quae vidistis, diabolo suggerente; sap. C. II, 24: invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.

Secundum chrysostomum, est alia littera vos quae vidistis apud patrem vestrum, facite; quasi dicat: sicut ego verbis in veritate patrem meum ostendo, ita vos ostendite operibus patrem vestrum origine, scilicet Abraham; unde dicit: facite quae apud patrem vestrum vidistis, docti per legem et prophetas.



Lectio 5 - Io 8,39-43

57Jn 8,39-43

Postquam dominus ostendit Iudaeos aliquam spiritualem originem habere, hic excludit ab eis origines quas sibi praesumptuose attribuebant, et primo excludit originem, quam se traxisse dicebant ab Abraham; secundo originem, quam se putabant habere a deo, ibi dixerunt itaque ei: nos ex fornicatione non sumus nati.

Circa primum duo facit.

Primo ponit opinionem Iudaeorum de eorum origine; secundo excludit eam, ibi si filii Abrahae estis opera Abrahae facite.

Sciendum est autem circa primum, quia dominus dixerat eis quae vidistis apud patrem vestrum, facitis, ideo gloriantes se de carnali generatione, transferunt se ad Abraham. Unde dicunt pater noster Abraham est, quasi dicant: si spiritualem originem habemus, boni sumus, quia Abraham pater noster bonus est; Ps. Civ, 6: semen Abraham servi eius. Et, ut dicit Augustinus, nitebantur eum provocare, ut aliquid male diceret de Abraham, et esset eis occasio facere quod cogitabant, scilicet occidendi christum.

Sed dominus, consequenter cum dicit si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite, excludit hanc ipsorum opinionem tamquam falso prolatam, et proponit primo signum debitum filiationis Abrahae; secundo ostendit, hoc signum in Iudaeis non esse, ibi nunc autem quaeritis me interficere; tertio concludit propositum, ibi vos facitis opera patris vestri.

Signum quidem filiationis alicuius est quod assimiletur ei cuius filius est: sicut enim filii carnales ut plurimum parentibus carnalibus assimilantur, ita et filii spirituales (si sint vere filii) debent spirituales parentes imitari; Eph. V, 1: estote imitatores dei, sicut filii carissimi. Et quantum ad hoc dicit si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite; quasi dicat: hoc signum esset quod essetis filii Abrahae, si eum imitaremini; Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos.

Sed dubitatur hic, quod videtur quidem eos negare esse filios Abrahae, dubitative loquens si filii Abrahae estis, quod tamen affirmavit superius, dicens: scio quod filii Abrahae estis.

Ad quod dupliciter respondetur. Uno modo, secundum Augustinum, quod supra affirmavit eos esse filios Abrahae secundum carnem; hic autem negat eos filios secundum imitationem operum, et praecipue fidei. Caro ergo illorum ex ipso erat, sed vita non erat; Gal. III: qui ex fide sunt, hi reputantur in semine.

Alio modo, secundum Origenem, quod utrumque referatur ad spiritualem originem.

Sed ubi nos habemus: scio quod filii Abrahae estis, in Graeco habetur: scio quod semen Abrahae estis; hic vero dicit si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite; quia Iudaei quidem, spiritualiter loquendo, semen Abrahae erant, sed non eius filii. Differentia est inter semen et filium: nam semen est quid informe, et tamen habet in seipso rationes eius cuius est semen; filius autem, transmutato semine per virtutem informativam ab agente in appositam sibi materiam a muliere, superinducto nutrimento, similitudinem generantis habet. Eodem modo et Iudaei semen quidem Abrahae erant inquantum in eis aliqua ratio eorum quae deus in Abraham infuderat apparebat; sed quia non ad perfectionem Abrahae pervenerant, ideo filii eius non erant: et propter hoc dicit eis si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite; idest, ad perfectam imitationem operum eius satagite.

Ex hoc autem quod dicit opera Abrahae facite, videtur quod quaecumque ipse fecit, et nos facere debemus. Ergo debemus plures uxores accipere, et ad ancillam accedere, sicut Abraham fecit.

Respondeo. Dicendum quod praecipuum opus Abrahae est fides, per quam iustificatus est apud deum; Gen. XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam.

Et ideo intelligendum est opera Abrahae facite, idest, ad similitudinem Abrahae credite.

Sed contra hoc est, quia fides non videtur posse dici opus, cum contra opera distinguatur; Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est.

Respondeo. Dicendum, quod fides opus dici potest, secundum illud supra VI, 29: hoc est opus dei, ut credatis in eum quem misit ille.

Verum opus interius non est manifestum hominibus, sed soli deo, secundum illud I reg. C. XVI, 7: homines vident ea quae apparent; deus autem intuetur Cor. Inde est quod communius ea quae exterius sunt, consuevimus opera nominare. Fides ergo distinguitur non ab omnibus operibus, sed ab exterioribus tantum.

Sed numquid omnia opera Abrahae debemus facere? ad hoc dicendum, quod opus potest considerari dupliciter: vel secundum speciem operis eius, et sic omnia opera eius non sunt imitanda; vel secundum radicem eorum, et sic opera Abrahae imitanda sunt: quia quidquid fecit, ex caritate fecit. Unde dicit Augustinus, quod caelibatus ioannis non praefertur coniugio Abrahae, cum eadem fuerit radix utriusque. Vel dicendum, quod omnia opera Abrahae imitanda sunt quantum ad signationem, quia omnia in figura contingebant illis, ut dicitur I Cor. X, 11.

Consequenter cum dicit nunc autem quaeritis me interficere, ostendit, praedictum filiationis signum in eis non esse, et primo ponuntur Iudaeorum opera; secundo ostendit ea esse Abrahae operibus dissimilia, ibi hoc Abraham non fecit.

Ostenduntur autem Iudaeorum prava opera esse et perversa, quia homicidae erant; unde dicit nunc autem quaeritis me interficere; Is. I, 21: quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. Sed hoc homicidium inaestimabile peccatum erat contra personam filii dei. Unde quia, ut dicitur I Cor. II, 8, si cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, ideo dominus non dicit eos filium dei quaerere interficere, sed hominem: quia etsi filius dei dicatur passus et mortuus propter unitatem suppositi, hoc non est inquantum filius dei, sed propter infirmitatem humanam, quia, ut dicitur II Cor. Ult., 4, si crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute dei.

Et ut magis eorum homicidium exaggeret, ostendit, eos nullam mortis causam adversus eum habere; unde subdit qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a deo. Ista veritas est quod dicebat se aequalem deo; supra V, 18: quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum sabbatum solvebat, sed patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo. Hanc veritatem audivit a deo inquantum ab aeterno per generationem aeternam accepit a patre eamdem naturam quam ipse habet; supra V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso.

Excludit autem duas causas propter quas prophetae mandabantur occidi in lege. Primo quidem propter mendacium, Deut. XIII, 5 ubi praecipitur, quod si aliquis propheta surrexerit loquens mendacium, aut fictor somniorum, interficiatur: et hoc a se dominus excludit, dicens qui veritatem locutus sum vobis; prov. C. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum.

Secundo vero si aliquis propheta locutus fuerit ex nomine falsorum deorum, vel ex nomine dei quod ipse non praecepit, occidi debebat, ut habetur Deut. XIII, 5. Et hoc dominus excludit a se, cum dicit quam audivi a deo.

Consequenter cum dicit hoc Abraham non fecit, ostendit eorum opera dissimilia esse operibus Abrahae, quasi dicat: in hoc probatis vos non esse filios Abrahae, quia facitis opera contraria operibus eius: nam de eo legitur Eccli. XLIV, 20, quod servavit legem altissimi, et fuit in testimonio cum illo.

Sed aliqui superflue obiiciunt, quod christus ante Abraham nondum erat, et ideo Abraham hoc non fecit: non enim occidi potuisset qui non erat.

Sed dicendum, quod Abraham non commendatur ex hoc quod non fecit in christo, sed ex eo quod non fecit in simili persona, idest in his qui tunc veritatem dicebant.

Vel dicendum, quod si christus non venerat tempore Abraham in carnem, venerat tamen in mentem, secundum illud Sap. VII, 27: in animas sanctas per nationem se transfert, quem tamen Abraham non interfecit mortaliter peccando: de quo dicitur ad Hebr. VI, 6: rursum crucifigentes filium dei, et ostentui habentes.

Consequenter cum dicit vos facitis opera patris vestri, concludit propositum; quasi dicat: ex quo non facitis opera Abrahae, ergo habetis aliquem alium patrem, cuius opera facitis. Simile habetur Matth. XXIII, V. 32: vos implete mensuram patrum vestrorum.

Consequenter cum dicit dixerunt itaque ei: nos ex fornicatione non sumus nati, ostendit eos non habere originem a deo: quia enim iam ex verbis domini cognoscebant eum non de carnali generatione loqui, ideo ad spiritualem generationem se transferunt, dicentes nos ex fornicatione non sumus nati etc.. Ubi primo eorum opinionem proponunt; secundo eam dominus excludit, ibi dixit ergo eis iesus etc..

In eorum autem opinione Iudaei unum negant et aliud asserunt. Negant se ex fornicatione natos: quod quidem, secundum Origenem, quasi improperando, christo proponunt, latenter designantes, ipsum ex adulterio productum fore; quasi dicant nos ex fornicatione non sumus nati, sicut tu.

Sed melius potest dici, quod sponsus animae spiritualiter deus est, Oseae II, 19: sponsabo te mihi. Sicut autem fornicatur sponsa cum praeter sponsum suum carnalem, alium virum admittit; ita, in Scripturis, Iudaea fornicari dicebatur quando deum verum deserens, idolis adhaerebat; Oseae I, 2: fornicans fornicabitur terra a domino. Dicunt ergo Iudaei nos ex fornicatione non sumus nati; quasi dicant: si aliquando mater nostra synagoga a deo recedens fornicata est cum idolis, nos tamen non recessimus, nec cum idolis fornicati sumus; Ps. XLIII, 18: nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo, et non recessit retro cor nostrum; Is. LVII, 3: ascendite huc, filii fornicatricis, semen adulteri et fornicariae.

Affirmant autem se esse filios dei: quod videbatur sequi ex quo non credebant se natos ex fornicatione; unde dicunt unum patrem habemus deum; Mal. II, 10: nonne unus est pater omnium nostrum? Ier. III: patrem vocabis me.

Consequenter cum dicit dixit ergo eis iesus etc., confutatur eorum opinio a domino, et primo proponit divinae filiationis signum; secundo assignat rationem signi, ibi ego enim a deo veni etc.; tertio ostendit eos a praedicto signo deficere, ibi quare loquelam meam non cognoscitis? sciendum est autem circa primum, quod supra signum carnalis filiationis dixit esse opera exteriora, quae homines exterius operantur; hic autem signum filiationis divinae ponit interiorem affectionem. Nam filii dei efficimur per communicationem spiritus sancti; Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis. Spiritus autem sanctus causa est amoris dei, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis: Rom. V, 5. Signum ergo speciale divinae filiationis est dilectio; Eph. V, 1: estote imitatores dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione. Et ideo dicit si deus pater vester esset, diligeretis utique me; ps. C. XXIV, 21: innocentes et recti, qui sunt filii dei, adhaeserunt mihi.

Rationem autem signi assignat, dicens ego enim ex deo processi et veni, et primo ponit veritatem; secundo excludit errorem, ibi neque enim a meipso veni.

Veritas autem, quam proponit, est quod a deo processit et venit.

Sed sciendum est, quod omnis amicitia in coniunctione fundatur; unde et fratres se diligunt inquantum ex eisdem parentibus principium sumunt. Dicit ergo dominus: vos dicitis quod filii dei estis; sed si hoc esset, diligeretis me, quia a deo processi et veni.

Qui ergo non me diligit, non est filius dei.

Processi, inquam, a deo, ut unigenitus ab aeterno, de substantia patris; Ps. Cix, 3: ante Luciferum genui te; supra I: in principio erat verbum. Veni autem, ut verbum caro factum et missus a deo per incarnationem; infra XVI, 28: exivi a patre, ut verbum ab aeterno, et veni in mundum, ut caro, factum in tempore.

Errorem autem excludit cum dicit neque enim a meipso veni: et primo excludit errorem Sabellii, qui christum non ab alio originem habuisse dicit, sed idem esse patrem et filium in persona finxit. Et quantum ad hoc dicit neque enim a meipso veni; idest, secundum Hilarium, ego veni non a meipso existens, sed quasi ab alio missus, scilicet a patre, unde subdit sed ille me misit; Gal. IV, 4: misit deus filium suum natum ex muliere, factum sub lege.

Secundo vero errorem Iudaeorum, qui dicebant christum non esse missum a deo, sed falsum prophetam: de quibus dicitur: non mittebam eos, sed ipsi currebant.

Et quantum ad hoc dicit, secundum Origenem, neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Hunc petebat Moyses: obsecro, domine, mitte quem missurus es.

Ostendit autem eos ab hoc signo deficere, cum dicit quare loquelam meam non cognoscitis? nam, sicut dictum est supra dilectio christi est signum filiationis divinae: isti autem christum non diligebant: unde manifestum est eos ab hoc signo deficere. Quod autem non diligunt, manifestant per effectum: nam effectus dilectionis alicuius est quod diligens libenter audit verba dilecti. Unde Cant. II, 14: sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis. Et cant.

Ult., 13: fac me audire vocem tuam: amici auscultant te. Quia ergo isti christum non diligebant, durum videbatur eis etiam vocem eius audire; supra VI, 61: durus est hic sermo: quis potest eum audire? Sap. II, 15: gravis est nobis etiam ad videndum.

Contingit autem quod aliquis non libenter audit verba alicuius, quia ea examinare non potest nec per consequens cognoscere, et ideo eis contradicunt; iob VI, 29: respondete, obsecro, absque contentione... Et non invenietis in lingua mea iniquitatem. Et ideo dicit quare loquelam meam non cognoscitis? dicentes et interrogantes: quid est hoc quod dixit: quo ego vado vos non potestis venire? et hoc ideo, inquam, non cognoscitis, quia non potestis audire sermonem meum; idest, ita durum cor habetis ad me, quod nec sermonem meum audire vultis.



Lectio 6

58 Jn 8,44

Postquam dominus Iudaeos ostendit originem aliquam spiritualem habere et exclusit ab eis originem praesumptam, hic astruit veram, ascribens eis paternitatem diaboli, et primo proponit intentum; secundo rationem eis assignat, ibi et desideria patris vestri vultis facere; tertio positam rationem manifestat, ibi ille homicida erat ab initio.

Dicit ergo vos facitis opera diaboli, ergo vos ex patre diabolo estis, scilicet per imitationem; Ez. XVI, 3: pater tuus Amorrhaeus, et mater tua cethaea.

Cavenda est hic haeresis Manichaeorum, qui dicunt esse quamdam naturam mali, et gentem quamdam tenebrarum cum principibus suis, a qua corruptibilia omnia originem trahunt; et secundum hoc omnes homines secundum carnem ex diabolo processisse. Ponebant autem quasdam animas ad bonam creationem pertinere, et quasdam ad malam; unde dicebant hoc dictum a domino vos ex patre diabolo estis, quia ab eo secundum carnem processistis, et animae vestrae sunt de mala creatione.

Sed, ut Origenes dicit, introducere duas naturas propter differentiam boni et mali, simile videtur ei qui diceret alteram esse oculi videntis substantiam, alteram caligantis vel se avertentis. Quemadmodum enim oculi sani et lippi non differunt substantia, sed quaedam contingit causa deficiens, scilicet quae facit eum caligare; ita eadem est substantia et natura rei, sive sit bona, seu habeat in se defectum, quod est peccatum voluntatis. Non ergo Iudaei ut mali, dicuntur filii diaboli natura, sed imitatione.

Consequenter cum dicit et desideria patris vestri vultis facere, rationem assignatam exponit; quasi dicat: non estis filii diaboli tamquam ab eo creati, et in esse producti sed quia eum imitantes, desideria patris vestri vultis facere, quae quidem mala sunt: nam sicut ille invidit homini, et occidit, Sap. II, 24: invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, ita et vos mihi invidentes, quaeritis me interficere hominem, qui veritatem locutus sum vobis.

Consequenter cum dicit ille homicida erat ab initio, positam rationem manifestat, et primo ponit diaboli quam imitantur conditionem; secundo ostendit eos esse imitatores conditionis illius, ibi ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.

Sciendum est circa primum, quod in diabolo duplex peccatum maxime pollet: scilicet peccatum superbiae ad deum, et invidiae ad hominem, quem occidit. Sed ex peccato invidiae ad hominem quo infert nocumenta hominibus, cognoscitur a nobis peccatum superbiae et ideo primo ponit peccatum Daemonis contra hominem; secundo peccatum eius contra deum, ibi et in veritate non stetit.

Peccatum autem invidiae contra hominem est quod occidit eum; unde dicit: ille, scilicet diabolus, homicida erat ab initio.

Ubi sciendum est quod non ferro accinctus diabolus occidit hominem, sed mala persuasione; Sap. II, 24: invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Et primo quidem introivit mors peccati, Ps. XXXIII, 22: mors peccatorum pessima, deinde vero mors corporalis, Rom. V, 12: per unum hominem peccatum intravit, et per peccatum mors. Et, ut dicit Augustinus, noli putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades.

Attendendum est autem, secundum Origenem, quod ille homicida dicitur non propter aliquem singulariter tantum, sed pro toto genere, quod peremit in Adam, in quo cuncti moriuntur, ut dicitur I ad Cor. XV, 22.

Unde antonomastice homicida dicitur; et hoc ab initio, ex quo scilicet fuit homo, qui occidi poterat, ex quo potuit fieri homicidium: non enim posset occidi homo, nisi prius homo fieret.

Consequenter cum dicit et in veritate non stetit, ponit peccatum Daemonis contra deum, quod consistit in hoc quod avertit se a veritate, quae deus est, et primo ostendit eum a veritate aversum; secundo ostendit eum veritati contrarium, ibi dum loquitur mendacium, ex propriis loquitur.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit eum a veritate aversum; secundo manifestat quod dixit, ibi quia veritas in eo non est.

Dicit ergo et in veritate non stetit.

Unde sciendum est, quod duplex est veritas: scilicet vocis et operis. Veritas quidem vocis est qua quis profert ore quod gerit corde, et est in rerum natura; Eph. IV, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo; Ps. XIV, 3: qui loquitur veritatem cum proximo suo, qui non egit dolum in lingua sua. Veritas iustitiae, quando scilicet quis agit quod convenit sibi secundum ordinem suae naturae: de qua supra III, 21, dicit: qui fecerit veritatem, veniet ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta. De hac ergo veritate dominus loquens dicit et in veritate, scilicet iustitiae, non stetit, quia deseruit ordinem suae naturae, qui erat ut deo subiiceretur, et per eumdem beatitudinem suam et naturalis desiderii complementum consequeretur.

Unde dum hoc per se consequi voluit, a veritate cecidit.

Hoc autem quod dicit in veritate non stetit, potest dupliciter intelligi: vel quod numquam in veritate steterit; vel quod aliquando steterit, sed in ea non permansit.

Sed hoc quod numquam fuerit in veritate iustitiae, potest habere duplicem sensum.

Unum quidem secundum Manichaeos, qui dicunt diabolum naturaliter malum esse: ex quo sequitur quod semper malus fuerit. Nam quod inest naturaliter, semper inest. Sed hoc est haereticum, quia in Ps. Cxlv, 6, dicitur, quod deus fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Ergo omne ens est a deo; omne autem quod est a deo, inquantum est, bonum est.

Et ideo alii dixerunt, quod Daemon ex sui natura bonus est a deo creatus, sed in primo instanti factus est malus per liberum arbitrium.

Et differunt isti a Manichaeis: quia illi dicunt Daemones semper fuisse malos, et naturaliter; isti vero semper malos, sed per liberum arbitrium.

Sed posset alicui videri quod quia Angelus non est malus per naturam, sed per peccatum propriae voluntatis, peccatum autem est actus quidam, potuit fieri ut Angelus in principio actus fuerit bonus, sed in termino actus mali fuerit malus effectus. Manifestum est autem quod actus peccati in Daemone est creatione posterior, terminus autem creationis est ipsum esse Angeli: terminus vero operationis peccati est quod sint mali. Et sic ex hac ratione volunt quod impossibile sit quod in primo instanti quo Angelus esse coepit, fuerit malus.

Sed haec ratio non videtur sufficiens, habet enim locum in motibus temporalibus tantum, qui successive aguntur, non autem in motibus instantaneis. Nam in motibus successivis aliud est instans in quo incipit actio, et aliud in quo terminatur: sicut si motus localis sequitur ad alterationem, non potest in eodem instanti terminari motus localis et alteratio. Sed in mutationibus instantaneis, simul et in eodem instanti potest esse terminus primae et secundae mutationis; sicut in eodem instanti quo illuminatur luna a sole, illuminatur aer a luna. Manifestum est autem quod creatio est instantanea, et similiter motus liberi arbitrii in Angelis, cum non indigerent collatione et discursu rationis; unde nihil prohibet simul et in eodem instanti esse terminum creationis, in quo fuit bonus, et iterum terminum liberi arbitrii, in quo fuit malus.

Et hoc aliqui concedunt; sed dicunt hoc non fuisse, licet esse potuerit: et hoc propter auctoritatem Scripturae. Dicitur enim sub figura regis Babylonis de diabolo, Is. XIV, 12: quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Ez. XXVIII, 13, dicitur sub persona regis tyri: in deliciis Paradisi dei fuisti. Et ideo dicunt, quod non fuit in principio suae creationis malus, sed quandoque bonus fuit, et per liberum arbitrium cecidit.

Sed dicendum est, quod in primo instanti suae creationis non potuit esse malus. Cuius ratio est, quia nullus actus habet rationem peccati, nisi inquantum est praeter rationem naturae agentis voluntarii. In quolibet autem ordine actuum prius est actus naturalis; sicut in intelligendo, primo intelliguntur prima principia, et per ipsa intelliguntur alia, et, in volendo similiter, primo volumus ultimam perfectionem et ultimum finem, cuius appetitus naturaliter nobis inest, et propter ipsum appetimus alia. Quod autem secundum naturam fit, non est peccatum. Impossibile est ergo quod primus actus diaboli fuerit malus. Fuit ergo diabolus in aliquo instanti bonus, sed in veritate non stetit, idest, non permansit.

Ad illud autem quod dicitur I Io. III, 8: diabolus ab initio peccavit, dicendum, quod ab initio quidem peccavit; quia ex quo incepit peccare, numquam desiit.

Consequenter cum dicit quia non est veritas in eo, manifestat quod dixit.

Quae quidem manifestatio intelligitur dupliciter.

Uno quidem modo, secundum Origenem, ut sit manifestatio communis per specialem, sicut si vellem manifestare quod socrates est animal per hoc quod est homo. Quasi dicat in veritate non stetit, sed cecidit; et hoc quia non est veritas in eo. Est autem duplex gradus non stantium in veritate. Aliqui enim in veritate non stant, quia non firmantur in ea, sed dubitant Ps. Lxxii, 2: mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi gressus mei. Aliqui autem quia totaliter a veritate resiliunt. Et sic diabolus in veritate non stetit, sed ab ea recessit per aversionem.

Sed numquid nulla veritas est in eo? et quidem si nulla veritas sit, neque semetipsum intelliget, neque aliquid, cum intellectus non sit nisi verorum: quod est inconveniens.

Dicendum est ergo, in Daemonibus esse aliquam veritatem, sicut aliquod verum. Nullum enim malum totaliter corrumpit bonum, cum ad minus, subiectum in quo malum est, sit bonum. Ideo dyonisius dicit, quod in Daemonibus manent integra naturalia bona.

Sic igitur aliqua veritas est in eis, sed non completiva, a qua aversi sunt, scilicet a deo, qui est veritas et sapientia completiva.

Secundo vero modo manifestatio ista est per signum, ut Augustinus dicit.

Quia videtur quod potius debuisset contrarium dici. Ideo scilicet veritas non est in eo, quia in veritate non stetit. Sed sicut causa aliquando manifestatur per effectum, ita dominus voluit ostendere quod in veritate non stetit per hoc quod veritas non est in eo: esset enim in eo, si in veritate stetisset. Similis modus loquendi habetur in Ps. XVI, 6: ego clamavi quoniam exaudisti; quasi, ex hoc apparet quod clamavit, quia fuit exauditus.

Consequenter cum dicit cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, ostendit quod diabolus est contrarius veritati, et primo ponit intentum; secundo manifestat propositum, ibi quia mendax est, et pater eius.

Veritati autem contrarium est falsum et mendacium; diabolus autem est veritati contrarius, quia loquitur mendacium: et ideo dicit dum loquitur, mendacium loquitur.

Ubi sciendum est, quod quicumque praeter deum loquitur ex propriis, mendacium loquitur quamvis non quicumque mendacium loquitur, ex propriis loquatur. Solus autem deus loquendo ex propriis, loquitur veritatem. Veritas enim est illuminatio intellectus; deus autem est ipsum lumen, et ab ipso omnes illuminantur, supra I, 9: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: unde et est ipsa veritas, et alii non loquuntur veritatem nisi inquantum ab ipso illuminantur. Unde, sicut Ambrosius dicit, omne verum a quocumque dicatur, a spiritu sancto Est. Sic ergo diabolus cum loquitur ex propriis, loquitur mendacium; homo etiam, cum ex propriis loquitur, mendacium loquitur; sed cum a deo loquitur, tunc loquitur veritatem; Rom. III, 4: est autem deus verax, omnis autem homo mendax, quantum est in se. Sed non omnis homo qui loquitur mendacium, loquitur ex propriis, quia quandoque hoc ab alio accipit: non quidem a deo, qui est verax, sed ab eo qui in veritate non stetit et primo mendacium adinvenit. Et ideo ipse singulariter cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur; III Reg. Ult., 22: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius; Is. XIX, 14: dominus immiscuit, idest miscere permisit in medio eius spiritum erroris.

Propositum autem manifestat cum dicit quia mendax est, et pater eius. Quod quidem Manichaei male intelligentes, ponebant Daemonum generationes, putantes diabolum patrem habere. Unde dicebant, quod diabolus mendax est, et pater eius, idest diabolus.

Quod quidem non sic est intelligendum.

Nam dominus dixit, quod diabolus est mendax, et pater eius, idest mendacii: non enim omnis qui mentitur, pater est sui mendacii.

Nam, ut Augustinus dicit, si ab alio mendacium accepisti, et dixisti; tu quidem mentitus es, sed pater mendacii non es.

Diabolus vero, quia aliunde non accepit mendacium, quo tamquam veneno hominem occideret, pater mendacii est, sicut deus pater est veritatis. Diabolus enim primo mendacium invenit, cum scilicet mulieri mentitus est: nequaquam moriemini, Gen. III, 4.

Quod qualiter verum fuerit, rei eventus postmodum comprobavit.

Sciendum est autem, quod haec verba ab illo loco vos ex patre diabolo estis, in libro de quaestionibus novi et veteris testamenti exponuntur de cain, hoc modo: secundum quod ille dicitur diabolus qui facit opera diaboli, et vos eum imitamini. Cain homicida erat ab initio, ex quo scilicet Abel fratrem suum occidit, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. Et hoc apparet, quia cum dominus quaereret ab eo (Gen. IV, 9): ubi est Abel frater tuus? respondit dicens: nescio, domine; numquid custos fratris mei sum ego? unde ipse mendax est et pater eius, scilicet diabolus, qui est pater eius impressione. Prima tamen expositio melior Est.




Thomas Aq. s Johannis 56