Thomas Aq. s Johannis 70


Capitulus 11


71
(
Jn 11)



Lectio 1 - Io 11,1-5

Supra dominus virtutem suam vivificativam ostendit verbo, hic confirmat eam miraculo, quemdam mortuum, scilicet Lazarum, suscitando, et primo ponitur Lazari infirmitas; secundo ipsius iam mortui suscitatio, ibi ut audivit; tertio subiungitur suscitationis effectus, ibi multi ergo ex Iudaeis... Crediderunt in eum.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur Lazari aegrotatio; secundo languoris denuntiatio, miserunt ergo sorores eius ad eum; tertio assignatur praemissorum ratio, ibi audiens autem iesus dixit eis etc..

Circa primum tria facit.

Primo describit personam aegrotam; secundo languentis locum; tertio personam coniunctam.

Persona aegrota est Lazarus; unde dicit erat quidam languens Lazarus. Per hunc fidelis signatur, qui in deo sperat, et tamen patitur infirmitatem peccati; de qua dicitur in Ps. VI, 3: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum. Lazarus enim interpretatur auxiliatus a domino, unde eum significat qui spem habet divini auxilii; ps. Cxx, 2: auxilium meum a domino.

Locus infirmi erat bethania; unde dicit a bethania de castello mariae et marthae: quae quidem bethania villa quaedam erat prope ierusalem, ubi dominus consueverat frequenter hospitari, ut frequenter supra dictum Est. Et interpretatur domus obedientiae. Per quod datur intelligi, quod si infirmus sit deo obediens, potest ab eo de facili curari; sicut infirmus obediens medico, facilius ab eo beneficium consequitur sanitatis; IV Reg. V, 13, dixerunt servi Naaman ad eum: pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, facere debuisses.

Ista bethania castellum erat mariae et marthae sororum Lazari: per quas duplex vita signatur, activa scilicet et contemplativa, ut sic per hoc detur intelligi quod per obedientiam homo perfectus redditur in vita activa et contemplativa.

Persona coniuncta erat maria; unde dicit maria autem erat quae unxit dominum unguento. Quia enim mentionem fecerat de maria et plures mulieres huius nominis erant, ideo ne erremus ex nomine, notificat eam ex notissima actione, dicens quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis.

De hac autem maria diversitas quaedam est inter sanctos. Quidam enim dicunt, ut Hieronymus et Origenes, quod haec maria soror Lazari non est eadem cum illa quae peccatrix erat, de qua dicitur Lc. VII, 37, quod attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat.

Unde, sicut dicit chrysostomus, haec non fuit illa meretrix quae in Luca legitur. Haec enim honesta fuit et studiosa circa susceptionem christi: nam peccatricis illius nomen tacetur. Potuit autem maria ista erga christum tempore suae passionis ex devotione et speciali dilectione simile opus fecisse, quod fecit ei peccatrix illa diligens et compuncta: quod quidem factum hic ab evangelista propter mariae nominis magnitudinem per anticipationem recitatur.

Quidam alii, sicut Augustinus et Gregorius, dicunt quod haec eadem maria de qua hic agitur, est illa peccatrix de qua agitur Lc. VII. Et argumentum huius ex hoc verbo Augustinus assumit. Nam hic evangelista dicit antequam maria ungeret dominum unguento, quia illud fuit imminente passione; infra XII, 3, ubi dicitur: maria ergo sumpsit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes iesu. Unde dicit quod hoc quod hic dicit evangelista de ea factum, recitatur Lc. VII. Ambrosius autem utramque partem tenet. Secundum ergo opinionem Augustini manifestum est quod peccatrix illa de qua dicitur in Luca, est maria ista. Cuius frater Lazarus infirmabatur, idest, miserandum corpus eius fornaceis febribus alendum edax incendium assumebat.

Hic ponitur infirmitatis denuntiatio a sororibus Lazari, quae languenti aderant, et casu dolentes iuvenis aegrotantis, miserunt ad eum, scilicet iesum, dicentes: domine, ecce quem amas infirmatur. In qua quidem denuntiatione tria consideranda occurrunt.

Unum est, quod amici dei quandoque corporaliter affliguntur: unde non est signum quod aliquis non sit amicus dei, si aliquando corporaliter affligatur, sicut eliphaz contra iob falso arguit, iob IV, 7: recordare, obsecro, quis unquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? et ideo dicunt domine, ecce quem amas infirmatur; prov. C. III, 12: quem diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.

Secundum est quod non dicunt domine veni, sana eum sed tantum infirmitatem exponentes, dicunt infirmatur. In quo signatur quod sufficit amico tantum necessitatem exponere, absque alicuius petitionis additamento.

Nam amicus cum velit bonum amici sicut bonum suum, sicut sollicitus est ad repellendum malum suum, ita et ad repellendum malum amici sui. Et hoc maxime verum est de eo qui verissime diligit; Ps. Cxliv, V. 20: custodit dominus diligentes se.

Tertium est quod istae duae sorores desiderantes curationem fratris languidi, non venerunt personaliter ad christum, sicut paralyticus, Lc. V, 18, et centurio, Matth. VIII, V. 5: et hoc propter confidentiam quam habebant ad christum ex speciali dilectione et familiaritate quam christus erga eas ostenderat: et forte a luctu detinebantur, ut chrysostomus dicit; Eccli. VI, 11: amicus si permanserit fixus, erit tibi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.

Hic ponitur praemissorum ratio, et primo ratio ipsius infirmitatis; secundo quare sorores eius non venerunt ad christum, secundum Augustinum, ibi diligebat autem iesus martham, et sororem eius mariam, et Lazarum.

Ratio autem infirmitatis est glorificatio filii dei; unde dicit dixit eis iesus: infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria dei.

Ubi sciendum est, quod infirmitatum corporalium quaedam sunt ad mortem, quaedam autem non. Illae autem sunt ad mortem quae ad aliquod aliud non ordinantur.

Nam omnia mala poenae ex divina providentia infliguntur; Amos III, 6: si est malum in civitate quod dominus non faciat.

Mali vero culpae deus ultor est, non tamen auctor. Omnia autem quae a deo sunt, ordinata sunt; et ideo omnia mala poenae ad aliquid ordinantur: quaedam ad mortem, quaedam ad aliquid aliud. Haec autem infirmitas non est ordinata ad mortem, sed ad gloriam dei.

Sed numquid non fuit mortuus Lazarus ex hac infirmitate? videtur quod sic.

Alias non foeteret quatriduanus in monumento, nec resuscitatio fuisset miraculosa.

Responsio. Dicendum quod infirmitas haec non fuit ordinata ad mortem ut ad finem ultimum, sed propter aliud, ut dictum est: ut scilicet ipse qui resuscitatus fuit, quasi castigatus, iuste viveret ad dei gloriam, et populus Iudaeus videns miraculum, converteretur ad fidem; Ps. Cxvii, 18: castigans castigavit me dominus, et morti non tradidit me. Unde sequitur sed pro gloria dei, ut glorificetur filius dei per eam. Ubi, secundum chrysostomum, ly pro et ly ut non tenentur causaliter, sed consecutive. Non enim ideo infirmatus est ut ex hoc deus glorificaretur; sed aliunde quidem infirmitas haec venit, et ex ea consecutum est hoc, ut glorificaretur filius dei, inquantum eum resuscitando usus est ea ad gloriam dei.

Hoc autem uno quidem modo veritatem habet, sed alio modo non. Potest enim infirmitatis Lazari duplex causa considerari.

Una naturalis; et secundum hanc verificatur dictum chrysostomi, quia infirmitas Lazari secundum causam naturalem non ordinabatur ad resuscitationem. Alia causa potest considerari divina providentia; et tunc non habet veritatem dictum chrysostomi, nam ex divina providentia huiusmodi infirmitas ordinabatur ad gloriam dei. Et secundum hoc ly pro et ly ut tenentur causaliter; quasi dicat sed pro gloria dei: quia, licet ad hoc non ordinaretur ex intentione causae naturalis, ordinabatur tamen ex intentione divinae providentiae ad gloriam dei, inquantum facto miraculo crederent homines in christum, et vitarent veram mortem. Unde dicit ut glorificetur filius dei per eam.

Hic manifeste dominus filium dei se nominat: nam ipse glorificandus erat in resuscitatione Lazari, quia ipse est verus deus; I Io. Ult., 20: ut simus in vero filio eius; supra IX, 3: neque hic peccavit neque parentes eius; sed ut manifestentur opera dei in illo.

Hic, secundum Augustinum, evangelista assignat rationem quare duae sorores non venerunt ad christum: quae scilicet sumitur ex confidentia specialis dilectionis, unde dicit diligebat autem iesus martham, et mariam sororem eius, et Lazarum.

Quippe qui tristium consolator erat, sorores tristes diligebat; et qui languentium salvator erat, languidum et mortuum Lazarum diligebat; Deut. XXXIII, 3: dilexit populos: omnes sancti in manu illius sunt.



Lectio 2 - Io 11,6-10

72 Jn 11,6-10

Hic agitur de mortui resuscitatione, et primo ponitur resuscitandi propositum; secundo subditur suscitationis ordo, ibi venit itaque iesus etc..

Circa primum tria facit.

Primo dat dominus locum morti; secundo praenuntiat propositum de accedendo ad locum ubi mortuus erat, ibi deinde post haec dicit etc.; tertio praenuntiat propositum suscitandi, ibi haec ait, et post haec dicit illis etc..

Dat autem locum morti, moram trahendo dominus trans iordanem: et ideo dicit ut autem audivit quia infirmabatur, mansit in eodem loco duobus diebus. Ex quo notatur quod eodem die quo christus recepit nuntium sororum Lazari, mortuus fuit Lazarus: nam quando christus venit ad locum ubi mortuus fuit, iam quatriduanus erat; christus autem duobus diebus postquam recepit nuntium, remansit in eodem loco, et sequenti die ab illis duobus ivit in Iudaeam.

Dedit autem locum morti per tot dies, propter duo. Primo quidem ne ex praesentia eius mors Lazari impedita fuisset: nam ubi vita praesens est, mors locum non habet.

Secundo, ut miraculum credibilius redderetur, et nullus posset dicere quoniam nondum defunctum eum suscitavit, sed potius stupefactum.

Consequenter cum dicit deinde post haec dicit discipulis suis, dominus manifestat propositum accessus sui ad locum, et primo praenuntiat propositum; secundo subditur timor discipulorum, ibi dicunt ei discipuli etc.; tertio dominus timorem propellit, ibi respondit iesus: nonne duodecim horae sunt diei? dicit ergo quantum ad primum deinde post haec, scilicet moram contractam, dixit, scilicet iesus, discipulis suis: eamus in Iudaeam iterum.

Hic quaeritur quare hic solum praedixit apostolis se iterum iturum in Iudaeam, cum hoc alias non fecerit.

Sed huius quidem ratio est, quia Iudaei nuper in Iudaea persecuti fuerant christum, ita ut pene eum lapidassent; unde et propterea inde decesserat: propter quod credendum erat quod, christo iterato illuc ire volente, discipulorum corda timor invaderet.

Et quia praevisa iacula minus feriunt, et mala quae praevidentur, facilius tolerantur, ut Gregorius dicit, ideo dominus, ut eis timorem auferret, eis itineris sui propositum manifestat.

Per hoc autem quod iterum revertitur in Iudaeam, mystice datur intelligi, dominum in fine mundi iterum reversurum ad Iudaeos, qui convertentur ad christum; Rom. XI, 25: caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret.

Timor discipulorum ponitur cum dicitur dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? quasi dicant: videtur quod spontaneus vadas ad mortem. Sed timor iste irrationabilis est, quia secum habebant discipuli deum protectorem, cum quo qui est, timere non debet; Is. L, 8: stemus simul: quis est adversarius meus? Ps. XXVI, 1: dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? hunc timorem expellit dominus confortans eos; unde dicit respondit iesus, scilicet discipulis, nonne duodecim horae sunt diei? ubi primo ponit conditionem temporis; secundo ostendit quod tempus sit aptum ambulationi; tertio quod non sit aptum.

Secundum ibi si quis ambulaverit in die, non offendit; tertium ibi si autem ambulaverit in nocte, offendit.

Ad intelligentiam autem huius litterae, sciendum est, quod tripliciter exponitur.

Uno modo a chrysostomo sic.

Nonne duodecim horae sunt diei? quasi dicat: vos dubitatis ascendere in Iudaeam, quia nuper Iudaei voluerunt me lapidare; sed dies habet duodecim horas, et quod contingit in una, non contingit in alia. Unde licet tunc voluissent me lapidare, in alia hora hoc nollent; Eccle. III, 1: omnia tempus habent. Et eiusdem VIII, 6: omni negotio tempus est et opportunitas.

Sed hic incidit quaestio litteralis: quia aut loquitur de die naturali, aut de die artificiali. Si quidem loquatur de die naturali, tunc falsum est quod dicit; cum non habeant duodecim, sed vigintiquatuor horas.

Similiter si loquitur de die artificiali, falsum est quod dicit: quia hoc non est verum nisi in aequinoctiali, quia non omnes dies artificiales habent duodecim horas.

Sed ad hoc dicendum, quod intelligendum est de die artificiali: quia omnes dies artificiales habent duodecim horas. Nam horae huiusmodi dierum distinguuntur dupliciter.

Quaedam enim sunt aequales, et quaedam sunt inaequales. Aequales autem distinguuntur secundum circulum aequinoctialis: et secundum hoc non omnes dies habent duodecim horas sed aliqui plures, aliqui pauciores; nisi tantum in aequinoctio. Inaequales autem distinguuntur secundum ascensiones zodiaci propter eius obliquitatem: quia non aequaliter ascendit zodiacus in omnibus partibus suis; aequinoctialis autem aequaliter: et de istis horis inaequalibus quilibet dies artificialis habet duodecim horas; quia quolibet die ascendunt sex signa de die, et sex de nocte; sed illa quae ascendunt in aestate, sunt tardioris motus quam illa quae ascendunt in hieme; ascensus autem cuiuslibet signi facit duas horas.

Si quis ambulaverit in die, idest honeste, et absque conscientia alicuius mali, Rom. XIII, 13: sicut in die honeste ambulemus, non offendit, idest, non invenit quod ei noceat. Et hoc ideo quia lucem huius mundi videt; idest, lux iustitiae in eo est; Ps. Xcvi, 11: lux orta est iusto, et rectis corde laetitia; quasi dicat dominus: nos secure possumus ire, cum in die ambulemus.

Si autem ambulaverit in nocte, scilicet iniquitatum, de facili multa pericula inveniet: de qua nocte I Thess. V, 7: qui dormiunt, nocte dormiunt. Et talis offendit, idest impingit, quia lux, scilicet iustitiae, non est in eo.

Alio modo exponit quidam Graecus, scilicet theophylactus, ab illo loco si quis ambulaverit in die, dicens, quod dies est praesentia christi in mundo, nox vero est tempus post passionem eius. Ut sit sensus: non est timendum de Iudaeis, quia quamdiu ego sum in mundo, vobis non imminet periculum, sed mihi. Unde quando Iudaei eum capere voluerunt, infra XVIII, 8, dixit dominus turbis: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.

Sed in nocte, idest in tempore post passionem, tunc timendum est vobis ire in Iudaeam, quia patiemini a Iudaeis persecutionem; Zach. XIII, 7: percute pastorem, et dispergentur oves.

Alio modo exponit Augustinus sicut per diem intelligatur christus; supra c. IX, 4: me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est: et quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Huius ergo diei duodecim horae, sunt duodecim apostoli; supra VI, 71: nonne ego vos duodecim elegi? sed timendum est valde quod sequitur: et unus ex vobis diabolus est.

Iudas ergo non erat hora huius diei, quia non lucebat. Sed dicendum, quod dominus hoc dixit, non habito respectu ad Iudam, sed ad successorem eius mathiam.

Est ergo sensus nonne duodecim horae sunt diei? quasi diceret: vos estis horae, ego sum dies. Sicut ergo horae consequuntur diem, ita et vos me debetis sequi. Unde si ego volo ire in Iudaeam, vos non debetis me praecedere, nec mutare voluntatem meam; sed debetis me sequi. Simile dicit Petro, Matth. XVI, 23: vade retro post me, Satanas, idest, non praecedas me, sed me sequere, voluntatem meam imitando. Si quis ambulaverit in die, quasi diceret: non debetis timere periculum, quia vos itis mecum, qui sum dies. Unde sicut qui in die vadit non impingit, idest non offendit; ita nec vos qui mecum itis; Rom. VIII, 31: si deus pro nobis, quis contra nos? et hoc ideo quia lucem huius mundi videt, in me. Si autem ambulaverit in nocte, idest in tenebris ignorantiae et peccati, tunc offendit; et hoc ideo quia lux, scilicet spiritualis, non est in eo, non quidem ex defectu lucis, sed eorum rebellione; iob XXIV, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini.



Lectio 3 - Io 11,11-16

73 Jn 11,11-16
Supra praenuntiavit dominus propositum de accedendo ad locum defuncti, hic manifestat propositum de defuncti suscitatione, et primo praenuntiat ipsum propositum; secundo discipulorum affectum, ibi dicit ei thomas etc..

Propositum autem praenuntiat primo quasi implicite et obscure; secundo evangelista ostendit tarditatem intellectus discipulorum, ibi dixerunt ergo discipuli; tertio dominus ipsum propositum denuntiat manifeste, ibi tunc ergo dixit eis iesus.

Dicit ergo haec ait, et post haec dicit illis, quasi diceret: his, quae supra posita sunt, dictis, postmodum dicit discipulis suis Lazarus amicus noster dormit. Quod quidem, secundum chrysostomum, videtur facere ad secundam rationem excludentem timorem discipulorum: nam prima procedebat ex discipulorum innocentia, quia qui ambulat in die, non offendit; ista sumitur ex necessitate imminente, quasi necessarium sit ire.

Unde circa hoc tria facit.

Primo commemorat pristinam amicitiam defuncti, dicens Lazarus amicus noster: amicus scilicet propter multa beneficia et obsequia quae nobis exhibuit; et ideo non debemus in necessitate deficere; Prov. XII, 26: qui negligit damnum propter amicum fidelem.

Secundo ponit necessitatis instantiam; unde dicit dormit: unde oportet quod ei subveniatur; Prov. XVII, 17: frater in angustiis comprobatur. Dormit, inquam, ut dicit Augustinus, domino; sed mortuus erat hominibus, qui eum suscitare non poterant.

Sciendum est enim, quod somnus accipitur multis modis. Quandoque pro somno naturae; I Reg. III, 9: dormivit Samuel usque mane. Et iob XI, 18: securus dormias etc..

Quandoque pro somno mortis; I Thess. IV, V. 12: nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent. Quandoque pro negligentia; Ps. Cxx, 4: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Quandoque vero pro somno culpae; Eph. V, 14: exurge qui dormis, et exurge a mortuis. Quandoque pro quiete contemplationis; Cant. V, 2: ego dormio, et cor meum vigilat. Quandoque pro quiete futurae gloriae; Ps. IV, 9: in pace in idipsum dormiam, et requiescam.

Mors autem dicitur somnus propter spem resurrectionis; et ideo mors consuevit appellari dormitio, ab eo tempore quo christus mortuus est et resurrexit; Ps. III, 6: ego dormivi, et soporatus sum.

Tertio ostendit suam ad resuscitandum efficaciam, cum dicit sed vado ut a somno excitem eum. In quo dat intelligere quod tanta facilitate excitabat eum de sepulcro, quanta excitas dormientem in lecto.

Nec mirum: quia ipse est qui suscitat mortuos et vivificat, supra V; unde ipse dicit ibidem: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii dei.

Tarditatem autem intellectus discipulorum ponit evangelista cum dicit dixerunt ergo discipuli eius: domine, si dormit, salvus erit. Et primo ponit signum tarditatis eorum, scilicet quod non responderunt secundum intentionem domini; secundo ostenditur eorum tarditas manifeste, ibi dixerat autem iesus de morte eius.

Circa primum sciendum est, quod id quod dixerat dominus de somno mortis, isti intellexerunt de somno naturae.

Et quia solet somnus aegrotantium salutis esse indicium, ideo discipuli dixerunt: si dormit, salvus erit: quasi dicant: hoc manifeste salutis est signum, ut per hoc ulterius concludant: domine, si dormit, non videtur utile esse ut tu vadas ad excitandum eum.

Tarditatem autem ipsorum subdit dicens dixerat autem iesus de morte eius, quia rudes erant. Unde dominus dicit eis Matth. XV, 16: adhuc et vos sine intellectu estis? de sapiente vero dicitur Prov. I, 6: animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum.

Manifestat autem dominus explicite suscitandi propositum, cum subdit Lazarus mortuus est; et gaudeo propter vos.

Et primo annuntiat eis Lazari mortem, quod pertinet ad eius scientiam; secundo insinuat suum affectum circa eius mortem, quod pertinet ad eius providentiam; tertio innuit propositum de eundo ad locum ubi mortuus erat, quod pertinet ad eius clementiam.

Mortem quidem praenuntiat dicens manifeste Lazarus mortuus est, idest, subiit legem communem mortis, quam nullus hominum subterfugere potest; Ps. Lxxxviii, V. 49: quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? affectum autem suum ostendit circa eius mortem, dicens et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi.

Quod potest dupliciter exponi. Uno modo sic. Nos audivimus infirmitatem Lazari, sed ego absens annuntio mortem eius, et gaudeo propter vos, idest propter vestram utilitatem, ut ex hoc sumatis experimentum divinitatis meae, quia in absentia video; Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Nec mirum, quia ipse est omnibus praesens; ier. C. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo.

Ut credatis: non ut de novo inciperent credere, sed ut firmius robustiusque crederent: secundum illud Mc. IX, 23: credo, domine, adiuva meam incredulitatem.

Alio modo sic. Gaudeo, scilicet quod mortuus est; et hoc propter vos, idest propter vestram utilitatem, scilicet ut credatis. Ideo, inquam, gaudeo... Quia non eram ibi: nam si ibi fuissem, non fuisset mortuus; sed quia defunctus est, maius apparebit miraculum cum resuscitabo defunctum putrescentem: et ex hoc vos magis corroboramini in fide. Maius est enim defunctum suscitare quam viventem a morte praeservare. Ex quo datur intelligi quod aliquando mala sunt ratio gaudii, inquantum ordinantur ad bonum; rom. C. VIII, 28: diligentibus deum omnia cooperantur in bonum.

Propositum autem eundi innuit dicens sed eamus ad eum: in quo ostenditur dei clementia, inquantum homines in peccatis existentes et quasi mortuos per se ad eum accedere non valentes misericorditer praeveniendo attrahit, secundum illud Ier. XXXI, V. 3: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.

Hic ponitur discipulorum affectus: quod potest quidem dupliciter exponi.

Uno modo ut importet affectum dubitantis; alio modo ut importet affectum diligentis.

Et primo modo exponitur a chrysostomo.

Nam, ut supra dictum est, omnes discipuli timebant Iudaeos, et super alios thomas.

Nam ante passionem infirmior erat aliis, et infidelior; qui tamen postea fortior factus est, et irreprehensibilis, qui solus orbem terrarum percurrit. Unde ex hac dubietate dicit ad condiscipulos eamus et nos, et moriamur cum illo, quasi dicat: iste non timet mortem, penitus vult ire, se et nos volens tradere morti.

Secundo modo exponit Augustinus. Thomas enim et alii discipuli ita christum amabant ut vel cum eo praesente vivere, vel cum eo mori vellent, ne post mortem deserti iterum inconsolati remanerent. Unde ex hoc affectu thomas dicit ad condiscipulos eamus et nos, et moriamur cum eo, quasi dicat: ire vult, periculum mortis ei imminet: numquid et nos remanebimus ut vivamus? absit. Sed eamus, et moriamur cum illo; Rom. VIII, 17: si compatimur, et conregnabimus; II Cor. V, V. 14: si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt.



Lectio 4 - Io 11,17-27

74 Jn 11,17-27
Postquam praenuntiavit defuncti suscitationem, hic describit evangelista resuscitationis ordinem, et primo praemittit quaedam praeambula pertinentia ad alios; secundo proponit quaedam quae pertinent ad affectum christi, ibi iesus autem ut vidit eam plorantem etc.; tertio subdit suscitationis effectum, ibi iesus ergo rursum fremens etc..

Praeambula autem ad alios pertinentia primo praemittit quantum ad defuncti conditionem; secundo quantum ad Iudaeorum erga sorores consolationem, ibi erat autem bethania etc.; tertio quantum ad sororum devotionem, ibi martha autem, ut audivit etc..

Defuncti autem conditio describitur quantum ad tempus mortis, quia quatriduanus, unde dicit venit itaque iesus, et invenit eum quatuor dies habentem, et quantum ad locum, quia in monumento. Ex quo apparet, secundum litteram, ut dictum est supra, quod primus dies mortis fuit quando nuntiata fuit ei infirmitas.

Per hos autem quatuor dies, secundum Augustinum, signantur quatuor dies quadruplicis mortis. Una dies est peccati originalis, quod homo trahit de mortis propagine; Rom. V, 12: per unum hominem peccatum intravit in mundum. Alii tres dies referuntur ad mortem peccati actualis; nam quodlibet peccatum mortale quaedam mors dicitur; Ps. XXXIII, 22: mors peccatorum pessima. Et dividuntur secundum transgressionem triplicis legis.

Primo quidem legis naturae, quam homines transgrediuntur; et sic est secundus dies mortis, Is. XXIV, 5: transgressi sunt legem et pactum sempiternum, idest legem naturae.

Secundo legis scriptae, quam etiam homines transgrediuntur; et sic est tertius dies, supra VII, 19: nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? tertio legis evangelii et gratiae, quam homines transgrediuntur; et sic est quartus dies, et gravior ceteris. Hebr. X, 28: irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? vel aliter, primus dies est peccatum cordis; Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum etc.. Secundus dies est peccatum oris; Eph. IV, 29: omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Tertius dies est peccatum operis; de quo Is. I, 16: quiescite agere perverse. Quartus dies est peccatum perversae consuetudinis; de quo Ier. XIII, 23: sic et vos poteritis bene facere, cum didiceritis male. Qualitercumque tamen exponatur, dominus quandoque sanat mortuos quatuor dies habentes, idest legem evangelii transgredientes, et in consuetudine peccati detentos.

Visitantium autem conditio describitur, et quantum ad visitandi opportunitatem, et quantum ad eorum quantitatem.

Quantum ad opportunitatem quidem, quia locus defuncti erat prope ierosolymam; unde dicit erat autem bethania iuxta ierosolymam quasi stadiis quindecim, quod erat fere milliaria duo: nam milliare habet octo stadia: et sic facilis multis Iudaeorum a ierosolymis patebat illuc accessus.

Mystice autem per bethaniam quae interpretatur domus obedientiae, et ierusalem visio pacis, datur intelligi, quod qui sunt in statu obedientiae, sunt propinqui ad pacem vitae aeternae; supra X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternam do eis. Et dicit quindecim stadiis, quia qui vult de bethania, idest de statu obedientiae, ire in ierusalem caelestem, oportet quod transeat stadia quindecim. Primo quidem septem, quae pertinent ad observantiam veteris legis: nam septenarius numerus pertinet ad legem veterem, quae diem septimum sanctificat; deinde vero octo, idest impletionem novi testamenti, ad quem pertinet numerus octonarius propter octavam resurrectionis.

Quantum vero ad quantitatem describitur, quia multi; unde dicit multi autem ex Iudaeis venerant ad mariam et martham, ut consolarentur eas: quod quidem pietatis erat; Rom. XII, 15: gaudere cum gaudentibus oportet. Eccli. VII, 38: non desis plorantibus in consolationem.

Sorores autem describit evangelista primo quantum quidem ad martham; secundo vero quantum ad mariam, ibi haec cum dixisset, abiit, et vocavit mariam.

Martham autem describit quantum ad tria.

Primo quantum ad eius occursum quo christo obviavit; secundo quantum ad devotionis affectum quem christo exhibuit et tertio quantum ad instructionis profectum ad quem christus eam erexit.

Occursus autem marthae describitur festinus, quia martha, ut audivit quia iesus venit, occurrit illi, absque morae dilatione.

Venit autem praesentis temporis est: forte enim christo prope castrum existente, aliquis praecessit, et nuntiavit marthae adventum christi, quo audito, statim cucurrit.

Ratio autem quare martha primo audivit, et sola occurrit, est quia martha sollicita erat; unde dominus dicit, Lc. X, 41: martha, martha, sollicita es, et turbaris erga plurima: et ideo occupata circa dispositionem negotiorum discurrebat per domum, et nuntianti facilius occurrit. Maria autem sedebat domi cum illis qui venerant de ierosolymis; et ideo non ita cito potuit sibi indicari sicut marthae. Ratio autem quare martha non statim indicavit mariae assignatur a chrysostomo.

Quia maria sedebat cum Iudaeis, et martha sciebat quod Iudaei persequebantur christum, et iam conspiraverant in eius mortem; et ideo timens ne, si nuntiaret ei et illa ivisset in occursum christi, ivissent cum ea: propter hoc ergo sibi nuntiare noluit.

Sed si Iudaei conspiraverant contra christum, quomodo visitabant Lazarum et sorores suas, qui christi familiares erant, et quasi discipuli? ad quod respondet chrysostomus, quod hoc faciebant propter necessitatis calamitatem, et propter nobilitatem harum mulierum, quas spreto principum mandato, consolabantur. Vel quia hi qui aderant, non mali erant, sed bene se habebant ad christum: multi enim ex populo credebant.

Mystice autem signantur per haec vita activa, quae signatur per martham, quae occurrit christo ad exhibendum obsequii beneficium membris eius; et vita contemplativa, quae per mariam signatur, quae domi sedet quieti contemplationis et puritati conscientiae vacans; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa.

Affectus autem devotionis in martha ostenditur praecipuus; unde dicit, dixit martha ad iesum: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Ubi duo christo devote proponit: unum quod respicit ad praeteritum, et aliud quod respicit ad futurum.

Ad praeteritum quidem respicit quod dicit domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: credebat enim quod praesente christo mors locum non haberet, cum vidisset mulierem ad solum tactum fimbriae iesu sanatam, Matth. IX, 20. Et quidem rationabiliter movebatur, nam vita contrariatur morti; christus autem vita est, et lignum vitae; Prov. III, 18: lignum vitae est his qui apprehenderint eam. Si ergo lignum vitae poterat praeservare a morte, multo magis christus.

Nihilominus tamen imperfectam habebat fidem, aestimans christum minus posse absentem quam praesentem; unde dicebat domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: quod quidem de virtute limitata et creata dici potest; sed de virtute infinita et increata, quae deus est, non est dicendum, quia aequaliter se habet ad praesentia et absentia, immo sibi omnia sunt praesentia; Ier. XXIII, 23: putasne deus e vicino ego sum? etc..

Ad futurum autem respicit hoc quod subdit sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a deo, dabit tibi deus. In quo quidem licet aliquo modo verum dixerit nam christo secundum quod homo pertinebat a deo petere; unde et frequenter orasse legitur, et supra IX, 13, dicitur: si quis dei cultor Est... Hunc exaudit: tamen minus dixit: nam per haec verba arbitrari videtur christum sicut unum sanctum hominem, qui praeteritam mortem orando posset excludere; sicut eliseus orando mortuum suscitavit.

Profectus autem ponitur cum addit dicit illi iesus: resurget frater tuus.

Quia enim adhuc imperfecte cognoscebat, ideo dominus ad altiora eam instruendo provehit, et primo praenuntiat fratris resurrectionem; secundo ostendit resuscitationis potestatem, ibi ego sum resurrectio et vita etc..

Circa primum duo facit.

Primo praenuntiat futurum miraculum; secundum ponitur intellectus marthae de resuscitatione, ibi dixit ei martha etc..

Miraculum autem quod futurum dominus praenuntiat est resuscitatio Lazari; unde dicit resurget frater tuus; Is. XXVI, 19: vivent, et mortui tui resurgent.

Sciendum est autem christum tres mortuos suscitasse: puellam archisynagogi, ut habetur Matth. XI, 23 ss., filium viduae qui efferebatur extra portam, ut habetur Lc. VII, V. 12 s., et Lazarum quatuor dies habentem in monumento. Sed puellam quidem in domo, iuvenem extra portam, Lazarum in monumento.

Item puellam paucis arbitris secum habens, patrem videlicet, et matrem puellae, et tres ex discipulis suis, Petrum scilicet, Iacobum et ioannem; iuvenem vero magna turba praesente; sed Lazarum assistente multitudine, et cum gemitu.

Nam per hos tres suscitatos tria genera peccatorum intelliguntur. Quidam enim peccant per consensum peccati mortalis in corde; et isti signantur per puellam mortuam in domo. Alii vero sunt qui per exteriora signa et actus peccant; et signantur per mortuum qui effertur extra portam. Sed quando per consuetudinem in peccato firmantur, tunc clauduntur in monumento. Et tamen dominus omnes resuscitat. Sed illi qui per consensum solum peccant, et mortaliter peccando moriuntur, facilius suscitantur. Et quia secretum est, ideo secreta emendatione curatur.

Quando autem peccatum procedit extra, tunc publico indiget remedio.

Intellectus autem marthae de resuscitatione promissa ponitur cum dicit dicit ei martha: scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Non enim auditum est a saeculo quod quis quatriduanum foetentem in monumento resuscitaverit, et ideo non poterat cadere in corde marthae quod statim eum suscitaret a mortuis; sed credebat hoc in communi resurrectione futurum.

Unde dicit scio, idest certissime teneo, quod resurget in novissimo die; supra VI, 40: ego resuscitabo eum in novissimo die.

Consequenter cum dicit dixit ei iesus: ego sum resurrectio et vita, dominus martham ad altiora elevans, primo ostendit virtutem et potestatem suam; secundo subdit potestatis effectum, ibi qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; tertio exposcit fidem, ibi credis hoc? potestas autem sua est vivificativa; unde dicit ego sum resurrectio et vita; quasi diceret marthae: credis quod frater tuus resurgat in novissimo die? totum autem hoc quod homines resurgent, erit mea virtute; et ideo ego, cuius virtute tunc omnes resurgent, possum etiam fratrem tuum suscitare in praesentia.

Dicit autem duo: scilicet quod est resurrectio, et quod est vita. Sciendum est enim, quod effectum vitae aliqui participare indigent.

Quidam quidem, quia vitam amiserunt; quidam vero, non quia ipsam amiserunt, sed ut iam habitam conservent. Sic ergo quantum ad primum dicit ego sum resurrectio, quia qui vitam per mortem amiserunt, reparantur; quantum ad secundum dicit et vita, qua scilicet viventes conservantur.

Sciendum est autem, quod hoc quod dicit ego sum resurrectio, est locutio causalis; quasi dicat: ego sum resurrectionis causa.

Hic autem locutionis modus in illis tantum fieri consuevit qui sunt causa alicuius rei; christus autem est tota causa resurrectionis nostrae, tam animarum quam corporum, et ideo hoc quod dicit ego sum resurrectio, est causalis locutio, quasi dicat: totum hoc quod resurgent in animabus et in corporibus, per me erit; I Cor. XV, 21: quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.

Hoc, inquam, quod sum resurrectio, est mihi per hoc quod sum vita; nam vitae est quod aliqui reparentur ad vitam, sicut ignis est quod aliquod extinctum reignitur. Supra c. I, 4: in christo vita erat, et vita erat lux hominum.

Effectus autem potestati respondet, unde dicit qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Primo ergo agit de effectu qui respondet primae potestati; secundo de effectu qui respondet secundae.

Primum autem quod de potestate sua dixerat, est quod ipse sit resurrectio; et huic respondet effectus quod ipse mortuos vivificat: et quantum ad hoc dicit qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Cuius quidem causa est, quia ego sum resurrectionis causa, cuius causae effectum aliquis consequitur credendo in me. Unde dicit qui credit in me, vivet, etiam si mortuus fuerit: nam per hoc quod credit, habet me in se, Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris, qui autem habet me, habet resurrectionis causam: ergo qui credit in me, vivet. Quod autem per fidem aliqui resurgant, habetur supra V, 25: venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei, et qui audierint vivent, vita scilicet spirituali, resurgentes de morte culpae, et etiam vita naturali, resurgentes de morte poenae.

Secundum autem quod de potestate sua dixerat, est quod ipse sit vita; et huic respondet effectus praeservationis in vita; unde dicit et omnis qui vivit, et credit in me, vita iustitiae, de qua Hab. II, 4: iustus meus ex fide vivit, non morietur in aeternum, idest morte aeterna; sed habebit vitam aeternam; supra VI, 40: haec est voluntas patris mei, ut omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam. Et hoc non est intelligendum quin moriatur ad tempus morte carnis; sed quod aliquando sic morietur, ut tamen resuscitatus vivat in aeternum in anima, donec resurgat caro numquam postea moritura; unde subdit ibidem: et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Exposcit autem fidem, ut eam perficiat; unde dicit credis hoc? et primo ponitur quaestio domini dicentis credis hoc? non interrogat dominus quasi ignorans, sed sciens fidem eius, quippe qui ipsam fidem sibi infuderat: credere enim a deo Est. Quaerit autem ut fidem quam habebat in corde, confiteatur ore; Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Secundo ponitur responsio mulieris cum dicit ait illi: utique, domine, ego credidi quia tu es christus filius dei vivi. Quae quidem responsio impertinens videtur ad ea quae dominus dixerat. Dixit enim ego sum resurrectio et vita et postea quaesivit utrum hoc crederet. Mulier autem non respondit: credo quod tu es resurrectio et vita; sed ego credidi quia tu es christus filius dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Quod quidem dupliciter exponitur. Chrysostomus enim dicit quod haec mulier non intelligens alta verba domini, quasi stupefacta respondit dicens: domine, ego non intelligo hoc quod dicis, scilicet quod tu es resurrectio et vita, sed hoc credidi quia tu es christus filius dei vivi.

Augustinus vero dicit, quod mulier respondit hoc ideo quia hoc quod dicit est ratio omnium praemissorum a domino; quasi diceret: quidquid dicis de potestate tua et effectu salutis, totum credo: quia ego credo quod plus est et radix omnium, scilicet quia tu es christus filius dei vivi.

Haec autem confessio marthae perfecta Est. Confitetur enim christi dignitatem, naturam et dispensationem, scilicet incarnationis.

Dignitatem quidem et regiam et sacerdotalem; et hoc, cum dicit: tu es christus.

Christus enim Graece, Latine dicitur unctus.

Inunguntur autem reges et sacerdotes: est ergo christus rex et sacerdos. Unde Angelus Lc. II, 11: natus est nobis hodie salvator, qui est christus dominus. Et vere ipse est singulariter christus, quia alii unguntur oleo visibili, iste vero oleo invisibili, scilicet spiritu sancto, et ceteris aliis abundantius; ps. C. XLIV, 8: unxit te deus, deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Ideo prae consortibus, quia, ut dicitur supra III, 34 non ad mensuram dat ei deus spiritum.

Naturam autem in christo confitetur divinam patri aequalem; unde dicit filius dei vivi: nam ex hoc quod singulariter vocat eum filium dei vivi, veritatem filiationis annuntiat; non autem est verus dei filius, nisi sit patri connaturalis: unde de christo dicitur I Io. Ult., 20: ut simus in vero filio eius, christo. Hic est verus deus et vita aeterna.

Dispensationis autem mysterium confitetur cum dicit qui in hunc mundum venisti, scilicet carnem assumens. Simile confitetur Petrus, Matth. XVI, 16: tu es christus filius dei vivi; infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum.




Thomas Aq. s Johannis 70