Thomas Aq. s Johannis 75

Lectio 5 - Io 11,28-37

75 Jn 11,28-37
Postquam evangelista praemisit conditiones sororum quantum ad martham, hic describit eas quantum ad mariam, et primo describit vocationem mariae; secundo occursum eius ad christum, ibi illa, ut audivit; tertio eius devotionem, quam exhibuit christo, ibi maria ergo cum venisset ubi erat iesus... Cecidit ad pedes eius.

Vocatur autem maria per martham, quae consolata et instructa per christum, nolens sororem suam esse tantae consolationis expertem, cum dixisset verba praedicta cum domino, abiit, statim et vocavit mariam sororem suam silentio, dicens: magister adest, et vocat te etc..

Ubi quidem duo dubitanda occurrunt. Primo de hoc quod dicit silentio: nam silentium nihil aliud est quam privatio locutionis vel soni. Non ergo eam silentio vocare potuisset.

Responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod silentium suppressam vocem nuncupavit, quasi dicat, vocavit eam submisse, secundum illud Eccle. IX, 17: verba sapientium audiuntur in silentio. Ideo autem eam silenter vocat, quia multitudo Iudaeorum erat cum ea, ut dictum est, et forte erant inter eos aliqui qui non diligerent christum, qui vel recederent, vel, hoc audito, mariam non sequerentur.

Mystice autem per hoc datur intelligi quod ad christum quis vocat exteriore voce tantum, sed efficacius silenter; unde dicitur Is. XXX, V. 15: in silentio et spe erit fortitudo vestra.

Secundo dubitatur de hoc quod dicit magister adest, et vocat te. Videtur falsum dixisse: non enim dixit dominus marthae quod vocaret mariam.

Responsio. Dicit Augustinus, quod evangelista causa brevitatis dat intelligere quod in sua narratione intermiserat: nam forte dominus dixit marthae quod eam vocaret. Alii autem dicunt, quod martha ipsam praesentiam vocationem reputavit; quasi diceret: inexcusabile est ut eo praesente tu non exeas obviam ipsi.

Consequenter cum dicit illa, ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum, ponitur occursus mariae.

Et circa hoc duo facit.

Primo ponitur promptitudo mariae ad occurrendum; secundo locus in quo ei occurrit, ibi nondum enim venerat iesus in castellum; tertio comitiva quae eam sequitur, ibi Iudaei ergo qui erant cum ea in domo... Secuti sunt eam.

Promptitudo autem mariae ad occurrendum describitur, quia non distulit propter luctum, non tardavit propter astantes, sed statim ut audivit, surrexit cito, de domo in qua erat, et venit ad eum, scilicet iesum. Ex quo patet quod non illam praevenisset martha, si ei a principio notus fuisset adventus iesu.

Datur etiam per hoc nobis exemplum non tardandi, cum vocamur ad christum. Eccli. C. V, 8: ne tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem; Is. L, 4: audiam eum quasi magistrum.

Locus autem ubi maria christo occurrit, est idem ille ubi martha cum christo locuta fuerat; unde dicit nondum enim venerat iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei martha; quod ideo ponit evangelista, ne credatur superfluus occursus mariae, cum christus potuerit adeo cito in castellum venire sicut et martha. Ideo autem christus in illo loco remansit, ut non videatur seipsum ingerere miraculo; sed dum rogatus et inductus miraculum operatur, confiteantur ipsum mortuum esse, et miraculum nullam calumniam patiatur.

Datur etiam per hoc intelligi, quod cum volumus christo frui, eum venientem anticipemus, non expectantes quod ipse nobis condescendat: sed ut ipsi potius condescendamus ad eum; Ier. XV, 19: ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos.

Comitiva autem quae sequitur mariam, describitur cum dicit Iudaei ergo qui erant cum ea in domo... Secuti sunt eam. Causam autem quare eam sequebatur ponit, dicens quia vadit ad monumentum ut ploret ibi. Credebant enim quod ex impetu doloris hoc faceret: non enim audierant verba quae martha dixerat mariae. In quo quidem Iudaei commendandi sunt, quia, ut dicitur Eccli. VII, 38, non desis plorantibus in consolatione. Nihilominus divina providentia factum est ut eam sequerentur, ut cum plures essent ibi cum Lazarus suscitatus est, tam grande miraculum quatriduani resurgentis testes plurimos inveniret, ut dicit Augustinus.

Consequenter cum dicit maria ergo cum venisset ubi erat iesus, videns eum cecidit ad pedes eius, commendatur devotio mariae ad iesum, et primo devotio quam exhibuit facto; secundo devotio quam exhibuit verbo, ibi domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.

Circa primum nota in maria securitatem et humilitatem.

Securitatem quidem, quia contra mandatum principum, quod nullus confiteretur christum, non verecundatur turbam, nec suspicionem Iudaeorum de christo veretur: cum aliqui inimicorum christi interessent, ad christum currit; Prov. XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens, absque terrore erit.

Humilitatem autem, quia cecidit ad pedes eius, quod non de martha legitur; I Petr. V, V. 6: humiliamini sub potenti manu dei, ut vos exaltet in tempore visitationis; ps. Cxxxi, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius.

Verbo autem devotionem exhibuit, cum dixit ei: domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. Credebat enim esse vitam, et ubi ipse esset, mortem locum non habere; II Cor. VI, 14: non est conventio lucis ad tenebras. Quasi dicat: dum nobiscum praesens fuisti ut Augustinus dicit, non morbus, non infirmitas aliqua apparere ausa est, apud quas vitam noverat hospitari. O infidelis conventio. Te adhuc posito in saeculo, Lazarus amicus tuus mortuus Est. Si amicus moritur, inimicus quid patietur? consequenter cum dicit iesus ergo ut vidit eam plorantem... Infremuit spiritu, et turbavit se, ponuntur ea quae pertinent ad affectum christi. Christus enim non respondet eadem mariae quae respondit marthae; sed propter astantem turbam nihil loquitur, factis demonstrans suam virtutem.

Primo ergo ponitur affectus christi ostensus mariae; secundo subditur disceptatio de christi affectu, ibi dixerunt ergo Iudaei: ecce quomodo amabat eum.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur affectus christi quem corde habuit; secundo quomodo eum verbis expressit, ibi et dixit, ubi posuistis eum? tertio quomodo eum lacrymis demonstravit, ibi et lacrymatus est.

Dicit ergo quantum ad primum iesus ergo, ut vidit eam plorantem etc..

Ubi notandum est, christum verum deum esse, et verum hominem; et ideo ubique fere in factis suis mixta leguntur humana divinis, et divina humanis: et si quandoque ponitur aliquid humanum de christo, statim additur aliquid divinum. Nihil enim infirmius de christo legimus quam eius passionem; et tamen eo in cruce pendente, divina facta patent, quod sol obscuratur, petrae scinduntur, corpora sanctorum qui dormierant resurgunt.

In nativitate etiam et eo iacente in praesepio, sidus de caelo fulget, Angelus laudes cecinit, magi et reges munera offerunt. Simile autem habemus in hoc loco: nam christus secundum humanitatis affectum aliquid infirmum patitur, turbationem quamdam de morte Lazari concipiens; unde dicit infremuit spiritu, et turbavit semetipsum.

Circa quam quidem turbationem primo quidem attende pietatem, secundo discretionem, tertio potestatem.

Pietatem quidem ex causa, quae est iusta.

Tunc enim iuste turbatur quis, si ex aliorum tristitia et malo turbetur: et quantum ad hoc dicit ut vidit eam plorantem; Rom. XII, 15: gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus.

Discretionem autem, quia secundum iudicium rationis turbatur; unde dicit fremuit spiritu; quasi iudicium rationis servans.

In turbatione enim spiritus dicitur mens, vel ratio, secundum illud Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Quandoque autem contingit quod huiusmodi passiones sensitivae partis nec fiunt spiritu, nec servant moderamen rationis, quin potius ipsam perturbant: quod quidem in ipso non fuit, quia infremuit spiritu.

Sed quid significat fremitus christi? videtur quod significet iram; Prov. XIX, 12: sicut fremitus leonis, ita et ira regis. Item videtur quod significet indignationem; secundum illud Ps. Cxi, 10: dentibus suis fremet, et tabescet.

Responsio. Dicendum quod hic fremitus in christo iram quamdam et indignationem cordis significat. Omnis autem ira et indignatio ex aliquo dolore et tristitia causatur.

Duo autem hic suberant: unum de quo christus turbabatur, quod erat mors homini inflicta propter peccatum; aliud autem de quo indignabatur, erat saevitia mortis et diaboli.

Unde, sicut quando aliquis vult repellere hostem, dolet de malis illatis ab ipso, et indignatur ad animadvertendum in eum, ita et christus doluit et indignatus est.

Potestatem autem, quia ipse suo imperio turbavit semetipsum. Nam huiusmodi quidem passiones aliquando insurgunt ex causa indebita; sicut cum aliquis de malis gaudet et de bonis tristatur; Prov. II, 14: qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Et hoc non fuit in christo; unde dicit ut vidit eam plorantem...

Turbavit seipsum. Aliquando insurgunt ex aliqua causa bona, non tamen ratione moderantur: et propter hoc dicit infremuit spiritu.

Aliquando autem etsi moderentur ab aliquo, praeveniunt tamen iudicium rationis, cuiusmodi sunt subiti motus. Quod quidem in christo non fuit: quia omnis motus appetitus sensitivi fuit in eo secundum modum et imperium rationis. Et ideo dicit turbavit semetipsum, quasi dicat: iudicio rationis hanc sibi tristitiam assumpsit.

Sed contra est quod dicitur Is. XLII, 4: non erit tristis neque turbulentus.

Responsio. Dicendum quod hoc intelligitur de tristitia praeveniente et immoderata.

Voluit etiam christus se turbare et tristari ex triplici causa. Primo quidem ad probandum conditionem et veritatem humanae naturae.

Secundo ut dum tristatur et cohibet seipsum, doceat modum servandum esse in tristitiis. Stoici enim dixerunt quod nullus sapiens tristatur. Sed valde inhumanum esse videtur quod aliquis de morte alicuius non tristetur. Aliqui autem sunt qui in tristitiis de malo amicorum, nimis excedunt. Sed dominus tristari voluit, ut significet tibi quod aliquando debeas contristari, quod est contra stoicos: et modum in tristitia tenuit, quod est contra secundos. Unde apostolus I Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut ceteri qui spem non habent; Eccli. XXII, 10: super mortuum plora, quia deficit lux eius, et postea subdit: modicum plora supra mortuum, quoniam requievit. Tertia ratio est ut insinuet quod nos pro mortuis corporaliter tristari et plorare debemus: secundum illud Ps. XXXVII, 9: afflictus sum, et humiliatus sum nimis.

Consequenter dominus affectum sui cordis verbis demonstrat; unde dicit ubi posuistis eum? sed contra. Numquid dominus locum ubi positus erat ignorabat? videtur quod non: nam sicut virtute divinitatis absens scivit mortem eius, ita scivit etiam locum sepulcri.

Quare ergo quaerit quod scivit? responsio. Dicendum quod non ut ignorans interrogat, sed dum a populo sibi sepulcrum ostenditur, vult eos confiteri Lazarum mortuum et sepultum: ut sic miraculum ab omnium suspicione eripiat.

Sunt ad hoc etiam duae rationes mysticae.

Una est, quia qui interrogat, videtur nescire ea de quibus interrogat. Per Lazarum autem in monumento, signantur mortui in peccatis.

Ostendit ergo dominus se ignorare locum Lazari, dans per hoc intelligere quod quasi nesciat peccatores, secundum illud matth. C. VII, 23: non novi vos, et Gen. III, 9: Adam, ubi es? alia ratio est, quia quod aliqui a peccato resurgant ad statum iustitiae divinae, est ex profundo praedestinationis divinae: quod quidem profundum homines ignorant; Rom. XI, 34: quis cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? et Ier. XXIII, 18: quis enim affuit in consilio domini, et vidit, et audivit sermonem eius? et ideo dominus hoc innuens, ad modum nescientis se habuit, cum et ipsi hoc nesciamus.

Sic ergo ponitur domini interrogatio, et sequitur populi responsio; unde dicit dicunt ei: domine, veni et vide. Veni miserando, vide, considerando; Ps. XXIV, 18: vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.

Consequenter dominus affectum suum lacrymis demonstrat; unde subditur et lacrymatus est iesus: quae quidem lacrymae non erant ex necessitate, sed ex pietate et causa. Fons enim pietatis erat, et ideo flebat ut ostenderet non esse reprehensibile si aliquis ploret ex pietate; eccli. C. XXXVIII, 16: fili, super mortuum produc lacrymas. Flevit ex causa, ut doceret hominem propter peccatum fletibus indigere, secundum illud Ps. VI, 7: laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum.

Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei: ecce quomodo amabat eum, ponit evangelista disceptationem de affectu christi: et primo inducit quosdam admirantes christi affectum; secundo quosdam in dubium revocantes miraculum prius factum, ibi quidam autem ex ipsis dixerunt etc..

Admirantes autem miraculum christi inducit evangelista per modum conclusionis, cum dicit dixerunt ergo Iudaei, ostensis scilicet signis affectus christi, tam verbis quam lacrymis, ecce quomodo amabat eum: nam amor maxime in tristitiis hominum manifestatur; Prov. XVII, 17: in tristitia amicus cognitus Est. Mystice autem per hoc datur intelligi quod deus homines etiam in peccatis amat, nisi enim eos amasset, non utique diceret: non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam: Matth. IX, 13. Unde Ier. XXXI, 3: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.

Vertentes autem in dubium miraculum factum, erant ex invidis iesu; unde dicit quidam autem ex ipsis, scilicet Iudaeis, dixerunt: non potuit hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? quasi dicant: si sic amabat eum ut etiam pro eius morte lacrymaretur, videtur quod voluisset eum non mori: nam tristitia est de his quae nobis non volentibus acciderunt. Si ergo eo nolente mortuus est, videtur quod non potuit mortem impedire; multo magis videtur quod non potuerit aperire oculos caeci nati. Vel, dicendum quod hoc dixerunt admirando, eo modo loquendi quo eliseus dixit IV Reg. II, 14: ubi est deus eliae etiam nunc? et David in ps. Lxxxviii, 50: ubi sunt misericordiae tuae antiquae, domine?



Lectio 6 - Io 11,38-44

76 Jn 11,38-44
Postquam autem evangelista posuit quaedam praeambula ad suscitationem, hic consequenter agit de ipsa suscitatione: circa quam quatuor agit.

Primo de christi ad monumentum perventione; secundo de lapidis sublatione, ibi erat autem spelunca etc.; tertio de christi oratione, ibi iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit etc.; quarto de mortui resuscitatione, ibi haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.

Dicit ergo quantum ad primum iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum.

Studiose autem evangelista frequenter dicit, quod lacrymatus est et quod infremuit, ut chrysostomus dicit, quia in futuro ostensurus erat suae divinitatis potestatem. Ne ergo dubites de veritate suae humanitatis, infirmiora et humiliora nostrae naturae de christo asserit. Et sicut ioannes ceteris evangelistis expressius divinam naturam et potestatem ostendit, ita etiam quaedam infirmiora de eo loquitur, sicut quod lacrymatus est, quod infremuit, et huiusmodi, quae maxime affectum in christo demonstrant humanae naturae.

Mystice autem infremuit, ut detur intelligere, eos qui a peccatis resurgunt, in continuo debere persistere luctu, secundum illud Ps. XXXVII, 7: tota die contristatus ingrediebar.

Vel dicendum, quod supra infremuit spiritu, propter mortem Lazari, hic autem rursum in semetipso propter infidelitatem Iudaeorum.

Unde evangelista praemiserat dubietatem miraculi, dicentium non potuit hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? qui quidem fremitus fuit ex compassione et miseratione ad Iudaeos; Matth. XIV, 14: videns iesus turbas, misertus est eis.

Hic agitur de lapidis sublatione, ubi quatuor facit.

Primo describit lapidem; secundo subdit mandatum christi de lapide submovendo; tertio addit disceptationem de lapidis amotione; quarto insinuat mandati impletionem.

Lapis autem describitur superpositus monumento; unde dicit erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.

Sciendum est enim, quod in partibus illis cavernas quasdam in modum speluncae habent ad hominum sepulturas, ubi possunt plura mortuorum corpora ponere diversis temporibus, et ideo habent foramen quoddam, quod lapide claudunt et aperiunt quando est necesse. Et ideo dicitur hic, quod lapis erat superpositus ei, scilicet Ostio speluncae.

Simile habetur Gen. XXIII, 1-20, ubi Abraham emit agrum et speluncam ad sepeliendum Saram uxorem suam.

Mystice autem per speluncam intelligitur profunditas peccatorum, de qua habetur in Ps. Lxviii, 3: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Per lapidem superpositum intelligitur lex, quae in lapide scripta est, et peccatum non tollebat, sed tenebat eos in peccato: quia ex hoc gravius peccabant, quod contra legem faciebant; unde dicitur Gal. III, 22: conclusit Scriptura omnia sub peccato.

Mandatum christi de lapide submovendo ponit, dicens ait iesus, tollite lapidem.

Sed quaeritur, cum maius sit suscitare mortuum quam removere lapidem, quare non etiam simul cum hac virtute lapidem sustulit? ad quod respondet chrysostomus, quod hoc factum est ad maiorem certitudinem miraculi, ut scilicet eos testes faciat miraculi, ut non dicant quod in caeco dixerunt: non est hic, qui mortuus fuit.

Mystice, secundum Augustinum, remotio lapidis signat amotionem ponderis legalium observantiarum a fidelibus christi ex gentibus ad ecclesiam venientibus, quod eis aliqui imponere volebant. Unde dicit beatus Iacobus, Act. XV, 28: visum est spiritui sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris.

Et Petrus dicit eodem: cur tentatis imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? de hoc ergo dicit dominus, tollite lapidem, idest legis pondus, et gratiam praedicate. Vel per lapidem significat eos qui in ecclesia corrupte vivunt, et offensioni sunt credere volentibus, dum eos a conversione retrahunt; de quo lapide in Ps. Xc, 12: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Qui quidem dominus praecipit ut removeatur; Is. LVII, 14: auferte offendicula de via populi mei.

Disceptatio autem ponitur ex parte marthae, et primo ponuntur verba marthae disceptantis; secundo verba christi respondentis.

Verba quidem marthae ponit dicens dixit ei martha, soror eius qui mortuus fuerat: domine, iam foetet, quatriduanus enim Est. Quod quidem ad litteram factum est ad ostensionem veritatis miraculi, quasi iam per putrefactionem inciperent membra resolvi.

Mystice autem de illo qui peccare consuevit iam foetet, scilicet per pessimam famam, cuius odor deterrimus per peccatum consurgit.

Nam sicut ex bonis operibus fragrat odor bonus, secundum quod dicit apostolus II Cor. II, 15: christi bonus odor sumus deo, ita ex malis operibus foetor et malus odor evaporat: qui etiam recte quatriduanus dicitur, quasi pressus pondere terrenorum peccatorum et cupiditatum carnalium, terra enim est ultimum de quatuor elementis; ioel. C. II, 20: ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit.

Illi autem christus respondit dicens nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam dei? ubi dominus videtur martham arguere, quod non memor erat eius quod christus ei dixerat: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; nam martha diffidebat an christus posset resuscitare mortuum quatriduanum. Licet enim aliquos recenter mortuos suscitasset, impossibile tamen hoc de fratre credebat ob dierum diuturnitatem.

Et ideo dominus dixit ei nonne dixi tibi: si credideris, videbis gloriam dei? idest suscitationem fratris tui, per quam deus glorificabitur.

Sed cum supra dominus hoc miraculum apostolis dixerit futurum ad gloriam suam, inquiens ut glorificetur filius dei per eam, scilicet per mortem, hic tamen dicit marthae hoc miraculum futurum ad gloriam dei. Et hoc ideo, quia eadem est gloria patris et filii et spiritus sancti. Ideo autem non expressit hic gloriam filii, ne turbaret astantes Iudaeos, ad contradictionem promptos.

Innuitur autem in his domini verbis duplex fructus fidei nostrae. Primus est miraculorum operatio, quae debetur fidei; Matth. XVII, 19: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit; et nihil impossibile erit vobis. Unde et apostolus I Cor. XIII, 2: si habuero fidem, ita ut montes transferam.

Et Mc. Ult., 20, dicitur: illi autem praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. Quae quidem miraculorum operatio est ad gloriam dei: et ideo dicit si credideris, videbis gloriam dei.

Secundus fructus est visio aeternae gloriae, quae debetur fidei pro praemio; unde dicit videbis gloriam dei; Is. VII, 9, secundum aliam litteram: si non credideritis, non intelligetis.

I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum, et in aenigmate, per fidem, tunc autem facie ad faciem.

Impletionem mandati ponit inferens tulerunt ergo lapidem. Ubi considerandum est, secundum Origenem, quod mora tollendi lapidem adiacentem, ex sorore defuncti causata Est. Et ideo, tamdiu resuscitatio fratris dilata est quamdiu christum per verba detinuit, sed statim cum christi mandatum obediendo exequitur, frater resuscitatur.

Ut per hoc discamus nihil interponere inter iussa iesu et ipsorum executionem, si cupimus quod statim salutis sequatur effectus; Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi.

Hic agitur de christi oratione, in qua gratias agit: circa quam evangelista quatuor ponit.

Primo ponit orandi modum; secundo orationis efficaciam; tertio excludit orandi necessitatem; quarto subiungit orationis utilitatem.

Modum autem orandi ponit congruentem quia elevatis sursum oculis; idest, intelligentiam suam erexit, adducens illam per orationem ad excelsum patrem. Nobis autem, si ad exemplum orationis christi orare volumus, necesse est levare oculos mentis nostrae ad eum, removendo illos a praesentibus rebus, memoria, cogitationibus et intentionibus.

Levamus etiam oculos ad deum quando non confidentes de meritis nostris, de sola misericordia speramus, secundum illud Ps. Cxxii, 1: ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis, et: sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; Thren. III, 41: levemus corda nostra cum manibus ad dominum in caelis.

Orationis autem efficaciam ponit, cum dicit pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. In quo argumentum habemus, quod deus facilis est ad largiendum, secundum illud Ps. X, 17: desiderium pauperum exaudivit dominus, ut sic desiderium, etiam antequam proferat verba, exaudiat; is. C. XXX, 19: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi; et LXV, 24: adhuc illis loquentibus, dicam, ecce adsum. Multo ergo magis expedit arbitrari de domino salvatore, quod deus pater praeveniens eius orationem, eum exaudierit: nam lacrymae quas christus pro morte Lazari fuderat, vicem orationis habuerunt.

Per hoc autem quod in principio orationis gratias agit, datur nobis exemplum quod cum orare volumus, antequam futura petamus, pro perceptis beneficiis deo gratias referamus; I Thess. V, 18: in omnibus gratias agite.

Quod autem dicit quoniam audisti me, si exponatur de christo, secundum quod homo, non habet difficultatem: sic enim christus minor patre erat, et secundum hoc competit sibi orare patrem, et exaudiri ab eo.

Si vero, ut chrysostomus vult, exponatur de christo, secundum quod deus, tunc verbum difficultatem habet: nam secundum hoc, ei orare non convenit nec exaudiri sed potius aliorum orationes exaudire.

Et ideo dicendum, quod tunc aliquis auditur quando voluntas eius impletur. Voluntas autem patris semper impletur, quia, ut dicitur in Ps. Cxiii, 3, omnia quaecumque voluit dominus fecit. Cum ergo eadem sit voluntas patris et filii, quandocumque pater implet voluntatem suam, implet voluntatem filii.

Dicit ergo filius, secundum quod verbum, quoniam audisti me, idest, fecisti quae erant in verbo tuo ut fierent. Dixit enim, et perfecta sunt.

Necessitatem autem orandi excludit dicens ego autem sciebam quoniam semper me audis etc.. Ubi quasi obumbrate dominus suam divinitatem ostendit, quasi diceret: ad hoc ut fieret voluntas mea, non indigeo oratione, quia ab aeterno voluntas mea impleta est; Hebr. V, 7: in omnibus exauditus est pro sua reverentia. Nam ego sciebam, scilicet certitudinaliter, quoniam semper me, verbum, audis: quia quidquid facis, in me est ut fiat.

Item me, hominem, semper audis, quia voluntas mea semper est conformis voluntati tuae, sed propter populum qui circumstat, ut credant quia tu me misisti. In quo datur intelligi quod multa fecit et dixit propter utilitatem aliorum; infra c. XIII, 15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

Nam omnis christi actio, nostra est instructio.

Voluit autem christus specialiter per istam operationem demonstrare, se non esse alienum a patre, sed recognoscebat eum ut suum principium: et ideo subdit ut credant quia tu me misisti; infra XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum deum verum, et quem misisti iesum christum; gal. C. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Et in hoc ponitur orationis utilitas.

Hic agitur de suscitatione Lazari, et circa hoc tria facit.

Primo ponitur vox excitantis; secundo vocis effectus ibi et statim prodiit qui fuerat mortuus; tertio mandatum de solutione excitati, ibi dicit eis iesus: solvite eum.

Vox autem excitantis ponitur magna, unde dicit haec cum dixisset, scilicet iesus, voce magna clamavit: et hoc ad litteram, ut destrueret errorem gentilium et quorumdam Iudaeorum, dicentium animas mortuorum commorari in tumulis cum corporibus.

Et ideo clamat, quasi animam ex longinquo evocans in tumulo non existentem.

Vel dicendum, et melius, quod vox christi magna dicitur propter virtutis eius magnitudinem: nam tanta virtus eius fuit quod suscitavit Lazarum quatriduanum a morte, quomodo excitaretur dormiens a somno; ps. C. Lxvii, 34: dedit voci suae vocem virtutis.

Vox etiam ista magna, repraesentativa est illius magnae vocis quae erit in communi resurrectione, per quam omnes de monumentis resuscitabuntur; Matth. XXV, 6: media nocte clamor factus est etc..

Clamat, inquam, dicens Lazare, veni foras.

Quem ideo ex proprio nomine vocat, quia tanta erat virtus vocis eius quod pariter omnes mortui cogerentur exire, nisi per expressionem nominis virtutem suam ad unum determinasset, ut Augustinus dicit de verbo domini. Datur etiam per hoc intelligi quod christus vocat peccatores foras exire de conversatione peccati: Apoc. XVIII, 4: exite de illa, populus meus. Item de occultatione eius per confessionem ipsum peccatum manifestando; iob XXX, 33: si abscondi quasi homo peccatum meum.

Consequenter cum dicit et statim prodiit qui fuerat mortuus, ponitur vocis effectus: et primo ponitur mortui resurrectio; secundo resurgentis mortui dispositio.

Resurrectio quidem mortui fuit festina ad domini imperium; unde dicit et statim prodiit qui fuerat mortuus. Tanta enim erat virtus vocis christi ut absque temporis dilatione vitam conferret: sicut erit in resurrectione communi, quando in ictu oculi, mortui audientes tubam canentem, mortui qui in christo sunt, resurgent primi, ut dicitur I Thess. IV, 15. Iam enim anticipatur officium christi, quod dicitur supra V, 25: venit hora, et nunc est, quando mortui qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei, et qui audierint vivent. Sic ergo impletum est quod dixerat dominus: vado, ut excitem eum.

Quantum autem ad dispositionem resurgentis, dicitur ligatus, idest habens ligatas manus et pedes institis, idest fasciis, quibus antiqui mortuos involvebant, et facies eius sudario erat ligata, ne scilicet horrorem faceret.

Ideo autem ligatum et coopertum resurgere iussit, ut miraculum magis approbaretur.

Consequenter cum dicit solvite eum, et sinite abire, mandat ut solvatur. Cuius quidem ratio est, ut ipsimet qui solverent, fidentiores testes essent miraculi, et eius quod fit tenaciorem memoriam haberent. Similiter etiam dum eum tangunt et sibi appropinquant, videant quod vere est ille. Ideo autem addit et sinite abire, ut ostendat miraculum non esse phantasticum. Aliqui enim magi visi sunt aliquando mortuos suscitasse, non tamen ad hoc eos perducere potuerunt ut pristina officia exequerentur: et hoc quidem erat, quia eorum resuscitatio phantastica tantum erat, et non vera.

Sciendum est autem, quod hoc totum quod dicitur et statim prodiit mystice exponitur ab Augustino; et hoc dupliciter, secundum duplicem modum prodeundi.

Prodit namque peccator quando exit poenitendo a consuetudine peccati ad statum iustitiae; II Cor. VI, 17: exite de medio eorum, et separamini. Qui tamen habet manus ligatas institis, idest carnalibus concupiscentiis: quia adhuc in corpore constituti, alieni a molestiis esse non possunt, etiam a peccatis surgentes, unde apostolus dicit, Rom. VII, 25: ego ipse mente servio legi dei, carne autem legi peccati. Quod autem facies eius sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam cognitionem dei habere non possumus; I cor. C. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et ideo solvere eum iubet, et abire: quia post hanc vitam auferentur a peccato surgentibus omnia velamina, ut deum facie ad faciem contemplentur, ut dicitur I Cor. XIII, V. 12. Tunc enim solvetur corruptibilitas corporis, quae est quasi quoddam vinculum ligans et aggravans animam, ab omni huiusmodi plena et clara contemplatione; Is. LII, V. 2: solve vincula colli tui, captiva filia sion. Sic ergo apparet unus modus spiritualiter prodeundi, qui ponitur ab Augustino, libro LXXXIII quaestionum.

Alius modus prodeundi est per confessionem, de quo dicitur Prov. XXVIII, 13: qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Sic enim prodire est ab occultis exeundo, per confessionem manifestari; sed ut confitearis, deus facit voce, idest gratia, magna vocando. Mortuus autem procedens adhuc ligatus, est confitens adhuc reus. Ut autem solvantur peccata eius, ministris mandatur ut solvant eum, et sinant abire. Nam quem christus per seipsum interius vivificat, discipuli solvunt, quia ministerio sacerdotum vivificati absolvuntur; matth.

XVI, 19: quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

Dicunt autem quidam hoc mysterium prosequentes, quod sicut christus Lazarum per seipsum vivificavit, vivificatum a discipulis absolvendum mandavit; ita deus interius vivificat animam per gratiam, remittendo culpam, et absolvendo a reatu poenae aeternae, sed sacerdotes virtute clavium absolvunt a parte poenae temporalis.

Sed haec positio nimis parum attribuit ecclesiae clavibus. Hoc est enim proprium sacramentorum novae legis quod in eis gratia conferatur. Sacramenta autem in dispensatione ministrorum consistunt, unde in sacramento poenitentiae contritio et confessio se tenent materialiter, ex parte suscipientis sacramentum; vis autem causativa sacramenti est in absolutione sacerdotis, ex virtute clavium, per quas effectum dominicae passionis quodammodo applicat ad eum quem absolvit, ut remissionem consequatur. Si ergo sacerdos non absolveret nisi solum a poena, sacramentum poenitentiae non esset gratiae collativum, per quam culpa remittitur; et per consequens non esset sacramentum novae legis.

Est ergo dicendum, quod sicut in sacramento baptismi sacerdos verba proferens et exterius abluens, ministerium baptismi exhibet, christo interius baptizante, ita sacerdos exterius virtute clavium ministerium absolutionis impendit, christo per gratiam culpam remittente.

Sed hoc dubium facere videtur quod ad baptismum plerumque accedunt pueri, non ante baptismum iustificati, qui in baptismo remissionis gratiam consequuntur; sed ad absolutionem consequendam accedunt adulti plerumque antea per contritionem, peccatorum remissionem consecuti: ut sic sequens absolutio nihil facere videatur ad peccatorum remissionem.

Sed si quis diligenter consideret, ex utraque parte adultos accipiens, invenietur omnimoda similitudo. Contingit enim aliquos adultos, antequam actu sacramentum baptismi consequantur, habentes illud in voto, remissionem peccatorum consequi, baptismo flaminis baptizari; et tamen baptismus sequens, quantum est de se, remissionem peccatorum operatur, licet in isto cui iam sunt remissa, hoc locum non habeat, sed solum augmentum gratiae consequatur. Si quis autem adultus ante baptismum non perfecte fuisset dispositus ad consequendum remissionem peccatorum, in ipso actu dum baptizatur remissionem consequitur virtute baptismi, nisi ponat per fictionem obstaculum spiritui sancto.

Et similiter est dicendum in poenitentia. Si quis enim ante absolutionem sacerdotis plene contritus fuerit, consequitur remissionem peccatorum, eo quod habet in voto ut subiiciat se ecclesiae clavibus, sine quo vera contritio non esset. Si autem antea non plena fuisset contritio sufficiens ad remissionem, in ipsa absolutione remissionem culpae consequitur, nisi ponat obstaculum spiritui sancto.

Et similiter est in eucharistia et extrema unctione, et in aliis sacramentis.




Thomas Aq. s Johannis 75