Thomas Aq. s Johannis 80

80

Lectio 2

Posito zelo proditoris propter obsequium mulieris, hic consequenter ponitur ipsius zeli repressio, et primo dominus repellit calumniam quam mulieri Iudas iniecerat; secundo excludit piam causam quam praetenderat, ibi pauperes enim semper habebitis vobiscum etc..

Dicit ergo sinite illam, idest, ne prohibeatis eam.

Sciendum enim, quod multa bona opera fiunt, de quibus si peteretur consilium antequam fiant, non consuleremus quod fierent, quia forte possent fieri meliora; postquam tamen incipiunt fieri, dummodo iam bona sint, non sunt prohibenda. Et, ut chrysostomus dicit, forte iesus antequam mulier effudisset unguentum, potius illud dari pauperibus elegisset; nunc vero quia iam factum erat, prohibentes comprimit, dicens sinite illam.

Prov. III, 27: nolite prohibere eum qui bene facit: si vales et ipse benefac.

Et subdit ut in diem sepulturae meae servet illud: ubi primo praenuntiat suam mortem imminere, et obsequium huius mulieris, quod parata fuit ei impendere in sepultura, nisi praeventa fuisset celeri christi resurrectione: nam, ut in marco legitur, maria Magdalena cum aliis emit aromata, ut venientes ungerent iesum. Ideo ergo dicit ut in diem sepulturae meae servet illud, scilicet non idem quod effusum fuit, sed simile in specie, vel in genere, vel etiam opere; quasi dicat: non prohibeatis eam facere mihi iam vivo quod non poterit facere mortuo: nam, ut dictum est, fuit celeri christi resurrectione praeventa. Et hoc magis exprimitur Mc. XIV, 8, ibi enim dicitur: praevenit enim ungere corpus meum in sepulturam.

Sed numquid praescivit mortem christi? dicendum, quod non: non enim intelligebat quod fecit; sed quodam instinctu interiori mota est ad hoc faciendum. Frequenter enim aliqui moventur ad faciendum quod non intelligunt, sicut caiphas, supra XI, 49, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: vos nescitis quidquam. Et huiusmodi vocantur praesagia, inquantum primo ante facta aguntur.

Consequenter cum dicit pauperes enim semper habebitis vobiscum etc. Excludit piam causam quam Iudas praetendebat, dicens: quare hoc unguentum non venditur trecentis denariis, et datur egenis? unde dominus subdit pauperes enim semper habebitis vobiscum.

Ubi sciendum est, quod quandoque faciendum est illud quod minus est necessarium, si remanet locus implendi quod est magis necessarium: et ideo dominus, licet magis necessarium esset quod hoc unguentum daretur pauperibus quam quod ungerentur pedes eius ex eo; quia tamen adhuc potest fieri, cum pauperes semper habeamus nobiscum, ideo dominus permisit fieri istud, quod est minus necessarium.

In hoc autem quod dicit pauperes semper habebitis vobiscum datur intelligi familiaritas quam divites debent habere ad pauperes etc.. Eccli. IV, 7: congregationi pauperum affabilem te facito.

Me autem non semper habebitis.

Sed contra. Matth. Ult., 20: ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.

Responsio, secundum Augustinum. Dominus dicens me autem non semper habebitis, loquebatur de praesentia corporis sui, prout in sua specie apparet, secundum quam iturus erat ad caelum; infra XVI, 28: iterum relinquo mundum. Sed quantum ad praesentiam divinitatis semper est nobiscum; et etiam sacramentaliter in ecclesia.

Vel aliter. Dicendum quod dominus hoc dicens, intelligit de praesentia divinitatis suae.

Quidam enim videntur habere christum spiritualiter vel in sacramento, vel in confessione fidei, qui tamen non sunt semper eum habituri, cum sint tantum de ecclesia quantum ad numerum, non quantum ad meritum: et huiusmodi sunt servi. Filii autem semper sunt eum habituri: quia, ut dicitur supra VIII, 35, filius manet in domo in aeternum.

Dicit ergo Iudae me autem non semper habebitis: quia indignum te fecisti ad hoc.

Ut autem chrysostomus dicit, in hoc dominus obiurgat Iudam: nam per hoc quod moleste tulit obsequium christo impensum, videtur gravari de praesentia christi: et ideo christus dicit me autem non semper habebitis, quasi diceret: gravis sum tibi et onerosus; sed expecta parum, et abibo.

Consequenter cum dicit cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est etc., ostendit quomodo iesus glorificatus est a turbis Iudaeorum, et primo quomodo a turbis christum visitantibus; secundo quomodo a turbis ei obviantibus, ibi in crastinum autem etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponitur devotio turbarum visitantium; secundo exagitatur concitatus zelus Pharisaeorum invidentium, ibi cogitaverunt autem principes sacerdotum.

Prima pars dividitur in duas.

In prima ponitur turbarum visitatio; in secunda subditur visitationis occasio.

Quantum ad primum dicit cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia iesus illic esset, in bethania, et venerunt, ad quod dominus invitat, Matth. XI, 28: venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Et ideo ubi scimus esse eum, debemus festinanter accedere.

Causa autem visitationis ponitur duplex.

Una, ut fruerentur visione et doctrina christi; alia, ut viderent Lazarum. Et hoc propter duo. Primo, quia illud quod factum erat circa ipsum, inquantum quatriduanus in monumento suscitatus fuit, valde mirabile erat; et hoc homines videre desiderant. Ps. Cxxxviii, V. 14: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis; idest, laborabit ad cognoscendum.

Secundo, quia sperabant Lazaro referente, aliquod de alia vita perpendere et audire; cuius cognitionis desiderium innatum est hominibus. Hoc autem est contra illud quod stulti dicunt, Sap. II, 1: exiguum, et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis; et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Ecce enim Lazarus, quem suscitavit a mortuis, ab inferis rediit.

Concitatum autem zelum Pharisaeorum invidentium ponit, dicens cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent, in quo videbantur obviare deo: ipse enim vivificavit Lazarum, et isti volebant occidere. Iob XV, 26: cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus Est. Ratio autem zeli ponitur quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in iesum.

Sed contra. Christus multos sanaverat, puta paralyticum, supra V, 5 s. Caecum natum supra IX, 1 s., quare Lazarum tantum volebant occidere? ad quod chrysostomus quatuor rationes assignat. Unam, quia istud miraculum erat evidentius, coram multis factum, et inopinabile videre mortuum quatriduanum, ambulantem et loquentem. Alia ratio erat, quia Lazarus persona insignis erat, caecus autem persona ignobilis: unde et eiecerunt eum de templo. Tertia ratio est, quia miraculum istud factum est imminente festivitate, quando totus populus Iudaeorum ad diem festum conveniens admirabantur, et dimittentes festivitates, bethaniam veniebant. Quarta ratio, quia in aliis christi miraculis nitebantur criminari violationem sabbati, et per hoc ab eo turbas abducere; sed hic nihil tale facere poterant. Unde quia in nullo habebant conqueri contra iesum, adversus Lazarum faciunt conatum, tamquam haec esset potissima via ad miraculum occultandum. Prov. I, V. 16: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.


81

Lectio 3

Hic ponitur devotio turbae obviantis christo, et primo ponitur obviatio turbarum; secundo zelus Pharisaeorum, ibi Pharisaei autem dicebant etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponitur turbae obviatio; secundo adventus domini, ibi et invenit iesus asellum etc.; tertio obviationis causa, ibi testimonium ergo perhibebat turba.

Obviatio autem describitur quo ad quatuor. Primo quantum ad tempus, quia in crastinum, scilicet ab illo die de quo dixerat ante sex dies Paschae, qui est decimus dies mensis. Et congruit figurae, Ex. XII, V. 3 ss. Ubi dicitur quod agnus paschalis qui immolandus erat quartodecimo die ad vesperam, debebat accipi decimo die mensis.

Secundo describitur quantum ad personas obviantes, quia turba multa quae convenerat ad diem festum, per quod significatur populorum multitudo qui convertendi erant ad christum; Ps. VII, 8: synagoga populorum circumdabit me. Dicit autem ad diem festum, quia ad hoc fideles convertuntur ad christum ut ad diem festum caelestis ierusalem perveniant; Matth. VIII, 11: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum.

Tertio describitur quantum ad motivum obviandi, quod est auditus de adventu iesu; unde dicit cum audissent quia venit iesus ierosolymam. Ad christum enim omnes fideles convertuntur propter auditum fidei; Rom. X, 17: fides ex auditu, auditus autem per verbum christi; Exod. IV, 31: audierunt filii Israel quod visitasset dominus filios Israel, et credidit populus.

Quarto describitur quantum ad modum obviandi: et primo quantum ad ea quae fecerunt, quia receperunt ramos palmarum.

Palma enim, quae viriditatem suam conservat, significat victoriam, unde et apud antiquos triumphantibus in signum victoriae dabatur. Et de martyribus triumphantibus legitur Apoc. VII, 9, quod palmae erant in manibus eorum. Rami ergo palmarum, secundum Augustinum, laudes sunt, significantes victoriam, quia dominus erat mortem moriendo superaturus, in trophaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. Et processerunt obviam ei; Amos, IV, 12: praeparare in occursum dei tui, Israel.

Secundo quantum ad ea quae dixerunt, quia clamabant: hosanna, benedictus qui venit in nomine domini rex Israel. Ubi ponit petitionem, et laudem. Petitionem quidem cum dicunt hosanna, idest, salva obsecro quasi dicant. Hosy, quod est salva et Anna, quod est obsecro. Quod, secundum Augustinum, non est verbum, sed interiectio deprecantis. Recte a domino iesu salutem petunt, quia dicitur Is. XXXV, 4: dominus ipse veniet, et salvabit nos; Ps. Lxxix, V. 3: excita potentiam tuam et veni.

Laudant autem quantum ad duo, scilicet quantum ad eius adventum, et quantum ad potentiam regni eius.

Adventum quidem eius laudant, dicentes benedictus qui venit in nomine domini.

Unde sciendum est, quod benedicere est bonum dicere. Aliter autem deus benedicit nobis, aliter nos deo. Deus enim benedicendo nobis, facit nos bonos, nam dicere suum, est eius facere: dixit enim, et facta sunt, ps. Cxlviii, 5. Nos autem benedicendo deo, confitemur eius bonitatem; Ps. Cxvii, 26: benediximus vobis de domo domini. Gen. C. XXVII, 29: qui benedixerit tibi, sit ille benedictus etc.. Benedictus ergo qui venit in nomine domini. Christus enim operabatur in nomine dei; quia omnia opera quae faciebat, ad gloriam dei ordinabat.

Quia vero et pater dominus est, et filius dominus est, ideo hoc quod dicitur in nomine domini, potest intelligi dupliciter. Uno modo benedictus qui venit in nomine domini idest, in nomine sui ipsius, tamquam dominus; Is. XXXIII, 22: dominus legifer noster. Moyses ergo hoc modo non venit in nomine domini, quia venit sicut servus.

Hebr. III, 5: Moyses in omni domo sua tamquam famulus fidelis erat, in testimonium eorum quae dicenda erant. Sed, secundum Augustinum, melius dicitur in nomine domini, scilicet patris. Nam verba eius ad hoc nostrum dirigunt intellectum. Supra V, 43: ego veni in nomine patris mei etc.. Dupliciter autem dicitur venire in nomine patris.

Primo quidem in quantum venit ut filius, per quod datur intelligi pater; secundo inquantum venit ut manifestans patrem; infra c. XVII, 6: manifestavi nomen tuum hominibus.

Potentiam vero regni eius laudant cum dicunt rex Israel. Ad litteram enim credebant Iudaei quod venisset regnaturus temporaliter super eos, et redempturus eos a servitute Romanorum, et ideo applaudebant ei tamquam regi; Ier. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit; Is. XXXII, 1: ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praeerunt.

Sed sciendum, quod omnia verba praedicta poterant haberi ex Psalmis. Nam cum Psal. Cxvii, 22, diceret: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, subdit o domine, salvum me fac... Benedictus qui venit in nomine domini. Ubi Hieronymus, secundum Hebraeam veritatem, transtulit hosanna, benedictus. Sed hoc quod subdunt rex Israel, non est in Psalmis, sed est ibi: deus dominus, et illuxit nobis.

In quo ex eorum caecitate minuunt eius laudem, quia Psalmus laudat eum tamquam deum, ipsi vero tamquam regem temporalem.

Consequenter cum dicit et invenit iesus asellum, et sedit super eum, ponit domini adventum: et primo ponit modum veniendi; secundo inducit prophetiam; tertio ostendit dispositionem discipulorum circa hoc factum.

Notandum est circa primum, quod ioannes evangelista evangelium suum post omnes alios evangelistas conscripsit, unde omnia evangelia diligenter perlegerat et quae per alios diffuse dicta erant, ipse compendio tradidit, quae vero omiserant, ipse supplevit. Quia vero diffuse in aliis evangelistis habetur quomodo dominus misit duos de discipulis suis ut asinam adducerent, ideo hoc ioannes breviter pertransivit, dicens et invenit iesus asellum, et sedit super eum.

Sciendum autem, quod facta christi sunt quasi media inter facta veteris testamenti et novi: et ideo tam turba quae praecedebat quam quae sequebatur, eum laudabat, inquantum facta christi sunt regula et exemplar eorum quae fiunt in novo testamento, et praefigurata a patribus veteris testamenti.

Asellus autem, quod est animal rude, significat populum gentium, super quem sedit, ut significaret quod ipse redempturus esset gentes; Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae; ibid. XXXII, 20: beati qui seminatis super omnes aquas, mittentes pedes bovis et asinae, idest, coniungentes in unitatem fidei populum Iudaeorum et gentium.

Quia autem matthaeus evangelium suum scripsit Iudaeis, mentionem facit de asina, per quam signatur synagoga Iudaeorum, quae fuit quasi mater gentium in spiritualibus, quia de sion exibit lex, et verbum domini de ierusalem: Is. II, 3. Alii vero evangelistae, quia gentibus evangelia scripsere, faciunt etiam mentionem de pullo etc..

Consequenter cum dicit sicut scriptum est etc., inducit prophetiam quae scripta est Zac. IX, 9, in qua primo dat securitatem; secundo promittit regiam maiestatem; tertio subdit utilitatem regis.

Securitatem dat cum dicit noli timere, filia sion. Sion arx erat in ierusalem, ubi erat habitatio regis. Filia ergo sion est plebs ierosolymorum, et Iudaeorum qui subditi erant regi ierusalem. Iudaeis ergo dicitur noli timere, quia dominus defensor tuus; is. C. LI, 12: quis tu ut timeas ab homine mortali? Ps. XXVI, 1: dominus defensor vitae meae: a quo trepidabo? in quo excludit evangelista timorem mundanum et servilem.

Regiam autem maiestatem promittit, dicens ecce rex tuus venit etc.. Is. IX, 6: parvulus datus est nobis. Et infra, ibid. 7: super solium David et super regnum eius sedebit.

Dicit autem tuus, idest ex te carnem sumens, quia nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae: Hebr. II, 16. Iterum tuus, idest ad utilitatem tuam, unde subdit venit tibi; Lc. XIX, 42: si cognovisses et tu, et quidem nunc quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Sed tamen ipsi resistendo, eorum utilitatem impedierunt.

Venit, inquam, tibi, non ad terrorem, sed ad liberationem, unde subdit sedens super pullum asinae: in quo signatur regis clementia, quae valde est accepta subditis; Prov. XX, V. 28: clementia roboratur thronus eius. Et contra dicitur Prov. XIX, 12: sicut fremitus leonis, ita et regis ira. Quasi dicat: non venit in fastu regio, propter quod posset esse odiosus, sed venit in mansuetudine; eccli. C. XXXII, 1: rectorem te posuerunt? noli extolli.

Noli ergo timere regni oppressionem.

Vetus autem lex in timore data est, quia lex servitutem generabat. Item signatur in hoc regis potentia, inquantum in humilitate et infirmitate veniens, totum mundum attraxit.

I Cor. I, 25: quod infirmum est dei, fortius est hominibus.

Consequenter cum dicit haec non cognoverunt discipuli eius primum, ponit dispositionem discipulorum ad prophetiam inductam, in quo evangelista confitetur ignorantiam et sui et discipulorum, quia, ut dicitur Prov. XVIII, 17, iustus in principio accusator est sui.

Unde dicit, quod haec, quae praedicta sunt, non cognoverunt discipuli eius primum, idest ante passionem, sed quando glorificatus est iesus, idest quando virtutem suae resurrectionis ostendit, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.

Ideo autem quando glorificatus est cognoverunt, quia tunc receperunt virtutem spiritus sancti, ex qua effecti sunt omnibus sapientibus sapientiores; iob XXXII, 8: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Hoc autem ideo introducit evangelista, ut ostendat non fuisse quod factum est, serio a discipulis procuratum.

Consequenter cum dicit testimonium ergo perhibebat turba etc., ponit causam obviationis, quae fuit exhibitio testimonii, quod perhibebat turba quae cum eo erat, de resurrectione Lazari; quando scilicet vocavit Lazarum de monumento... Propterea et obviam venit ei turba; I Cor. I, 22: Iudaei signa quaerunt. Istud enim evidentius signum erat, et mirabilius, et ideo ultimo ipsum reservavit, ut magis imprimeretur eorum memoriae.

Consequenter cum dicit Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos etc., ponit Pharisaeorum zelum, qui concitabatur ex frustratione conatus eorum; unde dicebant videtis quia nihil proficimus? etc.: quod quidem est verbum Pharisaeorum invidentium, ut dicant nihil proficimus, scilicet in malitia nostra, non valentes eum impedire.

Hoc modo accipitur proficere II Tim. III, V. 13: mali autem homines et seductores proficient in peius, errantes et in errorem mittentes.

Sed quid invidet caeca turba? quia post eum abiit mundus, per quem factus est mundus. Sed tamen signatur per hoc, quod totus mundus eum secuturus erat; Oseae, VI, V. 3: vivemus in conspectu eius, sequemurque, ut cognoscamus dominum. Chrysostomus autem vult quod haec sint verba Pharisaeorum credentium, occulte tamen propter metum Iudaeorum. Et dicunt hoc, ut retraherent eos a persecutione christi, ac si dicerent: quantumcumque insidiamini, tanto hic augetur, et gloria eius intenditur. Quid ergo non desistitis a tantis insidiis? quod quidem quasi idem est cum consilio Gamalielis, de quo habetur Act. V, 34 ss..


82

Lectio 4

Posita gloria quam christus habuit ex ministerio domesticorum et ex devotione turbarum, hic evangelista ponit gloriam quam christus habuit ex devotione gentilium, et primo ponitur gentilium devotio; secundo devotionis ipsorum denuntiatio, ibi venit Philippus etc.; tertio passionis christi praenuntiatio, ibi iesus autem respondit: venit hora ut clarificetur filius hominis.

Devotio autem gentilium ponitur quantum ad duo.

Primo ponitur quantum ad sacramenta veteris testamenti; secundo quantum ad christum, ibi hi ergo accesserunt ad Philippum.

Devotio autem gentilium ad sacramenta veteris testamenti ostenditur per hoc quod templum visitabant. Unde dicit erant autem gentiles quidam qui ascenderant, supple in ierusalem, ut adorarent in die festo, quasi dicat: non solum turba Iudaeorum, sed etiam ipsi gentiles honorabant christum.

Ratio autem quare ascendebant, secundum interlinearem quamdam, assignatur, quia erant proselyti, et conversi ad ritum Iudaeorum, ad praedicationem Iudaeorum: quia per mundum habitabant, et conabantur multos ad se convertere: Matth. XXIII, 15: circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum.

Et ideo secundum ritum Iudaeorum ascendebant cum aliis.

Sed melius dicendum est, secundum chrysostomum, quod, sicut habetur II Mach. III, V. 2 s., templum dei quod erat in ierusalem, in veneratione habebatur cunctis populis et regibus universae terrae, ita ut ipsum templum maximis muneribus illustrarent. Et ideo contingebat quod in diebus festivis multi etiam gentiles ascenderent ierusalem. Simile habetur Act. VIII, 27, de eunucho candacis reginae Aethiopum, qui venerat adorare in ierusalem. Unde et Is. LVI, 7, dicitur: domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus, ait dominus. Isti autem gentiles ex devotione quam habebant, ad templum ascenderant: in quo praefigurabatur conversio gentilium ad fidem.

Devotio autem gentilium ad christum ostenditur per hoc quod desiderabant eum videre; unde dicit hi ergo, scilicet gentiles, accesserunt ad Philippum etc..

Sciendum autem, quod christus Iudaeis tantum personaliter praedicavit; Rom. XV, 8: dico christum iesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem dei, ad confirmandas promissiones patrum. Gentibus autem praedicavit per apostolos; Is. Ult., 19: mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes...

Et annuntiabunt gloriam meam gentibus; Matth. Ult., 19: euntes, docete omnes gentes etc..

Hoc ergo hic iam praesagiebatur, inquantum gentiles christum videre volentes, non venerunt immediate ad eum, sed ad unum ex discipulis eius, scilicet ad Philippum. Et hoc congruenter, quia ipse primus praedicavit his qui erant extra ritum Iudaeorum, scilicet Samaritanis, ut habetur Act. VIII, 5: Philippus autem descendit in civitatem Samariae, et praedicabat illis christum.

Et hoc convenit ei secundum nominis interpretationem: Philippus enim interpretatur os lampadis. Praedicatores autem sunt os christi; Ier. XV, 19: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Christus autem lampas est; Is. XLII, 6: dedi te in lucem gentium etc.. Convenit etiam ei quantum ad locum qui erat a bethsaida, quae interpretatur venatio, quia praedicatores venantur eos quos ad christum convertunt; Ier. XVI, 16: mittam eis piscatores, et piscabuntur eos. Item Galilaeae, quae interpretatur transmigratio, et gentiles ad praedicationem apostolorum transmigrati sunt de statu gentilitatis ad statum fidei; Ez. XII, 3: fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis.

Accedentes autem ad Philippum exprimunt eorum desiderium, dicentes, quia volumus iesum videre, in quo signatur quod gentiles, qui christum corporaliter non viderant, ministerio apostolorum ad fidem conversi, desiderant eum videre glorificatum in patria; III Reg. X, 24: omnis terra desiderabat videre faciem Salomonis.

Hic ponitur denuntiatio devotionis gentilium ad christum: in qua quidem ordo attenditur, quia, ut dicitur Rom. XIII, V. 1, quae a deo sunt, ordinata sunt. Est autem hic divinus ordo, ut inferiora reducantur in deum per superiora: Andreas autem superior fuit in apostolatu Philippo, quia prius eo conversus fuit; et ideo Philippus non per seipsum tantum, sed per Andream istos gentiles voluit ad christum adducere, memor forte eius quod dominus dixerat: in viam gentium ne abieritis. Et hoc est quod dicit, quod Philippus dicit Andreae: Andreas et Philippus rursum dixerunt iesu. In quo datur nobis exemplum, omnia de consilio maiorum facienda.

Sic et Paulus ascendit ierosolymam, et contulit apostolis evangelium quod in gentibus praedicabat, ut habetur ad gal. C. II, 1.

Possumus autem in nominibus istorum duorum intelligere duo necessaria praedicatoribus, ut homines ad christum adducant.

Primum est disertitudo ordinatae locutionis, quae notatur in nomine Philippi, quod interpretatur os lampadis. Secundum est virtus bonae operationis, quod notatur in nomine Andreae, quod interpretatur virilis. Ps. XXXII, V. 6: verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

Hic praenuntiatur passio christi, et primo praenuntiat christus imminere suae passionis tempus; secundo insinuat passionis necessitatem, ibi amen, amen dico vobis: nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit etc.; tertio inducit necessitatem passionis aliorum, ibi qui amat animam suam, perdet eam.

Dicit ergo venit hora ut clarificetur filius hominis. Ubi notandum est, quod dominus videns gentiles istos properare ad fidem, et intelligens in eis quodammodo conversionem gentium inchoari, praenuntiavit suae passionis tempus imminere, a simili, sicut qui videt segetem dealbatam, dicit: venit hora ut falx mittatur in messem; supra IV, 35: videte regiones, quae albae sunt iam ad messem. Sic ergo hic dominus loquitur. Ex quo, inquit, gentes quaerunt me videre, venit hora ut glorificetur filius hominis.

Qui quidem glorificatus est tripliciter.

Primo in sua passione, Hebr. V, 5: non semetipsum glorificavit ut pontifex fieret (scilicet in ara crucis), sed qui locutus est ad eum: filius meus es tu, ego hodie genui te. Et secundum hoc dicit venit hora ut glorificetur filius hominis, idest patiatur, quia ante eius passionem gentes non convertentur ad eum: in qua quidem passione clarificatus fuit et quantum ad signa visibilia, sicut in obscuritate solis, in scissione veli et aliis huiusmodi; et quantum ad signa invisibilia, sicut in triumpho quo palam in semetipso de tartareis principibus triumphavit, ut dicitur Col. II. Ideo autem supra dixit: nondum venit hora mea, quia nondum parata erat devotio gentium sicut modo.

Secundo clarificatus fuit in resurrectione et ascensione. Prius enim oportuit christum resurgere, et in caelum ascendere, et sic clarificatum mittere spiritum sanctum in apostolos, per quos gentes convertendae erant.

Supra VII, 39: nondum erat spiritus datus, quia iesus nondum erat glorificatus; Ps. Lxvii, V. 19: ascendens christus in altum, cepit captivitatem.

Tertio glorificatus est per conversionem gentium; Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur quia dominus iesus christus in gloria est dei patris.

Consequenter cum dicit amen, amen dico vobis etc., insinuat necessitatem suae passionis, et primo ponit eam; secundo eius utilitatem, ibi si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.

Necessitas autem suae passionis causatur ex conversione gentium, quae esse non potest nisi filio hominis per passionem et resurrectionem glorificato: et hoc est quod dicit amen, amen dico vobis, idest in veritate, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet.

Circa quod quantum ad litteram sciendum est, quod grano frumenti utimur ad duo; scilicet ad panem et ad semen. Hoc autem quod dicitur hic, intelligitur de frumento secundum quod est semen, non prout est materia panis: quia secundum hoc numquam pullulat, ut faciat fructum. Dicit autem mortuum fuerit, non quod amittat virtutem seminativam, sed quia mutatur in aliam speciem; I Cor. XV, 36: tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Sicut autem verbum dei est semen in anima hominis, secundum quod est voce sensibili indutum, ad fructum bonae operationis producendum, lc. C. VIII, 11: semen est verbum dei, ita verbum dei carne indutum, est semen missum in mundum, ex quo maxima seges pullulare debebat: unde et grano sinapis comparatur, Matth. XIII, 31.

Dicit ergo: ego veni ut semen ad fructificandum, et ideo vere dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, idest, nisi ego moriar, fructus conversionis gentium non sequetur. Ideo autem grano frumenti se comparat, quia ad hoc venit ut reficeret et sustentaret mentes humanas: hoc autem praecipue efficit panis frumenti; Ps. Ciii, 15: panis cor hominis confirmat; supra VI, 52: panis quem ego dabo vobis, caro mea est pro mundi vita.

Sed numquid non erat convertenda multitudo gentium nisi per mortem christi? erat quidem secundum dei virtutem sed non secundum dei determinationem ordinatam ab ipso ut per hunc modum fieret, utpote qui congruentior erat. Hebr. IX, 22: sine sanguinis effusione non fit remissio; infra XVI, 7: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos.

Utilitas autem passionis ponitur cum dicit si autem mortuum fuerit, multum fructum affert, quasi diceret: nisi cadens in terram per passionis humilitatem, Phil. II, 8: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, nulla utilitas sequitur, quia ipsum solum manet. Sed si mortuum fuerit, idest mortificatus et occisus a Iudaeis, multum fructum affert. Et primo quidem fructum remissionis peccati; Is. XXVII, 9: hic est omnis fructus ut tollatur peccatum.

Quem quidem fructum attulit passio christi, secundum illud I Petr. III, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret deo. Secundo vero fructum conversionis gentium ad deum. Infra XV, 16: posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

Quem fructum attulit passio christi. Infra eodem: ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Tertio, fructum gloriae. Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus. Supra IV, 36: qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam. Et hunc fructum etiam attulit passio christi. Hebr. X, 19: habemus fiduciam in introitu sanctorum in sanguine christi, qui initiavit vobis viam novam, et viventem per velamen, idest carnem suam.

Hic ponit necessitatem mortis aliorum, qui amore christi passionibus se exponunt, et primo ponit mortis huius necessitatem; secundo ad mortem ipsam hortatur, ibi si quis mihi ministrat, me sequatur.

Circa primum duo facit.

Primo praemittit, subeundam necessitatem mortis propter christum; secundo subdit mortis huius utilitatem, ibi et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

Dicit ergo quantum ad primum qui amat animam suam. Et quidem omnis homo animam suam amat. Sed quidam simpliciter, et quidam secundum quid. Amare enim aliquem est velle ei bonum; ille ergo animam suam amat, qui vult ei bonum. Qui ergo vult animae suae id quod est bonum simpliciter, simpliciter amat eam; qui autem vult ei aliquod particulare bonum, amat eam secundum quid. Bona autem animae simpliciter sunt illa quibus anima fit bona, scilicet summum bonum, quod est deus. Qui ergo vult animae suae bonum divinum et spirituale, simpliciter amat eam; qui autem vult ei bona terrena, puta divitias et honores, voluptates et huiusmodi, amat eam secundum quid. Ps. X, 6: qui diligit iniquitatem, odit animam suam; Eccli. XVIII, 31: si praestes animae tuae concupiscentias suas, faciet te in gaudium inimicis tuis.

Potest ergo haec littera dupliciter intelligi. Uno modo sic qui animam suam amat, supple simpliciter ad bona aeterna, perdet eam, idest, exponet se morti propter christum. Sed hic non est sensus verus. Et ideo dicitur qui amat animam suam, secundum quid, scilicet ad bona temporalia, perdet eam, simpliciter scilicet.

Matth. XVI, 26: quid enim proficit homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? et veritas huius sensus patet ex hoc quod sequitur: qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Igitur qui amat animam suam, in hoc mundo, idest ad bona mundana, perdet eam, quantum ad bona aeterna.

Lc. VI, 25: vae vobis qui ridetis, quia flebitis: et ib. Cap. XVI, 25: recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.

Utilitas autem huius mortis subditur cum dicit et qui odit animam suam in hoc mundo, idest, qui denegat bona praesentia animae suae, et sustinet propter deum quae videntur mala in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam; Matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum; Lc. XIV, 26: si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem... Adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Attendendum autem, quod illud quod supra de grano frumenti dictum est, competit huic sententiae. Nam sicut christus missus fuit in mundum quasi quoddam semen ad fructificandum; ita, quidquid nobis temporaliter datur a deo, non confertur nobis ut fructus, sed per illud ad fructum aeternae remunerationis pervenimus. Vita autem nostra est quoddam temporale donum a deo nobis collatum. Qui ergo eam propter christum exponit, fructum multum affert. Hic ergo est qui odit animam suam: idest, qui vitam suam exponit, et seminat propter christum in vitam aeternam; Ps. Cxxv, 6: euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos. Et similiter qui divitias suas et alia bona quae habet, exponit propter christum, et communicat aliis in vitam aeternam; II Cor. IX, 6: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.

Sed quia durum videtur quod homo habeat animam suam odio, ideo dominus ad hoc consequenter hortatur dicens si quis mihi ministrat, me sequatur, et primo ponitur exhortatio; secundo exhortationis ratio, ibi si quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater meus.

Circa primum tria facit. Primo describit suorum fidelium conditionem; secundo inducit ad sui imitationem; tertio subdit imitantium remunerationem.

Et quidem attende, quantum ad primum, fidelium christi dignitatem, quia ministri christi; II Cor. XI, 23: ministri christi sunt, et ego. Illi ergo christo ministrant, qui ea quae sunt christi, quaerunt; qui commoda propria quaerunt, non sunt ministri christi, sed sui ipsorum; Phil. II, 21: omnes quae sua sunt quaerunt. Praelati autem sunt ministri, inquantum eius sacramenta fidelibus dispensant; I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi et dispensatores mysteriorum dei. Item quilibet fidelis qui mandata christi servat; II Cor. VI, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros etc..

Quantum ad secundum, attende fidelium christi gloriam et nobilitatem, unde dicit me sequatur; quasi dicat: homines sequuntur dominos suos, quibus ministrant: qui ergo mihi ministrat, me sequatur; ut scilicet sicut ego mortem subeo ut multum fructum afferam, ita et ipse. Sequi autem christum est magna gloria; Eccli. XXIII, 38: magna gloria est sequi dominum; supra X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas et sequuntur me.

Quantum ad tertium attende fidelium beatitudinem, quia ubi ego sum, non solum in loco, sed etiam in ipsa participatione gloriae, illic et minister meus erit; Matth. XXIV, V. 28: ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae; Apoc. III, 21: qui vicerit, faciam illum sedere mecum in throno meo.

Ratio autem exhortationis subditur cum dicit si quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater meus; qui enim ministrat christo, honorat eum pater. Sed supra, V, 23, dicitur: ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Idem est ergo honorificare filium et honorificare patrem.

Pater autem dicit, I Reg. II, 30: qui glorificaverit me, glorificabo eum etc.. Qui ergo ministrat iesu, non sua quaerens, sed quae iesu christi, honorificabit eum pater iesu.

Non autem dixit ego honorificabo eum, sed pater meus, quia nondum opinionem de eo habebant, quod scilicet esset aequalis patri.

Vel dicendum, quod haec dicit in signum maioris familiaritatis, inquantum ab eodem honorificabuntur a quo et filius. Nam honorem quem habet filius per naturam, ipsi habebunt per gratiam. Unde Augustinus dicit: maiorem honorem non poterit recipere adoptatus, quam ut sit ubi est unicus. Rom. C. VIII, 29: quos praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.



Thomas Aq. s Johannis 80