Aquinatis - super Mt 10

10

Lectio 3

Supra evangelista posuit unum motivum magorum, scilicet persuasionem Herodis, hic ponit aliud motivum magorum ad inquirendum christum, scilicet ducatum stellae; et circa hoc duo facit: primo enim ponit ducatum stellae; secundo effectum laetitiae huius ducatus, ibi videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde.

Et nota, quod stella primum exequitur suo motu, quia directe ducebat magos ad christum; item manifestat suo statu pueri locum, ibi usque dum veniens staret supra ubi erat puer.

Unde quantum ad primum dixit antecedebat eos.

Ex hoc autem quod dicit ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, datur intelligi quod quando magi declinaverunt in ierusalem, stella disparuit; recedentibus autem ab Herode, apparuit.

Disparuit autem propter tria. Primo propter confusionem Iudaeorum, qui cum instructi essent in lege, ut christum quaererent, et gentes non essent instructae, tamen gentes quaerunt, et Iudaei contemnunt. Unde impletur illud Is. LV, 5: gentes quae te non cognoverunt, ad te current.

Secundo propter magorum instructionem: non enim solum per stellam dominus voluit se eis manifestare, sed etiam per legem, ut sic adiungeretur cognitioni creaturarum cognitio legis. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, Deut. XIX, 15. Is. VIII, 20: ad legem magis et ad testimonium.

Tertio propter instructionem nostram. Et instruimur de duobus, secundum Glossam. Primo quod qui humanum auxilium quaerunt, deseruntur a divino. Illicitum est enim humanum auxilium quaerere, non quaerendo divinum; Is. XXXI, 1: vae qui descenditis in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non sunt confisi super sanctum Israel et dominum non requisierunt. Secundo instruimur quantum ad hoc, quod nos, qui fideles sumus, non debemus quaerere signa, sicut isti, qui videntes stellam gavisi sunt etc.; sed debemus esse contenti doctrinis prophetarum, quia signa data sunt infidelibus.

In hoc etiam est duplex mysterium.

Stella enim significat christum; Apoc. Ult., 16: ego sum radix David, stella splendida et matutina. Unde per istam stellam intelligere possumus gratiam dei, quam amittimus, cum ad Herodem, idest diabolum, accedimus; eph.

V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

Item, cum ab Herode, idest diabolo, recedimus, stellam, idest christi gratiam, invenimus: simile Ex. XIII, 21, ubi dicitur, quod dominus praecedebat Israel, quando exivit de Aegypto, in specie ignis etc.. Hic autem praecedebat in specie stellae.

Usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Duo intelligimus hic. Unum quod ista stella non erat multum alta, quia aliter non discrevissent domum pueri. Aliud quod stella completo officio suo redacta est in suam materiam.

Ubi erat puer. Frequenter puerum vocat, ut scias illum esse de quo dicitur Is. IX, 6: puer natus est nobis.

Consequenter ponitur effectus ducatus huius quantum ad magos. Unde videntes autem stellam gavisi sunt etc.. Gavisi sunt propter spem, quam recuperaverunt. Timebant enim, quia de longinquis partibus venerunt, amittere quod sperabant; Rom. XII, V. 12: spe gaudentes. Item addit gaudio; aliqui enim gaudent, et non gaudent, quia laetitia humana non est perfectum gaudium; Prov. XIV, 13: extrema gaudii luctus occupat.

Verum autem et perfectum gaudium de deo est; Is. Lxi, 10: gaudens gaudebo in domino, et exultabit anima mea in deo meo. Tertio addit magno, quia isti magna iam cognoscebant de deo, quia deum incarnatum, et multum misericordem; Is. XII, 6: exulta et lauda, habitatio sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel. Quarto addit valde, quia intense gaudebant; recuperaverant enim quod amiserant; Luc. XV, 10: gaudium erit Angelis dei etc..

Consequenter agitur de inventione pueri. Unde et intrantes domum, invenerunt puerum. Et tangit tria: domum, quae, si quaeratur qualis erat, ostenditur Luc. II, 7.

Item si quaeratur qualis puer, in nullo ab aliis differebat, sicut dicunt sancti. Quantum ad apparentiam, non loquebatur, infirmus videbatur, et huiusmodi. Item si quaeratur qualis mater, respondetur, qualis est uxor carpentarii.

Et hoc ideo dico, quia si isti quaesivissent regem terrenum, videndo ista scandalizati fuissent; sed videntes vilia, et considerantes altissima, moti sunt ad admirationem, et adoraverunt eum. Et hoc est et procidentes adoraverunt eum.

Sed quare non fit mentio de ioseph? dicendum quod divina dispensatione factum est quod non adesset, ne istis qui primitiae gentium erant, daretur suspicio pravae opinionis.

Consequenter tangitur reverentia quam exhibuerunt ad puerum, ibi et procidentes.

Et fuit triplex: in adorando, offerendo et obediendo.

Dicit ergo et procidentes adoraverunt eum, tamquam deum in homine latentem; Ps. Lxxi, 9: coram illo procident Aethiopes.

Item offerendo, reverentiam exhibuerunt; unde et apertis thesauris suis. Consuetudo enim erat apud Persas, quod semper cum munere adorabant; et hoc est et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Ps. Lxxi, 10: reges tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Is. LX, 6: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem domino annuntiantes.

Mystice considerandum est quod isti non in via, sed tunc primo aperuerunt thesaurum, quando venerunt ad christum: similiter nos bona nostra in via non debemus manifestare. Unde reprehenditur hoc inf. XXV de virginibus, et XIII, 44 dicitur: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet et emit agrum illum.

Obtulerunt ei munera etc.. Aliqui assignant rationem istorum munerum litteralem et dicunt isti, quod tria invenerunt: domum sordidam, puerum infirmum, et matrem pauperem. Et ideo obtulerunt aurum ad sustentationem matris, myrrham ad sustentationem membrorum pueri, thus ad tollendum foetorem.

Sed dicendum, quod aliquid mystice hic praetenditur, et potius ista tria ad tria referuntur, quae offerre debemus, sc. Fidem, actionem et contemplationem.

Quantum ad fidem dupliciter: primo quantum ad ea, quae in christo concurrunt. Scilicet regia dignitas; Ier. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit etc.; et ideo in tributum obtulerunt aurum. Sacerdotii magnitudo; et ideo thus in sacrificium. Hominis mortalitas; et ideo myrrham. Item quantum ad fidem trinitatis, quia designantur in nobis personae trinitatis.

Secundo possunt referri ad actionem nostram.

Per aurum enim potest signari sapientia; Prov. II, 4: si quasi thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem domini. Per thus oratio devota; Ps. Cxl, 2: dirigatur, domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo etc.. Per myrrham mortificatio carnis: Col. III, 5: mortificate membra, quae sunt super terram; Cant. V, 5: manus meae distillaverunt myrrham.

Quantum autem ad contemplationem, per ista tria possunt significari vel tres sensus sacrae Scripturae, scilicet litteralis, sub quo comprehenditur allegoricus, anagogicus et moralis; vel tres partes philosophiae, scilicet moralis, logica et naturalis: omnibus enim his debemus uti ad servitium dei.

Consequenter ponitur quomodo reverentiam exhibuerunt in obediendo. Unde et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

Sed quomodo responsum acceperunt qui non interrogaverunt? sed dicendum quod dominus respondet aliquando interrogationi mentali, et isti intus quaerebant quid placeret deo de reversione; Ex. XIV, 15: quid clamas ad me? sed numquid sunt revelationes immediate a deo? dionysius probat quod non, nisi mediantibus Angelis. Quare ergo non nominat Angelum? sed dicendum, quod quandoque Scriptura facit mentionem de deo, et non de Angelo, hoc fit per quamdam excellentiam illius manifestationis; Gal. III, 19: lex ordinata per Angelum in manu mediatoris; Act. VII, 37: hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: prophetam suscitabit vobis deus de fratribus vestris, tamquam me ipsum audietis etc.. Unde quod dicit Glossa, quod hoc fuit immediate per deum, refertur ad modum loquendi Scripturae.

Per aliam viam reversi sunt in regionem suam. In hoc ostenditur quod ad regionem nostram Paradisum, a qua per peccatum expulsi sumus, per obedientiam pervenimus.

Prov. IV, 27: vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae vero sunt quae sunt a sinistris.

Chrysostomus hic dicit, quod isti reversi egerunt sanctam vitam, et postea facti sunt coadiutores s. Thomae apostoli; tamen nihil de eis invenitur scriptum in sacra Scriptura post recessum eorum.

11

Lectio 4

Supra habitum est quomodo nascenti christo magi testimonium perhibuerunt, nunc autem agitur quomodo innocentes testimonium perhibent, non loquendo sed moriendo.

Et circa hoc tria facit evangelista.

Primo enim ponitur occultatio christi; secundo interfectio puerorum, ibi tunc Herodes; tertio ponitur reditus ipsius christi, ibi defuncto Herode.

Circa primum tria facit.

Primo enim ponitur admonitio Angeli; secundo ostenditur obedientia ioseph; tertio impletio prophetiae.

Secundum ibi ut adimpleretur.

Circa primum tria tanguntur.

Primo ponitur tempus apparitionis; secundo describitur ipsa apparitio et modus apparitionis ibi ecce Angelus; tertio ponitur ipsa admonitio facta per Angelum, ibi surge et accipe puerum.

Tempus describitur ibi qui cum recessissent. Et intelligendum quod non statim post recessum magorum facta est ista apparitio, quia totum quod dicitur Luc. II, 6, debet interponi, scilicet de purificatione: postquam impleti sunt dies etc.. Non enim Herodes statim cogitavit de interfectione puerorum.

Unde cum dicit qui cum recessissent, debet interponi tota historia purificationis.

Consequenter ponitur ipsa apparitio; unde ecce Angelus apparuit in somnis etc..

In somnis dicitur apparere, quia tunc homines ab actibus exterioribus cessant, et talibus fit revelatio per Angelos; Ps. IV, 9: in pace in idipsum dormiam, et requiescam; Prov. III, 24: quiesces, et suavis erit somnus tuus.

In ista admonitione tria ponuntur.

Primo enim persuadet Angelus fugere; secundo determinat moram; tertio assignat causam.

Dicit ergo surge.

Et nota, quod, sicut dicit Hilarius, beata virgo ante nativitatem ab Angelo nominatur coniux, supra I, 5, sed post nativitatem non.

Et hoc propter duo. Primo ad commendationem virginis; sicut enim virgo concepit, ita virgo peperit. Secundo propter dignitatem eius: erat enim mater dei, qua dignitate nulla maior, et denominatio fit a digniori.

Item quod, sicut dicit chrysostomus, puer non venerat propter matrem, sed potius e converso; et ideo dicit accipe puerum, et matrem eius etc..

Sed quare fuge in Aegyptum? nonne dicit Ps. XVIII, 15: dominus adiutor meus, et redemptor meus? sed sciendum quod propter tria fugit. Primo ad manifestandam suam humanitatem; sicut enim divinitas in stella apparuit, ita humanitas in fuga. Phil. II, 7: in similitudinem hominum factus. Secundo propter exemplum; illud enim exemplo ostendit, quod verbo docuit. Infra X, 23: cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam.

Tertio propter mysterium: sicut enim voluit mori, ut nos a morte revocaret, ita voluit fugere, ut fugientes a facie sua propter peccatum revocaret. Ps. Cxxxviii, 7: quo ibo a spiritu tuo? et esto ibi. Sed quare potius in Aegyptum, quam alibi in aliam regionem? dicendum propter duas rationes. Prima est, quia proprium est dei, ut memor sit misericordiae in ira, Hab. III, 8. Dominus enim iratus fuit contra Aegyptios persequentes filios Israel, quia filii Israel erant primogenitus dei. Et ideo datum est ei, ut obsequeretur unigenito; Is. XIX, 1: ecce dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum etc.; ibid. IX, 2: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis; Io. I, 14: vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae, et veritatis.

Secunda, quia ipse induxerat tenebras in Aegypto, ideo voluit eam primo illuminare; et ideo bene ibi fugit; Is. IX, 2: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.

Nota quod quando aliquis vult fugere peccatum, primo debet excutere pigritiam; Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te christus. Secundo debet accipere fiduciam a matre, et filio, scilicet christo; Eccli. XXIV, 25: in me omnis spes vitae et virtutis. Tertio debet fugere a peccato adiutus auxilio matris et pueri; Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.

Subdit causam huius fugae futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Deceptus fuit Herodes, quia voluit perdere qui venerat regnum suum communicare; Lc. XXII, 29: et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum.

Secundo, quia eum qui non gloriam mundanam quaerebat; Hebr. XII, 2: qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem.

Qui consurgens. Hic ponitur executio mandati angelici, et ponit eam quantum ad fugam, et quantum ad moram.

Unde qui consurgens accepit puerum et matrem eius. Et fit mentio de tempore, unde dicit nocte, propter timorem et tribulationem, secundum illud Is. XXVI, 9: anima mea desideravit te in nocte, idest in tribulatione; in tribulationibus enim recurrendum est ad deum: Os. VI, 1: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Qui consurgens. Tunc adimpletum est illud Is. XIX, 1: ecce dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum; quod ad litteram impletum est.

Et erat ibi. Dicitur quod septem annos fuit ibi, et habitavit in civitate Heliopoli.

Quantum autem ad mysterium, per ioseph signantur praedicatores, hoc est apostoli, qui ponuntur ad expellendas tenebras per doctrinam, qui recedentes a Iudaeis conversi sunt ad gentes; Act. XIII, 16: vobis oportebat primum loqui verbum dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

Et esto ibi usque dum dicam tibi, idest usquequo finiatur infidelitas Iudaeorum.

Rom. II, 25: caecitas ex parte contigit in Israel.

Consequenter adhibet testimonium prophetiae; unde dicit ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam. Istud est, secundum translationem Hieronymi, Osee c. XI, 1. In translatione autem septuaginta non est ita, sed ex Aegypto vocavi filium eius.

Videtur hic esse quaestio: quia non videtur hoc facere ad propositum, quia praemittitur ibi, puer Israel etc., et sic loqui videtur de vocatione Israel de Aegypto.

Sed dicendum quod in omnibus auctoritatibus, quae in evangeliis vel in epistolis ponuntur de christo, quaedam distinctio notanda est; quia quaedam dicuntur specialiter de christo sicut illud Is. LIII, 7: tamquam ovis ad occisionem ducetur; quaedam autem dicuntur de quibusdam secundum quod duxerunt figuram christi. Et sic est ista auctoritas: isti enim non fuerunt filii Israel, nisi inquantum similitudinem gesserunt veri filii unigeniti. Et hoc est: ex Aegypto vocavi filium meum, scilicet specialem.

Tunc Herodes. Hic agitur de interfectione puerorum; et circa hoc duo facit.

Primo ponitur occasio interfectionis; secundo ponitur interfectio; ibi et mittens occidit omnes pueros; tertio inducuntur prophetiae, ibi tunc impletum est.

Occasio fuit ira Herodis: unde tunc Herodes iratus Est. Iac. I, 20: ira viri iustitiam dei non operatur. Et notandum quod quando aliquis rex amissionem regni suspicatur, cito irascitur et accenditur.

Videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde. Et dicitur iratus valde propter duo: quia quando aliquis irascitur, de modica occasione fortiter accenditur. Unde quia in suspicione erat amissionis regni, et illusus fuit a magis, iratus est valde. Eccli. XI, 34: a scintilla una augetur ignis.

Et mittens. In ira ista fuit crudelitas quantum ad tria: quantum ad locum, quantum ad multitudinem et quantum ad tempus.

Quantum ad multitudinem, ut unum quaereret, omnes occidit. Unde dicitur et mittens occidit omnes pueros. Et nota quod dicit Augustinus quod iste numquam profuisset tantum obsequio, quantum profuit odio.

Sed quaeritur, cum non habuerint liberum arbitrium, quomodo dicti sunt mori pro christo.

Sed, sicut dicitur Io. III, 17, non misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Numquam enim deus permisisset eos occidi, nisi fuisset eis utile. Unde dicit Augustinus quod idem est dubitare utrum profuerit illis ista occisio, quod est dubitare utrum pueris prosit baptismus: passi sunt enim ut martyres et christum moriendo confessi sunt, quamvis non loquendo. Apoc. VI, 9: vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum dei.

Secunda crudelitas est, quia occidit in omnibus finibus, timebat enim ne fugeret, scilicet ad aliquam civitatem. Et contigit ei sicut bestiae vulneratae, quae non attendit quem vulnerare debeat; Prov. XXVIII, V. 15: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

Tertia quantum ad tempus. Unde a bimatu, idest duorum annorum.

Et nota quod Augustinus dicit quod illo anno, quo christus natus est, innocentes sunt occisi.

Sed quare dicit a bimatu et infra? dicunt quidam quod stella apparuit per duos annos ante; unde Herodes dubitabat utrum a tempore stellae natus fuisset. Et ideo dicit secundum tempus quod exquisierat a magis.

Alii autem dicunt quod isti non sunt occisi eodem anno, sed post duos annos.

Sed quare tantum distulit? triplex ratio redditur a diversis. Una est, quia a principio putabat quod magi fuissent decepti et quod nihil invenissent, sed postquam audivit multa verba de christo a zacharia et simeone et Anna, tunc motus fuit ad quaerendum.

Alii dicunt quod hoc fecit ex cautela: timebat enim ne puerum, quem quaerebat, parentes occultassent. Unde primo voluit eos assecurare. Alii quod occupatione impeditus, quia misit post magos usque ad tharsum ciliciae et fecit incendi naves eorum.

Item fuit occupatus, quia citatus fuit Romae accusatus a filiis. Et sic post reversionem incepit saevire.

Et dicit et infra etc., quia cogitavit illum esse tantae potentiae, quod posset commutare faciem suam.

Per istam occisionem significatur occisio martyrum, quia pueri per humilitatem et innocentiam, infra XIX, 14: sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire; item infra XVIII, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.

In bethlehem, et in omnibus finibus eius; quia per totum mundum occiduntur: Act. I, V. 8: eritis mihi testes, scilicet moriendo.

Duo anni sunt duplex caritas, dei et proximi, quia fides sine operibus mortua est, iac. C. II, 20.

Et nota quod nato christo, statim persecutio saevit, quia statim quando quis convertitur ad christum, incipit tentari. Eccli. II, V. 1: fili, accedens ad servitutem dei, sta in iustitia et in timore, et praepara animam tuam ad tentationem.

Tunc impletum est quod dictum est per ieremiam prophetam. Posita occisione puerorum, hic more suo evangelista prophetiam annuntiantem ponit, quae est ier.

C. XXXI, 15: vox in Rama audita est, lamentationis, luctus et fletus, Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.

Et notandum quod, sicut dicit Hieronymus, ubicumque per apostolos et evangelistas introducitur aliqua auctoritas veteris testamenti, non oportet introducere verbum ex verbo semper, sed sicut dedit eis spiritus sanctus, aliquando sensum ex sensu in usu nostro. Ita habemus Ier. XXXI, 15: vox in excelsis audita est lamentationis, luctus et fletus, Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. Et sensus idem est.

Et considerandum quod, quantum ad hanc auctoritatem pertinet, ista est una de illis quae introducuntur in evangelio, quae tamen sensum litteralem habet, qui est figura eius, quod fuit in novo testamento.

Unde ad intellectum eius consideranda est quaedam historia, quae legitur iudicum XIX ubi dicitur quod propter peccatum commissum circa uxorem Levitae fere tota tribus beniamin extincta est; et dicitur quod ibi fuit maximus planctus, ita quod fuit auditus de gabaa usque in Rama longe a bethlehem per duodecim miliaria. Hoc dicitur Rachel plorare, quia mater fuit beniamin; et est locutio figurativa, scilicet ad exprimendum magnitudinem doloris. Sed haec est prophetia de praeterito.

Alio modo est de futuro dupliciter.

Quia uno modo potest referri ad captivitatem Israel, qui quando in captivitatem ducebantur, dicuntur in via iuxta bethlehem plorasse; et tunc dicitur Rachel plorasse, quia sepulta erat ibi, Gen. XXXV, 19. Et dicitur hoc eodem modo loquendi quo locus dicitur plorare mala quae in loco accidunt. Vult ergo dicere propheta quod sicut maximus dolor et luctus fuit, quando extincta est tribus beniamin, ita futurus est maximus alius tempore captivitatis.

Tertio modo exponitur sic. Evangelista assumit factum de occisione innocentum et exaggerat istum dolorem quadrupliciter.

Ex diffusione doloris, ex multitudine doloris, ex materia, et inconsolabilitate.

Dicit ergo: vox in Rama. Quaedam civitas est in tribu beniamin, iosue XVIII, 25, et potest accipi pro civitate Liae. Hic autem accipitur pro excelso; et potest dupliciter exponi.

Primo sic: vox, in excelso prolata, audita est, quia vox quae in loco alto est, longe lateque diffunditur; Is. XL, 9: supra montem excelsum ascende tu qui evangelizas sion, exalta in fortitudine vocem tuam. Vel audita est in excelso, idest in caelo apud deum; Eccli. XXXV, 21: oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet, non consolabitur, et non discedet donec altissimus aspiciat. Et iterum: nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentes eas? ploratus: hoc potest referri ad fletum infantium occisorum. Et ululatus multus; hoc ad matrum ploratus. Vel utrumque ad pueros: ploratus inquantum elevabantur a militibus, ululatus inquantum iugulabantur.

Maior est dolor matrum, quam filiorum. Item matrum erat dolor assiduus, puerorum fuit brevis: propter quod dicit Zach. XII, 10: plangent eum quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

Item ex materia doloris, quia de morte filiorum. Unde Rachel plorat.

Sed obiicitur, quia bethlehem non erat in tribu beniamin, sed in tribu Iuda, qui fuit filius Liae.

Et solvitur tripliciter. Primo, quia Rachel sepulta fuit iuxta bethlehem, Gen. XXXV, 19.

Et ita ploravit pueros eo modo, quo aliquis locus dicitur plorare; Ier. II, 12: obstupescite, caeli, super hoc, et portae eius, desolamini vehementer, dicit dominus.

Vel aliter. Supra habitum est quod Herodes occidit pueros in bethlehem, et in omnibus finibus eius etc.. Bethlehem autem erat in confinio duarum tribuum, scilicet Iudae et beniamin; unde de pueris beniamin occisi sunt: et sic cessat obiectio, sicut exponit Hieronymus.

Augustinus autem aliter exponit et dicit quod consuetudo est quod quando alicui aliqua prospera succedunt, ille, quando adversitates veniunt, magis dolet. Lia et Rachel sorores fuerunt, et isti qui occisi sunt fuerunt de filiis Liae. Et sic corporaliter occisi sunt, ne aeternaliter punirentur, ut in facto gabaa.

Dicitur ergo plorare videns filios suos occidi et damnari.

Vel per Rachel ecclesia signatur, quia interpretatur videns deum, et ecclesia per fidem videt: quae plorat filios suos occisos, non quia occisi sunt, sed quia per ipsos poterat alios acquirere. Vel non plorat propter occisos, sed propter occidentes.

Sequitur de inconsolabilitate doloris: et noluit. Et exponitur illud multipliciter.

Primo ut referatur ad populum, qui tunc erat. Consolatio enim debetur quamdiu speratur aliquod remedium; sed quando non speratur, non est consolatio, sicut patet in infirmo desperato; et ideo dicit, ut referatur ad opinionem matrum, quia non sunt, quia scilicet non apparent; Gen. XXXVII, 30: puer non comparet. Vel noluit consolari, quia non sunt, idest ac si non essent: consolatio enim non debetur nisi de malis. Unde secundum hoc refertur ad opinionem ecclesiae, quae habet eos tamquam regnarent; unde, sicut de regnantibus, gaudet de eis, I Thess. IV, V. 12: nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent vel noluit consolari de praesenti, sed expectat consolationem in futuro; infra V, 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

Consequenter agitur de revocatione christi; unde defuncto Herode, ecce Angelus domini apparuit in somnis ioseph.

Et primo ponitur apparitio Angeli; secundo mandatum Angeli; tertio executio mandati Angeli.

Circa primum tria ponuntur. Primo describitur tempus; secundo persona; tertio modus apparitionis.

Dicit ergo defuncto Herode: non ille qui fuit in morte christi, quia ille fuit filius istius.

Ecce Angelus apparuit.

Notandum quod omnis turbatio ecclesiae secundum mysterium terminatur per mortem persecutorum quia in perditione impii erit laudatio Prov. XI, 10. Item nota quod infidelitate Iudaeorum terminata, christus redibit ad eos. Rom. XI, 26: et tunc omnis Israel salvus fiet.

Ecce... Apparuit. Notandum quod talis est ordo Angelorum et hominum, ut divinae illuminationes non fiant nobis nisi per Angelos; ad Hebr. I, 14: omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Unde etiam christus secundum quod homo, voluit per Angelos nuntiari.

Modus, ibi in somnis ioseph in Aegypto.

Mandatum, ibi surge, et accipe puerum. Non dicit filium, non coniugem, sed puerum, ut designetur dignitas pueri, et integritas matris. In hoc significatur, quod ioseph non fuit ei datus ad carnalem copulam, sed ad ministerium et custodiam.

Consequenter assignat causam defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.

Sed quaeritur, quare dicit sunt. Non enim nisi Herodes mortuus erat.

Hoc solvitur dupliciter. Primo quia iste tot mala fecerat, quod Iudaei gaudebant de morte eius: qui praesentiens mandavit adhuc vivens sorori suae, quod nobiliores de Iudaeis interficeret in morte sua; et isti quaesiverant animam pueri cum Herode; et hoc est defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.

Vel aliter. Mos est sacrae Scripturae ponere plurale pro singulari: unde mortui sunt, idest mortuus est etc..

Unde in hoc quod dicit qui quaerebant animam pueri, destruitur error Apollinaris, qui dixit, quod divinitas erat in christo loco animae.

Ponitur executio huius mandati qui consurgens, accepit puerum et matrem eius; et circa hoc duo facit: primo ostendit quomodo reversus est in terram Israel; secundo quam partem vitavit; tertio qua parte declinavit, ibi et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae.

Dicit ergo qui consurgens. Notandum, quod Angelus non dixit vade in terram Iuda, vel in ierusalem, sed universaliter in terram Israel, sub qua etiam Galilaea potest comprehendi. Unde potest dici, quod ioseph intravit fines terrae, quam habitabat Iudas.

Consequenter ponitur quam partem vitavit, ibi audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea.

Et notanda est hic historia Herodis. Iste Herodes habuit sex filios, et ante mortem suam occidit Alexandrum et Aristobolum; in morte autem sua mandavit ut occideretur Antipater.

Unde tres remanserunt, inter quos Archelaus primogenitus fuit, et usurpavit sibi regnum; sed tandem accusatus a Iudaeis apud caesarem augustum, ablatum fuit ei regnum et divisum fuit in quatuor partes, et duas habuit Archelaus, duas alias alii diviserunt sibi, ita quod unam tetrarchiam habuit Herodes, aliam Philippus, sicut habetur Lc. III, V. 1. Iste Archelaus missus est in exilium post novem annos regni sui.

Et admonitus in somnis. Dixerat primo Angelus, quod iret ad terram Israel; sed quia ioseph nondum intellexerat, ideo Angelus, qui prius indeterminate revelaverat, nunc determinat.

Et hoc est et admonitus... Secessit in partes Galilaeae.

Sed contra. Sicut Archelaus in Iudaea, ita Herodes in Galilaea regnabat. Sed dicendum, quod hoc fuit statim post mortem Herodis, quando Archelaus tenebat totum, quia postmodum facta est divisio.

Sed tunc etiam quaeritur, quare non timuit Archelaum.

Dicendum, quod in ierusalem erat sedes regni; unde ibi quasi semper morabatur.

Sed quaeritur, quare Luc. II, 41 dicitur quod singulis annis ducebant puerum in ierusalem.

Et solvit Augustinus, quod secure ducebant per turbam magnam, quae tunc ascendebat; sed periculum fuisset si ibi diu moratus fuisset.

Item quaeritur, quare innuit evangelista quod quasi per accidens venit ioseph in Nazareth, sed Lc. II, 39 dicitur quod in Nazareth habuit proprium domicilium.

Sed dicendum, quod Angelus dixerat ei, quod iret in terram Israel, quae stricte accepta non continebat Galilaeam, nec Nazareth: et sic intellexit ioseph; et ideo non proponebat ire in Nazareth.

Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam: quoniam Nazaraeus vocabitur.

Hoc non invenitur scriptum, sed potest dici, quod ex multis locis colligitur. Nazarenus igitur interpretatur sanctus: et quia christus dicitur sanctus; Dan. IX, 24: donec ungatur sanctus; ideo signanter dicitur per prophetam.

Vel potest dici, quod per Nazarenum interpretatur floridus; et hoc habetur Is. XI, 1: egredietur virga de radice iesse, et flos de radice eius ascendet etc.; et convenit cum eo, quod dicitur Cant. II, 1: ego flos campi et lilium convallium.

Capitulus 3

12

(
Mt 3)


Lectio 1

Supra egit evangelista de ingressu christi in mundum; nunc autem agit de eius processu, qui quidem est attendendus secundum processum suae doctrinae: ad hoc enim venit, Io. XVIII, 37.

Circa doctrinam autem duo considerantur.

Primo enim ponitur praeparatio ad doctrinam; secundo ponitur ipsa doctrina cap. V.

Ad doctorem autem evangelicae doctrinae duo requiruntur. Primo ut sit velatus sacris mysteriis; secundo ut probatus sit virtutibus: et sic duo praemittuntur ante doctrinam, scilicet baptismus eius, et tentatio cap. IV.

Circa primum duo facit.

Primo introducitur ioannis baptismus, ibi exibat ad eum ierosolyma; secundo instructio baptizatorum, ibi videns autem multos.

Invitantur autem dupliciter a ioanne, scilicet verbo et exemplo. Secundum ibi ipse autem ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum etc..

Circa doctrinam ioannis tria facit, sive tanguntur.

Primo persona doctoris introducitur; secundo ponitur doctrina; tertio confirmatio.

Secundum ibi poenitentiam agite; tertium ibi hic est enim de quo dictum est.

Circa personam quinque ponuntur, scilicet tempus, persona, officium, studium, et locus.

Primum ibi in diebus illis etc.. Et notandum quod tempus praedicationis Lucas describit per principes reipublicae et Iudaeorum. Illud ergo quod dicit Lucas, exprimitur hic, cum dicit in diebus illis. Nec debet hoc referri ad dies, de quibus facta est mentio, scilicet ad tempus infantiae christi; non enim est intelligendum hoc fuisse in diebus illis, in quibus christus reversus est de Aegypto. Sed hoc sic ponitur, quia christus habitavit continue in Nazareth; Luc. II, 40: puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo.

Secundo ponitur persona, ibi venit ioannes; venit, idest apparuit, qui primo occultus erat. Hic est de quo Io. I, 7: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine.

Sed quare christus voluit eius testimonium, cum haberet testimonium operum? dicendum quod propter tria. Primo propter nos qui ducimur in cognitionem spiritualium per ea quae sunt similia nobis; Io. I, 7: hic venit ut testimonium perhiberet de lumine.

Et quare? ut omnes crederent per illum.

Secundo propter malitiam Iudaeorum, quia non solum christus sibi testimonium perhibet, secundum quod ipsi dicebant, Io. VIII, 13: tu de teipso testimonium perhibes, sed etiam alius; Io. V, 33: vos misistis ad ioannem, et testimonium perhibuit veritati. Tertio ad ostendendum aequalitatem christi ad patrem, quia sicut pater praenuntios habuit, scilicet prophetas, ita christus; Luc. I, 76: tu, puer, propheta altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem domini parare vias eius.

Tertio ponitur officium baptizandi.

Hoc fuit speciale eius officium, quia primus baptizavit, et fuit eius baptismus praeparatorius ad baptismum christi: quia si christus novum ritum adiunxisset, statim potuissent homines scandalizari. Et ideo praevenit ioannes ut praepararet homines ad baptismum; Io. I, 31: ut manifestetur in Israel.

Quarto ponitur studium, quia venit, ut diligenter praedicaret. Et hoc est praedicans baptismum. Christus quidem baptizaturus ista adiunxit, Matth. Ult., 19: ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Ioannes autem in utroque praeparavit viam.

Et notandum quod ioannes in trigesimo anno hoc fecit, in qua aetate David etiam factus est rex, et ioseph gubernacula regni Aegypti suscepit, Gen. XLI, 46. Per quod datur intelligi, quod ad nullum officium debet aliquis assumi ante perfectam aetatem.

Quinto ponitur locus in deserto.

Praedicavit autem in deserto propter quatuor. Primo ut quietius audirent: in civitate enim multi curiosi impedientes convenissent, sed in deserto non nisi studiosi ibant; Eccle. XII, 11: verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Secundo quia congruebat suae praedicationi; quia ipse poenitentiam praedicabat. Talis autem debet esse locus poenitentiae, vel corporaliter, vel mentaliter; Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Tertio ad designandam conditionem ecclesiae, quae per desertum significatur: datur enim intelligi, quod non est in synagoga praedicatio salutis, sed in ecclesia; Is. LIV, 1: laetare, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et, hinni, quae non pariebas, quoniam multi filii desertae, magis quam eius quae habebat virum, dicit dominus. Quarto ad designandam conditionem Iudaeae, quae iam derelinquebatur a deo; inf. XXIII, 38: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

Sequitur poenitentiam agite etc..

Ioannes annuntiat quamdam novam vitam, sicut dicit Augustinus in libro de poenitentia: nullus qui suae voluntatis arbiter constituitur, potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat veteris vitae. Quaere in Glossa. Et ideo primo monet ad poenitentiam; secundo annuntiat salutem, ibi appropinquabit enim regnum caelorum.

Item poenitentiam agite, per quam est remissio peccatorum. Chrysostomus: nato filio dei, deus misit praeconem in mundum.

Et notandum quod aliud est poenitentiam agere et poenitere. Ille poenitet qui peccata deflet, et flenda non committit. Et sciendum, quod totum refertur ad propositum mentis, ut scilicet dicatur et flenda non committit, idest, proponit non committere: hoc enim requirit poenitentia. Poenitentiam autem agere est satisfacere pro peccatis; Luc. III, 8: facite fructus dignos poenitentiae.

Et fit hic quaestio. Cum omnia peccata dimittantur in baptismo, quare ioannes praenuntians baptismum christi, incepit a poenitentia? et respondetur in Glossa, quod triplex est poenitentia, scilicet ante baptismum, quia oportet ut doleat de peccatis quando accedit; secunda post baptismum, de mortalibus; tertia, de venialibus. Hic agitur de poenitentia quae est post baptismum; unde Petrus dixit Act. II, 38: poenitentiam agite, scilicet ut sitis parati ad salutem consequendam.

Appropinquabit. Et nota quod numquam in Scriptura veteris testamenti invenitur promissum regnum caelorum; sed primo ioannes nuntiat, quod pertinet ad dignitatem eius.

Regnum autem caelorum in Scriptura quatuor modis accipitur. Quandoque enim dicitur ipse christus habitans in nobis per gratiam; Luc. XVII, 21: regnum dei intra vos Est. Et dicitur regnum caelorum, quia per inhabitantem gratiam inchoatur nobis via caelestis regni. Secundo, sacra Scriptura; infra XXI, 43: auferetur a vobis regnum dei, idest sacra Scriptura. Et dicitur regnum, quia lex eius ducit ad regnum. Tertio, dicitur praesens ecclesia militans; infra XIII, 47: simile est regnum caelorum sagenae Missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti etc.. Et dicitur regnum caelorum, quia ad modum caelestis ecclesiae est institutum.

Quarto dicitur regnum caelorum caelestis curia; infra VIII, 11: venient ab oriente, et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum. Ante tempus autem ioannis non fiebat mentio, nisi de regno iebusaeorum, Ex. III, 8, sed modo promittitur regnum caelorum suae ecclesiae.

Consequenter ponitur confirmatio huius praedicationis hic est de quo dictum est per Isaiam prophetam etc.. Et, sicut dicit Augustinus, istud potest dupliciter exponi. Primo quod hoc, scilicet hic est de quo scriptum est, sint verba evangelistae; et tunc sensus est planior. Secundo, illud introducitur a matthaeo, velut sint verba ioannis poenitentiam agentis. Unde hic est, idest ego sum; et loquitur de se sicut de alio, sicut Ioan. I loquitur de alio sicut de se. Sed non est vis cuius sint verba, quia sensum eumdem habent.

Hic est ergo de quo scriptum est, Is. XL, 3: vox clamantis in deserto: parate viam domini, rectas facite in solitudine semitas dei nostri. Tria ponuntur, per quae confirmantur tria praedicta.

Primo praenuntiatur locus praedicationis ioannis, quia vox clamantis in deserto; secundo adventus regni caelorum; unde parate viam.

Tertio poenitentiam, ibi rectas facite semitas eius.

Dicit ergo vox clamantis in deserto.

Et dicit vox propter tria. Primo quia, sicut dicit Gregorius, vox verbum praecedit; et ioannes christum. Luc. I, 17: ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute eliae.

Secundo, quia per vocem verbum cognoscitur; vox enim verbum deducit in cognitionem, ita ioannes christum; Io. I, 31: ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Tertio, quia vox sine verbo non facit animi certitudinem; I Cor. XIV, 8: si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? et revelatio divinorum mysteriorum non facta est per ioannem, nisi inquantum annuntiavit christum, sed per christum verbum; Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris ipse enarravit.

Igitur vox clamantis; et potest intelligi dupliciter. Primo christi clamantis, qui in ioanne loquebatur; II ad Cor. XIII, 3: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? ita etiam clamavit in omnibus prophetis.

Unde semper dicitur: factum est verbum domini ad ieremiam, vel Isaiam etc.. Et tamen nullus est dictus vox, quia non immediate praecesserunt christum; Mal. III, 1: ecce ego mitto Angelum meum qui praeparabit viam ante faciem meam. Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis.

Vel vox clamantis, idest ioannes clamans.

Sciendum quod clamor fit ad surdos, et tales erant Iudaei; Is. XLII, 18: surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum. Quis caecus, nisi servus meus, et quis surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? secundo ex indignatione; Ps. Cv, 40: iratus est furore dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam. Tertio ad distantes: et isti elongati a deo.

Parate viam domini. Et videtur magis fuisse consonum quod dixisset parate viam vestram ad suscipiendum dominum.

Et sciendum quod nos adeo eramus infirmi, quod non poteramus accedere ad dominum, nisi ipse veniret ad nos. Et ideo supra dixit ioannes appropinquabit enim regnum caelorum: et hoc est parate.

Sed quae est ista via? fides quae est per auditum; Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Gregorius: via fidei devotus auditus est; Amos IV, 12: praepara te in occursum dei tui, Israel.

Rectas facite. Fides est communis, est una; sed dirigit in diversis operibus. Et ideo rectas facite. Tunc autem sunt rectae istae viae operum, quando non discordant a lege divina, quae est regula actuum humanorum, sicut secundum voluntatem figuli est regula bonitatis in vasis fictilibus, ut haberi potest Ier. XVIII, 4.

Vel hoc, scilicet parate, pertinet ad caritatem, quae est de necessitate salutis; is.

C. XXX, 21: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ergo via intelligitur totum illud quod pertinet ad communem salutem; I cor.

C. XII, 31: adhuc excellentiorem vobis viam demonstro.

Semitae vero sunt observationes consiliorum: quae semitae dicuntur esse rectae, quia non propter inanem gloriam debent fieri; infra VI, 1: non faciatis iustitiam coram hominibus, ut videamini ab eis; et Prov. III, 17: viae eius, viae pulchrae, et omnes semitae eius pacificae.

Consequenter ostenditur, quomodo ioannes testimonium perhibuit christo in vita, ibi ipse autem ioannes.

Sed quis perhibuit testimonium de ioanne, qui perhibebat testimonium christo? et dicendum quod vita sua: quia, sicut dicit chrysostomus, nullus idoneus testis alterius est, nisi sit testis suus, et hoc bona vita; eccli.

C. XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo.

Unde hic describitur austeritas eius in vita, et cibo: et hoc est ipse autem erat indutus pilis camelorum etc.. Alii de lana, ioannes de pilis: reputabat enim vestimentum de lana mollitiem, quae non convenit praedicatori.

Item zona pellicea. Illud dupliciter exponitur.

Hieronymus dicit, quod tunc temporis Iudaei habebant cingulum de lana, sed ioannes reputans ad mollitiem, accipit de pellibus imitans eliam, sicut dicitur IV Reg. I, 8.

Rabanus exponit sic, et dicit quod ioannes accipiebat pelles crudas, non paratas, et utebatur eis, ut refraenaret libidinem: et hoc est et zonam. Sed sive sic, sive sic exponatur, in utroque tamen austeritas vitae intelligitur.

Cibus autem eius locustae et mel silvestre.

Hic cibus non paratus, sed quem natura ministrabat; et sunt locustae animalia quaedam apta ad comedendum.

Et mel silvestre. Hoc dupliciter potest intelligi.

Proprie enim mel silvestre dicitur illud, quod non reconditur in alveis artificiose factis, sed invenitur in silvis in aliquibus arboribus.

Alii dicunt quod est canna mellis, et quoddam quod invenitur intus in cannis valde dulce; tamen in omnibus his nihil aliud habetur, nisi quod simplicibus erat contentus; I Tim. VI, 8: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.

Consequenter agitur de baptismo: unde dicitur tunc exibant: et tangit tria. Primo quomodo visitabatur a turbis; secundo quomodo turbae baptizabantur; et tertio quomodo confitebantur peccata sua.

Et quantum ad primum sciendum, quod tria sunt quae invitabant homines ad exeundum ad ioannem. Primo nova praedicatio.

Numquam audiverant fieri mentionem de regno caelorum, et ideo mirabantur; iob c. XXXVIII, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra? ioannes primo docuit quod ratio regni caelorum non esset ponenda in terra. Secundo propter vitam.

Unde dicit tunc exibant, videntes scilicet vitam ipsius; Iac. II, 18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam etc.. Tertio, quia Iudaea privata erat instructione prophetarum.

Ps. Lxxiii, 9: signa nostra non vidimus, iam non est propheta.

Et ideo exibant a Iudaea ad videndum; et hoc est tunc exibant... Et baptizabantur ab eo in iordane.

Sed quare in iordane? quia in iordane primo fuit praefiguratus baptismus. IV reg.

C. II, 8-11, ubi dicitur de eliseo quod transivit per iordanem, et elias raptus est in caelum.

Item ibi fuit mundatus Naaman leprosus, qui significat mundatum a peccatis in baptismo. Item quia ipsa interpretatio convenit baptismo; interpretatur enim descensus; et significat humilitatem, quam homo debet habere in baptismo; I Petr. II, 2: quasi modo geniti infantes, rationabile, et sine dolo, lac concupiscite.

Tertium ponitur ibi confitentes peccata sua. Causa quare confessio est inducta, supra est ostensa, quia de necessitate salutis; Iac. V, 16: confitemini alterutrum peccata vestra. Et dicit Glossa, quod ideo inducta est, ut homo habeat erubescentiam. Sed sciendum quod erubescentia est causa concomitans, sed principalis est propter virtutem clavium: nullus enim posset ligare, vel solvere, nisi sciret quid ligandum, vel solvendum esset. Unde sicut nullus potest amovere necessitatem clavium, ita nullus posset amovere confessionem vocalem.

Sed quaeritur, an accedens ad baptismum confiteri teneatur. Videtur quod non indigeat virtute clavium, cum omnia dimittantur peccata in baptismo.

Sed dicendum, quod tenetur saltem in generali; et hoc facit quando abrenuntiat Satanae, et omnibus pompis eius: in hoc enim profitetur se esse Satanae obligatum.

Videns autem multos. Ostenso quod multi a ioanne baptizabantur, hic agit de instructione eorum.

Et circa hoc duo facit: primo ponuntur qui sunt qui instruantur; secundo ponitur eorum instructio, ibi quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? dicit ergo videns autem multos Pharisaeorum et sadducaeorum. Sciendum quod apud Iudaeos sunt aliquae sectae, inter quas istae duae erant praecipuae. Pharisaei enim dicebantur quasi a communi vita divisi, propter suas observantias. Isti in multis bene dicebant, tamen deficiebant, quia, ut dicitur, omnia provenire ex necessitate ponebant. Alii, scilicet sadducaei, dicebantur iusti propter quasdam speciales observantias legis; qui non recipiebant prophetas, nec dicebant animas post corruptionem corporis resuscitari, nec spiritum esse.

Utrique autem ex ipso nomine notabantur, quia Phares divisionem significat, quae opponitur caritati. Et hi omnino erant divisi ab aliis, quasi haberent superabundantem spiritum sanctum: hoc enim bonum esset. Alii etiam, scilicet sadducaei, sibi iustitiam usurpabant; contra quos Rom. X, 3: ignorantes enim iustitiam dei, et suam quaerentes statuere, iustitiae dei non sunt subiecti. Et tamen quamvis magis iusti apparerent, tamquam ad magistrum, ad ioannem veniebant; Is. XLIX, 7: reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel, qui elegit te.

Isti ergo hic convenienter instruuntur.

Unde quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? et notandum quod instructio debet variari secundum conditiones auditorum. Simplicibus enim sufficit ea quae ad salutem pertinent breviter loqui; sed sapientibus debent singula explicari; quod innuit apostolus I Cor. III, V. 1: non potui vobis loqui tamquam spiritualibus sed quasi carnalibus. Ita fecit ioannes: breviter turbas admonuit de poenitentia, et annuntiavit regnum caelorum. Ista duo hic explicat per singula Pharisaeis. Unde primo exhortatur ad poenitentiam; secundo nuntiat de appropinquatione regni caelorum, ibi ego quidem baptizo vos etc..

Circa primum duo facit: primo ponit inductivum ad poenitentiam; secundo removet ea quae possent a poenitentia retrahere, ibi et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham.

Circa primum duo facit: primo ponit inductionem ad poenitentiam; secundo ponit perfectae poenitentiae modum, ibi facite ergo fructum dignum poenitentiae.

Duo autem sunt quae inducunt ad poenitentiam: recognitio proprii peccati; Is. LVIII, V. 1: annuntia populo meo scelera eorum: secundo timor divini iudicii. Ista duo annuntiat ioannes.

Unde dicit progenies viperarum.

Et notandum, quod in sacra Scriptura dicitur filius alicuius ad imitationem; Ez. XVI, V. 45: pater vester Amorrhaeus; Io. VIII, 44: vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Isti similes erant viperis; et ideo dicit progenies viperarum. Et sunt similes in tribus, secundum chrysostomum.

Natura enim illius est, quando mordet aliquem, recurrere ad aquam; et si invenit non moritur, alias moritur. Unde ioannes perpendens intentionem eorum, quare veniebant ad aquam baptismi, dixit progenies viperarum.

Sed quomodo venenati veniebant ad baptismum? quia ioannes promittebat remissionem peccatorum, unde faciebat intrare aquam deponentem pravam intentionem, ideo dicit agite poenitentiam... Et baptizabantur ab eo.

Secunda proprietas est quod nascendo occidit parentes; unde dicitur quasi VI pariens, et isti similiter. Infra XXIII, 31: quem prophetarum non occidistis? tertia ratio est, quia est pulchra exterius, interius habens venenum: isti etiam pulchri sunt exterius quadam simulata iustitia, interius habentes peccata; infra XXIII, 27: vae vobis quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia; et secundum hoc progenies viperarum sonat in malum.

Ambrosius exponit aliter, et dicit, quod prudentia serpentibus adscribitur; inf. X, 16: estote prudentes sicut serpentes. Unde ioannes, commendans eos de prudentia, quia veniebant ad baptismum, dicit progenies viperarum.

Primum ergo quod inducit ad poenitentiam est recognitio proprii peccati; secundum est timor divini iudicii; Prov. XV, 27: per timorem domini declinat omnis a malo; iob XIX, 29: scitote esse iudicium. Et hoc est, quod dicit quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? et sciendum quod Ambrosius et chrysostomus exponunt de praeteritis, Rabanus de futuris; unde dicit quis demonstrabit? et secundum Ambrosium sic: progenies etc., quasi diceret: quis demonstravit, ut recederetis a malo? quasi dicat: nullus, nisi deus. Ps. Lxxxiv, 8: ostende nobis, domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.

Secundum chrysostomum, sic: progenies viperarum, quia retinent voluntatem peccati, quis demonstravit vobis fugere, sicut vos vultis? non, quia dixit Isaias I, 16: lavamini, et mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Non, quia dixit David, Ps. L, 4: amplius lava me, domine, ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me; et post: sacrificium deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, deus, non despicies.

Rabanus de futuro sic, quasi diceret: bonum est quod agatis poenitentiam, quia aliter quis demonstrabit? Ps. Cxxxviii, 7: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? ira de deo non accipitur pro affectu mentis, sed pro effectu: unde eius ira est ultio.

Praemissis his duobus ducentibus ad poenitentiam, consequenter concludit evangelista facite ergo fructum dignum poenitentiae.

In arbore fructus sunt post flores, et si flores non sequantur fructus, arbor illa nihil valet. Flos enim quidam poenitentiae apparet in contritione, sed fructus est in executione.

Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris et honestatis.

Et notandum quod alius est fructus iustitiae, et alius poenitentiae: plus enim requiritur a poenitente, quam ab eo, qui non peccat.

Est autem triplex fructus dignus poenitentiae.

Primus est ut puniat in se, quod commisit, et hoc iudicio sacerdotis. Ier. XXXI, V. 19: postquam convertisti me, egi poenitentiam, et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum: idest carnem meam afflixi.

Secundus est ut fugiat peccata, et occasiones peccati, unde dicitur, quod satisfacere est causas peccatorum excidere. Eccli. XXI, 1: fili, peccasti? ne adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur etc..

Quasi a facie colubri fuge peccatum, eccli.

C. XXI, 2. Tertius est, ut tantum studeat ad bene agendum, quantum studuit ad peccandum.

Rom. VI, 19: humanum dico propter infirmitatem carnis nostrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem.

Consequenter excludit impedimentum poenitentiae, cum dicit et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham.

Duplex impedimentum est poenitentiae. Praesumptuositas de se, et desperatio de divino iudicio.

Primo removet primum; secundo secundum, ibi iam enim securis ad radicem arborum posita est.

Circa primum duo facit: primo excludit impedimentum; secundo assignat rationem, ibi dico enim vobis.

Dicit ergo et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham. Isti secundum carnem erant de genere Abrahae: unde poterant credere, quod quantumcumque peccarent, deus misereretur eis propter Abraham; Ex. XXXII, 11: cur, domine, irascitur furor tuus? et post: recordare Abraham, Isaac, et Iacob servorum tuorum etc.. Et ideo excludit hoc ioannes: et ne velitis dicere. Et est modus loquendi; quasi diceret, non dicatis hoc, quia non valebit vobis. Rom. IX, 8: non qui filii sunt carnis, hi filii dei; sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine etc.. Isti enim multum gloriabantur de Abraham, sed dominus dicit Io. VIII, 39: si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Contra tales dicit chrysostomus: quid prodest ei quem mores deturpant, generatio clara? et est etiam hoc in spiritualibus.

Consequenter assignat rationem dico enim vobis, magis est enim magnum imitari patrem, quam nasci ex eo, potens est deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

Legitur iosue IV quod quando populus Israel transivit iordanem siccis pedibus, in memoriam miraculi, mandavit iosue, quod extraherentur duodecim lapides ex fundo fluminis, et ponerentur extra, et duodecim de lapidibus exterioribus ponerentur intus. Ioannes autem in illo loco baptizans, eos ostendit.

Potest autem intelligi dupliciter. Ad litteram primo: hoc enim est primum fidei fundamentum, credere omnipotentiam dei; iob c. XLII, 2: scio quia potes, et nulla te latet cogitatio. Vel possumus intelligere per lapides gentiles, qui dicuntur lapides propter duo: primum quia lapides adorant; secundo propter duritiem. Et licet lapides sint duri, tamen diu conservant impressionem: et licet etiam aedificium ex eis factum tarde fiat, tamen forte est, et durabile.

Unde gentiles quamvis fuerint duri ad recipiendum fidem christi, tamen tenuerunt fortiter. Hoc significatur Ez. XI, 19: auferam a vobis cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri.

Secundum autem Hieronymum in verbis istis videtur reducere ad memoriam prophetiam Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos etc..

Nominat enim petram Abraham propter impotentiam generandi, et Saram propter sterilitatem; quasi dicat: deus, qui fecit potentem Abraham, et foecundam Saram potens est de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

Iam enim securis ad radicem arborum posita Est. Possent enim dicere: nec credimus quod aliqua ira superveniat nobis; et ideo hoc removet dicens iam enim. Unde primo ponit iudicium; secundo ponit sententiam iudicii.

Dicit ergo iam enim etc.. Dupliciter enim aliqui poenitere nolunt: ex desperatione iudicii, quia non credunt iudicium esse; Eccli. V, 1: ne dixeris: est mihi sufficiens vita; iob XIX, 29: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse iudicium. Aliqui autem ex mora; II Petr. III, 9: non tardat deus promissionem suam, sicut quidam aestimant, sed patienter agit propter nos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Sed utramque ioannes excludit. Primo primam, cum dicit iam enim securis; secundo secundam, cum dicit posita est; quasi dicat, non tardabit.

Et tripliciter intelligitur hoc. Chrysostomus dicit, quod per securim intelligitur districtio divini iudicii, quae quandoque per securim, quandoque per arcum, et gladium designatur; Ps. VII, 13: nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit illum.

Hieronymus: per securim praedicatio evangelii intelligitur, quia sicut per doctrinam evangelii aliqui ducti sunt ad vitam, ita contemptores ad mortem. Ier. XXIII, 29: nonne verba mea sicut ignis, et quasi malleus conterens petram? Lc. II, 34: ecce positus est hic in ruinam, et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur etc.. Iam enim securis ad radicem arborum posita est; quasi dicat: in promptu est, ut veniat.

Secundum Gregorium per securim redemptor noster intelligitur, qui velut ex manubrio et ferro, ex humanitate et divinitate constat; cuius humanitas, quia patienter expectat, quasi tenetur: divinitas, quasi ferrum incidit. Securis ergo ad radicem ponitur, quia iudicium fit per deum et hominem.

Et dicit ad radicem propter duo, quia in radice fit praecisio universalis, eius etiam quod est in ramis. Item quia quod a radice exciditur, non germinat: quasi diceret: universalis erit extirpatio malorum.

Sequitur ergo, et ponit primo universalitatem dicens omnis arbor; quasi dicat: tam Iudaeus quam gentilis; Rom. II, 11: non est acceptatio personarum apud deum. Item culpam, quia non facit fructum, propter solam enim omissionem fit punitio; infra XXV, V. 42: esurivi, et non dedistis mihi manducare.

Tertio ponit duplicem poenam: scilicet temporalem, excidetur, scilicet ex hac vita; Lc. XIII, 7: ecce tres anni sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam, et post: ut quid terram occupat? et hoc est excidetur, cum prosperitate terrena. Item ponit poenam aeternam, unde dicitur in ignem mittetur; Is. Ult., 24: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Et inf. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum.

Ego quidem baptizo. Supra ioannes exhortatus fuit ad poenitentiam explendam, modo intendit facere quod frequenter dixerat, scilicet annuntiare regnum caelorum: et circa hoc duo facit.

Primo ponitur praeparatio ad regnum; secundo agitur de praenuntiatione regni, ibi qui autem post me venturus est.

Regnum illud christus est, de quo Lc. XVII, 21: regnum dei intra vos est.

Praeparatio quidem est baptismus; unde ego quidem, quod mirabile est vobis, baptizo, in aqua sola, scilicet quia sum purus homo.

Unde non poterat nisi corpus lavare, nec poterat dare spiritum sanctum, cum nondum esset solutum pretium pro peccato; Hebr. IX, V. 22: non enim fit remissio sine sanguine.

Item spiritus sanctus nondum descenderat, nec christus tactu suae carnis aquam sanctificaverat.

Quare ergo baptizabat? propter tria. Primo, ut praeveniret christum, baptizando; Lc. I, 76: praeibis ante faciem domini parare vias eius. Secundo, ut congregatis hominibus haberet opportunitatem praedicandi de christo; Io. I, 31: ut manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. Tertio, ut ad baptismum christi praepararet. Unde consuetudo est in ecclesia, ut prius catechumeni fiant qui baptizari debent, scilicet ut fiat quaedam praeparatio, et accipiant quoddam signaculum, per quod idonei reputantur: et hoc est quod dicit, ego baptizo, ut scilicet sciatis vos aptos esse, qui a christo baptizari intenditis.

Nota, quod magister in IV sent.

Dicit, quod baptizati a ioanne non baptizabantur a christo, nisi illi qui ponebant spem suam in ioanne. Sed hoc falsum est; unde dicit ipse vos baptizabit.

Item nota, quod Augustinus movet quaestionem.

Si post baptismum ioannis rebaptizabantur, quare non rebaptizabantur post baptismum haereticorum? dicendum, quod ioannes baptizabat in persona sua; haeretici in persona christi; unde baptismus christi iudicandus est.

Consequenter agitur de regno. Et primo ostendit dignitatem ipsius; secundo officium eius, ibi ipse vos baptizabit.

Dicit ergo qui post me venit, nascendo, baptizando, praedicando, moriendo, ad inferos descendendo. Sed hic de duobus tantum loquitur, videlicet de praedicatione et baptismo; unde dicit qui post me venit, ad baptizandum et docendum; Lc. I, 17: ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute eliae.

Fortior me est, et fortior eius baptismus; I Reg. II, 2: non est sanctus ut est deus; iob IX, 19: si fortitudo quaeritur, robustissimus Est. Et ne sic credatur quod sit comparatio inter eos, dicit cuius non sum dignus calceamenta portare; quasi dicat: incomparabiliter me dignior est, ut exponit chrysostomus, ita ut ei officium non debeam exhibere.

Sed sciendum quod in aliis tribus evangeliis non est sic: quia illic dicitur solvere, hic portare. Unde dicit Augustinus quod ioannes voluit tantum suam humilitatem, et christi excellentiam ostendere, et tunc idem significatur in omnibus. Unde dicit, quod hoc fuit per spiritus sancti inspirationem, quod in talibus evangelistae dissonent in verbis, ut documentum accipiamus, quod non mentimur, si eumdem sensum cum aliis loquimur, quamvis non eadem verba dicamus. Si vero mysticum aliquid significare voluit, tunc differentia est in verbis matthaei et aliorum: et possunt in corrigia calceamenti duo significari, quia per calceamentum humanitatem; ps.

LIX, 10: in idumaeam extendam calceamentum meum. Corrigia est unio, qua humanitas ligata est divinitati. Et quia non reputabat se sufficientem ad explicandum mysterium unionis, ideo dicit cuius non sum dignus calceamenta portare. Vel mos erat apud Iudaeos, Deut. XXV, 9, quod si quis nollet accipere uxorem fratris sui, deberet solvere corrigiam ab illo, qui uxorem accipiebat. Sponsa christi ecclesia Est. Tunc ergo ioannes reputabat se indignum esse accipere sponsam christi.

Vel aliter secundum Hilarium. Calceamentum portant quippe nuntiatores humanitatis christi per mundum; quod fuit reservatum apostolis; Is. LII, 7: quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem. Ergo ioannes dicit se non esse dignum portare calceamentum quod apostolis erat reservatum: maius enim officium est evangelizare, quam baptizare; I Cor. I, 17: non misit me christus baptizare, sed evangelizare.

Numquid ergo maiores apostoli ioanne? non merito, sed officio novi testamenti. Et secundum hunc sensum dicitur infra XI, 11: qui minor est in regno caelorum, maior est illo.

Vel aliter secundum chrysostomum.

Pedes sunt apostoli, et alii eius famuli, inter quos ioannes erat. Calceamentum est infirmitas eorum: quia sicut decor pedum non cognoscitur quamdiu teguntur calceamento, ita decor apostolorum; II Cor. XII, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus christi. Cuius non sum dignus calceamenta portare: quia nec ipse, nec apostoli se dignos reputant, ut sint ministri evangelii christi; II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per christum ad deum: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex deo est.

Si ergo diversa significat secundum mysterium, quid horum dixit ioannes? dicendum, secundum Augustinum, quod si verba ioannis ad diversa referuntur, sic utrumque dixit. Vel quod ioannes turbis praedicans quandoque dixit illud, quandoque aliud.

Consequenter agit de officio christi.

Et primo de officio baptizandi; secundo de officio iudicandi, ibi cuius ventilabrum in manu sua.

Dicit ergo ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Multi libri habent et ignis. Sed loquuntur more Graecorum, qui carent ablativo. Et dicit spiritu sancto et igni: in quo datur intelligi quod baptismus christi habet amplius quam baptismus ioannis, quia addit super illud, quia christus in aqua et spiritu; Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.

Sed nota quod, cum dicit baptizabit vos in spiritu sancto, insinuat habendam esse affluentiam spiritus sancti, quam habentes totaliter abluuntur; Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto. Insinuat etiam facilem immutationem.

Et igni. Istud multipliciter exponitur.

Hieronymus dicit, quod idem designatur per spiritum sanctum et ignem; Lc. XII, V. 49: ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? idest spiritum sanctum.

Et ideo etiam in igne apparuit; Act. II, V. 3: et apparuerunt illis dispartitae linguae tamquam ignis.

Secundum chrysostomum per ignem significatur praesens tribulatio, quae purgat peccata; Eccli. XXVII, 6: vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.

Sed sciendum, quod dicit, istud baptisma esse necessarium, quia baptismus spiritus sancti continet mentem, ne vincatur a tentationibus, sed non totaliter tollit germina carnis: et ideo necessaria est tribulatio, quia caro tunc attrita non germinabit concupiscentiam.

Necessarius ergo est ignis qui reficiat carnem.

Vel per ignem intelligitur purgatio futura in Purgatorio; I Cor. III, 13: quale sit opus, ignis probabit.

Hilarius autem exponit de igne inferni, et dicit quod duo intendit in hoc quod dicit, ipse vos baptizabit spiritu sancto et igni, salutem scilicet quam efficit in praesenti et in futuro. In futuro purgabit per ignem inferni, inquantum attrahet malos; et hoc consonat ei quod sequitur, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Consequenter agitur de iudiciaria potestate cuius ventilabrum in manu eius.

Et primo tangitur iudiciaria potestas; secundo iudicii effectus; tertio iudicii modus.

Dicit ergo cuius ventilabrum, et utitur similitudine.

Area dicitur ecclesia; fruges, fideles, qui congregabuntur per Angelos; lc.

C. X, 2: rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam; Io. IV, 34 qui misit me ut perficiam opus eius. Ventilabrum, iudiciaria potestas christi, quae discernet triticum a paleis; Io. V, 22: pater omne iudicium dedit filio; Act. X, 42: ipse est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum.

Permundabit, idest perfecte mundabit.

Primo per tribulationes quae sunt quasi quidam ventus, qui si non est, paleae sunt cum tritico: ita etiam quamdiu sunt in ecclesia, non discernuntur boni a malis; et sicut per minorem ventum paleae tenues expelluntur, et per fortem grossae, ita in ecclesia, si crescat tribulatio, etiam qui firmi videntur, cadunt; Lc. VIII, 13: ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Secundo per sententias praelatorum, quando scilicet excommunicantur; I ad Cor. V, 13: auferte malum ex vobisipsis. Tertio in die iudicii, quando segregabuntur boni a malis; infra XXV, 32.

Congregabit in horreum suum, scilicet Paradisi, triticum, idest electos; Ps. Cv, 47: salvos nos fac, domine deus noster, et congrega nos de nationibus. Paleas autem comburet.

Et nota quod differentia est inter paleas et zizania: aliud enim est semen palearum et zizaniorum, quia palearum est idem semen cum tritico. Unde per zizania possumus intelligere schismaticos, qui non communicant nobiscum in sacramentis; per paleas, fideles, licet malos. Sed utrique igni comburentur. Igni inextinguibili; Is. Ultim., 24: ignis eorum non extinguetur.

Et dicit inextinguibili, ad differentiam ignis Purgatorii. De hoc igne infra XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum etc..


Aquinatis - super Mt 10