Thomas Aq. s Johannis 101

101

Lectio 7

Supra promisit dominus discipulis suis quid consecuturi erant ex praesentia spiritus sancti, hic promittit donum quod consecuturi erant ex adventu et praesentia sua.

Sciendum tamen, quod si consideretur proprietas personarum, scilicet filii et spiritus sancti, videtur dominus alternare dona. Cum enim filius sit verbum, ad eum appropriate pertinere videtur sapientiae et cognitionis donum.

Spiritui vero sancto, cum sit amor, qui est causa pacis, pax appropriatur. Verumtamen quia spiritus sanctus est filii, et hoc quod dat spiritus sanctus, habet a filio; ideo spiritui sancto attribuit hoc donum cognitionis, ubi dicit ille vos docebit omnia etc., quod tamen appropriatur filio.

Quia vero spiritus sanctus a filio procedit, ideo quod spiritus sanctus appropriate facit, attribuitur filio. Et secundum hunc modum christus attribuit sibi pacem, dicens pacem relinquo vobis: ubi primo promittit donum pacis, quam relinquit; secundo distinguit pacem istam a pace mundi, ibi non quomodo mundus dat, ego do vobis.

Dicit ergo pacem relinquo.

Sciendum est, quod pax nihil aliud est quam tranquillitas ordinis: tunc enim aliqua dicuntur pacem habere quando eorum ordo inturbatus manet. In homine autem est triplex ordo: scilicet hominis ad seipsum, hominis ad deum, et hominis ad proximum: et sic est triplex pax in homine. Quaedam intrinseca secundum quam pacificatur sibi ipsi, absque perturbatione virium; Ps. Cxviii, V. 165: pax multa diligentibus legem tuam.

Alia est per quam homo pacificatur deo, totaliter eius ordinationi subiectus; Rom. V, 1: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad deum. Tertia pax est ad proximum; hebr. C. XII, 14: pacem sequimini cum omnibus sanctis et sanctimoniam.

Sed notandum, quod in nobis tria ordinari debent: scilicet intellectus, voluntas et appetitus sensitivus: ut videlicet voluntas dirigatur secundum mentem, seu rationem; appetitus vero sensitivus secundum intellectum et voluntatem. Et ideo Augustinus in lib.

De verbis domini, pacem sanctorum definiens dicit: pax est serenitas mentis, tranquillitas animae, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium caritatis: ut serenitas mentis referatur ad rationem, quae debet esse libera, non ligata, nec absorpta aliqua inordinata affectione; tranquillitas animi referatur ad sensitivam, quae debet a molestatione passionum quiescere; simplicitas cordis referatur ad voluntatem, quae debet in deum obiectum suum totaliter ferri; amoris vinculum referatur ad proximum; consortium caritatis ad deum.

Hanc autem pacem hic sancti habent et habebunt in futuro; sed hic quidem imperfecte, quia nec ad nos nec ad deum nec ad proximum pacem sine perturbatione aliqua possumus habere; sed in futuro habebimus eam perfecte, quando sine hoste regnabimus: ubi numquam poterimus dissentire.

Et utramque hic dominus nobis promittit.

Primam cum dicit pacem relinquo vobis, in hoc scilicet saeculo, ut hostem vincatis, et ut invicem diligatis; quod est quasi testamentum servandum nobis statutum a christo; Eccli. XLV, 30: statuit illi testamentum pacis, et principem fecit eum. Sicut Augustinus dicit, non poterit ad haereditatem domini pervenire, qui testamentum eius noluerit observare: nec potest concordiam habere cum christo qui discors esse voluerit cum christiano.

Secundam vero, cum dicit pacem meam do vobis, scilicet in futuro; Is. Ult., V. 12: declinabo super eam, scilicet ierusalem caelestem, quasi flumen pacis.

Sed cum sive in mundo, sive in patria, tota pax sanctorum perveniat eis per christum; infra XVI, 33: in me pacem habebitis, quare dominus loquens de pace sanctorum in via, non dicit, pacem meam do vobis: sed tantum cum loquitur de pace sanctorum in patria? ad quod dicendum, quod utraque pax, scilicet praesens et futura, est christi; sed praesens ut auctoris tantum; futura autem est eius ut auctoris et possessoris: nam ipsam semper habuit, quia semper fuit absque contradictione.

Pax autem praesens, ut dictum est, est cum contradictione aliqua: et ideo licet eam faciat, non tamen eam possidet.

Et, secundum praedicta, expositio procedit de pace temporis et pace aeternitatis. Sed, secundum Augustinum, potest utrumque exponi de pace temporis: et dicit pacem relinquo vobis, exemplo, sed do pacem meam, potestate et virtute.

Consequenter cum dicit non quomodo mundus dat, ego do vobis, ipsam pacem a pace mundi distinguit.

Distinguitur autem pax sanctorum a pace mundi quantum ad tria. Primo quantum ad intentionem: nam pax mundi ordinatur ad quietam et pacificam fruitionem temporalium, quo fit ut quandoque cooperetur hominibus ad peccandum; Sap. XIV, 22: in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant. Sed pax sanctorum ordinatur ad bona aeterna. Est ergo sensus: non quomodo mundus dat, ego do; idest non ad eumdem finem: quia mundus dat quantum ad exteriora quiete possidenda, ego vero do quantum ad aeterna adipiscenda.

Secundo vero quantum ad simulationem et veritatem: quia pax mundi est simulata, quia tantum exterius: Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum; pax vero christi est vera, quia est interius et exterius. Et sic est sensus: non quomodo mundus dat, idest non simulatam pacem do; sicut mundus, sed veram.

Tertio quantum ad perfectionem: quia pax mundi est imperfecta, cum sit tantum quantum ad quietem exterioris hominis et non interioris; Is. LVII, 21: non est pax impiis, dicit dominus: sed pax christi quietat interius et exterius; Ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam. Et est sensus: non quomodo mundus dat idest, non ita imperfectam.


102

Lectio 8

Supra dominus consolatus est discipulos suos rationibus acceptis ex parte ipsorum discipulorum, promittendo eis accessum ad patrem, adventum spiritus sancti, et suum reditum; hic vero consolatur eos rationibus acceptis ex parte sui ipsius, ex quo poterat eis esse duplex causa consolationis.

Una, ex utilitate fructus, qui sequebatur ex recessu christi; alia ex causa mortis. Et ideo primo ponit primam; secundo secundam, ibi iam non multa loquar vobiscum.

Fructus autem qui sequebatur ex recessu christi, erat exaltatio sua etc., unde discipuli poterant consolari. Mos enim amicorum est ut cum amicus ad suam exaltationem vadit, de eius recessu minus desolentur: et ideo dominus hanc causam ponit ad eorum consolationem. Et primo excludit cordis dubitationem; secundo commemorat quoddam quod eos in parte consolabatur, et in parte turbabat; tertio subdit causam totaliter consolantem; quarto respondet cuidam tacitae quaestioni.

Turbationem quidem cordis excludit dicens non turbetur cor vestrum etc..

Turbatio ad tristitiam refertur; formido ad timorem. Tristitia autem et timor in aliquo quidem conveniunt, in hoc scilicet quod utrumque est de malo; sed differunt, quia tristitia est de malo praesenti, formido autem de malo futuro. Dicit autem dominus non turbetur cor vestrum, de malo praesenti, Ps. Cxi, 6: iustus non commovebitur: neque formidet, scilicet de futuro; Is. LI, 12: quis tu ut timeas ab homine mortali? quod intelligendum est de timore humano: nam timorem divinum non excludit.

Consequenter cum dicit audistis quia ego dixi vobis: vado, et venio ad vos; turbantur enim ex recessu christi sed in parte consolabantur, quod subdit et venio ad vos; supra: vado, et venio ad vos. Non tamen ex hoc consolabantur totaliter, timentes ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet in pastoris absentia: secundum illud Zach. XIII, 7: percute pastorem, et dispergentur oves. Dicit ergo non turbetur, quia vado, sed nec formidet, quia venio ad vos.

Vadit quidem sua potestate moriendo, et venit resurgendo; Matth. XX, 18: filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte... Et tertia die resurget. Ivit ascendendo; Is. Lxiii, 1: iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Veniet ad iudicandum; Lc. XXI, 27: videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.

Totaliter autem consolatur eos cum dicit si diligeretis me, gauderetis utique; quasi dicat: si diligitis me, non debetis contristari, sed potius debetis gaudere de recessu meo, quia vado ad exaltationem meam, quia scilicet, vado ad patrem, qui maior me est.

Sed ex hoc Arius insultat dicens patrem maiorem esse filio. Cuius error ex ipsis verbis domini excluditur. Nam ex intellectu eius, quomodo intelligitur vado ad patrem, ex eodem intelligitur pater maior me Est. Filius autem non vadit ad patrem nec venit ad nos inquantum est filius dei, secundum quod cum patre fuit ab aeterno; supra I: in principio erat verbum, et verbum erat apud deum. Sed dicitur ire ad patrem, secundum humanam naturam.

Sic ergo hoc quod dicit maior me est, non dicit inquantum filius dei, sed inquantum filius hominis, secundum quod non solum est minor patre et spiritu sancto, sed etiam ipsis Angelis; Hebr. II, 9: eum autem qui modico quam Angeli minoratus est, videmus iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Item quibusdam hominibus, scilicet parentibus, subditus erat quantum ad aliquid, ut legitur Lc. II, 51. Sic ergo minor est patre secundum humanitatem, aequalis secundum divinitatem; Phil. II, 6: non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.

Potest etiam dici, secundum Hilarium, quod pater etiam secundum divinitatem maior est filio, sed tamen filius non est minor, sed aequalis. Est enim pater maior filio non potestate, aeternitate et magnitudine: sed donantis seu principii auctoritate.

Nam pater nihil ab alio accipit, filius autem naturam, ut ita dicam, a patre accipit per aeternam generationem. Est ergo pater maior, quia dat; sed filius non est minor, sed aequalis, quia totum quod pater habet, accipit; Phil. II, 9: dedit ei nomen quod est super omne nomen. Minor enim iam non est donante, cui unum esse donatur.

Chrysostomus autem ita exponit dicens, quod dominus loquitur secundum suspicionem apostolorum, qui nondum noverant quid sit resurrectio, nec eum aequalem patri existimabant. Et ideo dicit eis: et si non creditis mihi quod non possum mihi assistere, nec confiditis quod post crucem rursus vos videbo; tamen credatis mihi, quia vado ad patrem, qui maior me est.

Respondet autem tacitae quaestioni, dicens et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis. Possent enim quaerere quare ista diceret et ideo praeveniens dicit nunc dixi vobis etc..

Sed quaerit Augustinus: cum fides sit de his quae non videntur, non debet homo credere postquam factum est, sed ante.

Sed dicendum, quod aliud videbant, et aliud credebant. Viderunt ante mortem christi et eius resurrectionem, quo viso, crediderunt quod ipse esset christus filius dei.

Unde cum factum fuit, non crediderunt fide nova, sed aucta; aut certe cum mortuus esset, defecta; cum surrexisset, refecta, ut Augustinus dicit.

Consequenter cum dicit iam non multa loquar vobiscum, ponit aliam causam consolationis ex parte recessus sui, quae sumitur ex causa mortis. Sciendum est autem, quod causa mortis quaedam est inducens dolorem, cum quis pro culpa occiditur; quaedam est inducens consolationem, cum quis scilicet moritur pro bono virtutis; I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur ut fur aut homicida...p si autem ut christianus, non erubescat. Circa hoc ergo primo ostendit dominus quod peccatum non fuit causa suae mortis; secundo quod eius causa fuit virtus obedientiae et caritatis, ibi sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem.

Dicit ergo iam non multa loquar vobiscum, propter temporis brevitatem; supra XIII, 33: filioli, adhuc modicum vobiscum, sum. Vel quia nondum capaces estis; infra XVI, 12: adhuc multa habeo vobis loqui, sed non potestis portare modo. Vel ideo non multa loquar vobiscum, quia in uno brevi sermone explicabo vobis quod non moriar ex culpa mea. Et hoc facit consequenter cum dicit venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam, scilicet diabolus, qui dicitur princeps, non ratione creationis, neque per naturalem potestatem, ut Manichaei blasphemant, sed ratione culpae huius, idest amatorum mundi: unde dicitur princeps mundi et peccati. Eph. Ult., V. 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus rectores et principes tenebrarum harum. Non ergo est princeps creaturarum, sed peccatorum et tenebrarum; iob XLI, 25: ille est rex super omnes filios superbiae.

Hic ergo princeps venit ad persequendum: intravit enim in cor Iudae ut proderet, Iudaeorum vero ut occiderent; sed in me non habet quidquam: nam in nobis non habet potestatem nisi propter peccatum; supra VIII, V. 34: qui facit peccatum, servus est peccati.

In christo autem nullum peccatum erat, neque secundum animam: I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit etc. Neque secundum carnem, quia ex virgine absque originali peccato de spiritu sancto conceptus; Lc. I, 35: quod enim ex te nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Quia ergo diabolus christum, in quo nullum ius habuit, etiam invasit, perdere meruit quod iuste possidebat; Mc. V, 7: quid nobis et tibi, iesu fili dei altissimi? sic ergo patet quod causa mortis suae non fuit culpa; sed nec erat cur moreretur, si non habet peccatum.

Consequenter veram causam adiungit, quae est bonum virtutis; et ideo dicit sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem: quod, secundum Augustinum sic punctatur: sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio, suspensive, surgite, eamus hinc.

Ubi sciendum est, quod duo moverunt christum ad mortem sustinendam, scilicet amor dei et dilectio proximi; Eph. V, 2: ambulate in dilectione. Et hoc probat per indicium, quia mandata sua implet; supra: si diligitis me, mandata mea servate.

Et quantum ad hoc dicit sed ut cognoscat mundus quia diligo patrem etc.; et hoc efficaciter, quia scilicet morior; unde subdit et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio: quod est secundum quod pater movit eum ad mortem suscipiendam, scilicet obedientia, quae ex amore causatur. Mandatum autem hoc dedit pater non filio dei, qui cum sit verbum, est etiam mandatum patris; sed dedit filio hominis, inquantum animae eius inspiravit necessarium esse saluti humanae ut christus in humana natura moreretur.

Ut ergo hoc mundus cognoscat, surgite, de loco ubi coenaverant, et eamus, ad locum ubi ego sum tradendus, ut videatis quod non ex necessitate, sed ex caritate et obedientia morior; iob XXXIX, 21: audacter in occursum pergit armatis.

Secundum chrysostomum autem aliter legitur: ut in hoc scilicet quod dicit sic facio, sit finis sententiae; et in hoc quod resumit: surgite, eamus hinc, sit principium alterius: ut sit sensus: non morior, quasi princeps mundi huius habeat in me quidquam, sed quia diligo patrem, ideo hoc facio.

Vos autem surgite et eamus hinc. Videbat enim eos formidare et propter tempus, quia nox profunda erat, et propter locum, quia in villa manifeste sistebant, ita ut semper circumvolverent ad Ostium oculos, quasi expectando hostes eos invadentes, et propter hoc non attendentes his quae dicebantur.

Et ideo ut melius verba quae dicturus erat intelligerent, ducit eos in locum alium secretum, ut aestimantes se securos esse, attentius audiant quae diceret eis; Oseae II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius.


Capitulus 15


103
(
Jn 15)



Lectio 1

Dominus in hoc sermone specialiter intendebat animos discipulorum confortare contra duo: scilicet contra unum quod imminebat in praesenti, quod erat passio eius; et aliud quod timebatur futurum, scilicet tribulatio eis superventura. Unde contra ista duo dixerat eis non turbetur cor vestrum, quantum ad primum, neque formidet, quantum ad secundum.

Postquam ergo confortavit eos de recessu suo, hic confortat eos contra tribulationes eis superventuras, et primo proponit eis quamdam similitudinem; secundo ex illa procedit ad propositum, ibi iam vos mundi estis.

Similitudo autem est de vite et agricola.

Unde primo proponit vitem; secundo introducit agricolam; tertio studium agricolae circa palmites commendat.

Sed vitis est ipse; unde dicit per quamdam similitudinem, ego sum vitis, quia sicut vitis, licet despecta videatur, omnia tamen ligna excedit in dulcedine fructus, ita christus etsi mundo despectus videretur, quia pauper erat et ignobilis videbatur et ignominiam sustinens, tamen dulcissimos fructus protulit; secundum illud Cant. II, 3: fructus eius dulcis gutturi meo. Et ideo christus est vitis afferens vinum interius inebrians, quod est vinum compunctionis; Ps. LIX, 5: potasti nos vino compunctionis. Iterum vinum confortans, scilicet nostrae refectionis; supra VI, 56: sanguis meus vere est potus.

Sic enim supra comparavit se grano frumenti, quia caro eius vere est cibus.

Haec est vitis illa de qua dicitur Gen. XL, V. 9: videbam coram me vitem habentem propagines tres, idest christum, in quo sunt tres substantiae, scilicet corpus et anima et divinitas. Haec est etiam vitis de qua Iacob dicit Gen. Penult., 11: ligabis ad vitem, fili mi, asinam tuam, idest ecclesiam.

Sed haec vitis est vera.

Ubi sciendum, quod verum aliquando dividitur contra similitudinarium, sicut homo verus ab homine picto; aliquando a corrupto, sicut acetum a vino, quia est vinum corruptum.

Hoc ergo quod dicitur ego sum vitis vera, accipitur secundo modo, ut discernat se a vite corrupta, scilicet a populo Iudaeorum, de quo dicitur Ier. II, 21: quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena? et hoc ideo, quia non faciebat uvas sed labruscas; Is. V, 4: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas.

Sed notandum, quod in christo est duplex natura, divina scilicet et humana: et secundum humanam convenit nobiscum, et minor est patre; secundum divinam convenit cum deo, et est supra nos. Est ergo vitis vera secundum hoc quod est caput ecclesiae, homo christus iesus. Et hoc insinuat introducens agricolam, qui est pater, unde dicit et pater meus agricola est.

Si enim est vitis secundum divinam naturam, pater vitis esset sicut et filius: quia ergo secundum humanam naturam vitis est, ideo pater se habet ad ipsum sicut agricola ad vitem. Ipse etiam secundum quod deus agricola Est. Dicitur autem agricola a cultura: unde et vinitor inquantum colit agricola est.

Sed cum colere sit studium impendere, dupliciter aliquid colimus. Vel ut id quod colimus melioretur: et hoc modo colimus agrum, vel aliquid tale. Alio modo ut nos melioremur per ipsum; et hoc modo homo colit sapientiam. Deus ergo colit nos, ut nos ex eius opere melioremur, inquantum extirpat mala semina de cordibus nostris.

Aperit cor nostrum aratro sermonis; plantat semina praeceptorum; colligit fructum pietatis, ut dicit Augustinus. Nos autem colimus eum ut nos per ipsum melioremur, sed hoc adorando, non arando; supra IX, 31: si quis dei cultor Est... Hunc exaudit. Est ergo pater agricola huius vitis ad bonum alterius.

Ipse enim plantat; Ier. II, 21: ego te plantavi vineam electam, omne semen verum.

Ipse augmentat; I Cor. III, 6: ego plantavi, Apollo rigavit, deus autem incrementum dedit, quia solus deus interius augmentat et fructificare facit: quantumcumque homo cooperetur exterius, ipse custodit et conservat; Matth. XXI, 33 et Is. V, 2 dicitur, quod aedificavit in vinea turrim et sepem circumdedit.

Studium autem agricolae est circa duo: circa vitem et circa palmites. Sed vitis de qua hic agitur, perfecta erat, non indigens agricolae studio; unde totum studium agricolae erat circa palmites impendendum, et ideo dicit omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum. Palmites autem sunt de natura vitis: unde adhaerentes christo sunt palmites huius vitis; Ez. XVII, 6: facta est vitis in palmites.

Circa hoc ergo duo facit.

Primo ponit studium huius agricolae circa palmites malos; secundo circa palmites bonos.

Studium autem eius circa malos est ut scindantur a vite; unde dicit omnem palmitem, idest omnem fidelem, non ferentem fructum, scilicet in vite, in me, sine quo nihil fructificare potest, tollet eum, scilicet a vite. Ex quo apparet quod non solum a christo rescinduntur aliqui quia mala faciunt, sed etiam quia bona facere negligunt; II Cor. VI, 1: hortamur vos ne in vacuum gratiam dei recipiatis. Unde de se dicebat apostolus, I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit. Et Matth. XXV, 28 dicitur, quod ablatum est talentum ei qui ex eo non fructificavit, sed abscondit illud; Lc. XIII, 7, dominus ficum sterilem praecepit abscindi.

Studium autem eius circa bonos palmites est ut foveantur ad magis fructificandum; unde dicit et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

Ad litteram enim in vite naturali contingit quod palmes multos surculos habens, minus fructificat propter humoris diffusionem ad omnes, et ideo cultores, ut magis fructificet, purgant eum a superfluis surculis. Ita est in homine. Nam homo bene dispositus et deo coniunctus, si suum affectum ad diversa inclinet, virtus eius minoratur, et magis inefficax fit ad bene operandum. Et inde est quod deus, ut bene fructificet, frequenter praescindit huiusmodi impedimenta et purgat, immittens tribulationes et tentationes, quibus fortior fiat ad operandum. Et ideo dicit purgabit eum, etiamsi purus existat: quia nullus est adeo purus in hac vita ut non sit magis magisque purgandus; I Io. I, 8: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non Est. Et hoc ut plus fructum afferat, idest crescat in virtute, ut tanto sint fructuosiores quanto sunt mundiores; Apoc. Ult., 11: qui iustus est, iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc; Coloss. I, 6: verbum evangelii fructificat et crescit; Ps. Lxxxiii, 8: ibunt de virtute in virtutem.

Hic ex similitudine prosequitur intentum. Duo autem in praedicta similitudine tangebantur in comparatione palmitum ad vitem. Unum est palmitum ad vitem inhaesio; secundum est palmitum purgatio.

Primo ergo agit de inhaesione; secundo de purgatione, ibi si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.

Circa primum primo monet discipulos ut viti inhaereant; secundo rationes inhaesionis adducit, ibi sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso etc.; tertio modum inhaesionis assignat, ibi sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos.

Circa primum duo facit.

Primo commemorat eis susceptum beneficium; secundo monet ut in eo permaneant, ibi manete in me, et ego in vobis.

Beneficia susceperunt mundationis, unde dicit iam vos mundi estis; quasi dicat: talia dixi de palmitibus; sed vos estis palmites praeparati purgari ad fructum ferendum, et hoc propter sermonem quem locutus sum vobis.

Verbum enim christi mundat primo quidem ab erroribus, instruendo; ad Tit. I, 9: amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.

Et hoc ideo quia in verbis dei nulla falsitas invenitur; Prov. VIII, 9: recti sunt sermones mei. Dicit ergo mundi estis, ab erroribus Iudaicis. Secundo mundat corda a terrenis affectibus, ad caelestia inflammando.

Verbum enim dei cor hominis ad terrena depressum concutit sua virtute, ex quo inflammatur; Ier. XXIII, 29: numquid non verba mea sunt quasi ignis? tertio mundat sermo dei a peccatis, invocatus in baptismo.

Nam homines in baptismo purgantur, quia in aqua verbum mundat; quia, ut dicit Augustinus: detrahe verbum, quid est aqua, nisi aqua? accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Verbum ergo facit ut aqua corpus tangat, et cor abluat. Verbum, inquam, non quia dicitur, sed quia creditur. Hoc enim verbum fidei tantum valet in ecclesia ut etiam ipsos parvos infantes mundet, quamvis credere non valentes ex fide credentium, offerentium, benedicentium, et tangentium prolatum; Matth. Ultimo, 19: baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Quarto mundat per virtutem fidei; Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Dicit ergo eis vos, iam instructi, iam commoti, iam baptizati, iam in fide firmati, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Supra eodem: vos mundi estis, sed non omnes.

Sed cum supra dixerit officium agricolae esse purgare, manifeste ostendit se esse agricolam, dicens sermonem suum purgativum.

Et vere ipse, inquantum deus, mundator est palmitum, et agricola.

Hic inducit eos ad perseverantiam; quasi diceret: quia mundi estis, et tantum beneficium recepistis, debetis in eo perseverare. Unde dicit manete in me, per caritatem, I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in deo manet, et per sacramentorum participationem, supra VI, 57: qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet. Dicit ergo manete in me, gratiam suscipiendo, et ego in vobis, vos adiuvando.

Consequenter cum dicit sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis, inducit rationes inhaesionis, quae sunt quatuor.

Prima sumitur ex haerentium sanctificatione; secunda ex non haerentium punitione, ibi si quis in me non manserit mittetur foras; tertia ex voluntatis inhaerentium assecutione, ibi si manseritis in me...

Quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis; quarta ex dei glorificatione, ibi in hoc clarificatus est pater etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quod inhaesio ad christum est necessaria ad fructificandum; secundo quod est efficax, ibi qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.

Circa primum duo facit. Primo proponit similitudinem; secundo ostendit eam esse convenientem.

Dicit ergo quantum ad primum: dico, quod debetis in me manere ad hoc quod fructificetis, quia sicut palmes, ad litteram, palmes materialis, non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, ex cuius radice humor ad vegetationem palmitum ascendit, ita et vos, supple: non potestis ferre fructum, nisi in me manseritis. Mansio ergo in christo est ratio fructificationis. Unde de his qui in christo non manent, dicitur rom. C. VI, 21: quem ergo fructum habuistis in his in quibus nunc erubescitis? iob XV, 34: congregatio hypocritarum sterilis.

Haec autem similitudo conveniens est: quia ego sum vitis, et vos palmites, quasi diceret: talis est comparatio vestrum ad me, qualis palmitum ad vitem. De istis palmitibus dicitur in Ps. Lxxix, 12: extendit palmites suos usque ad mare.

Hic ostendit quod mansio in christo sit efficax, et primo ostendit eius efficaciam; secundo subdit efficaciae causam.

Dicit ergo primo: dico, quod non solum necessaria est hominis mansio in me ut fructificet, sed etiam est efficax; quia qui manet in me, credendo, obediendo, perseverando, et ego in eo, illuminando, subveniendo, perseverantiam dando, hic, et non alius, fert fructum multum.

Fert, inquam, triplicem fructum in vita ista. Primus est abstinere a peccatis; Is. XXVII, V. 4: hic est omnis fructus, ut tollatur peccatum.

Secundus est vacare operibus sanctitatis; Rom. VI, 22: habetis fructum vestrum in sanctificatione etc.. Tertius fructus est vacare aedificationi aliorum; Ps. Ciii, 13: de fructu operum tuorum satiabitur terra. Fert etiam quartum fructum in vita aeterna; supra IV, 36: fructum congregat in vitam aeternam.

Hic est ultimus et perfectus fructus laborum nostrorum; Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus.

Ratio autem huius efficaciae est, quia sine me nihil potestis facere. In quo et corda instruit humilium, et ora obstruit superborum, et praecipue pelagianorum, qui dicunt bona opera virtutum et legis sine dei adiutorio ex seipsis facere posse: in quo dum liberum arbitrium asserere volunt, eum magis praecipitant.

Ecce enim dominus hic dicit, quod sine ipso non solum magna, sed nec minima, immo nihil facere possumus. Nec mirum quia nec deus sine ipso aliquid facit; supra, I, 3: sine ipso factum est nihil. Opera enim nostra aut sunt virtute naturae, aut ex gratia divina.

Si virtute naturae, cum omnes motus naturae sint ab ipso verbo dei, nulla natura ad aliquid faciendum moveri potest sine ipso. Si vero virtute gratiae: cum ipse sit auctor gratiae, quia gratia et veritas per iesum christum facta est, ut dicitur supra I, V. 17: manifestum est quod nullum opus meritorium sine ipso fieri potest; II Cor. III, V. 5: non quod sufficientes simus aliquid cogitare ex nobis quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex deo Est. Si ergo nec etiam cogitare possumus nisi ex deo, multo minus nec alia.

Hic ponitur secunda ratio inhaesionis, quae sumitur ex comminatione poenae; quia nisi manserimus in ipso, non evademus poenam.

Et ponit quinque quae poenam illam exaggerant: quorum quaedam pertinet ad poenam damni, scilicet expulsio a gloria; unde dicit mittetur foras. Sed aliquando videmus, quod in vite materiali aliquis palmes manet per exteriorem coniunctionem, non autem per humoris participationem: sic et aliqui manent in christo solum per fidem, non tamen participant humorem vitis, quia non sunt in caritate. Unde tales mittentur foras, idest, separabuntur a societate bonorum; ezech. C. XXXIV: stabo, et separabo etc..

Secunda poena damni est arefactio; unde dicit et arescet. Unde si quid habebat a radice, amittet denudatus eius auxilio et vita.

Nam mali christiani viriditatem aliquam habere videntur; sed quando a sanctis et a christo separabuntur, eorum ariditas apparebit; Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea.

Tertia poena est eorum cum malis associatio; unde dicit et colligent eum, scilicet Angeli messores, ad malos; quae quidem poena maxima Est. Si enim ad horam esse cum malis, magna poena est, quanto magis esse perpetuo cum pessimis hominibus et Daemonibus? Is. XXIV, 22: congregabuntur congregatione unius fascis in lacum; matth. C. XIII, 30: colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum.

Quarta poena est sensus: unde dicit et in ignem mittent, scilicet aeternum; Ez. XV, 2: quid fiet de ligno vitis?... Ecce igni datum est in escam. Ligna enim si in vite non permaneant, contemptibiliora sunt ceteris lignis; si vero maneant in vite, gloriosiora sunt. Unde dicit Augustinus: unum ex duobus palmiti congruit, aut vitis aut ignis: si in vite non est, erit in igne. Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum.

Quinta poena est perpetuum ignis experimentum; unde subdit et ardet, in perpetuum; Matth. XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum.

Hic ponitur tertia inhaesionis causa, quae sumitur ex efficacia impetrationis, quasi diceret si manseritis in me, hunc fructum consequemini, scilicet quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis.

Sed notandum, quod supra in admonitione inhaesionis duo posuit, quae hic resumit.

Primum, scilicet in me manete, quod hic resumit dicens si manseritis in me. Secundum, et ego in vobis; et loco huius dicit et verba mea in vobis manserint. Quia christus est verbum patris, omnia verba sapientiae sunt ab ipso; Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum dei in excelsis. Manifestum est ergo quod christus est in nobis, quando verba sapientiae eius sunt in nobis; supra V, 38: verbum dei non habetis in vobis manens.

Ideo dicit et verba mea in vobis manserint, scilicet quadrupliciter, amando, credendo, meditando et implendo; Prov. IV, 20: fili, ausculta sermones meos, scilicet credendo, et ad eloquia mea inclina aurem tuam, scilicet obediendo, seu implendo, ne recedant ab oculis tuis, meditando, et custodi ea in medio cordis tui, amando; Ier. XV, 16: inventi sunt sermones tui, et comedi eos.

Tunc ergo in nobis sunt verba christi quando facimus quae praecepit, et diligimus quod promisit. Et ex hoc sequitur quod informamur quid petere debeamus; Rom. VIII, 26: quid oremus sicut oportet, nescimus, sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.

Unde et verbis suis nos orare docuit, Matth. VI, 9 et Lc. XI, 2.

Sic ergo verba dei credita et meditata informant nos ad petendum quae sunt nobis necessaria ad salutem. Sed verba dei amata et impleta iuvant nos ad merendum; et ideo subdit quodcumque volueritis, petetis, discrete, perseveranter, et fiet vobis; infra XVI, V. 23: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis.

Hic ponitur quarta ratio inhaesionis, quae sumitur ex gloria patris. Omnia opera nostra ad dei gloriam referre debemus; Ps. Cxiii, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; I Cor. X, V. 31: si manducatis aut bibitis, sive aliquid facitis; omnia in gloriam dei facite.

Ostendit ergo dominus quod sumus in christo, quia ex hoc fructificamus, et ex fructificatione nostra pater glorificatur; unde dicit in hoc glorificatus est pater meus, idest ad gloriam patris redundat, ut plurimum fructum afferatis.

Ponit hic tria, ordine praepostero, quae se invicem consequuntur. Unum pertinet ad inhaesionem, scilicet efficiamini mei discipuli, quod idem est quod manete in me. Et ex hoc sequitur secundum, scilicet ut fructum plurimum afferatis. Et ex hoc glorificatur pater meus: quasi diceret: ad gloriam patris est quod fructum plurimum afferatis, et fructum plurimum affertis ex hoc quod estis mei discipuli. Primo quidem bene vivendo; Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum; et bene docendo, ex quo similiter deus glorificatur, Is. XXIV, 15: in doctrinis glorificate deum, et XLIII, 7: omnem qui invocat nomen meum, in laudem et gloriam meam, creavi eum. Ergo apostoli sunt terra illa quae fructum multum attulit, ut dicitur infra, 8: et efficiamini mei discipuli, per inhaesionem et caritatis fervorem.

Haec enim sunt signa discipulatus christi, scilicet inhaesio ad christum; supra VIII, 31: si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Et ex hoc efficiuntur idonei ut ferant fructum doctrinae.

Secundo caritatis observatio; supra XIII, 35: in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem etc..

Et ex hoc efficiuntur idonei ut afferant fructum bonorum operum; I Cor. XIII, 2: si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam etc. Quia ibi ponuntur sine caritate nihil valere.



Thomas Aq. s Johannis 101