Thomas Aq. s Johannis 107

107

Lectio 5

Supra dominus tractans de persecutione quae discipulis a Iudaeis superventura erat, rationem assignavit: quia nesciunt eum qui misit eum. Sed quia ignorantia excusare solet, ideo hic eos ostendit esse inexcusabiles; et hoc dupliciter.

Primo per ea quae ipse personaliter circa eos fecit et docuit; secundo per ea quae in eius absentia futura erant, ibi cum autem venerit Paraclitus etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit eos inexcusabiles esse propter veritatis doctrinam; secundo propter signorum evidentiam, ibi si opera non fecissem.

Circa primum tria facit.

Primo ostendit quid eis possit ad excusationem suffragari; secundo ostendit eos hoc suffragio carere, ibi nunc autem excusationem non habent de peccato suo; tertio ostendit ex qua radice procedit eorum persecutio, ibi qui me odit, et patrem meum odit.

Dicit ergo quod haec omnia facient vobis propter nomen meum: et quidem de his excusari possent, si non venissem, et locutus eis non fuissem; idest, si non ostendissem me personaliter, et eos personaliter non docuissem, peccatum non haberent.

Sed contra; Rom. III, 23: omnes peccaverunt, et egent gratia dei.

Sed dicendum, quod non loquitur hic dominus de quocumque peccato, sed de peccato infidelitatis, quod non credunt in christum: quod antonomastice peccatum dicitur, quia isto peccato existente, nullum aliud peccatum remitti potest, cum nullum peccatum remittatur nisi per fidem iesu christi, per quem est iustitia, ut dicitur Rom. V, 1.

Et ideo idem est quod dicit peccatum non haberent, ac si diceret: non imputaretur eis quod in me non credunt. Et hoc primo, quia fides est ex auditu: Rom. X, 17.

Unde si non venisset, et locutus eis non fuisset, non potuissent credere. Nulli autem imputatur ad peccatum, si non facit quod nullo modo facere potest.

Et si dicatur, quod tenebantur, et credere poterant, etiam si christus non venisset, cum fuerit eis annuntiatum per prophetas, Rom. I, 2: quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo etc., respondendum est, quod nec ipsa verba prophetarum Iudaei per se credere et intelligere poterant nisi eis divino auxilio ostenderentur; Dan. XII, 9: clausi sunt signatique sermones usque ad tempus. Unde act. C. VIII, 31, dicebat eunuchus: quomodo intelligere possum nisi aliquis ostenderit mihi? sic ergo si christus non venisset, hoc peccatum, scilicet, infidelitatis, non haberent, quamvis alia peccata actualia habuissent propter quae fuissent puniti. Et similis ratio est de omnibus illis ad quos praedicatio verbi dei pervenire non potuit. Unde non imputatur eis ad condemnationem infidelitatis peccatum; sed privati beneficio dei propter alia eorum peccata actualia et originalia, damnabuntur.

Sciendum autem quod multis christi adventus et doctrina cessit in bonum, illis scilicet qui eum receperunt, et sermonem suum servaverunt; et multis ad malum, illis scilicet qui nec eum audire nec ei credere voluerunt; Is. VIII, 14: erit vobis in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel; in laqueum et ruinam habitantibus ierusalem; Lc. II, 34: positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum.

Sic ergo posuit per quid ab infidelitate excusari possent. Sed hoc excusationis suffragio carent, quia et eis personaliter se exhibuit christus, et eos docuit. Unde dicit nunc autem, scilicet ex quo veni, et locutus fui, excusationem non habent scilicet per ignorantiam, de peccato suo; rom. C. I, 20: ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent deum, non sicut deum glorificaverunt.

Quod autem ipsi cognoverint christum, patet Matth. XII, 7: hic est heres: venite, occidamus eum. Sed cognoverunt eum esse christum promissum in lege, non autem esse deum: quia si hoc cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent.

Non ergo est eis ignorantia ad excusationem: quia non ex ignorantia hoc fecerunt, sed ex alia radice, scilicet ex odio et certa malitia.

Unde subdit qui me odit, et patrem meum odit, quasi dicat: non ignorantia, sed odium quod habuerunt ad me, est eis ad peccatum, et hoc, quia redundat in odium patris.

Cum enim filius et pater unum sint in essentia, veritate et bonitate, et omnis cognitio alicuius sit per veritatem quae in ipso est, quicumque diligit filium, diligit et patrem; et quicumque cognoscit unum, cognoscit et alium; et qui odit filium odit et patrem.

Sed hic est duplex quaestio.

Prima, utrum aliquis possit deum odio habere.

Ad quod dicendum, quod deum, inquantum deus est, nullus potest odio habere.

Cum deus sit pura essentia bonitatis, quae cum sit secundum se diligibilis, impossibile est quod secundum se ab aliquo odiatur.

Unde haec est ratio quare impossibile est quod malus deum videat. Impossibile est enim deum videri ab aliquo, quin diligatur: qui autem deum diligit, bonus est; unde haec sunt incompossibilia, scilicet quod aliquis deum videat et sit malus.

Potest tamen aliquis deum odio habere secundum aliquid aliud, puta, qui amat voluptatem, odit deum ut prohibentem voluptatum fruitiones, et qui quaerit impunitatem, odit dei iustitiam punientem.

Secunda quaestio est quia nullus potest habere odio quod ignorat: Iudaei autem ignorabant patrem, supra eodem: nesciunt eum qui me misit: non ergo verum videtur quod dicit et patrem meum odit.

Sed dicendum, secundum Augustinum, quod aliquis potest aliquid diligere vel odire quod numquam vidit, neque secundum veritatem cognoscit, sed fama de eo bene seu male sermocinante.

Sed hoc potest contingere dupliciter.

Uno modo quod habeatur odio seu diligatur secundum ipsam eius personam, vel secundum id quod de eo narratur; sicut si audiam aliquem esse furem, odio eum, non quia ipsam eius personam cognoscam vel odiam, sed quia communiter odio omnem furem: unde si esset fur, et ego eum furem esse nescirem, haberem eum odio, nec tamen scirem me eum odire. Iudaei autem habebant odio christum, et veritatem quam praedicabat. Unde cum ipsa veritas, quam christus praedicabat, esset in voluntate dei patris, et opera quae christus faciebat; similiter sicut christum, odio habebant patrem, licet ipsi nescirent illa esse in voluntate patris.

Hic ostendit eos inexcusabiles esse per signorum evidentiam. Possent enim dicere, quod ex verbis quae contra eos dicit, non convincuntur; et ideo verba mirabilibus factis confirmat, dicens si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.

Primo ostendit quod possent aliquatenus excusabiles esse; secundo radicem peccati eorum ostendit; tertio inducit auctoritatem.

Secundum facit ibi nunc autem viderunt et oderunt et me et patrem meum; tertio, ibi ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est.

Circa primum ponitur duplex quaestio. Una quae est de veritate antecedentis, scilicet si opera non fecissem quae nemo alius fecit etc.: et quaeritur utrum christus fecerit aliqua bona opera in eis quae nullus alius fecerat. Et videtur quod non: quia si dicatur quod christus suscitavit mortuos, hoc et elias et eliseus fecerunt. Si christus ambulavit supra mare, Moyses mare divisit. Sed iosue, quod maius est, fecit, scilicet solem stare. Inconvenienter ergo videtur christus eos arguere, nec videtur consequentia habere veritatem.

Respondeo. Dicendum, secundum Augustinum, quod dominus non loquitur hic de quibuscumque miraculis factis in eis, idest in conspectu eorum, sed de factis in eis, idest in personis eorum. Nam in curatione infirmorum nullus tantum in eis fecit quantum christus: quamvis etiam in aliis similiter, quia nullus homo alius factus est deus, et nullus natus de virgine nisi christus.

Fecit ergo in eis opera quae nullus alius fecit in curatione infirmorum; et hoc in tribus.

Primo quidem in magnitudine: quia mortuum quatriduanum suscitavit, caecum natum illuminavit, quod a saeculo non est auditum, ut dicitur supra IX, 32. Secundo in multitudine: quia omnes quotquot male habebant, curabat, ut dicitur Matth. XIV, 35 s.

Quod nullus alius fecit. Tertio in modo: quia alii faciebant invocando, ostendentes se non propria virtute facere; sed christus faciebat imperando, quia propria virtute; Mc. I, 27: quae est haec doctrina nova? quia in virtute et potestate etiam spiritibus immundis imperat et obediunt ei.

Sic ergo licet alii mortuos suscitarent, et alia miraculosa facerent, quae christus fecit, non tamen eo modo, nec propria virtute, ut christus.

Similiter quod dicitur de statione solis minus est eo quod christus moriens lunam retrocedere fecit, et totum cursum firmamenti mutavit, ut dionysius dicit.

Secunda quaestio est de veritate conditionalis utrum scilicet, si christus non fecisset in eis opera quae nemo alius fecit, immunes essent a peccato infidelitatis.

Responsio. Dicendum: si nos loquamur de quibuscumque miraculis, haberent excusationem, si in eis facta non fuissent per christum.

Nullus enim potest ad christum venire per fidem nisi tractus; supra VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Et ideo Cant. I, 3, dicit sponsa: trahe me post te: curremus in odorem unguentorum tuorum. Unde si nullus esset qui eos traxisset ad fidem, excusabiles essent de infidelitate.

Sed est attendendum, quod christus attraxit verbo, signis visibilibus et invisibilibus, scilicet movendo et instigando interius corda; Prov. XXI, 1: cor regum in manu dei. Est ergo opus dei instinctus interior ad bene agendum, et qui ei resistunt, peccant: alias frustra dixisset stephanus Act. VII, 5: vos semper spiritui sancto restitistis. Et Is. L, 5: dominus aperuit mihi aurem, scilicet cordis, ego autem non contradico. Est ergo hoc quod dominus dicit si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, intelligendum non solum de visibilibus, sed etiam de interiori instinctu, et attractu doctrinae: quae quidem si in eis non fecisset, peccatum non haberent.

Sic ergo patet quomodo excusari possent, per hoc scilicet, si in eis non fecisset opera miraculosa.

Hic ostendit ex qua radice peccatum infidelitatis incurrerent: scilicet ex odio, propter quod operibus visis non credebant.

Unde dicit nunc autem viderunt, scilicet opera quae in eis fecit, et oderunt me et patrem meum; Prov. I, 29: eo quod exosam habuerunt disciplinam, et timorem domini non susceperunt. Et, sicut Gregorius dicit, sunt nonnulli in ecclesia qui non solum bona non faciunt, sed etiam persequuntur, et quae ipsi facere negligunt, etiam in aliis detestantur: unde horum peccatum non ex infirmitate aut ignorantia, sed ex solo studio perpetratur.

Quia possent dicere: si ita est quod Iudaei oderunt te et patrem tuum, quare in eis miracula facis? ideo respondens dicit quod hoc facit ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est.

Sed hic dubitatur de hoc, quod cum scriptum sit in Psalmis, dicit quod in lege eorum scriptum est.

Ad quod dicendum est, quod lex in Scriptura accipitur tripliciter. Quandoque enim communiter pro toto veteri testamento; et sic accipitur hic quia tota doctrina veteris testamenti ordinatur ad observantiam legis; Lc. XXIII, 42: memento mei etc.. Quandoque sumitur secundum quod dividitur contra agiographa et prophetas; Lc. Ult., 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in prophetis, et lege, scilicet Moysi, et Psalmis; quibus etiam annumerantur agiographa. Quandoque autem sumitur lex prout dividitur solum contra prophetas; et tunc agiographa numerantur cum prophetis.

Dicit ergo ut impleatur sermo qui in lege eorum (idest in Ps. XXXIV, 19) scriptus est, quia odio habuerunt me gratis; idest, non propter commodum consequendum, vel incommodum vitandum, propter hoc enim homo aliqua odit quae non fuerunt in christo; immo dabat eis occasionem amoris, sanans et docens eos; Act. X, 38: pertransiens benefaciebat; Ier. XVIII, 20: numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? ibid. II, 5: quid iniquitatis invenerunt in me patres vestri, quia elongaverunt a me? hic ostendit quod non sunt excusabiles propter ea quae post eum superventura erant, quia habituri erant alia testimonia, scilicet spiritus sancti, et etiam apostolorum, et primo ponit id quod superventurum erat ex parte spiritus sancti; secundo id quod futurum erat ex parte apostolorum, ibi et vos testimonium perhibebitis etc..

Quantum ad spiritum sanctum quatuor tangit.

Primo quidem libertatem; secundo suavitatem; tertio processionem; quarto operationem.

Libertatem quidem, seu potestatem, cum dicit cum venerit Paraclitus etc..

Ille enim proprie venire dicitur qui sponte et propria auctoritate vadit; et hoc convenit spiritui sancto, qui ubi vult spirat: supra III, 8.

Sap. VII, 7: invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Hoc ergo quod dicit mittam, non coactionem designat, sed originem.

Suavitatem tangit cum dicit Paraclitus, idest consolator. Nam cum sit amor dei, facit nos terrena contemnere, et deo adhaerere; unde dolorem et tristitiam de nobis excludit, et gaudium de divinis ministrat; gal. C. V, 22: fructus spiritus est caritas, gaudium, pax etc.; Act. IX, 31: ecclesia replebatur consolatione spiritus sancti etc..

Tertio ponit processionem spiritus sancti duplicem. Primo quidem temporalem, cum dicit quem ego mittam vobis a patre etc..

Ubi sciendum est, quod spiritus sanctus mitti dicitur, non quasi locum mutans, cum ipse impleat orbem terrarum, ut dicitur sap. C. I, 7, sed quia novo modo per gratiam incipit habitare in eis quos templum dei facit; I Cor. III, 15: templum dei estis, et spiritus dei habitabit in vobis. Nec est contrarium quod spiritus sanctus dicitur mitti et venire: nam in hoc quod venire dicitur, manifeste apparet maiestas divinitatis ipsius, qui operatur prout vult, I Cor. XII, 6. Dicitur autem mitti ut ostendatur processio ipsius ab alio: quod enim creaturam rationalem inhabitando sanctificet, ab alio habet, a quo habet ut sit, sicut filius ab alio habet quidquid operatur.

Est etiam attendendum quod missio spiritus sancti communiter est a patre et filio: quod signatur Apoc. Ult., 1: ostendit mihi fluvium aquae vitae, idest spiritum sanctum, procedentem a sede dei et agni, idest christi.

Ideo circa missionem spiritus sancti facit mentionem de patre et filio, a quibus aequali et eadem virtute mittitur. Et ideo quandoque introducit patrem mittentem, non tamen absque filio; sicut supra XIV, 26: Paraclitus autem spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo. Quandoque autem introducit seipsum mittentem non sine patre, sicut hic cum dicit quem ego mittam vobis a patre, quia, scilicet, filius quidquid operatur, habet a patre; supra V, 19: non potest filius a se facere quidquam.

Secundo ponit processionem aeternam, ubi similiter spiritum sanctum ostendit pertinere ad filium, cum dicit spiritum veritatis; ipse enim est veritas; supra c. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita: et ad patrem, cum dicit qui a patre procedit.

Sic ergo quod dicit spiritum veritatis, idem est ac si diceret spiritum filii; Gal. IV, 6: misit deus spiritum filii sui in corda vestra.

Et quia hoc nomen spiritus quamdam impulsionem importat, omnis autem motus habet effectum convenientem suo principio, sicut calefactio facit calidum: consequens est ut spiritus sanctus eos, in quos mittitur, similes faciat ei cuius est spiritus: et ideo, cum sit spiritus veritatis, docet omnem veritatem, ut infra XVI, 13, dicitur; et iob XXXII, V. 8: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam.

Et similiter quia est spiritus filii, facit filios; Rom. VIII, 15: accepistis spiritum adoptionis filiorum.

Dicit autem spiritus veritatis, ad differentiam spiritus mendacii; Is. XIX, 14: dominus miscuit in medio Aegypti spiritum erroris; III Reg. Ult., 22: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius.

Sed quia dicit qui a patre procedit et non addit a patre et filio, dicunt Graeci, quod spiritus sanctus non procedat a filio, sed solum a patre; quod omnino esse non potest.

Non enim posset spiritus sanctus distingui a filio nisi vel ipse procedat a filio, vel e converso filius ab eo; quod nullus dicit.

Non enim potest dici, quod in divinis personis, quae sunt omnino immateriales et simplices, sit materialis distinctio, quae est secundum divisionem quantitatis, cui substat materia. Unde oportet quod distinctio personarum divinarum sit ad modum distinctionis formalis, quam oportet esse secundum aliquam oppositionem. Nam quaecumque formae non oppositae se compatiuntur ad invicem in eodem, non diversificant suppositum, sicut album et magnum. Unde in divinis personis, quia innascibilitas et paternitas non opponuntur, pertinent ad unam personam.

Si igitur filius et spiritus sanctus sunt personae distinctae procedentes a patre, oportet quod aliquibus proprietatibus oppositis distinguantur: non autem oppositis secundum affirmationem et negationem aut secundum privationem et habitum, quia sic filius et spiritus sanctus se haberent ad invicem sicut ens et non ens, et sicut perfectum et privatum, quod repugnat aequalitati ipsorum; nec etiam secundum oppositionem contrariorum, quorum unum est perfectius altero. Unde relinquitur quod per solam oppositionem relativam distinguatur spiritus sanctus a filio.

Haec autem oppositio non potest nisi ex hoc esse quod unus eorum refertur ad alterum.

Nam diversae relationes duorum ad aliquod tertium, non directe sibi opponuntur, nisi forte ex consequenti per accidens. Unde relinquitur quod ad hoc quod distinguatur spiritus sanctus a filio, oportet attribui eis oppositas relationes, quibus ad invicem opponantur.

Nec possunt aliae inveniri nisi relationes originis, secundum quod unus est ab alio. Ergo impossibile est, supposita trinitate personarum, quin spiritus sanctus sit a filio.

Dicunt autem quidam, quod spiritus sanctus et filius distinguuntur secundum differentiam processionum, inquantum filius est a patre nascendo, et spiritus sanctus procedendo.

Sed adhuc redit eadem quaestio quae oritur ex opinione praemissa, quomodo differant hae duae processiones. Non enim potest dici, quod distinguantur per diversa per generationem accepta: sicut generatio hominis et equi differunt secundum diversas naturas communicatas. Eamdem enim divinam naturam accipit filius a patre nascendo, et spiritus sanctus procedendo. Unde relinquitur quod solum secundum ordinem originis distinguantur, inquantum scilicet nativitas filii est principium processionis spiritus sancti. Unde si spiritus sanctus non esset a filio, nec distingueretur a filio, nec processio a nativitate.

Unde etiam Graeci aliquem ordinem confitentur filii et spiritus sancti. Dicunt enim spiritum sanctum esse filii, et filium operari per spiritum sanctum; sed non e converso.

Et aliqui etiam concedunt, quod spiritus sanctus est a filio, nolunt tamen concedere quod spiritus sanctus procedat a filio.

Sed in hoc manifeste proterviunt. Utimur enim verbo processionis in omnibus quae quocumque modo sunt ab alio. Et ideo hoc verbum ratione communitatis est accomodatum ad signandum existentiam spiritus sancti a filio, quae non habet exemplum in creaturis ex quo possit assumi aliquod proprium nomen eius, sicut accipitur nomen generationis filii. Non enim in creaturis invenitur aliqua persona procedens per modum voluntatis, ut amor, sicut invenitur aliqua persona procedens per modum naturae ut filius. Et ideo quocumque modo habeat ordinem spiritus sanctus ad filium, potest concludi quod ab eo procedat.

Dicunt tamen aliqui Graecorum, quod non est dicendum spiritum sanctum procedere a filio, quia haec praepositio a vel ab apud eos designat principium non de principio, quod convenit soli patri. Sed hoc non cogit: quia filius cum patre est unum principium spiritus sancti, sicut etiam creaturarum.

Quamvis autem filius habeat a patre quod sit principium creaturarum, tamen dicuntur creaturae esse a filio; unde eadem ratione potest dici quod spiritus sanctus procedat a filio.

Nec obstat quod hic dicitur qui a patre procedit, non autem a patre et filio: quia similiter dicitur quem ego mittam, et tamen intelligitur pater mittere, per hoc quod additur a patre: ita et per hoc quod additur spiritum veritatis, idest filii, intelligitur quod a filio procedit. Semper enim, ut dictum est, coniungitur filius patri, et e converso, circa processionem spiritus sancti; et sic diverso modo loquendi ad designandum distinctionem personarum.

Quarto ponit operationes spiritus sancti cum dicit ille testimonium perhibebit: et hoc tripliciter. Primo quidem instruendo discipulos, et fiduciam eis praebendo ad testificandum; Matth. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Secundo suam doctrinam communicando credentibus in christum; Hebr. II, 4: contestante deo signis et prodigiis, et variis spiritus sancti distributionibus. Tertio emolliendo audientium corda; Ps. Ciii, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur.

Ultimo ponit quod futurum erat ex parte discipulorum, cum dicit et vos testimonium perhibebitis, spiritu sancto inspirati; Act. I, 8: eritis mihi testes in ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et de hoc duplici testimonio dicitur Act. V, 32: nos huius rei testes sumus, et spiritus sanctus, quem dedit dominus omnibus obedientibus sibi.

Et addit testimonii idoneitatem, cum dicit quia ab initio mecum estis, scilicet praedicationis et operationis miraculorum, ut possent testari de visu et auditu, secundum illud I Io. I, 1: quod vidimus et audivimus annuntiamus vobis.

Ex quo etiam potest accipi quod christus non fecit miracula in pueritia, ut in quibusdam apocryphis habetur; sed solum ex tunc ex quo discipulos congregavit.


Capitulus 16


108
(
Jn 16)



Lectio 1

Supra consolatus est dominus discipulos quibusdam rationibus de suo recessu, et de persecutionibus et tribulationibus eis superventuris; hic easdem rationes manifestius explicat, et primo ponitur rationum explicatio supra positarum; secundo insinuatur effectus explicationis in discipulis, ibi dicunt ei discipuli: ecce nunc palam loqueris etc..

Dominus autem, si bene considerentur ea quae in superioribus duobus capitulis dicta sunt, discipulos consolari intendebat de duobus: de recessu suo, et tribulationibus eis superventuris et rationes ad haec duo hic explicat, ordine retrogrado. Cuius ratio est, quia cum recessus suus statim immineret, nec adhuc eis tribulationes superventuras praenuntiaverat, ideo primo consolatus est eos de recessu. Sed quia iam ex praenuntiatis eis tribulationibus videbantur magis affici ad tribulationes, quam ad recessum christi, ideo hic primum consolatur eos de his tribulationibus superventuris; secundo de recessu suo, ibi et nunc vado ad eum qui misit me.

Circa primum tria facit.

Primo manifestat suam intentionem; secundo praenuntiat discipulis tribulationum persecutionem, ibi absque synagogis facient vos etc.; tertio subdit persecutionis rationem, ibi et haec facient vobis.

Dicit ergo: dixi quod Iudaei oderunt me et vos, quia non cognoverunt eum qui me misit. Et sunt inexcusabiles, et spiritus sanctus et vos testificabimini contra illos. Sed haec omnia ideo locutus sum vobis, ut non scandalizemini; idest ut cum venerint tribulationes quas praenuntio vobis, sitis absque scandalo. Et merito post promissionem spiritus sancti scandalum prohibet, quia spiritus sanctus est amor, amor autem dei diffusus est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis: Rom. V, 5, et omnem propellit scandalum, Ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Amicorum autem est negligere damnum propter amicum, ut dicitur Prov. XII, 26. Amicis ergo dei non est scandalum, poenas et damna pati pro christo. Quia vero ante mortem christi discipuli spiritum sanctum non acceperunt, ideo in passione christi scandalizati sunt; Matth. XXVI, 31: omnes vos scandalum patiemini in me in nocte ista. Sed post adventum spiritus sancti omnino absque scandalo fuerunt.

Sed possent dicere discipuli: numquid est nobis materia scandali? immo, quia tribulationes multae supervenient nobis, et primo quidem, exclusionis; secundo interfectionis.

Exclusionis quidem a consortio Iudaeorum, unde dicit absque synagogis facient vos; supra IX, 22: iam conspiraverant Iudaei ut si quis confiteretur ipsum esse christum, extra synagogam fieret. Et hoc intantum invaluit quod aliqui ex principibus in christum credentes timebant propter hoc publice confiteri, ut habetur supra XII, 42.

Hanc exclusionem praenuntiat Lc. VI, 22: beati eritis cum vos oderint homines, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter filium hominis.

Sed numquid malum erat apostolis extra synagogam Iudaeorum fieri, cum ipsi essent ab eo recessuri? ad quod dicendum, secundum Augustinum, quod in hoc erat eis tribulatio, quia per hoc dabat dominus intelligere quod Iudaei non erant recepturi christum. Nam si christum recepissent, eadem fuisset synagoga Iudaeorum et ecclesia christi; et qui converterentur ad ecclesiam christi, conversi ad synagogam Iudaeorum fuissent.

Interfectionis autem: sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo. Haec quidem verba possunt accipi quasi in consolationem discipulorum dicta, ut ly sed accipiatur adversative, ut sit sensus: quasi consolari debetis ex hoc quod vobis facient, sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo.

Sed qualis consolatio poterat eis esse, haec scilicet, ut omnis qui interficeret eos arbitraretur se obsequium praestare deo? ad quod dicendum, secundum Augustinum, quod per hoc quod dixerat absque synagogis facient vos, dabatur intelligi quod illi qui converterentur ad christum, statim a Iudaeis occidendi erant: et ideo ad eorum consolationem dicit eis dominus, quod tam multos christo acquisituri erant, expulsi de Iudaeorum congregationibus, ut eos extirpare non possent; et propter hoc mortem eis intentare studerent, ne omnes ad nomen christi sua praedicatione converterent.

Vel dicendum, quod in hoc praedixit eis tribulationem interfectionis.

Dicit autem arbitretur obsequium se praestare deo, non diis, ut det intelligere hoc dici solum de persecutione Iudaeorum; Matth. XXIII, 34: ecce ego mitto ad vos sapientes et Scribas; et ex illis occidetis et crucifigetis. Nam martyres christi occisi sunt a gentilibus, non tamen illi arbitrati sunt deo sed diis suis solum obsequium se praestare. Ideo autem Iudaei, christi praedicatores occidentes, putabant deo se praestare obsequium, quia zelum dei habebant, sed non secundum scientiam: credebant enim quod desereret deum Israel quicumque converteretur ad christum. De ista interfectione dicitur in Ps. XLIII, 22: propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis.

Rationem dictorum assignat, dicens et hoc facient vobis, quia non noverunt patrem neque me et primo rationem futurae persecutionis; secundo rationem praenuntiationis, ibi sed haec locutus sum vobis.

Dicit ergo: persequentur vos, et haec facient vobis, non propter zelum veritatis, sed quia non noverunt patrem, inquantum scilicet est pater, neque me, filium suum; supra VIII, 19: si me sciretis, et patrem meum forsitan sciretis; I Tim. I, 13: qui prius fui blasphemus et persecutor,... Misericordiam dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.

Sed posset dici: si per ignorantiam fidei Iudaei vos sunt persecuturi, quare ergo praedixit vobis? et ideo cum dicit sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis, primo ponit causam praenuntiationis; secundo causam dilationis ad praenuntiandum, ibi haec autem ab initio non dixi.

Dicit ergo. Ideo autem haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.

Hora aliquorum venire dicitur quando possunt implere quod desiderant, et facere quod volunt; Sap. II, 7: non praetereat nos flos temporis, scilicet apti ad voluptates exercendas.

Hora ergo Iudaeorum tunc veniet quando poterunt exercere persecutiones in vobis. Sed haec est hora nocturna. Lucae c. XXII, 53: haec est hora vestra et potestas tenebrarum etc..

Reminiscamini quia ego dixi vobis. Quod quidem ad duo valet. Quia scilicet quando recordati sunt in tribulationibus existentes, quod eas christus praedixerat eis, cognoverunt eius divinitatem, et magis confisi sunt de eius adiutorio. Item per hoc quod aliquis praevidit tribulationes sibi imminentes, minus affligitur, quia praevisa iacula minus feriunt. Et rationem huius assignat tullius in Lib. De tusculanis quaest.. Bona enim et mala temporalia quanto magis cognoscuntur, tanto minora reputantur. Divitiae enim maiores reputantur a non habentibus eas, quam ab eisdemmet postquam habentur. Similiter etiam tribulationes antequam habeantur magis timentur et contristativae creduntur antequam superveniant, quam postquam supervenerunt et praesentes sunt. Malum autem quando praemeditatur, efficitur quasi praesens, et ex ipsa praesentia minus reputatur. Unde dicit quod sapiens ex praemeditatione potest accipere consolationem de tristitia superventura, quam aliqui recipiunt assiduitate tristitiae imminentis.

Sic ergo duplici de causa eis tribulationes praenuntiat: ad spem eorum sublevandam de eius adiutorio, et ad tristitiam minuendam.

Hic assignat causam quare non ante eis praedixit haec, scilicet, quia vobiscum eram.

Quod potest referri ad duo praedicta. Primo ad sublevandam spem: nam cum vobiscum eram, de meo adiutorio confisi non dubitabatis; modo autem quando videbitis me mori, dubitare poteritis de mea potestate: et ideo necessarium est ut praenuntiem futura, per quae cognoscatis meam divinitatem et potestatem.

Vel potest referri ad secundum, ut sit sensus: vobiscum eram protegens vos et totum pondus super me suscipiens; infra XVII, 12: pater, cum essem cum eis, ego servabam eos quos dedisti mihi. Sed quia recessurus sum a vobis, totum pondus tribulationis remanebit vobis: et ideo oportet ut non sint vobis improvisae.

Sed videtur quod dominus ante hanc horam praedixerit, quia alii tres evangelistae narrant dominum ante hoc tempus praedixisse discipulis quod tradendi essent ante reges et praesides, et in synagogis Iudaeorum flagellandi.

Sed dicendum, quod hoc non contrariatur huic quod dominus dicit haec vobis ab initio non dixi, quia illi dicunt dominum hoc dixisse in monte oliveti, quod fuit imminente passione tribus diebus antequam ventum esset ad coenam. Unde hoc quod dicit ab initio, non refertur ad tempus passionis, sed ad tempus quo primo fuit cum discipulis, ut Augustinus dicit.

Sed contra hoc est, quod matth. C. X, 16, dicitur, quod dominus praenuntiavit discipulis tribulationes superventuras, non solum imminente passione, sed ab initio electionis eorum. Ecce, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum.

Et ideo dicendum, quod hoc quod dicit ab initio, non est intelligendum solum de tribulationibus superventuris, sed de adventu spiritus sancti, quem non praenuntiavit eis ab initio, ut Augustinus dicit.

Vel dicendum, secundum chrysostomum, quod intelligendum est de tribulationibus. Et tunc quod dicit ab initio, dicit propter duo quae hic eis de novo praedixit: unum scilicet, quod essent passuri tribulationes a Iudaeis, quod eis ante non dixerat, sed solum a gentibus, ut patet Matth. X, 22; aliud, quod supra praedixit eis, quod flagella passuri essent, hic autem addit unum quod maxime poterat eos attonitos facere, scilicet quod mors eorum reputaretur a Iudaeis obsequium.


109

Lectio 2

Supra explicavit dominus rationes consolatorias contra tribulationes discipulis superventuras, hic explicat rationes consolatorias de recessu suo. Consolatus est autem eos dominus de recessu suo triplici ratione. Primo ratione accessus eorum ad patrem quem promittebat; unde dicebat: non turbetur cor vestrum... In domo patris mei mansiones multae sunt.

Secundo ratione Paracliti quem missurus erat; unde dicebat: et ego rogabo patrem, et alium Paraclitum dabit vobis. Tertio ratione iteratae suae visionis, quam asserebat: non relinquam, inquam, vos orphanos: veniam ad vos. Has autem tres rationes explicat hic, sed ordine retrogrado, et primo promissionem spiritus Paracliti; secundo iteratam sui visionem, ibi modicum, et iam non videbitis, me; et iterum modicum, et videbitis me; tertio introductionem ad patrem, ibi et in illo die me non interrogabitis.

Circa primum duo facit.

Primo praemittit necessitatem consolationis; secundo ponit eam, ibi sed ego veritatem dico vobis etc..

Circa primum duo facit.

Primo praenuntiat suum recessum; secundo ostendit huius praenuntiationis effectum, ibi sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.

Recedit ergo ad patrem vadens; et ideo dicit: vobiscum eram, usque modo, sed nunc vado ad eum qui me misit, idest patrem: quod quidem perfectionis Est. Tunc enim unaquaeque res perficitur cum ad suum principium redit; Tob. XII, 20: tempus est ut revertar ad eum qui me misit. Eccle. I, 7: ad locum unde exeunt flumina, revertuntur.

Ibat quidem secundum humanitatem ad eum apud quem ab aeterno erat secundum divinitatem.

Et hoc diffusius expositum est in praecedentibus.

Sed addit nemo ex vobis interrogat me, quo vadis? sed quid est hoc quod dicit? nonne Petrus interrogavit, supra XIII, 36: domine, quo vadis? et thomas, supra XIV, 5: nescimus quo vadis? et ideo huic quaestioni respondent chrysostomus et Augustinus; sed aliter et aliter.

Chrysostomus enim dicit, quod discipuli audientes quod deberent interfici et absque synagogis fieri, ita tristati et attoniti facti sunt, ut quasi obliti de recessu christi et locutionem amittentes, eum de suo recessu non interrogarent.

Unde subdit sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.

Et sic dominus dicens et nunc vado ad eum qui misit me, eos potius increpat, secundum chrysostomum. Et hoc non interrogabant; Deut. XXXII, 7: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; Eccli. VI, 28: investiga illam, et manifestabitur tibi.

Augustinus autem vult quod hoc quod dicit nunc vado ad eum qui misit me, non sit pro illo instanti quo loquebatur, sed pro tempore quo ascensurus erat in coelum; quasi diceret: superius interrogastis me quo irem, sed nunc ita vado quod non est necesse ut aliquis vestrum interroget me, quo vadis? quia, ut dicitur Act. I, 9, videntibus illis elevatus est.

Hic ponitur tristitia, quae est effectus praenuntiationis, secundum chrysostomum; sed, secundum Augustinum tristantur de recessu: gaudebant enim de praesentia christi quodam modo carnali affecti ad humanam eius speciem, sicut homo delectatur de praesentia amici: et ideo de recessu eius tristabantur; Ps. XXIX, 6: ad vesperam, scilicet passionis, demorabitur fletus, in apostolis, et ad matutinum, resurrectionis, laetitia.

Sed quia humanum est quod tristitia cor tangat, vitiosum autem quod cor impleat, quia per hoc ratio turbatur, ideo, quasi arguens, dicit tristitia implevit cor vestrum; Eccli. XXX, 22: non des tristitiam animae tuae; supra XIV, 27: non turbetur cor vestrum.

Hic ponitur ratio consolationis quae est promissio spiritus sancti, et primo promittit spiritum sanctum; secundo praenuntiat eius effectum, ibi et cum venerit ille etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit recessus sui necessitatem; secundo recessus utilitatem.

Dicit ergo tristitia implevit cor vestrum, scilicet de recessu meo; sed est magis vobis gaudendum, quia expedit vobis ut ego vadam, idest valde vobis est necessarium, quia, si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos.

Item est vobis fructuosum et utile: quia si abiero, mittam eum ad vos, scilicet spiritum sanctum.

Sed numquid non potuisset christus dare spiritum vivens in carne? dicendum quod sic: quia etiam super eum baptizatum spiritus sanctus in specie columbae descendit et numquam ab eo recessit, quem ab instanti suae conceptionis recepit non ad mensuram. Sed noluit eum dare discipulis existens cum eis, quadruplici ratione.

Primo propter eorum indispositionem: nam spiritui sancto, cum sit amor spiritualis, contrariatur amor carnalis. Discipuli autem quodam carnali amore afficiebantur ad christi humanitatem, necdum elevati erant spirituali amore ad eius divinitatem, et ideo nondum capaces erant spiritus sancti; II Cor. V, V. 16: ex hoc iam neminem secundum carnem noscimus, idest secundum carnis affectum, et si cognovimus secundum carnem, christum scilicet ante passionem, sed nunc iam non novimus.

Secundo propter divini auxilii conditionem, quod maxime adest in necessitatibus; Ps. IX, V. 10: adiutor in opportunitatibus, et iterum Ps. XXVI, 10: quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, dominus autem assumpsit me. Quamdiu autem christus erat cum eis, sufficiens adiutorium erat cum eis, sed eo recedente multis tribulationibus exponebantur: et ideo datus est eis statim alius consolator et adiutor. Unde signanter dicit: et alium Paraclitum dabit vobis; Is. XXVIII, 9: quem docebit scientiam...p ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.

Tertio ex dignitatis christi consideratione: nam, ut Augustinus dicit in libro de trinitate, christus inquantum homo, non habet quod det spiritum sanctum, sed inquantum deus. Quando autem cum discipulis erat, videbatur esse quasi homo unus ex eis. Ne ergo videretur quod homo esset qui daret spiritum sanctum, ideo ipsum ante ascensionem suam non dedit; supra VII, 39: nondum erat spiritus datus, quia nondum iesus erat glorificatus; Sap. IX, 10: emitte illam a sede magnitudinis tuae.

Quarto propter unitatem ecclesiae conservandam: nam, ut supra X, 41, habetur, ioannes signum fecit nullum: quod ideo fuit ne populus divideretur a christo, et ut evidentior appareret eminentia ad ioannem. Discipuli autem ipso spiritu replendi erant, ut etiam opera maiora facerent quam christus fecit, supra XIV, 12: et maiora horum facient, et ideo si ante passionem fuisset eis datus, potuisset verti in dubium apud populum quis esset christus, et sic fuisset in eo divisio; ps. Lxvii, 19: ascendens in altum, dedit dona hominibus.

Sed, secundum chrysostomum, potest hic sumi argumentum contra macedonianos dicentes, spiritum sanctum esse creaturam et ministrum patris et filii. Si enim sic esset, non esset sufficiens consolatio de recessu christi adventus spiritus sancti: sicut non esset sufficiens consolatio de recessu regis, si daretur unus de ministris suis loco eius. Quia ergo spiritus sanctus aequalis est filio, ideo dominus eos per promissionem spiritus sancti consolatur.

Sed si aequales sunt filius et spiritus sanctus, quare expedit quod filius recedat, ut veniat spiritus sanctus? ideo scilicet quia recedebat corporaliter, ac simul cum spiritu sancto veniebat invisibiliter.

Si enim filius habitasset invisibiliter, et diceret: expedit ut recedam, quia veniet spiritus sanctus utique maior eo spiritus sanctus reputaretur.



Thomas Aq. s Johannis 107