Thomas Aq. s Johannis 110

110

Lectio 3

Supra consolatus est dominus apostolos per promissionem spiritus sancti; hic ostendit utilitatem quam spiritus sanctus adveniens afferet eis. Et ponit triplicem utilitatem: unam ex parte mundi, aliam ex parte discipulorum, et tertiam ex parte christi.

Ex parte quidem mundi, quia spiritus sanctus adveniens mundum arguet; ex parte discipulorum, quia eos instruet, ibi adhuc multa habeo vobis dicere etc.; ex parte christi, quia ipsum clarificabit, ibi ille me clarificabit etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit utilitatem adventus spiritus sancti quantum ad mundum; secundo exponit eam, ibi de peccato quidem, quia non crediderunt in me.

Dicit ergo: expedit vobis ut ego vadam, quia mittam spiritum sanctum ad vos, et, cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. Quod dupliciter legitur. Uno modo secundum Augustinum, alio modo secundum chrysostomum.

Secundum Augustinum quidem hoc modo: cum venerit, scilicet spiritus sanctus, ille arguet, idest reprehendet, mundum; Prov. IX, 8: argue sapientem, et diliget te.

Sed numquid non etiam christus arguit mundum? arguit quidem, supra VIII, 41: ex patre diabolo estis, et Matth. XXIII, multa contra Pharisaeos et Scribas dicens. Quare ergo dicit ille arguet, quasi ipse non arguerit? sed forte diceret aliquis quod christus solos Iudaeos arguit, spiritus autem sanctus in discipulis et per discipulos arguit totum mundum. Sed huic contrariatur quod christus loquitur in apostolis et per apostolos sicut spiritus sanctus; II Cor. Ult., 3: experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus.

Et ideo dicendum, quod dixit ille arguet mundum, qui invisibiliter penetrans corda vestra, diffundet in eis caritatem, qua timore depulso, arguendi habebitis potestatem.

Quamdiu enim discipuli carnaliter ad christum afficiebantur, spiritus sanctus non erat in eis, ut dictum est, eo modo quo postea fuit: et ideo non erant ita audaces sicut post eius adventum fuerunt; Ps. XXXII, 6: spiritu oris eius omnis virtus eorum, scilicet apostolorum; II Paral. XXIV, 20: spiritus domini induit zachariam. Ille etiam arguet mundum, quia corda quae ante mundana fuerant, replens fecit quod ea se reprehenderent; iob XIII, 15: arguam vias meas coram illo etc.. Et hoc facit spiritus sanctus; Ps. L, 12: spiritum rectum innova in visceribus meis.

Sed de quo arguet? de tribus.

De peccato quod commiserunt; Is. LVIII, 1: annuntia populo meo scelera eorum etc.. Et hoc apostoli fecerunt; Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum. Item de iustitia quam neglexerunt; Is. XXIX: iustitiam non fecerunt etc.. Et hoc apostoli fecerunt: Rom. III, 10: non est iustus quisquam. Item de iudicio, quod contempserunt: ut enim dicitur Prov. XVIII, 3, impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnet; Ez. V, 6: contempsit iudicia mea etc..

Hic exponit. Et primo, quod dicit de peccato, et hoc quia non crediderunt in me. Solum de peccato infidelitatis arguit: quia per fidem omnia alia peccata dimittuntur, Matth. XXV, 35 ss.. Dominus damnatis solum defectum misericordiae imputat, quia per misericordiam omnia peccata purgantur; Prov. XV, 27: per misericordiam et fidem purgantur peccata. Sic ergo et hic, quia infidelitate manente, peccata cetera detinentur, et ea discedente cetera dimittuntur.

Dicit autem quia non crediderunt in me; et non dicit mihi, vel me, quia Daemones credunt christum esse, et contremiscunt; Iac. II, 19. Sed in me, per fidem formatam sperando et diligendo.

Secundo de iustitia, et hoc quia ad patrem vado etc.. Quod quidem potest dupliciter exponi: quia vel de iustitia christi, vel de iustitia apostolorum. De iustitia quidem apostolorum sic: de iustitia nostra, quod non sunt imitati. Iustitia dico non ex lege, sed ex fide; Rom. III, 22: iustitia autem dei per fidem iesu christi. Fides autem de invisibilibus est: Hebr. XI, 1. Discipuli autem aliquid videbant, scilicet eius humanitatem, et aliquid non videbant, scilicet eius divinitatem: sed hoc promittit eis in praemium; supra XIV, 21: manifestabo eis meipsum.

Habebant ergo discipuli fidem de christo quantum ad divinitatem tantum; sed quando subtracta fuit eis humanitas christi, tunc eorum fides erat de utroque: et ideo, secundum Augustinum super Ioan., dicit quia vado ad patrem, et iam non videbitis me; quasi dicat: vos creditis in me secundum divinitatem, et, quia vado ad patrem, credetis in me etiam quantum ad humanitatem: quam quidem fidei iustitiam mundus non imitatur.

Sed dicit et iam non videbitis me: non quod numquam sint eum visuri, sed quia non visuri sunt eum in ista carne mortali.

Viderunt eum in resurrectione, sed immortalem existentem; et videbunt eum in iudicio, sed in maiestate venientem. De iustitia quidem christi exponit de verbis domini.

Iudaei enim noluerunt recognoscere quod christus iustus esset; supra IX, 24: nos scimus quia hic homo peccator Est. Arguet eos de hac iustitia, dicens quia ad patrem vado: quia hoc ipsum quod ad patrem vado, iustitiae meae Est. Quod enim christus descendit, misericordiae fuit; sed quod ascendit, eius iustitiae debitum; Phil. II, 9: propter quod et deus exaltavit illum etc..

Tertio arguit mundum de iudicio; et hoc quia princeps huius mundi, idest diabolus, qui est princeps mundi, idest mundanorum, non creatione, sed suggestione et imitatione; Sap. II, 25: imitantur eum qui sunt ex parte illius; iob XLI, 25: ipse est rex super omnes filios superbiae. Hic ergo princeps iam iudicatus est, idest expulsus foras; supra XII, 31: nunc iudicium est mundi, idest, pro mundo, nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et hoc dicit ut tollat excusationem hominum, qui se de peccatis excusant propter tentationem diaboli; quasi dicat: excusari non possunt, quia expulsus est diabolus per gratiam et fidem christi et spiritum sanctum a cordibus fidelium, ita ut iam non tentet interius sicut ante, sed solum exterius per exercitationem permissus; et ideo resistere possunt ei qui volunt adhaerere christo. Et inde est quod debiles feminae diabolum vicerunt, a quo tamen fortissimi viri superati sunt. De hoc ergo iudicio mundus arguitur, quia a diabolo vincitur resistere nolens, et a se expulsum, per consensum peccati reducens; Rom. VI, 12: non regnat peccatum in vestro mortali corpore.

Vel aliter, secundum eumdem in libro de verbis domini, ut quod dicit iam iudicatus est, intelligatur de iudicio condemnationis; idest, iam condemnatus est ipse et per consequens omnes qui adhaerent ei; Matth. XXV, V. 41: ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et Angelis eius. Arguitur etiam mundus de iudicio: quia sciens mundi huius principem condemnatum esse, non evadit etiam ipse hoc iudicium; sed cum suo principe iudicatur, quoniam superbum atque impium imitatur.

Secundum chrysostomum, aliter a capite exponitur cum venerit, scilicet spiritus sanctus, ille arguet, idest convincet, mundum de peccato; quasi diceret: ipse spiritus sanctus erit argumentum quoddam contra mundum; Hebr. II, 4: contestante deo signis et prodigiis etc.. Et de hoc peccato ostendet eos graviter peccasse, quia non crediderunt in me, cum videbunt quod spiritus sanctus in nomine meo dabitur fidelibus; Act. V, 32: nos testes huius rei sumus, et spiritus sanctus, quem dedit deus omnibus obedientibus sibi.

De iustitia, quam scilicet ego habeo, quam tamen mundus non reputavit me habere: et hoc, quia vado ad patrem, et mittam vobis spiritum, scilicet qui ostendet me iustum, et irreprehensibilem duxisse vitam; supra XV, V. 26: quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis. Quia hoc dicitur in Ps. Lxvii, V. 19 postquam ascendit christus in altum, dedit dona hominibus.

De iudicio: quia princeps huius mundi iam iudicatus est; idest, ex hoc ipso quod per spiritum sanctum iudicatur, idest expellitur, a cordibus fidelium; Zach. XIII, 2: spiritum immundum eiiciam; I Cor. II, 12: nos spiritum huius mundi non accepimus; sed spiritum qui ex deo Est. Et de hoc iudicio arguet, quia ipsi male iudicaverunt quod Daemonium haberet, et quod in beelzebub eiiceret Daemonia: de quo convincentur, quia spiritus sanctus quem ego mittam, ipsum Daemonem condemnabit et eiiciet.

Hic ponit utilitatem adventus spiritus sancti ex parte discipulorum, quae est ipsorum instructio, et primo ponit instructionis necessitatem; secundo promittit instructionem, ibi cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; tertio excludit dubitationem, ibi non enim loquetur a semetipso.

Dicit ergo: utilis erit adventus spiritus sancti mundo, quia arguet eum. Sed et vobis utilis erit ad instruendum; qua quidem instructione indigetis, quia multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: quasi dicat: ego vos instruxi, sed non adimplemini; iob XXVI, 14: ecce haec ex parte dicta sunt verborum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? quaerere autem quae sunt ista multa quae portare non poterant, est stultum, ut dicit Augustinus.

Nam si ipsi portare non poterant, multo magis et nos non possumus.

Hoc tamen quod dicit non potestis portare modo, diversi haeretici assumunt ad sui erroris velamentum, dum his qui eis adhaerent quaedam in occulto dicunt turpissima, quae non auderent dicere in manifesto: quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit spiritus sanctus quae palam docere atque praedicare spiritus hominis erubescit.

Non est ergo intelligendum quod aliqua secreta doctrinae taceantur fidelibus parvulis, seorsum docenda maioribus, sed omnibus fidelibus proponuntur ea quae fidei sunt; matth. C. X, 27: quod in aure audistis, praedicate supra tecta. Sed aliter proponenda sunt rudibus, aliter peritis; sicut quae subtilia sunt de mysterio incarnationis, et aliis huiusmodi, non sunt rudibus proponenda, quia cum intelligere non possent, scandalizarentur. Omnia ergo quae fidei erant, dominus proposuit eis, sed non eo modo quo postea revelavit, et praecipue in vita aeterna. Sic ergo quae portare non poterant, sunt plena cognitio divinorum, quam non habebant tunc, puta aequalitatem filii ad patrem, et huiusmodi.

Unde Paulus, II Cor. XII, 4: audivi arcana verba, quae non licet homini loqui, quae non erant de alia veritate quam fidei, sed altiori modo. Item spiritualis intellectus omnium Scripturarum, quem tunc non habebant, sed quando aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas: Lc. Ult., 45. Item passiones et pericula quae passuri erant quae tunc non poterant, quia animi eorum imbecilles erant; Eccli. VI, 26: subiice humerum tuum, et porta illam. Sic ergo necessaria erat eis instructio.

Hic promittit eis instructionem quam consequentur in adventu spiritus sancti qui docebit eos omnem veritatem. Cum enim sit a veritate, eius est docere veritatem, et facere similes suo principio. Et dicit omnem veritatem, scilicet fidei, quam docebit per quamdam elevatam intelligentiam in vita ista, et eamdem plenarie in vita aeterna, ubi cognoscemus sicut et cogniti sumus: I Cor. XIII, 12, et I Io. II, 27: unctio docebit vos etc.. Vel omnem veritatem, figurarum legis, quam adepti sunt discipuli per spiritum sanctum. Unde Dan. I, 17, dicitur quod dedit dominus pueris illis sapientiam et intelligentiam.

Hic excludit dubitationem, quae poterat esse, si spiritus sanctus docebit eos, videtur scilicet quod esset maior christo: quod non est, quia docebit eos virtute patris et filii, quia non loquetur a semetipso, sed a me, quia a me erit. Sicut enim filius non operatur a semetipso sed a patre, ita spiritus sanctus, quia est ab alio, scilicet a patre et filio, non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, accipiendo scientiam sicut et essentiam ab aeterno, haec loquetur, non corporaliter, sed intrinsecus in mente illuminando; Oseae II, 14: ducam eam ad solitudinem, et loquar ad cor eius; Ps. Lxxxiv, V. 9: audiam quid loquatur in me dominus deus.

Sed cum audierit ab aeterno, quid est hoc quod dicit audiet, in futuro? sed dicendum, quod aeternitas includit omne tempus; et ideo potest spiritus sanctus, qui ab aeterno audit, dici audire in praesenti, in praeterito et futuro. Sed tamen aliquando dicitur audire in futuro propter hoc quia illa quorum notitiam habet sunt futura.

Loquetur ergo quaecumque audiet, quia non solum docebit aeterna, sed futura; et ideo subdit: et quae ventura sunt annuntiabit vobis, quod est proprium divinitatis; Sap. VIII, 8: signa et monstra scit antequam fiant; Is. XLI, 23: quae ventura sunt annuntiate nobis; et sciemus quia dii estis vos.

Hoc enim est proprium spiritus sancti; ioel. C. II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Apostoli autem habuerunt spiritum prophetiae. Vel docebit omnem veritatem, scilicet figurarum.

Sed ne dubitarent quomodo scirent de futuris tribulationibus quas eis praenuntiaverat, ideo subdit et quae ventura sunt, scilicet super vos, annuntiabit vobis.


111

Lectio 4

Supra positus est duplex fructus adventus spiritus sancti, scilicet mundi arguitio et discipulorum instructio, hic ponitur tertius fructus, scilicet christi clarificatio, et primo proponit fructum clarificationis; secundo manifestat rationem ipsius, ibi quia de meo accipiet; tertio subditur manifestatio rationis, ibi omnia quae habet pater, mea sunt.

Dicit ergo: docebit omnem veritatem, quia ille me clarificabit, in quo est omnis veritas; supra XIV, 6: ego sum via, veritas et vita; Col. II, 3: in quo, scilicet christo, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae.

Clarificabit me: idest, meam notitiam claram faciet. Primo quidem discipulos illuminando: quia adhuc carnales erant, et ad christum afficiebantur secundum carnem, idest secundum infirmitatem carnis, non cognoscentes divinitatis eius maiestatem, cuius postmodum per spiritum sanctum sunt capaces effecti; I Cor. II, 10: nobis autem revelavit deus per spiritum suum. Secundo fiduciam clare annuntiandi praebendo.

Nam discipuli ante timidi erant, ita ut non auderent christum publice confiteri, sed spiritu sancto repleti, timore depulso, annuntiaverunt hominibus christum, ab ipso spiritu quodammodo impulsi; Is. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus domini cogit. Unde et apostolus dicebat: caritas christi urget nos.

Tertio opera mirifica in apostolis, et per apostolos faciendo; I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus.

Hic ponitur ratio clarificationis, quae est, quia filius est principium spiritus sancti. Omne enim quod est ab alio, manifestat id a quo est: filius enim manifestat patrem, quia est ab ipso. Quia ergo spiritus sanctus est a filio, proprium est ut clarificet eum. Dicit ergo: ideo me clarificabit quia de meo accipiet. Accipere autem hoc non est intelligendum eo modo quo in creaturis.

Tria enim sunt in acceptione creaturarum, quorum duo non sunt in divinis. Scilicet, quia in creaturis aliud est quod accipit, et aliud quod accipitur: quod non est in divinis, cum personae divinae simplices sint, nec in eis sit aliud et aliud: immo a quocumque accipit spiritus sanctus, accipit totam substantiam suam, similiter et filius.

Aliud est, quod in creaturis accipiens aliquando fuit non habens id quod accipit, sicut si materia accipiat formam, vel subiectum accidens: aliquando enim materia fuit sine tali forma, et subiectum sine tali accidente.

Et hoc quidem non est in divinis: quia filius ab aeterno est habens quod accipit a patre, et spiritus sanctus quod a patre et filio accipit. Ergo spiritus sanctus a filio, sicut filius accipit a patre; supra X, 29: pater quod dedit mihi, maius omnibus est.

Sic ergo accipere in divinis dicit ordinem originis.

Sed nota, quod cum dicit de meo accipiet, ly de non importat participationem, sed consubstantialitatem, quia totum accipit quod filius habet. Sicut enim filius dicitur de substantia patris, quia accipit totam substantiam patris, ita et spiritus sanctus de substantia filii, quia accipit totam substantiam eius. Quia ergo de meo accipiet, et ego sum verbum dei, ideo annuntiabit vobis. Spiritus enim animalis nullo modo potest esse nisi secundum quod procedit a verbo interius concepto.

Hic ponitur rationis manifestatio, ubi christus probat quod spiritus sanctus accipiebat de suo propter unitatem et consubstantialitatem patris et filii ubi primo ponit consubstantialitatem patris et filii; secundo infert conclusionem intentam, ibi propterea dixi quia de meo accipiet.

Dicit ergo de meo accipiet, quia omnia quae habet pater, mea sunt, quasi dicat: licet a patre procedat spiritus veritatis, tamen quia omnia quae habet pater, mea sunt, et ipse patris spiritus est, et de meo accipiet.

Sed notandum, quod habere dicimur aliquid dupliciter. Uno modo sicut possessionem; alio modo sicut quod in nobis est, puta vel sicut forma, vel sicut pars. Pater ergo habet sicut possessionem et rem sibi subiectam totam creaturam: Ps. XXIII, 1: domini est terra et plenitudo eius; habet etiam aliquid quod in ipso est, immo quod est ipse, quia ipse est quidquid in ipso christo est, cum ipse sit sua essentia, sua bonitas, sua veritas et aeternitas. De hoc ergo modo habendi loquitur. Et sic quidquid habet pater est filii: quia eamdem sapientiam, eamdem bonitatem habet filius quam habet et pater; supra V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso; Matth. XI, 27: omnia mihi tradita sunt a patre meo.

Sed, sicut didymus dicit, obiiciunt aliqui: si omnia quaecumque habet pater, et filius, ergo cum pater habeat paternitatem, sequitur quod et filius.

Ad quod respondet, quod haec quidem ratio haberet apparentiam, si dominus diceret: omnia quae habet deus, mea sunt. Sed dicens omnia quae habet pater, salvat distinctionem patris et filii dans intelligere quod omnia quaecumque habet pater, sua sunt, praeter id in quo distinguitur pater a filio. Nam patris nomine se filium declaravit, paternitatem qui filius erat non sibi usurpavit.

Sed notandum, quod simpliciter concedimus hanc, scilicet quidquid habet pater, habet filius, non tamen quod eo ordine habet filius quo pater habet. Nam filius habet sicut ab alio accipiens; pater vero sicut alii dans. Non ergo est distinctio in eo quod habetur, sed in ordine habendi. Huiusmodi autem relationes, scilicet paternitas et filiatio, huius ordinis distinctionem important: paternitas enim importat hoc quod est dare alii, filiatio vero accipere ab alio.

Sed quaeritur utrum relatio in divinis sit aliquid realiter. Videtur quod sic: alias, cum personae divinae relationibus distinguantur, eorum distinctio non esset realis.

Dicendum ergo, quod relatio in divinis dupliciter consideratur. Uno modo per comparationem ad essentiam seu personam patris; et sic relatio patris non est alia res quam essentia seu persona patris. Alio modo potest considerari per comparationem ad oppositam relationem, puta ad filiationem; et sic paternitas est relatio realis, quia secundum hoc importat ordinem naturae, quem pater dat filio per aeternam generationem: qui quidem ordo est in deo secundum rei veritatem. Sic ergo, si paternitas comparetur ad essentiam patris, omnia quaecumque habet pater, habet filius, quia paternitas non est alia res ab essentia patris; sed non eo ordine habet, ut dictum est.

Hic infert intentam conclusionem, quod spiritus sanctus accipiat a filio.

Ex necessitate enim oportet quod si omnia quae habet pater sint filii, et filius sit consubstantialis patri, quod spiritus sanctus procedat a filio sicut procedit a patre, ut Hilarius et didymus arguunt.

Ad quod sciendum est, quod in qualibet processione seu origine rei creatae dicimus, quod idem sit quo agens agit, seu dat quod habet, et quod recipiens recipit; sicut ignis generatus recipit formam ignis, quam ignis generans dat per formam suam. Sed hoc in origine divinarum personarum est quodammodo simile, scilicet quod idem est quo pater dat naturam suam filio, non voluntate, sed natura, idest per naturam suam. Sed in hoc est dissimile: quia in creaturis non est idem numero, quod communicatur et quo communicatur, sed specie solum; sed in divinis est eadem natura numero quam pater dat filio, et qua eam dat seu communicat.

Sed attende quod dicimus quod filius accipit de substantia patris, idest substantiam patris; et spiritus sanctus de substantia patris et filii; et quod pater virtute naturae suae dat filio substantiam suam et pater et filius spiritui sancto. Sed tamen non dicimus quod pater de substantia sit filii, vel pater et filius de substantia spiritus sancti: quia ly de importat consubstantialitatem cum ordine originis. Sic ergo spiritui sancto communicatur quod commune est patri et filio. Oportet autem quod illud idem sit principium communicationis in divinis et quod communicatur. Si ergo essentia communicatur spiritui sancto, oportet quod communicans sit essentia. Essentia autem est communis patri et filio: oportet ergo quod si pater dat essentiam spiritui sancto, quod et filius similiter det: et ideo dicit, quia omnia quaecumque habet pater, mea sunt. Et si spiritus sanctus accepit a patre, accipiet etiam a filio; et ideo dicit propterea dixi vobis, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis, quia secundum quod a me accipit, ita annuntiabit vobis.


112

Lectio 5

Supra explicavit dominus unam rationem consolationis ex promissione spiritus sancti; hic explicat secundam, scilicet de iterata visione sua, et primo ponitur visionis iterata promissio; secundo inducitur discipulorum dubitatio ibi dixerunt ergo etc.; tertio subditur dubitationis satisfactio, ibi cognovit autem iesus etc..

Iteratam autem visionem promittit eis dominus cum praenuntiatione recessus sui: quod ideo eis frequenter inculcat, ut dum saepe ipsum futurum praemeditantur, ipsum absentem tolerabilius ferant.

Tria autem ponit consolatoria. Brevem absentiam, iteratam sui praesentiam, et honorabilem discessum.

Absentia quidem brevis est, quia modicum, et iam non videbitis me: ut ly modicum referatur ad non videbitis; quasi dicat: futurum est ut tollar a vobis per mortem, et iam non videbitis me, sed non debetis contristari, quia tempus hoc quo me non videbitis, modicum erit, quia exurgam diluculo, tertia scilicet die; Is. XXVI, 20: abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio.

Sed iterata praesentia mei erit, quia iterum modicum, idest modico temporis post resurrectionem spatio, scilicet quadraginta dierum, Act. I, 3: per dies quadraginta apparens eis, et videbitis me; infra XX, 20: gavisi sunt discipuli viso domino.

Et hoc, quia honorabiliter recedo, quia vado ad patrem; Act. I, 9: videntibus illis elevatus est.

Vel aliter, ut ly modicum referatur ad tempus ante eius mortem, et sit sensus modicum, scilicet tempus existet quo subtrahar a vobis, quia scilicet in crastino; supra XIII, 33: filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Et non videbitis me, scilicet mortalem, quia, supra XIV, 19, adhuc modicum, et mundus me iam non videt, scilicet mortalem, quia videbit eum in iudicio in maiestate venientem; discipuli vero post resurrectionem immortalem existentem: quia, ut dicitur Act. X, 40, dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis. Et ideo subdit modicum, scilicet durabit, et videbitis, quia scilicet modicum tempus fuit quo manserit in morte; Is. LIV, 8: in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te.

Vel ly modicum potest referri ad tempus totius vitae nostrae usque ad iudicium; et tunc videbimus eum in iudicio et in gloria.

Dicitur autem modicum in comparatione ad aeternitatem; Ps. Lxxxix, 4: mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit. Quia vado ad patrem, per resurrectionem et ascensionem; supra XIII, 1: sciens iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem.

Hic ponitur discipulorum dubitatio: et primo ponitur eorum ad invicem collatio; secundo exprimitur dubitationis occasio; tertio describitur dubitantium animus et affectio.

Conferebant quidem ad invicem discipuli ex verbis domini, dicentes quid est hoc quod dicit nobis modicum? in quo commendanda est eorum reverentia ad christum, quae tanta erat ut non praesumerent eum interrogare. Simile faciunt Angeli; Is. Lxiii, V. 1: quis est iste qui venit de edom, tinctis vestibus de bosra? quibus tamen respondet, dicens: ego qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum. Sed in hoc datur nobis intelligi quia nondum perfectum sensum habuerunt de verbis christi, aut propter tristitiam absorbentem, aut propter verborum obscuritatem; Matth. XV, 16: adhuc et vos sine intellectu estis? occasio autem erat ipse verborum contextus, quae videbantur contrarietatem quamdam implicare. Satis enim intelligebant quod dicit non videbitis me, et quia vado ad patrem: sed hoc dubium inferebat quod eumdem existentem et morientem post modicum visuri erant. Nondum enim nota eis erat resurrectio, quia hoc dicitur in ps. C. Lxxxviii, 49: quis est homo qui non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? Sap. II, 1: non est agnitus qui sit reversus ab inferis.

Et ideo dicunt quid est hoc quod dicit nobis modicum? supple: quod videbitis me. Sed ad hanc dubitationem modeste dispositi erant. Nescimus, inquiunt, quid loquitur.

Nam, ut dicit Augustinus, aliqui non intelligentes verba Scripturae blasphemant, sensum proprium auctoritati Scripturae praeponentes; sed alii modesti, dum non intelligunt, suam ignorantiam confitentur; Sap. IX, V. 5: infirmus homo, et exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum: quod et hic discipuli faciunt. Non enim aiunt, male dicit, vel nihil; sed eorum ignorantiae ascribunt quod non intelligunt.

Hic ponitur manifestatio dubitationis, et primo ponitur dubitationis cognitio; secundo manifestatio eius de quo dubitatur, ibi amen, amen dico vobis etc.; tertio inducitur similitudo, ibi mulier cum parit, tristitiam habet.

Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo dubitatio discipulorum a christo cognoscitur, cum dicit cognovit autem iesus, virtute divinitatis suae, quia volebant eum interrogare, scilicet de eo quod dubitabant; supra II, 25: ipse enim sciebat quid esset in homine; I Reg. XVI, 7: homines vident quae patent, deus autem intuetur Cor. Secundo quomodo verbo manifestatur; unde dixit eis de hoc quaeritis inter vos etc.; Is. XLVIII, 3: audita feci ex tunc, repente operatus sum, et venerunt.

Hic exponit dictum suum, removens dubitationem, non expresse ponens verba quae dixerat, discipulis magis satisfaciens quam sibi: ubi tria facit. Primo ostendit alternationem gaudii et tristitiae; secundo interiorem tristitiam; tertio consequentem laetitiam.

Dicit ergo quantum ad primum amen, amen dico vobis, quia in hoc modico in quo non videbitis me, plorabitis, exterius emittendo vocem dolorosam, et flebitis, lacrymando; Thren. I, 2: plorans ploravit in nocte, quantum ad primum, et lacrymae eius in maxillis eius, quantum ad secundum; hier. C. XXXI, 16: quiescat vox tua a ploratu.

Interior autem eorum tristitia erit per contrarietatem ad laetitiam mundi; unde dicit mundus autem gaudebit: quod potest intelligi particulariter quantum ad tempus passionis christi, et sic mundus, idest Scribae et Pharisaei, gaudebit, de occisione christi; Thren. II, 16: haec dies quam expectabamus: invenimus, vidimus. Vel mundus, idest mali qui sunt in ecclesia, gaudebit, in persecutione sanctorum; Apoc. XVII, 8: inhabitantes super terram gaudebunt. Vel universaliter mundus, idest homines carnaliter viventes, gaudebit, in rebus mundanis; Is. XXII, V. 13: ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum.

Subsequitur tristitia discipulorum: unde dicit vos autem contristabimini, scilicet de passionibus quas in mundo sustinebitis, vel potius de occisione mea. Sic et sancti tristantur de passionibus sibi illatis a mundo, et de peccatis; II Cor. VII, 10: quae secundum deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur.

Sed tristitiam consequetur laetitia: quia tristitia vestra, quam scilicet habebitis in passione, vertetur in gaudium, in resurrectione; infra XX, 20: gavisi sunt discipuli viso domino. Sed universaliter omnium sanctorum tristitia vertetur in gaudium futurae vitae; Matth. V, 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; Ps. Cxxv, 6: euntes ibant et flebant mittentes semina sua; venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos. Flent enim sancti tempore meriti, seminando; sed gaudebunt tempore praemii, colligendo.

Hic dominus primo proponit similitudinem; secundo adaptat eam, ibi vos igitur nunc quidem tristitiam habetis.

Similitudinem autem proponit de muliere parturiente, unde primo proponit eius tristitiam de partu; secundo eius laetitiam de prole, ibi cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium.

Dicit ergo quantum ad primum: mulier cum parit, tristitiam habet, sensibilem, scilicet maximam, quia venit hora eius, scilicet doloris; Ps. XLVII, 7: ibi dolores ut parturientis. Per hunc dolorem datur intelligi dolor passionis christi, qui maximus fuit; Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Item sanctorum poenitentium de peccatis; Is. XXVI, 17: sicut quae concepit, dolens, clamat in doloribus suis, cum appropinquavit ad partum; sic facti sumus a facie tua, domine.

Hic proponit gaudium de evasione.

Ad partum enim sequitur duplex gaudium: unum de evasione doloris; aliud, et maius, de ortu prolis: quod quidem maximum est, si proles sit masculini sexus; cum masculus sit quid perfectum, femina vero quid imperfectum et occasionatum; Ier. XX, V. 15: maledictus vir qui annuntiavit patri meo: natus est tibi puer masculus. Gen. XXI, V. 6, quando Sara concepit, dixit: risum fecit mihi dominus, et quicumque audierit, corridebit mihi. Et ideo dicit cum autem peperit, iam non meminit pressurae, gaudens de evasione doloris, sed magis propter gaudium, quia natus est homo in mundum.

Haec autem similitudo convenit quidem quantum ad christum, quia patiendo solvit mortis pressuras, et novum hominem regenerans esse fecit, idest, reddidit ad vitae gloriae novitatem, quae nondum hominibus nota erat; unde non dicit: natus est puer sed natus est homo in mundum: quia ipse christus existens homo, ex mortuis novus resurgebat, ut puer.

Item convenit ecclesiae militanti quae in novitate vitae ambulat. Item ecclesiae triumphanti, quae ambulat in novitate gloriae. Et non dicit non erit pressura sed quoniam non meminit pressurae quia etsi sancti recordentur miseriarum quas passi sunt, cum in illa beatitudine gloriae erunt, non tamen aliquid miseriarum ex hoc in affectu experientur.

Hic adaptat similitudinem: et primo quantum ad praesentem tristitiam, quam apostoli tunc habebant, dicens et vos igitur quidem nunc, idest ex tempore passionis, tristitiam habetis, de morte mea; lc.

Ult., 17: qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem, et estis tristes? vel nunc, idest in tota vita praesenti, tristitiam habetis.

Supra eodem: plorabitis et flebitis vos.

Secundo quantum ad futuram laetitiam, dicens iterum autem videbo vos. Ubi primo promittit eis futuram visionem, dicens iterum autem videbo vos; quod idem est ac si diceret: videbitis me, quia non possumus eum videre, nisi seipsum ostendat. Sed non dicit videbitis me sed videbo vos: quia hoc ipsum quod seipsum ostendit, est ex misericordia sua quae signatur per eius visionem.

Dicit ergo iterum autem videbo vos, in resurrectione et in futura gloria; Is. XXXIII, V. 17: regem in decore suo videbunt. Secundo promittit cordis gaudium, et exultationem, dicens et gaudebit cor vestrum, scilicet ex mea visione in resurrectione. Unde cantat ecclesia: haec dies quam fecit dominus, exultemus et laetemur in ea. Et gaudebit, visione gloriae: Ps. XV, 11: replebis me laetitia cum vultu tuo; Is. LX, 5: tunc videbis et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Naturale enim est unicuique quod gaudeat in intuitu rei amatae. Divinam autem essentiam nullus nisi eam diligens videre potest. Iob XXXVI, 33: annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit. Et ideo necesse est quod illam visionem sequatur gaudium; Is. Ult., 14: videbitis, cognoscendo per intellectum, et gaudebit cor vestrum; immo ipsum gaudium usque ad corpus redundabit, dum glorificabitur; unde subdit: et ossa vestra germinabunt; matth. C. XXV, 21: intra in gaudium domini tui.

Tertio promittit eis perpetuam gaudii durationem, dicens et gaudium vestrum, quem habebitis in resurrectione de me, Is. Lxi, 10: gaudens gaudebo in domino, nemo tollet a vobis: sicut Iudaei ante abstulerunt per passionem, quia, christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Vel gaudium vestrum, de gloriae fruitione, nemo tollet a vobis, cum sit inamissibile et perpetuum; is. C. XXXV, 10: laetitia sempiterna super capita eorum. Nemo enim sibimetipsi hoc gaudium tollet per peccatum, cum uniuscuiusque voluntas sit ibi in bono confirmata; nemo etiam alteri hoc gaudium tollet, cum ibi nulla sit violentia, nulla illatio nocumenti etc..



Thomas Aq. s Johannis 110