Thomas Aq. s Johannis 117

117

Lectio 2

Supra oravit dominus pro seipso; hic orat pro apostolorum collegio, et primo assignat rationes orandi; secundo ponit orationis tenorem, ibi pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi.

Circa primum duo facit.

Primo tangit rationes ex parte discipulorum; secundo ex parte sui, ibi ego pro eis rogo etc..

Ex parte autem discipulorum ponit tres rationes orandi pro eis.

Prima, quia ab eo instructi; secunda, quia sibi dati; tertia, quia ei obedientes et devoti.

Primam ponit cum dicit manifestavi, quasi dicat, secundum Augustinum: ut filius tuus clarificet te. Quae quidem clarificatio iam in parte est impleta, quia manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo.

Vel, secundum chrysostomum: dico, quod consummavi opus quod dedisti mihi ut facerem.

Quale autem opus sit, subdit cum dicit manifestavi nomen tuum hominibus etc.: quod est proprium opus filii dei, qui est verbum, cuius est proprium manifestare dicentem, Matth. XI, 27: neque patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius revelare.

Supra, I, 18: deum nemo vidit unquam.

Unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit.

Sed hic est dubium. Cum deus pater fuerit notus hominibus ante adventum christi, secundum illud Ps. Lxxv, 2: notus in Iudaea deus, quid est hoc quod dicit manifestavi nomen tuum? responsio. Dicendum, quod nomen dei patris poterat tripliciter cognosci. Uno modo inquantum est omnium creator; et hoc modo notus erat a gentibus; Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et infra: deus illis revelavit. Alio modo, ut cui soli esset latriae cultus exhibendus: et hoc modo non erat notus a gentibus, quae etiam latriae cultum aliis diis exhibebant, sed a Iudaeis tantum, quibus solis praeceptum erat in lege quod non nisi domino immolarent; Ex. XXII, 20: qui immolat diis alienis, occidetur, praeterquam domino soli. Tertio modo ut pater unigeniti filii sui iesu christi et hoc modo nulli erat notus; sed innotuit per filium quando apostoli crediderunt eum esse filium dei.

Secundam rationem ponit cum dicit quos dedisti mihi: et primo ponit dationem, ex qua sumitur ratio seu modus.

Dicit ergo quos dedisti mihi, scilicet, illis hominibus nomen tuum manifestavi.

Sed numquid filius habuit eos sicut et pater habuit? utique inquantum deus. Sed dicit dedisti mihi, scilicet homini, ut me audirent, et mihi obedirent; supra VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Quod autem aliqui ad christum veniant, est ex dono et gratia dei; Eph. II, 8: gratia salvati estis: hoc enim dei donum Est. Dedisti, inquam, de mundo, idest a mundo electos; supra XV, 19: quia elegi vos de mundo. Nam etsi totus mundus quantum ad deum datus sit filio, apostoli tamen dati sunt filio ad obediendum.

Rationem dationis ponit, dicens tui erant; quasi ideo dati, quia tui erant, et mei, et secundum divinitatem praedestinati ab aeterno, ut per gratiam ad futuram gloriam pervenirent; Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Et mihi eos dedisti, idest quod antea de eis mecum et in me praedestinasti, opere implesti, faciendo ut mihi adhaererent.

Tertiam rationem ponit cum dicit et sermonem tuum servaverunt: quae sumitur ex discipulorum devotione. Et primo ponit devotionem ipsorum ad filium; secundo ostendit quod haec devotio redundat in gloriam patris, ibi et cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt; tertio rationem huius assignat, ibi quia verba quae dedisti mihi, dedi eis.

Dicit ergo quantum ad primum mihi eos dedisti, quia tui erant; sed et ipsi devote se habuerunt, quia sermonem tuum servaverunt, in corde per fidem, et in opere per impletionem; Prov. VII, 2: serva mandata mea, ut vivas; supra XV, 10: si mandata mea servaveritis, manebitis in dilectione mea.

Sed et hoc quod sic servaverunt sermonem, redundat in gloriam tuam, pater; nam hic est sermo meus, quia omnia quaecumque habeo, a te habeo; et ipsi nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, scilicet homini filio tuo, abs te sunt; supra c. I, 14; vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, idest, vidimus eum quasi omnia a patre habentem. Et per hoc quod cognoverunt clarificatur pater in mente ipsorum.

Ratio autem huius clarificationis, quod scilicet obedientia discipulorum ad filium redundet in gloriam patris, ponitur cum dicitur quia verba quae dedisti mihi etc.. Ubi primo ponit ordinem processus cognitionis a patre ad discipulos; secundo proponit ordinem reductionis mentium discipulorum in patrem.

Primum ponit per dationem doctrinae a patre. Et ponitur duplex datio.

Una quam dedit pater filio, unde dicit verba quae dedisti mihi, secundum generationem aeternam, in qua dedit pater verba filio, cum tamen ipse sit verbum patris.

Huiusmodi verba nil aliud sunt quam rationes omnium fiendorum, quas omnes ab aeterno pater dedit filio, generando ipsum.

Vel dedisti mihi, scilicet christo homini: quia anima sua sanctissima ab ipso instanti conceptionis repleta fuit omni cognitione veritatis; supra I, 14: plenum gratiae et veritatis, idest cognitione cuiuslibet veritatis; col. C. II, 3: in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae.

Alia datio est quam christus dat discipulis: unde dicit dedi eis, interius et exterius docendo; supra XV, 15: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. In quo se ostendit mediatorem dei et hominum, I Tim. II, 5, quia scilicet quod accepit a patre, transfundit in discipulos; Deut. V, 5: ego sequester fui inter dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius.

Reductio autem mentium discipulorum in deum ponitur cum dicit et ipsi acceperunt. Ubi ponitur duplex acceptio correspondens duplici dationi praedictae. Una respondet secundae dationi, cum dicit et ipsi acceperunt, a me, non existentes rebelles; Is. L, 5: dominus deus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico; supra VI, 45: omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me.

Et accipientes cognoverunt, quia tu omnia mihi dedisti, quod respondet primae dationi.

Et, secundum Augustinum, hoc quod addit crediderunt quia tu me misisti, est expositivum praecedentium. Duplex enim est cognitio divinorum: una perfecta, quae est gloriae per apertam visionem; alia imperfecta, quae est viae per fidem; I Cor. XIII, V. 12: videmus nunc per speculum in aenigmate, quantum ad secundum, tunc autem facie ad faciem, quantum ad primum.

Dicit ergo cognoverunt quia a te exivi.

Sed qua cognitione? numquid patriae? non; sed fidei: unde subdit et crediderunt, quasi hoc ipsum sit cognoscere quod credere. Crediderunt, inquam, vere, idest firmiter et stabiliter; supra XVI, 31: modo creditis? scilicet stabiliter. Ecce venit hora, scilicet cum perfecte creditis. Et utitur praeterito pro futuro, tum propter certitudinem rei futurae, tum propter infallibilitatem divinae praedestinationis.

Vel secundum chrysostomum, loquitur de praeterito: et haec dicit esse facta, quia iam inchoata erant. Dicendum ergo ut utrumque sensum concordemus, quia haec omnia iam inchoata erant, sed perficienda restabant.

Ergo quantum pertinet ad inchoationem, loquitur de praeterito; sed quantum ad consummationem, loquitur de futuro, quae fienda erant per adventum spiritus sancti.

Sed quid crediderunt? quia tu me misisti; Gal. IV, 4: misit deus filium suum etc.. Quod, secundum Augustinum, idem est quod est a te exivi.

Sed hoc est contra Hilarium, quia, secundum eum, ut dictum est, exire pertinet ad aeternam generationem, mitti vero ad incarnationem.

Sed dicendum, quod de christo possumus loqui dupliciter; scilicet secundum divinitatem, et sic quantum ad filium dei, aliud est exire et aliud mitti, ut Hilarius dicit, vel secundum humanitatem: et sic quantum ad filium hominis, idem est exire et mitti, ut dicit Augustinus.

Hic ponuntur rationes orationis ex parte christi. Et ponit ad hoc tres rationes.

Una sumitur ex dominio quod super eos acceperat: et ad hoc dicit ego pro eis, scilicet discipulis, rogo. Ubi primo ponit rationem ipsam; secundo manifestat eam, ibi quia tui sunt.

Ratio autem quare quis sit audiendus, et orare debeat pro aliis, est si illi specialiter pertineant ad ipsum; orationes enim generales minus exaudiuntur; et ideo dicit pro eis rogo, non pro mundo, idest mundi dilectoribus, sed pro his quos dedisti mihi ut discipulos et obedientes specialiter, quamvis omnia sint mea, potestate. Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.

Sed contra. Videtur quod pro omnibus rogaverit: I Io. II, 1: advocatum habemus apud patrem iesum christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non solum autem nostris, sed et totius mundi; I Tim. II, 4: qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.

Responsio. Dicendum, quod christus, quantum est de se, pro omnibus oravit, quia oratio sua, quantum est de se, efficax est ut valeat toti mundo; sed tamen non in omnibus sortitur effectum, nisi in sanctis et electis dei: et hoc propter impedimentum mundanorum.

Et rationem manifestat dicens tui erant, scilicet per aeternam praedestinationem.

Sed non erant ita tui ut filius eos non haberet, nec ita dantur filio ut auferantur patri; unde dicit et omnia mea tua sunt, et tua mea sunt: in quo ostenditur aequalitas filii ad patrem, qui, secundum quod deus, ab aeterno habet omnia quae pater habet.

Sed notandum, quod pater habet quaedam quae pertinent ad essentiam suam, sicut est sapientia, bonitas et huiusmodi, quae nihil aliud sunt quam sua essentia: et hoc protestatur filius se habere; supra XVI, 14, ubi loquitur de processione spiritus sancti, deo meo accipiet, et annuntiabit vobis: et hoc ideo, quia quaecumque habet pater, mea sunt. Et dicit omnia, quia licet unum re sint, tamen multa ratione.

Secundo habet quaedam quae pertinent ad possessionem sanctitatis, quae sunt ei consecrata per fidem, sicut sunt omnes sancti et electi, de quibus dicit supra eodem, tui erant.

Et etiam ista omnia protestatur filius se habere, cum dicit hic, de eis loquens et tua mea sunt: quia scilicet ad hoc praedestinati sunt ut fruantur filio, sicut et patre.

Tertio modo habet pater quaedam per modum possessionis communiter, sicut omnes res creatas; Ps. XXIII, 1: domini est terra et plenitudo eius. Et haec etiam omnia sunt filii. Unde in parabola de filio prodigo, lc. C. XV, 31, dicit pater filio maiori: omnia mea tua sunt.

Secunda ratio sumitur ex gloria quam christus habebat in eis: quia gloriam eius iam partim cognoscebant, et adhuc magis cognoscituri erant; II Petr. I, 16: non indoctas fabulas secuti, notam fecimus vobis domini nostri iesu christi virtutem et praesentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis.

Tertia ratio sumitur ex absentia qua ab eis corporaliter recedebat; unde dicit et iam non sum in mundo. Ubi sciendum est, quod dupliciter dicitur aliquid esse in mundo: scilicet adhaerendo mundo per affectum; I Io. II, 16: omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Sed hoc modo non est dicendum quod christus iam non sit in mundo, cum numquam fuerit in mundo, ei per affectum inhaerendo. Sed est alio modo intelligendum, scilicet quod iam non sit in mundo praesentia corporali: quia mox futurum erat ut qui in mundo corporaliter fuerat, corporaliter ipsum relinqueret. Et hi, scilicet discipuli, in mundo sunt, scilicet praesentia corporali; et ego ad te venio, secundum quod homo, scilicet ad participationem gloriae tuae, et exaltationem usque ad dexteram tuam etc.. Et ideo iustum est ut pro eis orem a quibus corporaliter recessurus sum.


118

Lectio 3

Positis rationibus orandi pro apostolis, hic ponit petitiones quas pro eis porrigebat, et primo petit eorum conservationem; secundo sanctificationem, ibi sanctifica eos.

Sed conservationem a malo, sanctificationem in bono.

Circa primum duo facit.

Primo petit eorum conservationem; secundo ponit conservationis necessitatem, ibi cum essem cum eis, ego servabam eos.

Circa primum consideranda sunt quatuor. Primo a quo petat; secundo quid petat; tertio pro quibus; quarto ad quid petit.

Petit quidem a patre: unde dicit pater; et merito, quia ipse est principium omnis boni; Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Sed addit sancte, quia etiam in ipso est principium et origo totius sanctitatis, et quia finaliter sanctificationem petebat; Lev. XIX, 2: sancti eritis, quia ego sanctus sum, dominus deus vester; I Reg. II, 2: non est sanctus ut est dominus.

Petit autem conservationem eorum. Unde dicit serva eos; quia, ut dicitur in Ps. Cxxvi, V. 1: nisi dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Non enim bonum nostrum est in hoc solum quod habemus esse a deo, sed oportet quod conservemur ab eo. Quia, ut dicit Gregorius, omnia in nihilum redigerentur, nisi manus omnipotentis contineret; Hebr. I, 3: portans omnia verbo virtutis suae. Et ideo Psalmista petebat: conserva me, domine, quoniam speravi in te. Conservatur autem homo a malo et a peccato in nomine dei: unde dicit in nomine tuo, idest, per virtutem nominis tui et tuae cognitionis: quia in hoc est gloria et salus nostra; Ps. XIX, 8: hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus.

Petit autem pro sibi datis: unde dicit quos dedisti mihi, Eccle. VII, 14: inspice in omnia opera domini, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. Nullus enim potest conservari a malo nisi per electionem divinam, quae designatur, cum dicit quos dedisti mihi, idest dono tuae gratiae, ut mihi adhaererent; Matth. XIX, 11: non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum Est. Qui enim sic dantur christo, conservantur a malo.

Ad quid ergo petit eos conservari, subdit dicens ut sint unum sicut et nos; quod potest dupliciter continuari ad praecedentia.

Uno modo ut designet modum conservationis, ut sit sensus: ita servabuntur, ut sint unum; nam quaelibet res conservatur in esse quamdiu est una, quae desinit esse per divisionem; Matth. XII, 25: omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Et ideo ecclesia potest conservari, et homines, si sint unum.

Alio modo ut sit finis conservationis, ut sit sensus: et ad hoc conserventur, ut sint unum: nam in unitate spiritus consistit nostra perfectio tota; Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.

Sed addit sicut nos unum sumus.

Sed contra. Ipsi sunt unum secundum essentiam: ergo et nos erimus unum per essentiam.

Sed hoc non est verum.

Responsio. Dicendum, quod uniuscuiusque perfectio nihil est aliud quam participatio divinae similitudinis. In tantum enim sumus boni inquantum deo assimilamur. Unitas ergo nostra intantum est perfectiva inquantum participat unitatem divinam. Est autem duplex unitas in divinis: scilicet naturae, supra X, 30: ego et pater unum sumus, et unitas amoris in patre et filio, quae est unitas spiritus. Et utraque est in nobis, non quidem per aequiparationem, sed per similitudinem quamdam: pater enim et filius sunt eiusdem naturae numero, nos autem sumus unum in natura secundum speciem. Item ipsi sunt unum per amorem non participatum ex dono alicuius, sed ab eis procedentem: nam pater et filius diligunt se spiritu sancto; nos autem per amorem participatum ex aliquo superiori.

Necessitatem autem huius conservationis ponit dicens cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quae causatur ex duobus.

Primo quidem ex recessu sui; secundo ex odio mundi, ibi ego dedi eis sermonem tuum.

Circa primum tria facit.

Primo ponit conservationis studium, quod dominus cum esset praesens, eis exhibuit; secundo insinuat discessum quo ad patrem redit, ibi nunc autem ad te venio; tertio assignat rationem quare haec verba protulit, ibi et haec loquor etc..

Circa primum tria facit.

Primo proponit conservandi modum; secundo conservationis debitum; tertio conservationis efficaciam, sive effectum.

Sed modus conservandi est congruus, quia virtute patris; unde dicit cum essem cum eis, scilicet praesentia corporali, baruch III, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, ego, scilicet filius hominis, servabam, idest custodiebam, eos a malo et peccato; sed non virtute humana, immo divina, quia in nomine tuo: quod quidem nomen etiam commune est patri et filio et spiritui sancto; Matth. Ult. 19: baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et hoc quidem, tum quia pater et filius sunt unus deus, tum quia in nomine patris intelligitur etiam nomen filii: pater enim dicitur qui habet filium.

Sed attende, quia supra cum negasset se habere Daemonium, non negavit se Samaritanum, idest custodem esse, quia custos est; Is. XXI, 11: custos quid de nocte? scilicet huius mundi. Ipse enim sicut pastor custodit gregem suum.

Sed conservationis debitum ponit dicens quos dedisti mihi: custos enim tenetur custodire suae custodiae deputatos; III Reg. XX, 39: custodi virum istum; habac. C. II, 1: super custodiam meam stabo. Sic stat praelatus quando diligenter invigilat super his qui sibi sunt deputati; Lc. II, 8: pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.

Sed efficacia custodiae est perfecta, quia nemo ex iis periit; supra X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et non rapiet eas quisquam de manu mea; et supra VI, V. 40: omnis qui credit in eum, habet vitam aeternam. Sed ab hac efficacia excipitur unus, scilicet filius perditionis, scilicet Iudas; qui dicitur filius perditionis, quasi ad perpetuam perditionem praescitus et praeordinatus.

Sic enim aliqui deputati ad mortem dicuntur filii mortis; I Reg. XXVI, 16: omnes vos filii mortis estis; Matth. XXIII, 15: circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum...

Et facitis eum filium mortis duplo quam vos.

Sed nota, quod interlinearis habet: filius mortis, idest praedestinatus perditioni; cum tamen raro inveniatur quod praedestinatio ponatur in malum. Unde hic sumitur communiter pro scientia vel ordinatione. Ideo praedestinatio semper in bonum ponitur, quia habet duplicem effectum gratiae et gloriae; et ad utrumque deus ordinat. Sed in reprobatione duo sunt, culpa et poena temporaliter: et ad unum eorum deus tantum ordinat, scilicet ad poenam, et non per se.

Ut Scriptura, qua scilicet praedixisti, scilicet in Ps. Cviii, 1: deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est, quod scilicet esset me proditurus: impleretur.

Nunc autem ad te venio, deserens eos corporali praesentia; supra XVI, 28: iterum relinquo mundum, et vado ad patrem.

Sed quia haec verba in corde male intelligentium possent infidelitatis scandalum generare, quasi non posset eos servare ab eis recedens vel quod pater eos ante non servasset: sed quidem et pater eos ante servabat, unde dixit: ego servabam eos in nomine tuo, sed et filius post suum recessum eos servare potuit.

Et ideo rationem dictorum assignans, dicit et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis; quasi dicat: locutus sum sicut homo orans; sed haec loquor propter consolationem discipulorum aestimantium me esse hominem purum, ut saltem consolentur in hoc quod eos tibi patri, quem maiorem credunt, recommendo, gaudentes se esse in protectione patris. Et hoc, secundum chrysostomum.

Vel secundum Augustinum, ut referantur haec verba ad hoc quod supra dixit: ut sint unum sicut et nos sumus. Et sic ponuntur ut fructus unitatis; quasi diceret ut habeant gaudium, iam superius expressum, quo scilicet in me gaudeant, vel quod eis est a me, plenum in semetipsis: quod quidem consequentur per unitatem spiritus, per quam pervenient ad gaudium vitae aeternae, quod est plenum. Ideo autem gaudium ad unitatem sequitur, quia unitas et pax faciunt perfecte gaudere; Prov. XII, 20: qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium; Gal. V, 22: fructus autem spiritus est gaudium etc..

Hic ponitur alia conservationis necessitas, quae causatur ex odio mundi, et primo proponit beneficium quod discipulis contulerat; secundo odium mundi quod incurrerant, ibi et mundus eos odio habuit; tertio petit auxilium patris, quod eos protegat, ibi non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

Dicit ergo primo ego dedi eis sermonem tuum, idest quem a te recepi. Supra eodem verba quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt. Vel dedi, idest dabo per inspirationem Paracliti, sermonem tuum, idest de te; quod quidem est maximum donum et beneficium; Prov. IV, 2: donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.

Sed ex hoc secutum est odium mundi, quia scilicet ex hoc quod susceperunt sermonem tuum, mundus eos odio habuit; Lc. VI, 22: beati eritis cum vos oderint homines etc.; I Io. III, 13: nolite mirari si odit vos mundus. Causa autem huius odii est quia recesserunt de mundo. Sermo enim dei facit homines a mundo recedere: nam deo coniungit, cui nullus coniungi potest nisi a mundo recedat, qui enim diligit mundum, non est perfecta caritas dei in illo; et ideo dicit quia non sunt de hoc mundo; supra XV, V. 19: quia ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Naturale enim est unicuique quod sibi simile est diligere; eccli. C. XIII, 19: omne animal diligit sibi simile, et odio habet dissimile; Sap. II, 15: gravis est nobis etiam ad videndum; et hoc quia dissimilis est aliis vita illius.

Et ad hoc ponit exemplum, qualiter scilicet non sunt de mundo, dicens sicut et ego non sum de mundo: quod intelligendum est quantum ad amorem, quia sicut christus in mundo non erat per affectum, sic nec isti; non autem quantum ad originem, quia aliquando de mundo fuerunt. Christus autem numquam, quia etiam quantum ad nativitatem carnis natus est de spiritu sancto. Matth. C. I; supra VIII, 23: vos de mundo hoc estis; ego non sum de hoc mundo.

Auxilium autem contra odium petit, dicens non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, et primo ponit suam petitionem; secundo assignat petitionis rationem, ibi de mundo non sunt.

Circa primum duo ponit, quorum unum dicit se non petere, scilicet ut non tollantur de mundo.

Contra. Quomodo tolli possunt de mundo qui de mundo non sunt? sed dicendum, quod de mundo quidem non erant per affectum, sicut supra dixit, sed de mundo per corporalem conservationem; et secundum hoc noluit ut tollerentur de mundo: et hoc propter utilitatem fidelium, qui per eos credituri erant; Mc. Ult., 15: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae.

Sed aliud petit, ut scilicet in mundo corporaliter conversantes, serves a malo, scilicet mundi: grave enim est ut homo inter malos existens a malo immunis existat, praecipue cum totus mundus in maligno positus sit; Is. XLIII, 2: cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te.

Ratio autem petitionis ponitur cum dicit de mundo non sunt. Ubi videtur esse intricatio verborum et inutilis repetitio; cum dicat eadem verba supra. Sed quidem non est inutilis repetitio: quia ad aliud dicuntur ibi, et ad aliud hic. Ibi enim dicuntur ad ostendendam causam quare odio habeantur a mundo: hic vero dicuntur ad assignandam rationem quare debeant conservari a deo.

Ex quo datur intelligi quod idem est propter quod sancti odiuntur a mundo et diliguntur a deo, scilicet contemptus mundi; Iac. II, 5: nonne vos elegit deus pauperes in hoc mundo, divites in fide et haeredes regni quod promisit deus diligentibus se? et ideo quodlibet bonum quod facit reddit hominem mundo odibilem, sed deo dilectum; Ex. VIII, 26: abominationes Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro.


119

Lectio 4

Supra dominus petiit discipulorum conservationem, hic petit eorum sanctificationem et primo petit eorum sanctificationem; secundo sanctificationis assignat necessitatem, ibi sicut tu me misisti in mundum; tertio insinuat huius sanctificationis inchoationem, ibi et ego pro eis sanctifico meipsum.

Dicit ergo: sic petii quod serventur a malo, sed hoc non sufficit nisi perficiantur in bono; Ps. XXXVI, 27: declina a malo, et fac bonum. Et ideo, pater, sanctifica, idest perfice, eos, et sanctos fac. Et hoc in veritate, idest in me filio tuo, qui sum veritas, supra XIV, 6, quasi diceret: fac eos participes meae perfectionis et sanctitatis.

Et ideo addit sermo tuus, idest verbum tuum, veritas est, ut sit sensus: sanctifica eos in me veritate, quia ego verbum tuum sum veritas.

Vel sanctifica eos, immittendo eis spiritum sanctum; et hoc in veritate, idest in cognitione veritatis fidei et tuorum mandatorum; supra VIII, 32: cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Nam per fidem et cognitionem veritatis sanctificamur; Rom. III, 22: iustitia enim dei per fidem iesu christi, in omnes et super omnes qui credunt in eum.

Et ideo subdit sermo tuus veritas est: quia scilicet veritas sermonum dei nullam habet falsitatem admixtam; Prov. VIII, 8: recti sunt sermones mei, non est in eis pravum quid neque perversum. Et quia sermo eius docet veritatem increatam.

Vel aliter. In veteri testamento erat modus loquendi, quod omne quod deputatur cultui divino, dicitur sanctificari; Ex. XXVIII, 1: applica ad me Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi. Dicit ergo sanctifica, idest deputa quasi per modum sanctificationis, eos in veritate, idest tuae veritati praedicandae: quia sermo tuus, quem debent praedicare, veritas est.

Et necessitas sanctificationis subditur cum dicit sicut tu me misisti in mundum, ita et ego misi eos in mundum; quasi dicat: ad hoc ego veni ut praedicarem veritatem, infra XVIII, 37: in hoc natus sum...

Ut testimonium perhibeam veritati: ita et ego misi discipulos ad veritatem praedicandam; Mc. Ult., 15: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. Necesse ergo habent quod in veritate testificentur; infra XX, 21: sicut misit me pater, et ego mitto vos.

Sed debent sanctificari non solum propter officium ad quod deputantur, sed quia iam inchoata est per me; unde dicit et pro eis ego sanctifico meipsum.

Secundum Augustinum enim sciendum est, quod in christo est duplex natura: sed quantum ad divinam christus est sanctus per essentiam, quantum vero ad humanam christus est sanctus per gratiam, quae derivatur a divina natura. Dicit ergo secundum divinitatem sanctifico meipsum, assumendo carnem pro eis: et hoc, ut sanctitas gratiae, quae est a me deo in me homine, derivetur a me eis; quia de plenitudine eius omnes accepimus; supra I, 16. Ps. Cxxxii, 2: sicut unguentum quod est in capite, christi quod est deus, quod descendit in barbam Aaron, idest in humanitatem, et ab hac, descendit in oram vestimenti eius, idest in nos.

Vel aliter, secundum chrysostomum, rogavit ut sanctificarentur sanctificatione spirituali. In veteri autem testamento erant iustificationes carnales; Hebr. IX, 10: iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Sed illae erant figurae spiritualis sanctificationis, quae tamen fiebant per aliquod sacrificium; et ideo ad sanctificationem discipulorum competebat fieri aliquod sacrificium. Et hoc est quod dicit: ut sanctificentur ipsi, ego iam sanctifico me; idest offero me sacrificium; hebr. C. IX, 14: obtulit semetipsum deo; ibid. XIII, V. 12: propter quod iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus Est. Et hoc in veritate, non in figura, sicut in veteri testamento.


120

Lectio 5

Postquam dominus oravit pro suis discipulis, hic rogat communiter pro fidelibus omnibus, et primo proponit orationem; secundo subiungit exauditionis rationem, ibi pater iuste, mundus te non cognovit.

In oratione autem duo petit a patre discipulis suis.

Primo quidem unitatis perfectionem; secundo gloriae visionem, ibi pater quod dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum.

Circa primum duo facit.

Primo petit quasi homo unitatis perfectionem; secundo ostendit quod ipse ut deus fecerit eis potestatem ad hanc unitatem consequendam, ibi et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis.

Circa primum duo facit.

Primo proponit pro quibus petit; secundo subdit quid petit, ibi ut omnes unum sint etc..

Petit autem pro toto coetu fidelium, unde dicit: dixi, quod conserves discipulos a malo, et quod sanctifices eos in veritate; sed non pro eis rogo tantum, sed etiam pro eis qui credituri sunt, idest pro illis quorum fides confirmabitur: et hoc per verbum eorum, idest apostolorum. Et iuste rogat, quia nullus salvatur, nisi per intercessionem christi. Ne autem solum apostoli salvarentur, sed etiam alii, ideo etiam pro aliis orandum erat; Deut. IV, 37: dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos; eccli. C. XLIV, 11: cum semine eorum permanebo, et haereditas sancta nepotes eorum.

Sed contra. Videtur quod non oravit pro omnibus fidelibus suis. Nam pro his hic orat qui convertendi erant per verba apostolorum: sed antiqui patres et ioannes baptista non fuerunt conversi per verba eorum.

Ad quod dicendum, quod ipsi iam pervenerant ad consummationem; et licet non fruerentur dei visione, cum non esset solutum pretium, tamen cum meritis suis hinc abierant, ita ut statim aperta ianua introducendi essent: et ideo oratione non indigebant.

Sed adhuc iterum quaeritur de aliquibus, qui non per apostolorum verba crediderunt, sed immediate per christum, sicut Paulus; Gal. I, 12: non ab hominibus neque per hominem accepi illud neque didici, sed per revelationem iesu christi. Et latro in cruce, Lc. XXIII, 43. Non videtur ergo quod pro eis oraverit.

Sed ad hoc dicendum, secundum Augustinum, quod per verbum apostolorum dicuntur credere non solum qui ab ipsis audierunt, sed quicumque credunt per verbum quod apostoli praedicaverunt, quod est verbum fidei, Rom. X, 8, quod dicitur verbum apostolorum, quia ipsis principaliter commissum et praedicatum: quod etiam Paulo et latroni in cruce est revelatum divinitus.

Vel dicendum, quod qui immediate a christo et per christum conversi sunt, sicut Paulus, et latro in cruce, et si qui alii, computantur in parte orationis qua dominus pro discipulis oravit. Unde dominus dixit (supra hoc cap.): quos dedisti mihi, seu daturus es.

Sed adhuc quaeritur de nobis, qui non credimus per apostolos.

Sed ad hoc dicendum, quod licet non crediderimus per apostolos, credimus tamen per discipulos eorum.

Petit autem unitatis perfectionem, unde dicit ut omnes unum sint. Ubi primo proponit unitatem quam petit; secundo unitatis exemplum et causam, ibi sicut tu, pater, in me, et ego in te; tertio unitatis fructum, ibi ut mundus credat quia tu me misisti.

Dicit ergo hoc rogo ut omnes unum sint. Nam, ut Platonici dicunt ab hoc quaelibet res habet unitatem a quo habet bonitatem.

Bonum enim est quod est rei conservativum; nulla autem res conservatur nisi per hoc quod est una. Et ideo dominus petens discipulorum perfectionem in bonitate, petit quod sint unum; quod quidem impletum est; Act. IV, 32: multitudinis credentium erat cor unum et anima una; Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.

Sed unitatis exemplum et causam subdit, dicens: sicut tu, pater, in me, et ego in te. Aliqui enim sunt unum, sed in malo. Unde hanc unitatem deus non petit, sed illam secundum quam homines uniuntur ad bonum, scilicet in deum; et ideo dicit: sicut tu, pater, in me, et ego in te; idest hoc modo uniantur quod credant in me et in te; Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in christo; Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus... Qui est unus deus, una fides, unum baptisma. Et quidem in patre et filio qui sunt unum, sumus unum: quia si diversa quaerimus credendo et desiderando, affectus noster diversificatur ad multa.

Sed Arius ex hoc arguit, quod eodem modo filius est in patre et pater in filio, quo nos sumus in deo: sed nos non sumus per unitatem essentiae, sed per conformitatem voluntatis et amoris: ergo et similiter pater non est in filio per unitatem essentiae.

Sed dicendum, quod in patre et filio est duplex unitas, scilicet essentiae et amoris; et secundum utramque pater est in filio, et filius in patre. Quod ergo hic dicit sicut tu, pater, in me, et ego in te, potest referri uno modo ad unitatem amoris, secundum Augustinum, ut sit sensus: sicut, te, pater, es in me per amorem, quia caritas facit unum esse cum deo; quasi diceret: sicut pater diligit filium, et e converso; ita ipsi diligant patrem et filium. Et sic ly sicut non dicit aequiparantiam, sed quamdam remotam similitudinem.

Vel secundum Hilarium, potest referri ad unitatem naturae: non quidem quod eadem natura numero sit in nobis cum patre et filio, sicut est in eis; sed quod unitas nostra per hoc sit quod assimilamur illi divinae naturae, per quam pater et filius sunt unum.

Hoc etiam modo ly sicut dicit imitationem quamdam. Et inde est quod invitamur ad imitationem dilectionis divinae: Eph. V, 1: estote imitatores dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et christus dilexit nos; et perfectionis, seu bonitatis; Matth. V, 48: estote perfecti sicut pater vester perfectus est.

Fructum autem unitatis ponit cum dicit ut mundus credat: per nihil enim aliud sic manifestatur veritas evangelii, sicut per caritatem fidelium; supra XII, 35: in hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.

Erit ergo hic unitatis fructus: quia, per hoc quod sint unum, mundus credat, quod doctrina quam dedi eis sit a te, et cognoscat quia tu me misisti. Non enim est deus dissensionis causa, sed pacis.

Sed hic est quaestio: quia unum perfecte erimus in patria, ubi non erit tempus credendi: inconvenienter ergo post unitatem subdit ut mundus credat quia tu me misisti.

Sed dicendum, quod hic non loquitur de unitate consummata, sed inchoata.

Item est alia quaestio: quia ipse orat ut sint unum illi qui credunt in eum: ergo et mundus credens est unum. Quomodo ergo dicit, postquam sunt unum, mundus credat? ad quod potest mystice responderi, quod uno modo dominus petit pro omnibus credentibus quod sint unum: qui tamen non simul credituri erant, sed quidam prius, per quos alii convertendi erant. Quod ergo dicit ut mundus credat, intelligitur quantum ad illos qui non a principio crediderunt, qui, cum crediderunt, facti sunt unum, et similiter alii credentes post eos: et sic usque ad finem mundi.

Alio modo, secundum Hilarium, ut ly mundus credat sit finis unitatis et perfectionis; quasi diceret: perfice eos, ut sic sint unum, ad hoc scilicet ut mundus credat quia tu me misisti. Unde ly ut importat causam finalem.

Tertio modo, secundum Augustinum, ut ly mundus credat sit alia petitio: et tunc oportet repeti quod dixit rogo; quasi diceret: rogo ut sint unum, et rogo ut mundus credat.

Quid autem christus ad hanc unitatem operatus sit, subdit dicens et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, quasi, hoc quod petit ut homo, facit ut deus. Et primo ostendit quod ipse operatus est ad hoc quod sint unum; secundo ponit unitatis modum et ordinem, ibi ego in eis, et tu in me; tertio ostendit unitatis finem, ibi ut cognoscat mundus quia tu me misisti.

Dicit ergo: etsi ut homo petam eorum perfectionem, nihilominus tamen simul tecum hoc facio quia et ego claritatem, idest gloriam resurrectionis, quam tu, pater, dedisti mihi, aeterna praedestinatione, et daturus es statim in re: ego dedi illis, scilicet discipulis. Et claritas est immortalitas, quam in resurrectione fideles accipient etiam quantum ad corpus; Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae; I Cor. XV, 43: seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Et hoc ut sint unum: quia per hoc quod habebunt gloriam, efficientur unum, sicut et nos unum sumus.

Sed videtur distinguere operationem suam ab operatione patris. Dicit, quod pater sibi claritatem dedit, et christus eam dedit fidelibus.

Sed si bene intelligatur, non ponitur hoc ad distinguendum operationem, sed personas.

Nam filius, inquantum filius, simul cum patre claritatem dat christo homini, et simul etiam cum eo fidelibus. Sed tamen inquantum hanc claritatem specialiter per humanitatem suam eis tribuit; ideo hanc attribuit sibi, illam patri. Et sic accipitur hic claritas, secundum Augustinum.

Vel, secundum chrysostomum, ego claritatem, scilicet gratiae, quam dedisti mihi, homini, quantum ad excellentem cognitionem, perfectionem et miraculorum operationem, dedi eis in parte, et adhuc perfectius dabo: II Cor. III, 18: transformamur a claritate in claritatem; Ps. Lxvii, 19: dedit dona hominibus.

Et hoc, ut sint unum sicut et nos sumus.

Hic enim est finis divinorum donorum ut uniamur illa unitate, quae est conformis unitati patris et filii.

Ordo autem unitatis subditur, cum dicit ego in eis, et tu in me. Nam per hunc ordinem perveniunt ad unitatem, quia vident quod ego sum in eis per gratiam, sicut in templo; I Cor. III, 16: nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis? quae est quasi quaedam similitudo eius essentiae, qua tu es in me per unitatem naturae; supra XIV, 10: ego in patre, et pater in me Est. Et hoc ut ipsi sint consummati, idest perfecti, in unum.

Sed attende, quod cum supra dixisset ut sint unum, hic addit quod consummati: ideo est, quia illud refertur ad unitatem gratiae, hoc autem ad eius complementum.

Vel aliter, secundum Hilarium, ego in eis, supple: sum per unitatem naturae humanae quam eamdem habeo cum illis, et quia etiam do eis corpus meum in cibum, et tu in me, per unitatem essentiae.

Sed secundum primam expositionem, quia per gratiam non solum filius est in eis, sed et pater, supra XIV, 23: ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus: quare dicit ego in eis, sine patre? responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod hoc non dicit ut ostendat filium in eis esse sine patre, sed quia per filium accessum habeant ad patrem; Rom. V, 1: iustificati igitur ex fide per christum, pacem habeamus ad deum, per quem et habemus accessum.

Vel, secundum chrysostomum, supra dixit ad eum veniemus, ut ostendat pluralitatem personarum divinarum contra Sabellium; hic autem dicit ego in eis ut ostendat aequalitatem patris ad filium contra Arium. Per hoc enim datur intelligi quod sufficit fidelibus, si solus filius inhabitet.

Finis autem unitatis ponitur, ibi ut cognoscat mundus quia tu me misisti.

Et quidem si consummata unio referatur ad perfectionem viae, tunc ly cognoscat mundus, idem est quod supra dixit ut mundus credat. Tunc dicitur propter inchoationem; hic autem dicit cognoscat, quia imperfectam cognitionem non sequitur fides, sed plena cognitio.

Et dicit cognoscat mundus, non quod nunc sit mundus, sed quod fuit mundus; ut sit sensus: mundus, iam credens, cognoscat.

Vel mundus, idest amatores mundi, cognoscat quia tu me misisti: quia tunc mali per manifesta indicia cognoscent christum esse filium dei; Apoc. I, 7: videbitis eum omnis oculus; et infra XIX, 37: videbunt in quem transfixerunt; Lc. XXI, 27: videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum potestate magna et maiestate.

Et non solum cognoscat hoc; sed et sanctorum claritatem, quia dilexisti eos, scilicet fideles. Nunc enim non possumus cognoscere dilectionem dei ad nos quanta sit: quia bona quae deus daturus est nobis, cum excedant appetitum et desiderium nostrum, non possunt cadere in cor nostrum.

I Cor. II, 9: oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus iis qui diligunt illum.

Et ideo mundus credens, idest sancti cognoscent per experientiam quantum diligat nos; sed mundi amatores, idest mali, cognoscent hoc videndo et admirando gloriam sanctorum; Sap. V, 3: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii; et infra 5: ecce quomodo computati sunt inter filios dei, et inter sanctos sors illorum est.

Sed dicit sicut tu me dilexisti: quod non importat parilitatem dilectionis, sed rationem et similitudinem. Quasi dicat: dilectio qua dilexisti me, est ratio et causa quare eos dilexisti: nam per hoc quod me diligis, diligentes me et membra mea diligis; supra XVI, 27: ipse pater amat vos, quia vos me amastis.

Sciendum est autem, quod deus diligit omnia quae fecit, dando eis esse; Sap. XI, V. 25: nihil odisti eorum quae fecisti; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.

Maxime autem diligit unigenitum filium suum, cui totam naturam suam per aeternam generationem dedit. Medio autem modo diligit membra unigeniti sui, scilicet fideles christi, dando eis gratiam qua christus inhabitat nos; Deut. XXXIII, 3: dilexit populos: omnes sancti in manu illius sunt.



Thomas Aq. s Johannis 117